Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Contra Cresconium grammaticum Donatistam
Augustine of HippoDona 4 · 7457-cocrgrdMore by Augustine of Hippo
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo"> —
⋯
More
Original / primary: 7457 Cocrgrd
4.1
LIBER QUARTUS. Ad omnes rursum Epistolae Cresconii partes respondet, objectiones ipsius et calumnias singillatim ex sola Maximianensium causa refellens.
4.1
CAPUT PRIMUM.-- 1. Quamvis jam tribus nec parvis voluminibus epistolae tuae, Cresconi, diligenter satisque responderim, qua Petiliani litteras contra mea scripta, quibus refellebantur, defendendas putasti: tamen etiam hoc breviori opere institui de sola causa Maximianensium tecum agere, et ex hac una ostendere omnia quae in illa epistola posuisti, quam frustra, quam inaniter dixeris. Neque enim contemnendum est beneficium Dei, quod et ad nostrae dispensationis compendium, et ad vestrae correctionis, si sapiatis, adjutorium praestare dignatus est: qui nescientibus vobis, neque id agentibus nobis, ita vestrorum episcoporum mentibus dominatus est, ut qui orbem christianum per communionem Sacramentorum maculatum peccatis criminabantur alienis, quamvis etiam ipsis falsis et non probatis, in Maximiani causa cogerentur fateri, eorum quos damnaverunt, peccatis non fuisse maculatos in una Sacramentorum communione constitutos, eos quibus tanquam innocentibus ad revertendum dilationem dederunt, et si non ordinatoribus Maximiani, tamen in ejus parte constitutis damnatoribus Primiani: et qui Baptismum Christi nolebant agnoscere, nec in eis Ecclesiis datum quas Apostolorum labor propagavit atque fundavit, contendentes extra unam Ecclesiam Baptismum dari non posse, nosque culpantes quod per eos datum Baptismum non rescinderemus, quos esse in vera Ecclesia negaremus, susciperent in Maximiani sacrilego schismate baptizatos, et in eis Baptismum rescindere non auderent: et qui de legibus christianorum imperatorum, quibus eorum perversitas corrigenda praecipitur, nos tanquam crimine persecutionis accusant, adirent judices ab ipsis imperatoribus missos, et Maximianum ac socios ejus apud eos graviter accusarent, et concilium quo eos damnaverunt, gestis proconsularibus allegarent, ac jussiones quibus illi sedibus pellerentur, efficacissimas impetrarent. His omnibus a se gestis, adhuc nebulas imperitis conantur offundere: non solum Scripturis sanctis, et priorum rerum gestarum quando se ab unitate separaverunt multis certisque documentis, verum etiam recentissimis suis factis et exemplis evidentissime superati.
4.2
CAPUT II.-- 2. Hinc ergo tantum agam, hinc ad omnes epistolae tuae partes, quantum Dominus me adjuvat, sine ulla difficultate, imo cum magna facilitate respondeam. Ac primo illud quod tibi ipse contrarius eloquenter eloquentiam vituperare voluisti, tanquam esset veritatis inimica, et patrona potius falsitatis, ut eo modo me quasi eloquentem cavendum atque fugiendum ostenderes imperitis: si revera tanta esset eloquentia mea, quantum mihi, quamvis accusatorie, tribuis; nonne recitato decreto concilii Bagaiensis, quo, sicut ibi scriptum est, Maximianum fidei aemulum, veritatis adulterum, Ecclesiae matris inimicum, Dathae, Chore, et Abiron ministrum, de pacis gremio sententiae fulmen excussit, laudare eloquentiam cogereris? Porro si mihi materies illa proponeretur, quando possem dicere, Licet viperei seminis noxios partus venenati uteri alveus diu texerit, et concepti sceleris uda coagula in aspidum membra tardo se calore vaporaverint; tamen conceptum virus evanescente umbraculo occultari non potuit. Nam etsi sero, publicum facinus et parricidium suum feta scelerum vota pepererunt? Quando me in haec verba exquirenda coarctarem? quando in exprimenda provolverem? quando tanto impetu, tanto sonitu in odium noxiorum lectoris vel auditoris animum concitarem? Num ideo haec in quos dicta sunt, minus veraciter dicta sunt? Num hac eloquentia tanti concilii fides minuitur, vel labefactatur auctoritas? Nempe illud quo visum est eloquentius, eo potissimum electum est, quod omnes esse suum vellent, quo uno trecentorum et decem ora tacentia personarent. Ecce eloquentia quam vituperasti, quam velut seditiosam, et graeco etiam nomine malitiose artificiosam, detestandam, vitandamque monuisti, tantum permulsit tot episcopos tuos, ut in plenario concilio suo nollet suam quisque proferre sententiam, sed unam quae ab uno dici disertius ornatiusque potuit, eam cuncti facerent suam. Liceat igitur nobis sine invidia non usquequaque impolite contra errores hominum disputare, si licuit tot ac tantis episcopis vestris ipsos homines tam diserte ornateque damnare.
