Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Augustinus Hipponensis354-430
Contra Cresconium grammaticum Donatistam
Dona 3.7.1
Choose a text More by Augustine of Hippo
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
7457 Cocrgrd
3.7.1
Hos tu traditores, qui cum aliis apud Carthaginem in Caecilianum et socios ejus dixerunt sententias, inter quos et Silvanus Cirtensis fuit, de cujus traditione gesta mox inseram, praeclara videlicet ratione defendis: hoc enim de his jam pluribus utique dicturus es, quod de uno Silvano tanquam magnum aliquid dictandum putasti, hinc te arbitratus manifeste falsum crimen quod ei traditionis objicitur, demonstrare, quia interposuisti sententiam ejus quam in concilio inter caeteros episcopos contra Caecilianum et alios communionis ejus participes dixit; tanquam fieri non posset ut traditores traditor condemnaret. Prudentius enim tu vides ista quam Paulus apostolus: nam ille quibusdam res objiciebat absurdas, nec considerabat non posse fieri quod dicebat, Qui praedicas non furandum, furaris; qui dicis non adulterandum, adulteras; qui abominaris idola, sacrilegium facis? et illud praecipue, In quo enim alterum judicas, te ipsum condemnas; eadem enim agis quae judicas. Hos ergo traditores, quibus confessis territus Secundus ignovit, secum habuit in Carthaginensi concilio, et in absentes non confessos dixerunt sententias, qui praesentes de sua non sunt confessione damnati. Hoc concilium non maneret, nec in posteritatis memoriam perduraret, nisi describeretur ab aliis, conservaretur ab eis qui eo se defendere praeparabant, si quis eis eadem crimina, postea quam illic relaxata sunt, objecisset.
3.7.2
CAPUT XXVIII.-- 32. Intererat etiam Secundi ipsius, ut appareret eum, ne schisma fieret, quod solent prae caeteris pacifici, praecavere, illa omnia divino judicio dimisisse: quod multo magis facere deberet in concilio Carthaginensi, ubi contra absentes nulla constiterant, nisi Lucilla tunc praepotens et pecuniosissima femina odiis accensa furialibus vehementer instaret, ut contra Caecilianum veluti damnatum alter ordinaretur episcopus. Quod in Zenophili consularis judicio postea commemoratum est per quemdam Nundinarium Silvani Cirtensis tunc vestri episcopi diaconum, qui cum memorato episcopo suo quem perpessus fuerat inimicum, sicut volebat, concordare non potuit. Egerat sane hoc apud collegas ejus magis terribiliter, ne omnia proderet, quam suppliciter, ut veniam mereretur.
3.7.3
CAPUT XXIX.-- 33. Ex illius judicii gestis haec pauca interposui: Constantino Maximo Augusto et Constantino juniore nobilissimo Caesare consulibus, idibus decembris ex tota Mociaciensi inducto et applicito Victore grammatico, astante etiam Nundinario diacono, Zenophilus consularis dixit: Quis vocaris? Respondit: Victor. Et paulo post alio loco: Nundinarius respondit: Legantur acta. Zenophilus consularis dixit: Legantur. Et legit Nundinius exceptor: Diocletiano octies et Maximiano septies consulibus, quarto decimo calendas junii, ex actis Munatii Felicis flaminis perpetui curatoris Coloniae Cirtensis: Cum ventum esset ad domum in qua Christiani conveniebant, Felix flamen perpetuus curator Paulo episcopo dixit, Proferte Scripturas legis, et si quid aliud hic habetis, ut et praecepto et jussioni parere possitis. Paulus episcopus dixit: Scripturas lectores habent, sed nos quod hic habemus, damus. Felix flamen perpetuus curator dixit Paulo: Ostende lectores, aut mitte ad illos. Paulus episcopus dixit: Omnes cognoscitis. Felix flamen perpetuus curator dixit: Non eos novimus. Paulus episcopus dixit: Novit officium publicum, id est Edesius et Junius exceptores. Felix flamen perpetuus curator dixit: Manente ratione de lectoribus quos monstrabit Officium, et vos quod hic habetis date. Sedente Paulo episcopo, et Montano et Victore de Castello et Memorio presbyteris, astante Marte cum Aelio, et Marte diacono, proferente Marcuclio, Catulino, et Silvano et Caroso subdiaconis, et Januario, Marculio, Fructuoso, Miggene, Saturnino, Victore Samsurico, et caeteris fossoribus, contra scribente Victore Aufidii in breve sic: Calices duo aurei; item calices sex argentei, etc. Et alio loco: Posteaquam perventum est in bibliothecam, inventa sunt ibi armaria inania, ibi protulit Silvanus capitulatam argenteam et lucernam argenteam, quod diceret se post arcam invenisse eas. Victor Aufidii Silvano dixit, Mortuus fueras, si non illas invenisses. Felix flamen perpetuus curator Silvano dixit: Inquire diligentius, ne quid hic remanserit. Silvanus dixit: Nihil hic remansit, totum hoc ejecimus, etc. Et alio loco. Exemplar libelli traditi episcopis a Nundinario diacono. Testis est Christus et Angeli ejus, quoniam traditoribus communicastis: id est Silvanus a Cirta traditor est, et fur rerum pauperum, quod omnes vos episcopi, et presbyteri, et diacones, et seniores scitis; et de quadringentis follibus Lucillae clarissimae feminae, pro quo vobis conjurastis, ut fieret Majorinus episcopus, et inde factum est schisma. Nam et Victor fullo vestri praesentia et populi dedit folles viginti, ut factus esset presbyter, quod scit Christus et Angeli ejus, etc. Et alio loco: Quibus lectis Zenophilus consularis dixit: Et actis et litteris quae recitatae sunt, traditorem constat esse Silvanum. Item alio loco: Zenophilus consularis dixit: Quid administrabat tunc Silvanus in clero? Victor respondit: Sub Paulo episcopo orta persecutio est, et Silvanus subdiaconus fuit.