4.3
CAPUT III.-- 3. Illud etiam quod studium pro veritate certandi, quia saepe voluimus cum vestris conferre, ut errore sublato, fraterna charitas pacis vinculo necteretur, contentionis et animositatis vitioso nomine reprehendis: nonne melius, obsecro te, causa veritatis et unitatis pacificis verbis et pacatioribus locis inter episcopos ageretur, quam in foro ab episcopis per advocatos litigaretur? quod a partibus Primiani Carthaginensis episcopi vestri adversus Maximianum, et adversus eos qui cum illo Bagaiensi concilio damnati sunt apud legatum Carthaginis, et apud quatuor vel amplius proconsules factum est. Certe in collatione disputationis hoc cavendum est, ne prorumpatur in litem, et caveri a modestis ac mitibus et potest, et solet: cum vero advocatis utrinque luctantibus in foro controversia vertitur, jam procul dubio litigatur. Neque hoc in vestris reprehendo, si ad hoc non amore litigandi, sed consulendi necessitate compulsi sunt: verumtamen admoneo te bono ingenio praeditum virum, ut advertas, ut sentias, ut intelligas eos qui forensem strepitum et judiciaria jurgia, quibus accusatos convincerent, et expellerent quos in concilio jam damnaverant, non declinaverunt, sed susceperunt et exercuerunt, multo nobiscum facilius pacifice conferre potuisse, nisi mallent causam malam cooperire excusatione, quam disputatione finire.
4.4
CAPUT IV.-- 4. Jam vero quod antequam venias ad sermonem meum quo reprehendi Petilianum, a me interim quaeris a quo te baptizari conveniat, utrum ab eo potius quem et ego Baptismum habere confirmo, an ab eo quem tuus hoc non habere contendit: haec etiam quaestio per Maximiani causam de vana imperitorum loquacitate sublata est, quantum quidem ad vos attinet; nam apud ipsos Maximianenses adhuc manet. Vestri enim, damnato propter sacrilegium schismatis Maximiano, quem diaconum suum Primianus damnaverat, et per quem conspirantibus adversum se plurimis collegis damnatus fuerat, continuo cum eo duodecim ordinatores ejusdem Maximiani eadem sententia damnaverunt. Ex quibus duos, Praetextatum Assuritanum et Felicianum, cum eos in judicio proconsulari accusassent, cum Bagaiensi concilio damnatos allegata per advocatos eadem sententia demonstrassent, cum jubente proconsule locis quos tenebant, pellere conati, minime valuissent; sic postea susceperunt, ut cum eis in honoribus eorum integris communicarent, et simul in pacem redactis populis eorum, ex his quos in schismate baptizaverant, nullum rebaptizarent.