3.7.4
CAPUT XXX.-- 34. Habesne, frater Cresconi, ad ista quod dicas? Puto non usque adeo frontem periisse de rebus humanis, ut ad purgationem Silvani adhuc putes sententiam recitandam quam dixit in Caecilianum et collegas ejus quasi traditores; ne magis nos admoneas dicere ex Epistola Apostoli simile aliquid, ut paulo ante commemoravi, Qui praedicas non tradendum, tradis; et,« In quo alium judicas, temetipsum condemnas; eadem enim agis quae judicas.» Sed postea, inquis, Ursacio et Zenophilo persequentibus cum communicare noluisset, actus est in exsilium. Imo qui jam traditor fuit, permanere etiam haereticus voluit, ut falsum honorem in ipsa parte Donati haberet, qui habere in Catholica nullum posset, tam manifestis traditionis suae gestis publico judicio reseratis. Haec tu profecto falsa esse dicturus es, et pro vestris majoribus, ut plurimum possis, contra nostros alia prolaturus. Quod quidem forsitan non valebis, non inveniendo quid proferas. Sed fac te invenisse, fac protulisse: tantane furis impudentia, ut abs te prolatis magis contendas credi oportere, quam eis quae proferuntur a nobis? Aut enim et hic et illic fuerunt traditores, si et tu aliqua recitas de confessione nostrorum: aut si aliquid putas contra vestros a nostris esse confictum, cur non et a vestris contra nostros hoc idem nobis putare conceditis? Ergo pro humanis factis, aut et hinc et inde manifestatis, aut ex utroque latere incertis, ne qui in unum Deum credimus litigemus, quod certum et divinum munus est, in Christi gratia concordemus. Cum enim gesta majorum nostrorum atque vestrorum hinc atque inde contraria recitantur nobis tanto post natis, si nec saltem dubitare permittitur, quid iniquius? si autem permittitur, quid sufficientius? Neque enim sicut incertum est a quibus exstiterit traditionis malum, sic incertum est a quo jubeatur reddi turbatae pacis bonum.
3.7.5
CAPUT XXXI.-- 35. Ac per hoc qui pro incerto alieno malo pacem Christi respuit, certissime malus est: quandoquidem Cyprianus nec pro certa permixtorum malitia zizaniorum pacem deseruit frumentorum, qui scribens ad Maximum dixit, Et si videntur in Ecclesia esse zizania, non tamen impediri debet fides aut charitas nostra, ut quoniam zizania esse in Ecclesia cernimus, ipsi de Ecclesia recedamus. Non dixit, Suspicamur, opinamur, arbitramur, conjicimus, credimus; sed, Cernimus dixit. O verbum, quo cuncta dubitatio tolleretur, ut corpus Christi non divideretur! Si sola frumenta desideras, geme in labore agri, gaude in spe horrei, tolera malos in communione Sacramentorum Christi, ne ante littoris tempus retia disrumpendo, flas quod tolerare noluisti. Ista dicerem, si de traditoribus quos accusatis aliquid probassetis. Imo hoc vero tempore nec ista jam dicerem: non enim jubeor tolerare, cum quibus jam non cogor vivere. Quod si mihi etiam nunc traditor demonstretur, qua conscientia desero tot christianas gentes, quibus non demonstratur? Deinde, ego ipse si nunc disco quod paulo ante nesciebam, cur in me rescinditis quod sciebam? Baptismum quippe Christi me accepisse sciebam: vos etiam ipsi alienum scelus, quod ignoratum nemini obesse conceditis.