4.1.1
Exstat decretum Bagaiensis concilii, allegatum apud proconsulem, advocato prosequente Nummasio, cum ageret ut Primiani communioni Membresitana ecclesia traderetur expulso Salvio, qui eam tenebat antiquitus, ubi episcopatum meruerat in parte Donati. Sed pellendus propterea petebatur, quia eum damnatum Bagaiensi concilio recitabat inter duodecim Maximiani ordinatores, quos idem Nummasius in numero errans undecim dicit. Hanc Nummasii postulationem recitavit postea Titianus, expresse ac nominatim agens apud eumdem proconsulem adversus Praetextatum et Felicianum: cujus advocati verba ista sunt. Sed suis, inquit, institutis iniquitas delectatur, et semetipsum non deserit, cum semel praecipitata corruerit. Idem namque Maximianus coeptam nutrit audaciam, et alios sibimet consociat ad furorem. Inter quos etiam Felicianus quidam, qui primo recta sectatus, depravationis hujus attaminatione fuscatur, in Mustitana positus civitate, Deo omnipotenti parietes consecratos, ecclesiam venerandam quasi quadam obsessione credidit retinendam. Hunc Praetextatus etiam in Assuritanis partibus imitatur. Sed cum aequitatis tuae innotesceret potestati consortium sacerdotum, jussisti, ut gesta testantur, exploso omni contradictionis effectu, sacratissimis sacerdotibus a profanis mentibus ecclesias vindicatas oportere restitui. Deinde paulo post, ut idem advocatus ostendat quid jussum sit, recitat Nummasii postulationem quam supra commemoravi: in qua proconsul Nummasio cum dixisset, Lege episcopale judicium; illud Bagaiense recitatum est, in quo Maximianus damnatur his verbis: Maximianum fidei aemulum, veritatis adulterum, Ecclesiae matris inimicum, Dathae, Chore, et Abiron ministrum, de pacis gremio sententiae fulmen excussit: et quod adhuc eumdem dehiscens terra non sorbuit, ad majus supplicium superis reservavit. Raptus enim poenam suam compendio lucraverat funeris; usuras nunc graviores colligit fenoris, cum mortuus interest vivis. Deinde in illos duodecim ordinatores ejus ita profertur Bagaitana sententia: Nec solum hunc, inquiunt, sceleris sui mors justa condemnat; trahit etiam ad consortium criminis plurimos catena sacrilegii, de quibus scriptum est,« Venenum aspidum sub labiis eorum; quorum os maledictione et amaritudine plenum est, veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Contribulatio et calamitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt; non est timor Dei ante oculos eorum». Nollemus quidem tanquam e proprii corporis junctura praecidi; sed quoniam tabescentis vulneris putredo pestifera plus habet in abscisione solaminis, quam in remissione medicaminis, inventa est causa salubrior, ne per cuncta membra pestilens irrepat virus, ut compendioso dolore natum decidat vulnus. Famosi ergo criminis reos, Victorianum Carcabianensem, Martianum Sullectinum, Beianum Baianensem, Salvium Ausaphensem, Theodorum Usulensem, Donatum Sabratensem, Miggenem Elephantariensem, Praetextatum Assuritanum, Salvium Membresitanum, Valerium Melzitanum, Felicianum Mustitanum, et Martialem Pertusensem, qui funesto opere perditionis vas sordidum collecta faeculentia glutinarunt; sed et clericos aliquando Ecclesiae Carthaginis, qui dum facinori intersunt, illicito incestui lenocinium praebuerunt; Dei praesidentis arbitrio, universalis concilii ore veridico damnatos esse cognoscite. Post istorum damnationem, in quibus leguntur Praetextatus Assuritanus et Felicianus Mustitanus, cum quibus, ut ante dixi, proconsulis adversus eos impetrata jussione concordaverunt; caeteris in eodem Maximiani schismate constitutis, Primiani etiam damnatoribus, tantum quia non interfuerant Maximiani ordinationi, dilationem dederunt in eodem Bagaiensi concilio certo diei termino definitam, quae continetur his verbis: Eos autem, inquiunt, quos sacrilegi saeculi non polluere plantaria, hoc est, qui a Maximiani capite proprias manus verecundo fidei pudore retraxerunt, ad matrem Ecclesiam redire permisimus. Quantum enim de reorum morte purgamur, tanto de innocentium reditu gratulamur. Ac ne angustum redeuntibus tempus spem salutis arctatae diei pressura subducat, agnoscentibus quibus licet, manentibus praecedentibus statutis, universis usque ad diem octavum calendarum januarii proxime futurarum agnitionis pandimus januam, ut integri honoris ac fidei regressi habeant fundamenta: quam si quisquam ingredi nequiverit pigra segnitia, sciat sibi ad omnes veniales aditus sua voluntate viam esse subductam. Manebit enim circa eos dicta sententia, et post praestitutum diem redeuntibus fixa poenitentia.