3.7.6
CAPUT XXXII.-- 36. Cur ergo heri baptizatum, hodie rebaptizatis, cum alienum scelus quod heri nesciebam, hodie doceatis? Nesciens a quali acceperit, Baptismi accepti non erat reus. Modo abs te hoc didicit, Baptismi rescissi quare fit reus? Nam sive consenserit documentis tuis, sive non consenserit, qui Christi Baptismum ministerio traditoris accepit, nisi probaveris eum scisse a quo acceperit, nec secundum vos recte potueris baptizare. Jam nunc averte ab studio partium mentem tuam, et considera quam innumerabilis multitudo Christianorum in Africa ipsa nesciat qui fuerint traditores: quanto magis in caetero orbe terrarum, quantam multitudinem, nisi cum baptizaretur scisse conviceris, aut baptizandam dicere non audebis, aut judicare de occultis cordis audebis? Et ubi est quod tibi placet, quae abs te interposita est divina sententia: Quae manifesta sunt, vobis; quae autem occulta sunt, Domino Deo vestro? Crede orbi christiano dicenti tibi, Baptismum Christi scio; qui fuerint traditores in Africa, vel ubilibet, ignoro. Quid in me occulta humana judicas, ut manifesta in me divina rescindas? Fac te scelus alienum modo mihi probare, quod dicis: hoc cum Baptismum acciperem, nesciebam: si propter eos quos nunc mihi prodis, baptizare eos qui nescientes ab adulteris acceperunt, quos modo prodideris. Quid ad haec dicis; nisi, Non est sanctum, non est mundum, nisi quod voluero, et quomodo voluero?
3.7.7
CAPUT XXXIII.-- 37. In hac re testis est, inquis, totius orbis pene conscientia. Respondetur tibi: In hac re totius orbis nulla est omnino conscientia. Hoc, inquis, majores nostri a suis parentibus acceperunt. Respondetur: Sed errantes ab errantibus aut calumniantibus. Nam et majores Judaeorum corpus Christi de sepulcro furatum a suis majoribus acceperunt. Non olim defuncti sunt, inquis, qui traditionis hujus facinus per quos et quibus locis admissum sit cognoverunt. Respondetur: Hoc et nostri pro suis partibus dicunt. Exstant, inquis, etiam libri quibus ordo rerum gestarum fideliter ac diligenter adscriptus est: sunt acta, sunt litterae, multorum quoque tenetur manifesta confessio. Respondetur tibi, haec et nostris pro suis partibus non deesse. Aut ergo illis credamus, qui potuerunt causam suam illis Ecclesiis persuadere, quas scriptas in Libris divinis et canonicis legimus: aut quod tu dixisti de Optato, nec absolvamus dubia, nec damnemus; et pacem Christi cujus bonum dubium non est, fraterna dilectione teneamus.
3.7.8
CAPUT XXXIV.-- 38. Sed Orientales, quos modo nostros esse concedis, non latuisse hoc facinus dicis. Atque ut hoc probes, inseris principium epistolae concilii Sardicensis, ubi Donati Carthaginis episcopi vestri nomen invenitur adscriptum. Quod ideo factum putas et affirmas, quod videlicet Orientalibus, qui de concilio suo haec scripta miserunt, facinus displicuerit traditorum, et ab eorum se communione retraxerant, et propterea Donato vestro communicabant. Disce ergo quod nescis: Sardicense concilium Arianorum fuit, quod totum jamdiu est, ut habemus in manibus, contractum maxime contra Athanasium episcopum Alexandrinum catholicum, qui eorum errorem ex ipsa civitate ortum, prae caeteris acriter arguebat et refellebat. Non igitur mirum si illi haeretici Donatum sibi asciscere tentaverunt, quos per totum orbem catholica damnabat Ecclesia. Quanquam nos sine civitatum nominibus episcopos ad quos hae litterae datae sunt habeamus. Aut ergo aliquis Donatus fuit non in Africa episcopus, cui nomini Carthago a vestris est addita; aut, ut dixi, Africanam haeresim Orientalis haeresis sibi tentavit adjungere. Quod hinc maxime credibile est, quod ad Carthaginis episcopum Romano praetermisso, nunquam Orientalis catholica scriberet: ubi saltem vester scribi debuit, quem soletis Romam paucis vestris mittere ex Africa. Sed Deo gratias, quod nec valuit, si tamen coepta est, illa conspiratio haereticorum Orientalium cum Afris haereticis praevalere. Tu Arianos jam inter haereticos et nobis et vobis detestandos in tua epistola posuisti; unde mihi tecum nulla necessitas est etiam de hac quaestione confligere. Nam quod tibi proposuisti quaestionem tanquam a nobis objectam, Si haec ita sunt, a communione vestrorum quemadmodum Orientales postea disgregati sunt? et respondisti quod in recipiendis iterum nostris damnatae causae non potuerint servare constantiam: numquid mirandum est de tam longinquis terris episcopos tuos impune tibi narrare quod volunt? Quod si omnino ita esset, tot populi quid fecerunt, qui cum ista nescirent, tamen a vobis rebaptizandi censentur? Annon est credibile quod haec populi ignorare potuerint, cum tu harum rerum aliquantum studiosior, quid cum Maximianensibus egerint vestri Afri in Africa, nisi litteris meis velles respondere, non quaereres?