4.1.2
CAPUT V.-- 6. Ex his igitur omnibus quoniam rediisse aliquos ad communionem vestram nec vos negatis, et in tam recenti memoria, adhuc etiam viventibus hominibus de quibus agitur, celeberrima et clara notitia est, cum et illi quibus dilatio data est( quandoquidem sicut verba concilii ejusdem satis indicant, eos ad matrem Ecclesiam redire invitant, et eorum tanquam de innocentium reditu gratulantur), et illi quos cum Maximiano nulla interposita dilatione damnaverunt, extra vestram Ecclesiam toto illo tempore baptizaverint: sive usque ad diem dilationis quando cum Maximiano communicabant, et in ejus erant schismate constituti, sive etiam transacto dilationis die, quando Titianus advocatus nominatim Praetextatum et Felicianum pelli de basilicis postulabat, cum quibus in honore integro Primianus postea concordavit: quomodo audetis jam dicere unum Baptisma, nisi in una Ecclesia dari non posse; cum ab istis datum in sacrilego schismate Baptismum sine ulla controversia cognoveritis, susceperitis, rescindere non ausi fueritis? Nec tamen potestis dicere, nihil vos praestitisse illis, quos in eodem Baptismo suscepistis. Si ergo quaeram quid praestiteritis; procul dubio respondebitis: Ne ipso sacrilegio schismatis perirent; ne Baptismum Christi non ad praemium, sed ad judicium, non ad salutem, sed ad perniciem, sicut est militiae character in desertoribus, haberent: praestitimus pacem, praestitimus unitatem, praestitimus Ecclesiae societatem, ut eum per quem charitas diffunditur in cordibus nostris, Spiritum sanctum accipere mererentur, sine quo nemo pervenit ad regnum coelorum, etiamsi Sacramentis omnibus legitimis imbuatur. Haec responderetis veraciter, si veram Ecclesiam teneretis. Verumtamen ad admonitionem vestram sufficit, ut hoc vos accepturos intelligatis in vera Ecclesia, quod eos quos in Maximiani sacrilego schismate baptizarunt qui cum eis ad vos inde redierunt, in vestra communione accepisse credidistis: atque ita vos etiam accepto Baptismo Christi esse puniendos, si unitatem catholicae Ecclesiae non tenueritis, sicut in Maximiani schismate baptizatos procul dubio puniendos non dubitaretis, si vestrae communioni non copularentur, in quibus ad vos inde venientibus non rescindendum Baptismum judicastis. Vides itaque etiam hoc, quod te movebat de Baptismi sacramento, in causa Maximianensium jam solutum.
4.1.3
CAPUT VI.-- 7. Jam nunc illa videamus, quibus epistolam meam te refellere credidisti. Ac primum quod interrogas, quare vestros Donatistas appellem, adjungens, quod Donatus non auctor et institutor Ecclesiae quae ante non fuerat, sed a Christo deductae et antiquae unus ex episcopis fuerit: nonne attendis hoc de se ipso et Maximianum dicere, ex cujus tamen nomine universam ejus communionem appellatis? Neque schisma quod fecit, ullo vocabulo a vobis vel ab aliis sectis discernitis, nisi aut Maximianistas, aut Maximianenses, aut quodlibet aliud, quod a Maximiani nomine derivetur, aut certe simplicius et sine timore grammaticarum ferularum, partem Maximiani nominetis. Numquid hoc dicturus es, Maximianum a vestra communione schisma fecisse, hoc autem a communione catholica non fecisse Donatum? Sed Maximianus non hoc dicit, qui Primianum potius et vos omnes affirmat a parte Donati, in qua ipse permansit, schisma fecisse, et recitat decreta conciliorum: primum, quod apud Carthaginem a quadraginta et tribus factum est, quo praedamnatus est Primianus; alterum, quod Cebarsussi centum vel amplius vestri tunc episcopi condiderunt, quo perfecte pleniusque damnatus est. Cui talia documenta proferenti quid respondebis, nisi majoris esse auctoritatis Bagaiense concilium, in quo trecenti et decem eumdem Maximianum et ejus socios damnaverunt, quando Primianus non apud eos tanquam purgandus dicebat causam, sed cum eis tanquam judex innocentissimus considebat, proferebat sententiam contra Maximianum et duodecim socios ejus quibus praesentibus ordinatus est, et data dilatione tanquam innocentes ad pacem propriam revocabat tot caeteros a quibus ipse damnatus est?