3.7.9
CAPUT XXXV.-- 39. Illud vero quod dixi, Neque si aliquorum in nostra communione defunctorum traditio probaretur, quae a nobis improbatur et displicet, nos ex aliqua parte macularet: quam ridicule putasti ridiculum et minus conveniens prudentiae meae. Proinde jam cupio nosse quomodo id refellerit prudentia tua. An quia dicis te non videre quomodo a nobis improbetur, vel quatenus displiceat, quod nunquam cognito errore damnavimus in eorum schismate positi? Vide potius, quam breviter ad ista respondeam. Ego in Ecclesia sum, cujus membra sunt illae omnes Ecclesiae, quas ex laboribus Apostolorum natas atque firmatas simul in Litteris canonicis novimus: earum communionem, quantum me adjuvat Dominus, sive in Africa, sive ubicumque non deseram. In hac communione si fuerunt quos nescio traditores, cum eos demonstraveris, et carne et corde mortuos detestabor: nequaquam tamen a vivis in ejusdem Ecclesiae sancta unitate manentibus, propter mortuos alienabor. Neque enim ipsi hanc Ecclesiam condiderunt; sed in ea, si boni, frumentum; si autem mali, palea fuerunt. Vos autem quos tam manifestae Ecclesiae zizania, vel palea maculare non posset, quae causa fuit vestrae divisionis, nisi appetitus sacrilegi schismatis? Si tibi, inquis, displicet, improba, fuge et relinque Ecclesiam traditorum. Noli errantium majorum tuorum sequi vestigia. Ad hoc respondeo: Si nec illi fuerunt traditores, majores mei sunt: si fuerunt, quod ego non sum, non sunt majores mei. Ecclesiam teneo plenam tritico et palea. Non dico, si alios qui suam sarcinam portant, sed si me ipsum in ea mihi ostenderes traditorem, ubi mihi licet in melius commutari, non mihi opus est inde separari. Si quos tales in Sacramentorum ejus communione cognovero, verbo et disciplina Domini emendo quos possum, tolero quos emendare non possum. Fugio paleam, ne hoc sim: non aream, ne nihil sim.
3.7.10
CAPUT XXXVI.-- 40. Proinde noli frustra in hanc sententiam ventilari. Magis enim me admonet, quomodo id agam, praeceptum apostolicum quod ipse posuisti: Ne communices peccatis alienis; te ipsum castum serva. Nam ut ostenderet quemadmodum quisque non communicaret peccatis alienis; ad hoc addidit, te ipsum castum serva. Non enim qui se castum servat, communicat peccatis alienis: quamvis non eorum peccata, sed illa quae ad judicium sibi sumunt, Dei Sacramenta communicet cum eis, a quibus se castum servando fecit alienum. Alioquin etiam Cyprianus, quod absit, peccatis raptorum et feneratorum collegarum communicabat, cum quibus tamen in communione divinorum Sacramentorum manebat, de quibus dicit: Episcopi plurimi, quos et ornamento esse oportebat caeteris et exemplo, divina procuratione neglecta, procuratores rerum saecularium fieri, derelicta cathedra, plebe deserta, per alienas provincias oberrantes, negotiationis quaestuosae nundinas aucupari: esurientibus in Ecclesia fratribus, habere argentum largiter velle; fundos insidiosis fraudibus rapere, usuris multiplicantibus fenus augere( Epistola, seu sermo de Lapsis). Numquid talium ille communicabat peccatis? numquid eorum sectam sequebatur? Et tamen cum eis in eorumdem Sacramentorum communione persistebat: quia illa Sacramenta non ipsi instituerant moribus suis, sed ad poenam sibi valere faciebant moribus malis.
3.7.11
CAPUT XXXVII.-- 41. Quid est autem quod dicis, cum ex persona mea tibi proposuisses, quod ego nunquam divinum tradiderim Testamentum? Adjungis enim: Sed ille qui tradidit, te creavit. Deinde contexis quae tibi bene sonare videbantur: Fonte deducitur rivus, et caput membra sequuntur. Sano capite omne sanum est corpus, et si quid in hoc morbi vel vitii est, omnia membra debilitat. Originem suam respicit, quidquid in stirpe processit. Et post haec quasi in extremo concludis: Non potest innocens esse, qui sectam non sequitur innocentis. In his omnibus verbis tuis creatorem meum, caput meum, non fecisti nisi traditorem; quem quidem accusare tantum, non convincere potuisti. Ego autem nec ejus innocentiam mihi creatricem, vel fontem caputve constituo: sed tu ad illud redis, in quo Petilianus erravit, ne cujusque in sanctificatione Baptismatis Christus sit origo caputque nascentis: et non vis venire in maledictum, de quo scriptum est, Maledictus omnis qui spem suam ponit in homine: cum te aliunde non involvas, ne cum resilieris, in aliud recidas.
3.7.12
CAPUT XXXVIII.-- 42. Sed et testimonio me admones de Scripturis, quid tibi adhuc ad ista respondeam. Dicis enim propter hoc scriptum esse, In legalibus patrum vestrorum ne ambulaveritis. Nec advertis dictum esse Judaeis, ut mala facta patrum suorum non imitarentur, non ut ab illo Dei populo scinderentur. Si ergo licuit regi David, Samueli, Isaiae, Jeremiae, Zachariae, caeterisque sanctis ac prophetis Dei inter contemptores legis Dei mandata servare, atque in illos ipsos mandati transgressores multa digna et vera verba jaculari, patrum quoque illa peccata quibus sub Moyse ita offenderunt Deum, ut nemo eorum dignus esset terram promissionis intrare, non imitari, non sectari, sed detestari ac fugere, et illos qui ea committerent, similitudine talium patrum increpare, nec tamen sibi alterum populum quasi purgatum et liquatum separatione sacrilega constituere: quomodo nobis non liceat nec facta, nescio quorum, quae magis objicitis quam probatis imitari; nec tamen ab ea quae in universo mundo, sicut Apostolus dicit, fructificat et crescit, sancta Ecclesia separari? Numquid aliqua Sacramenta instituerunt traditores, in quibus baptizarer? Numquid aliquos libros de facienda vel imitanda traditione posteris condiderunt, et eorum tenemus sequimurque doctrinam? Quod si fecissent, nec sibi communicare paterentur, nisi eos qui illa legerent, approbarent; ipsi ab Ecclesiae se unitate dividerent: in quorum divisione me si videres, tunc me dicere deberes esse in ecclesia traditorum. Quod si sua pessima de facienda traditione praecepta conscriberent, nec tamen extra Ecclesiam sua propria congregatione atque communione colligerentur; zizania propterea computarentur, quorum causa frumenta non recte desererentur.
3.7.13
CAPUT XXXIX.-- 43. Ecce dico iterum, quae me ulterius vetas dicere: Arguis apud me eos, quos jam olim defunctos mea cognitio non judicavit. Dicis tu contra: Licet tibi et hodie judicare, et judicium non tantum de vivis, sed etiam de mortuis haberi potest. Licet enim sit mortuus qui peccavit, nunquam illud moritur quod admisit. Quid, si cum viveret se correxit, Deumque placavit? Nonne mortuum et deletum est quod admisit? sicut Felicianus et Praetextatus Maximiani ordinatores, data sicut dicis dilatione, se tanto scelere correxerunt. Mirum est autem si propria peccata non obsunt hominibus qui ea facta correxerint, et aliis obsunt qui ea omnino non fecerint: quod si de nobis agitur, adde, Qui nec facta cognoverint. Sed dicis licere mihi etiam hodie judicare, quia judicium non tantum de vivis, sed etiam de mortuis fieri potest. Ecce volo judicare, sed vos causam ipsam non vultis agere; imo vero tunc actam, tunc etiam sine dubio terminatam, nobis demonstrantibus, non vultis agnoscere. Sed faciamus vos potius habere quod docere possitis: quos nondum docuistis, quare jam rebaptizandos esse contenditis, quandoquidem a traditoribus quos ignoraverant baptizatos, nec cum docueritis baptizare debeatis; sicut eos qui nescientes ab adulteris baptizati sunt, et illis proditis atque convictis non baptizatis?
3.7.14
CAPUT XL.-- 44. Hic forte dicas: Sed de Caeciliano jam judicatum est. Respondetur tibi: Jam judicatum erat et de Primiano a centum episcopis vestris, quibus eum iniquissimum Maximianus persuaserat, antequam Bagaiense concilium faceretis. Sed in primo judicio damnatus est absens, in secundo absolutus est praesens. Si post primum quos baptizavit rebaptizari non possunt, quanto potius post secundum? Ita et Caecilianus primo apud Carthaginem judicio Secundi Tigisitani damnatus est absens, secundo judicio Miltiadis Romani absolutus est praesens: adhuc nos de illo certos esse non vultis, saltem dubitare permittite; vincit enim vos non solum qui Caecilianum scit innocentem, verum etiam qui nescit nocentem. Vos autem utrosque rebaptizandos esse censetis, et qui dicunt. Novimus, et qui dicunt, Non novimus qualis fueri. Caecilianus. Non sunt baptizandi quos baptizavit Primianus post primum judicium quo damnatus est absens, et baptizandi sunt quos baptizavit Caecilianus post secundum judicium quo absolutus est praesens? Illum damnatum damnare non licuit: de isto absoluto saltem liceat dubitare. Cujus crimina etiamsi certa nobis essent, in Ecclesia constitutos, quam Spiritus sanctus velut aream cum palea praenuntiavit, nequaquam nos aliena peccata non imitata macularent. Et tamen etiamsi nobis incerta esse dicuntur, non solum rei constituimur, verum etiam baptizandi judicamur. Itane agitis? siccine cuncta pervertitis? Tantumne revera vobis licere arbitramini, ut quod vultis sit sanctum, quod vultis immundum? Cohibete vos; non proficiatis in malis, ne pereatis a bonis.