4.1.4
CAPUT VII.-- 8. In hac vestra conflictione quid vultis ut nos medii judicemus, quandoquidem nec Maximiani, nec vestra communione detinemur? Quid, inquam, hinc vultis judicemus, nisi contra duo concilia quibus damnatus est Primianus, unum Bagaiense posterius pro illo valere debere quo damnatus est Maximianus, eo videlicet firmius id esse arbitrantes, quo posterius potuit de prioribus judicare? Ecce in hoc favemus vobis: alia nobis est cum Maximianensibus causa, si ausi fuerint succensere. Favemus, inquam, judicio tertio Bagaiensi quod factum est pro Primiano contra Maximianum ejusque collegas, quo posteriore potuerunt merito priora deleri. Quanquam a duobus prioribus judiciis ad tertium nullam Primiani vocem provocationis vel legimus, vel audimus, nisi quod absens primo praedamnatus, secundoque damnatus est. Sed etiam in Maximianum et socios ejus absentes prolata est disertissima illa Bagaitana sententia. Et hoc illi quadraginta et tres apud Carthaginem modestius, cautius, diligentiusque se gessisse testati sunt, quod ad eumdem Primianum non semel, sed iterum ac tertio legatos miserunt, ut si ad eos ipse venire nollet, ipsos ad se venire permitteret: quo utrumque recusante, sicut scribunt, et eos qui missi sunt, injuriosa repulsione tractante, necessitatem sibi incubuisse asserunt, ut jam Ecclesiae providerent; et sic nondum audentes ultimum praecipitare judicium, sed quodam praejudicio consulentes, ut ei, si causae suae fideret, sequenti celebriori concilio respondendi seseque purgandi relinqueretur locus: quo cum venire noluisset, jam necessario putaverunt esse damnandum sine ulla suspensione sententiae. At vero in decreto Bagaiensis concilii, non solum legatos ullos a Maximiano male tractatos non legimus, sed nec missos legimus ut veniret: videmus tamen levatum altare contra altare, et ordinatum episcopum contra eum episcopum qui in cathedra ubi fuerat ordinatus, ita sedebat, ut conventu sui populi non desereretur, nec a caeteris pluribus episcopis communio ejus dirimeretur, tantam commovisse indignationem sacrilego schismate perpetrato, ut nec ipsius Maximiani, nec ordinatorum ejus jam esset ulterius differenda damnatio.
4.2.1
Haec cum ita sint, non vos tamen pro Caeciliano talia permovent, contra quem manentem et populo praesidentem, erecto altari contra altare, ordinatus est Majorinus. Contra quem non a vobis duo, sicut contra Primianum a Maximianensibus, sed unum profertur judicium horrendae temeritatis festinatione acceleratum. Qui non, sicut Primianus, noluit ad se venire collegas, sed invitavit potius ut venirent; quod nec ipsi in sui concilii decreto, quod contra eum condiderunt, tacere potuerunt. Pro quo non unum, sicut pro Primiano, sed quatuor posteriora judicia recitantur. Ejus, non absentes, sicut Primiani, sed praesentes sunt adversarii confutati, apud eos judices, in quos judicaturos consenserunt; apud ipsum etiam imperatorem Constantinum, apud quem primum Caecilianum accusaverunt, apud quem postea de judicibus episcopis, a quibus ille ipsam causam voluit audiri, tanquam non recte judicantibus questi sunt; ad quem rursus ab altero episcopali judicio provocarunt, ut ipso etiam post unum et alterum episcopale judicium inter partes cognoscente superarentur: quorum non defuit etiam quarta convictio. Nam cum in Caeciliani propriis criminibus calumniatores inventi fuissent, et ei de Felicis Aptugnensis ordinatoris ejus traditione quaestionem intulissent, Felix etiam ipse purgatus est proconsulari judicio, eodem ipso Constantino, ut causa ejus discuteretur, jubente, quem illi assiduis interpellationibus fatigabant. Haec Maximianenses adversus Primianum non exercuerunt mala, nec toties victi sunt, nec praesentes victi sunt, nec apud eos, quos ipsi clegerunt, judices victi sunt: et tamen, quod manifestum est, ipsi a vestra communione schisma fecerunt; et hoc vestros a catholica communione fecisse non vultis advertere; qua impudentia vanissimae animositatis, prorsus ignoro. Si enim omnia quae dicitis de Caeciliano et Felice ordinatore ejus ideo vera esse vultis, quia septuaginta ferme episcopi de hac re judicaverunt; cur non vultis vera esse quae dicuntur de Primiano, cum et inde primo quadraginta tres, postea centum episcopi judicaverint, et prius praejudicium posteriori judicio confirmaverint? Si autem propterea illa crimina Primiani falsa esse censetis, quia pro illo posterius contra inimicos ejus Bagaiense concilium recitatur: cur non vultis crimina, quae objecta sunt Caeciliano, falsissima confiteri, pro quo posteriora tot judicia recitantur? Si Caecilianus, contra quem semel fuerat ab illis septuaginta judicatum, non debuit jam locum purgationis ab aliis judicibus invenire: nec Primianus debuit, quem jam tanto plures quam septuaginta, prima confirmantes, secunda cognitione damnaverunt. Si autem bis damnato, tertium quod jam pro illo factum est judicium sufficientissime suffragatur: cur semel damnato non sufficere ad absolutionem secundum, tertium, quartum, quintumque judicium, nescio qua fronte ferrea, contenditis? Quod si vos forte numerus movet, ut ideo contra centum, a quibus damnatus est Primianus, valere arbitremini Bagaiense concilium, quia in eo trecenti et decem fuerunt: cur in tanto majori numero episcoporum orbi terrarum consentire non vultis?