3.7.15
CAPUT XLI.-- 45. Nam illud quod dixi, Quod si de persecutionibus agis, cito respondeo, si aliquid inique passi estis, non pertinere ad eos qui talia quamvis improbe facientes, pro pace tamen unitatis laudabiliter tolerant; quam. fallaciter refellere voluisti, prorsus non cogitans litteras tuas sani capitis habituras esse lectorem. Ita enim respondes, quasi ego dixerim, persecutionem vobis pro pace unitatis fieri debere. Quod illo quidem loco non dixi: sed dixi, Si aliquid inique passi estis, non pertinere ad eos a quibus laudabiliter pro unitatis pace tolerantur, qui talia in vos quamvis improbe faciunt. Quod cum apertissime dictum sit, saltem expositum attendant quos fallere voluisti. Neque enim te, quod tam apertum est, non intellexisse arbitror: sed brevitatem sententiae meae facile putasti posse in caliginem mitti, ubi quodlibet aliud diceres, ei respondisse videreris. Cur autem dixerim malos communionis nostrae, hoc est, areae dominicae paleam; cum in vos inique agunt, a bonis nostris laudabiliter pro pace tolerari, quid opus est ut ipse ostendam, ipse defendam; cum pro me beatus Cyprianus apertissime et candidissime dicat, etiam cum cernuntur in Ecclesia mali, non propter eos Ecclesiam deserendam: hoc est, quod dixi, eos pro unitatis pace tolerandos? Neque enim vos amplius quam nos persequuntur, qui vos inique persequentes dant vobis ad decipiendos imperitos, licet falsam similitudinem gloriae, nobis autem vulnus grande tristitiae.
3.7.16
CAPUT XLII.-- 46. Deinde commemorans etiam nescio quos mortuos, quos a nostris dicis occisos, tanquam in campo facundiae tuae positus latissime exaggeras locum, in quo vobis videmini similes martyrum; cum quotidie vestrorum incredibilia patiamur facta clericorum et Circumcellionum, multo pejora quam quorumlibet latronum atque praedonum. Namque horrendis armati cujusque generis telis, terribiliter vagando, non dico ecclesiasticam, sed ipsam humanam quietem pacemque perturbant, nocturnis aggressionibus clericorum catholicorum invasas domos nudas atque inanes derelinquunt: ipsos etiam raptos et fustibus tunsos, ferroque concisos, semivivos abjiciunt. Insuper novo et antehac inaudito sceleris genere, oculis eorum calcem aceto permixto infundentes et infertientes, quos evellere compendio poterant, excruciare amplius eligunt quam citius excaecare. Nam primo tantum calce ad hoc facinus utebantur, sed posteaquam illos quibus hoc fecerant, cito salutem reparasse didicerunt, acetum addiderunt.
3.7.17
CAPUT XLIII.-- 47. Omitto ante quanta commiserunt, quibus easdem leges adversus errorem vestrum constitui coegerunt, magis christiana mansuetudine temperatas, quam in tam magna scelera vi congrui vigoris exsertas. Episcopus catholicus a Thubursicubure Servus nomine, cum invasum a vestris locum repeteret, et utriusque partis procuratores proconsulare praestolarentur examen, repente sibi in oppido memorato vestris armatis irruentibus vix vivus aufugit. A quibus pater ejus presbyter, aetate ac moribus gravis, ea caede qua vehementer afflictus est, post dies paucos excessit e vita. Maximianus episcopus catholicus Bagaiensis, dicta inter partes judiciaria sententia, basilicam fundi Calvianensis evicerat, quam vestri illicite aliquando usurpaverant: hanc cum jure perspicuo retineret, in ea ipsa sub altari quo confugerat, eodem supra se fracto, ejusque lignis aliisque fustibus, ferro etiam crudeliter caesus, totum illum locum sanguine opplevit. Acceperat autem et grande vulnus in inguine, unde cruore largius effluente, continuo moreretur, nisi major eorum crudelitas per occultam Dei misericordiam profuisset. Nam cum membris ex ea parte nudatis semivivus insuper pronusque traheretur, exundantes venas latenter pulvis obstrusit. Inde nostrorum manibus cum ferretur, rursus illis irruentibus violenter extortus est, graviusque mulctatus, et de excelsa turri noctu praecipitatus, subter cinere stercoris molliter jacebat exceptus, sensu amisso vix extremum spiritum tenens. Ibi eum transiens quidam pauper invenit, cum ventris exonerandi causa ad eum divertisset locum. Agnovit autem, eum pavidus suam conjugem accersiit, quam procul verecundia dimoverat lucernam ferentem. Tunc eum ambo pervexerunt domum, vel miserando, vel aliquid etiam lucelli sperando, cum sive vivus sive mortuus, collectus tamen nostris ostenderetur. Quid plura? Mirabili curatione sanatus est, vivit, plures in ejus corpore cicatrices quam membra numerantur. Hunc ad transmarinas terras occisum a vestris, fama nuntiaverat, et ejus facinoris immanitas, gravisque indignitas, quaquaversum audiri potuit, dolore horrendo cuncta commoverat. Quo posteaquam ipse secutus est, recentissimae cicatrices ejus famae illud mendacium defenderunt: nam quem tunc inspicientes vix crederent vivum, non temere illa jactasse videbatur occisum. Hic cum illic invenisset collegam Thubursicensem, quem paulo ante commemoravi, et alios nonnullos similia vel non multo inferiora perpessos, nec eis ad propria revertendi ulla facultas patere videretur; et quia Circumcellionum vestrorum nobilis furor horrendum praebens vestris clericis satellitium usquequaque odiosissime innotuit; ingens in vos conflagravit invidia, atque inde factum est ut et praeteritae omnes contra vos leges excitarentur, et istae conderentur novae. Quarum tamen universarum severitas, si vestrorum inordinatae ac sine ulla lege grassanti saevitiae comparetur, mira lenitas appellanda est. His enim magis tanta potestate accepta mansuetudo catholica commendatur, quam haeretica immanitas plectitur: imo vero in nos, caedes, rapinas, incendia, caecitates, excogitando, minando, exercendo, audacius et insanius debacchatur.