4.2.2
CAPUT VIII.-- 10. Quod autem objicis Caeciliano peccatum illud inexpiabile in Spiritum sanctum, de quo Dominus ait, Non remittetur neque hic, neque in futuro saeculo: et nos possemus dicere, Feliciano Mustitano, quem hodie cum Primiano habetis episcopum, unum ex ordinatoribus Maximiani damnatoribusque ipsius Primiani, a quo etiam in sacrilego schismate baptizatos non rebaptizastis, peccatum vos objecisse quod fit in Spiritum sanctum, cui sacrilegium schismatis objicitis, sicut in Bagaiensis concilii sententia declamatum est. Sicut enim vos ideo putatis illo irremissibili reatu peccasse in Spiritum sanctum, quos accusatis divinas Scripturas exurendas persecutoribus tradidisse, quod easdem Scripturas Spiritu sancto acti locuti sunt homines Dei: ita etiam nos non solum vestris potius traditoribus quos gesta convincunt, hoc crimen possemus objicere, sed et Feliciano, ut dixi, hoc vos objecisse in crimine sacrilegi schismatis doceremus; quia in Spiritu sancto servatur unitas dilectionis et pacis, dicente Apostolo, Sustinentes invicem in dilectione, studentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Quam profecto violat, qui schisma committit. Sed hunc reatum insolubilis aeternique peccati, quod in Spiritum sanctum committitur, nec vobis objicimus, quos correctos cum vivitis sanari posse non desperamus; nec vestris, qui sanctos Codices cremandos ignibus tradiderunt, nisi quod usque in finem vitae hujus ab unitate disjuncti, cor impoenitens habuerunt. Nec Feliciano et Praetextato hoc vos objecisse ostenditis, cum quibus postea communicastis, qui in catena sacrilegii cum Maximiano ad consortium criminis tracti, plenarii concilii vestri ore veridico leguntur esse damnati, et post diem dilationis, non quidem illis jam damnatis, sed aliis tanquam innocentibus prorogatum, probantur esse suscepti.
4.2.3
CAPUT IX.-- 11. Quod autem non tibi placet derivatio nominis, ut a Donato Donatistae appellentur; et censes latinae regula locutionis potius declinandum; non aspernor admonitionem tuam: verumtamen quaere grammaticos judices, apud quos cum Maximianensibus de hac arte confligas, eosque convincas. Jam enim nec ipsos volo Maximianistas vocare, ne offendam tam eruditas aures tuas, qui certe, quantum existimo, non ut ego, tibi facile cessuri sunt, ut Claudianenses, vel quid aliud appellent, quos Claudianistas appellaverunt, cum eos Primiano in communionem receptos, inter alia, quibus eum et praedamnaverunt et damnaverunt, crimina posuerunt. Et simul recognosce hanc declinationis regulam, non mihi soli, sicut reprehendis, placuisse: sed fortasse me solum tibi in hac re, quae ad causam non pertinet, tanta facilitate cessisse.
4.2.4
CAPUT X.-- 12. Quod vero me putasti vehementius arguendum, quod cum dixerim, Donatistarum haereticorum sacrilegum errorem, haeresim appellans, quod tu schisma potius vis putari, eos tamen a sacrilegio non expiatos in communionem recipiamus: tu qui nos in hac causa tam graviter arguis, responde quomodo expiaverint vestri sacrilegium Feliciani et Praetextati, cum quibus postea communicaverunt, episcopos eos sibi sicut antea fuerant copulantes atque reddentes, nec quemquam eorum quos illi in sacrilegio schismatis baptizaverant, denuo baptizantes. An forte non erant sacrilegio maculati, sicut quidam vestrum desipiunt, dicentes non eos in Deum, sed in hominem peccavisse; sacrilegium vero tanto est gravius peccatum, quanto committi non potest nisi in Deum? Unde me disputatione tua non ob aliud arguendum arbitratus es, quod sic suscipiamus eos qui a vobis ad nos transeunt, nisi quia vestrum dixi sacrilegum errorem. Lege ergo Bagaiense concilium. Nempe ista illic prima verba sunt: Cum omnipotentis Dei et Christi ejus Salvatoris nostri voluntate ex universis provinciis Africae venientes, in ecclesia sancta Bagaiensi concilium gereremus, Gamalius, Primianus, Pontius, Secundianus Januarius, Saturninus, Felix, Pegasius, Rufinus, Fortunius, Crispinus, Florentius, Optatus, Donatus, Donatianus, et caeteri numero trecenti et decem, placuit Spiritui sancto qui in nobis est, pacem firmare perpetuam, et schismata resecare sacrilega. Audis, advertis, attendis? Schismata, inquiunt, resecare sacrilega. Ergo non in hominem, sed in Deum scelerata perversitate in eo schismate solus Maximianus sacrilegii crimine tenebatur, cum ista sententia diceretur. Lege paulo post quid dicant de sociis ejus, inter quos istorum nomina, de quibus agitur, scripta sunt. Nec solum hunc, inquiunt, sceleris sui mors justa condemnat; trahit etiam ad consortium criminis plurimos catena sacrilegii.
4.2.5
CAPUT XI.-- 13. Quid est, vir disertissime? quid habes quod dicas mihi? Lege sequentia, vide inter plurimos quos trahit ad consortium criminis catena illius sacrilegii, Praetextatum et Felicianum: lego sacrilegos, video episcopos; quid agis, si non probaveris expiatos? Nempe urgeris cedere veritati, qua dicimus expiari vestros cum ad nos veniunt, ipso vinculo fraternae pacis et charitatis cooperiri peccata eorum, sicut scriptum est, Charitas cooperit multitudinem peccatorum. Quid de illis, quos a vestra communione separati, et Maximiano in sacrilega illius catenae societate devincti baptizaverunt, quos cum eis in eodem Baptismo in pacem atque concordiam suscepistis? Respondebisne aliquid, nisi eadem Sacramenta recte vos approbasse in eis, quae nos quoque approbamus in vobis? Magis enim tibi constabis, si ista responderis, et verbis epistolae tuae non reluctaberis. In qua cum conareris ostendere, non haeresim inter nos et vos, sed schisma potius commissum esse, dixisti, nobis et vestris unam esse religionem, eadem Sacramenta, nihil in christiana observatione diversum. Neque enim gravius quam his verbis repetitionem Baptismatis accusare potuisti, quando seducti a nobis rebaptizantur a vestris, in quibus eadem Sacramenta esse et sentis, et dicis, et scribis. Qua igitur sceleris impudentia non servatur in eis, quos in sancta unitate baptizat orbis christianus, quod servatum est in eis, quos in sacrilego schismate baptizarunt Praetextatus et Felicianus? Causam itaque nostram, quam vobiscum habemus, vestro jam judicio terminastis, cum eos qui a vobis damnatione percussi sunt, qui populos ne ad vos accederent, instantissime monuerunt, qui post vos etiam baptizandum esse censuerunt, cum eis quos extra vestram communionem in sacrilegio schismatis constituti baptizaverunt, sine ulla degradatione, sine Baptismi iteratione, in altaris concordiam suscepistis, et nulla re alia ab illo scelere sacrilegii, nisi sancto igne charitatis expiatos esse credidistis. Quod vere fieret, si vos eamdem charitatem in vera unitate teneretis.
4.2.6
CAPUT XII.-- 14. Sed tamen videamus etiam de verbis epistolae Petiliani, quam contra me defendere voluisti, quomodo te exuas in hac causa Maximianensium, de qua nunc sola statui agere adversum litteras tuas. Posuit certe ille ista verba sua: Conscientia, ait, sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis. Cui ego: Quid si, inquam, lateat dantis conscientia, et forte maculosa sit? quomodo poterit accipientis abluere conscientiam? Hanc tu inevitabilem quaestionem, quia in verbis Petiliani omnino non solvitur, tuis solvere aggressus es, et dixisti, non contra me, sed contra illum quem defendere voluisti. Ille quippe ait, Conscientia dantis attenditur, quae abluat accipientis: tu vero fassus, latentem conscientiam videri non posse, sic eam dixisti attendi, ut non videatur ipsa, sed quid de illa notum sit in publica fama. Unde colligitur, verum jam non esse quod conscientia dantis abluat accipientis conscientiam: sed fama ejus abluit secundum te; quae utique fallit intuentem, cum de pessimo loquitur bona, de adultero casta, de sacrilego religiosa. Tunc enim abluit, quando mentitur. Nam si de occulto scelerato fama verum loquatur, tunc non abluit, sed maculat eum qui ab illo acceperit Baptismum. Ac per hoc fama ista, quam patronam tam malae causae adhibere voluisti, vide qualis sit, quae mendax abluit, et verax polluit: ut scilicet mirifica tua disputatione, tunc apud eam non sit aqua mendax, quando ipsa sit mendax.