3.7.18
CAPUT XLIV.-- 48. Haec enim ego commemorare volui, per quae factum est, ut his nostris temporibus adversus vos ista imperialia statuta ferrentur, imo adversus errorem vestrum. Nam quid tam, si sapiatis, prodesse probabis? Caeterum omnia quae vel anteriorum litteris didici, vel ipse cognovi, saeva facta vestrorum, quibus ab initio divisionis vestrae usque ad hoc tempus Ecclesiam catholicam persecuti sunt, si velim retexere, quae lingua, quis stilus, quantum tempus otiumque sufficiat?
3.7.19
CAPUT XLV.-- 49. De Optato cum agerem, tuque hoc magis excusare voluisses, quam purgare, dixisti reos hinc vestros esse non posse, quod eos ad vindicandum nemo pertulerit. Tot protestationes nostrorum de furiosissimis vestrorum violentiis archiva publica citius impleverunt, quam ullam apud vos vindictam illa facta meruerunt. Sed forte et hic dicatur, protestationes quidem depositas, sed ad ipsos vindicanda nulla perlata. Audi ergo quaedam, quae ipse sum expertus. Cum receptorum a vestris Maximianensium, quos damnaverant, causam cognovissemus, et eam quaquaversum poteramus ferventi diffamaremus instantia; illi rebus tam recentibus et tanta manifestatione clarentibus, quid respondere possent non invenientes, solito crebrius et audacius Circumcellionum violentiis turbisque furentibus nos a praedicanda catholica veritate, suaque fallacia convincenda, deterrere coeperunt. Et quia multi erroris eorum laqueis implicati, cum quibus ut inde liberarentur agebamus, respondebant nobis, hoc nos cum episcopis suis agere debere, collationemque nostram se vehementer optare, ubi possent videre quibus asserentibus superaret veritas falsitatem; in Carthaginensi totius Africae concilio nobis placuit, ut adhibita etiam publicorum testificatione gestorum, quo possemus eis qui hoc flagitabant probare, desiderio eorum nos minime defuisse, vestri pacifice convenirentur episcopi, quisque ab eo nostrum qui eodem loco in quo ille consisteret; ut per collationem nostram errore sublato, christiana et fraterna societate, unitate, charitate, pace frueremur: id intuentes, quia si hoc fieri vellent, adjuvante misericordia Dei facillime poterat, quidquid in causa nostra esset, agnosci; si autem recusarent, saltem diffidentia eorum non frustra illis qui hoc a nobis poposcerant, appareret. Factum est, conventi sunt, recusarunt: quibus verbis, quo dolo, maledictione, amaritudine plenis, nunc longum est demonstrare.
3.7.20
CAPUT XLVI.-- 50. Interea Crispinus Calamensis vester episcopus, a Possidio collega meo in eadem civitate apud acta conventus, ad concilium vestrum primo distulerat, pollicens cum collegis suis ibi se visurum quid respondere deberet. Deinde post non parvum tempus repetita conventione, rursus apud acta respondit:« Verba viri peccatoris ne timueris». Et iterum:« In aures imprudentis cave quidquam dixeris; ne cum audierit, irrideat sensatos sermones tuos». Postremo, hanc responsionem meam patriarchali sermone definio: Recedant a me impii, vias eorum nosse nolo. Hanc ejus responsionem cum docti indoctique riderent; quippe hominis dicentis verba viri peccatoris se non timere, cui respondere minime auderet; et in aures imprudentis nolle se aliquid dicere, quasi aliquod secretum fuerat imprudentis auribus temere commissurus, cum ea quae diceret multi possent prudentes audire, qualium causa et Dominus Christus tanta Pharisaeis quamvis imprudentibus loquebatur; et nolle se nosse vias impiorum, quasi vias suas eum docere vellent quos impios putabat, ac non potius ipse si teneret vias Dei, etiam impios docere deberet, sicut scriptum est: Doceam iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur. Cum ergo ista responsio a multis intelligeretur, multis etiam demonstraretur quam inanis esset, quantum attinebat ad causam; quam vero amara et maledica, quod non pertinebat ad causam; atque ita ejus, sicut apud vos habetur, doctissima annositas, hesterno contra stante tirone nihil adversum veritatem posse probaretur, rideretur: subito post paucos dies iter agenti Possidio, alius Crispinus ejus presbyter, et, ut perhibetur, propinquus, tetendit insidias armatorum, in quas pene jam noster inciderat, nisi eis prospectis atque nuntiatis, ad quemdam fundum fugiens divertisset, ubi ille nihil auderet, vel non praevaleret, vel si quid etiam fecisset, negare non posset. Quo comperto, continuo consecutus est tanta caecus insania, ut jam latere turpe arbitraretur. Tum domum in qua cum suis se Possidius incluserat, sepire armatis, lapidibus circumtundere, ambire flammis, aditum ex omni parte moliri. Quae vero aderat incolentium multitudo, memor periculi sui, si in eo loco aggressum tantum facinus impleretur, partim illum deprecabatur ut parceret, quem resistendo non audebat offendere, partim vero ignes suppositos exstinguebat. Cum ille nihilo segnius coeptis fervidus atque inexoratus instaret, cessit aliquando ictibus janua; ingressi sunt, sauciatisque caede jumentis, quae in inferiore domus parte compererant, de superioribus episcopum deposuerunt, afficientes plagis et contumeliis. Ubi ne gravius saevirent, intercessit ipse Crispinus, velut aliis rogantibus flexus, quorum non tam videbatur in ira sua curare deprecationem, quam in facinore testimonium formidare.
3.7.21
CAPUT XLVII.-- 51. Haec posteaquam nota facta sunt in oppido Calamensi, exspectabatur Crispinus episcopus vester, quemadmodum in suum presbyterum vindicaret. Accessit etiam protestatio municipalibus gestis expressa, cujus vel timore vel pudore cogeretur exercere ecclesiasticam vindictam. Quod cum omnino contemneret, tantusque fieret vestrorum tumultus, ut veritati praedicandae, cui respondere non poterant itinera clausuri putarentur, imo vero jam etiam cernerentur: leges quae non deerant, sed quasi deessent, in nostris manibus quiescebant, adversus Crispinum episcopum vestrum commotae sunt, magis ut nostra mansuetudo demonstraretur, quam ut illorum puniretur audacia. Neque enim aliter innotesceret, quid adjutorio Christi Ecclesia catholica in suos inimicos posset et nollet, non secundum haereticam praesumptionem privato furore Circumcellionibus saevientibus, sed secundum propheticam veritatem jugo Domini Dei subditis regibus. Exhibitus igitur Crispinus, et quod se esse proconsuli quaerenti negaverat, facillime convictus haereticus, decem tamen libras auri, quam mulctam in omnes haereticos imperator major Theodosius constituerat, intercedente Possidio non est compulsus exsolvere. Qua mitissima sententia non contentus, nescio quo consilio, quod displicuisse vestris omnibus dicebatur, ad ejusdem Theodosii filios provocandum putavit. Acceptatum est, rescriptum est. Quid aliud, nisi quod pars Donati jam sciret se ad illam poenam aurariam cum caeteris haereticis pertinere? cum quibus propter communionem talis persecutionis, aut communem se deputet habere justitiam; aut si non deputat, non se ideo jactet justam, quia ea poena coercetur, qua coerceri et eas haereses videt quas concedit injustas: et tandem intelligat quod Christi martyrem non facit poena, sed causa: nos autem usque adeo saevos persecutores esse arguat, ut nec post imperiale rescriptum aurum illud fisco Crispinus expenderit, indulgentiam illi catholicis episcopis impetrantibus; et nunc inter ipsas etiam recentissimas leges proscriptionem vestris episcopis comminantes in re propria securus sedeat, et catholici clerici inter manus Circumcellionum clericorumque vestrorum, domos, victum, salutem ac lumen corporis pendant.
3.7.22
CAPUT XLVIII.-- 52. Haec qui faciunt, quid ego dicam latronibus, piratis, truculento alicui generi barbarorum, quando nec ipsi omnium crudelitatum magistro diabolo comparandi sunt? Ille sanctum virum Job omnibus ejus rebus ablatis, gravissimo vulnere a capite usque ad pedes percussit, et tamen fuit illic integris integer luminibus locus, nec oculos ejus exstinxit, cujus totum in potestatem corpus accepit. Verum haec videlicet non perferuntur ad vestros, cum Crispinus maluerit Carthaginem pergere, propria pertinacia superari, mansuetudinis episcopalis intercessione mitissimam in se prolatam recusare sententiam, appellare ad ejus filios cujus lege se irretitum videbat, ut excitaret universae parti Donati, quod solus perpeti nec volebat nec cogebatur, quam unius sui presbyteri audacissimum et invidiosissimum facinus sola degradatione punire.

Intertext edge

Open linked passage

Note