4.2.7
CAPUT XIII.-- 15. Sed quid hinc opus est diutius loqui, cum Felicianus hodie sedeat inter episcopos vestros, qui cum ab eis disjunctus esset, et Maximiano in catena sacrilegii cohaereret, quoscumque baptizavit, nemo post eum rebaptizavit? Quaero a Petiliano cujusmodi habuerit tunc ille conscientiam. Ei lego decretum Bagaiensis concilii, ubi scriptum est: Nec solum hunc sceleris sui mors justa condemnat; trahit etiam ad consortium criminis plurimos catena sacrilegii, de quibus scriptum est,« Venenum aspidum sub labiis eorum, quorum os maledictione et amaritudine plenum est». Inter hos enim plurimos etiam Felicianus annumeratur, qui talibus labiis et tali ore baptizavit: horum aliquem non respuistis, non rescidistis, non destruxistis; et quia verbis evangelicis, in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, per qualemlibet linguam atque conscientiam consecrata est aqua, non mendacem, sed veracem agnovistis atque recepistis. A te autem quaero de isto Feliciano, cujus tam mala, cum in catena sacrilegii baptizaret, fuerat conscientia, quid erat tunc in publica fama? Atque ipsum concilium identidem recito, ubi scriptum est: Famosi ergo criminis reos Victorianum Carcabianensem, et inter caeteros quos repetere piget, Praetextatum Assuritanum, et Felicianum Mustitanum, qui funesto opere perditionis vas sordidum collecta faeculentia glutinarunt, paulo post, plenarii concilii ore veridico damnatos esse cognoscite.
4.2.8
CAPUT XIV.-- 16. Quid ad ista respondes? Si non baptizat a vestra communione separatus: lego baptizasse cum Maximiano ad consortium criminis tractos. Si non baptizat qui peccat in Deum: lego baptizasse catena sacrilegii colligatos. Si conscientia sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis: lego baptizasse morsibus aspidum venenosos. Si conscientia dantis ut possit abluere, publica fama ejus attenditur: lego baptizasse famosi criminis reos. Manet adhuc in corpore Felicianus, cum illo sunt omnes ab illo in sacrilegio schismatis baptizati, in communionem autem vestram recepti, nec ab ullo rebaptizati. Contra Petilianum, baptizavit sacrilega conscientia maculosus; contra te, baptizavit famosi criminis reus. Qua ratione vos, quaeso, defenditis, nisi ut quod et nos dicimus, vestris factis convicti aliquando dicatis, quod nec conscientia, nec fama dantis abluat accipientis conscientiam, sed fides accipientis ipsius, dantis autem Dei gratia, non hominis: quod si et conscientiae bonae interrogatio in accipiente non fuerit, fidesque ipsa vel tota, vel ex parte aliqua vacillaverit, mores hominum esse corrigendos, non sacramenta destruenda, quae non alia vel similia, sed tu omnino eadem confiteris: sicut eorum quos Felicianus et Praetextatus in sacrilego schismate baptizarunt, vitam et voluntatem corrigendam existimastis, ne in illo schismate sacrilego permanerent; non violandum Baptismum, licet indignissimis per indignissimos ministratum?
4.2.9
CAPUT XV.-- 17. Frustra igitur ore maledico conscientiam nostram tanquam publicatam atque damnatam crimine thurificationis, traditionis, persecutionis, accusare voluisti, ut ex hoc velut probares nos Baptismum dare non posse: cum et falsa jactetis; et quomodocumque se illud habeat, certe Maximianensium sacrilegii crimine damnata conscientia dare potuit Baptismum, quem rescindere timuistis, et quem dari etiam a persecutoribus posse per vos quoque ipsos docetur, qui eosdem Maximianenses acerrime persecuti non solum baptizatis, sed vos solos baptizare debere contenditis.
4.2.10
CAPUT XVI.-- 18. Dicis in Lege scriptum, Oleum peccatoris nolo ungat caput meum. Quod neque ita scriptum est, nec sicut putas intelligendum. Sed numquid non est oleum peccatoris oleum sacrilegorum Praetextati et Feliciani? Dicis item scriptum esse, Qui baptizatur a mortuo, quid ei prodest lavatio ejus? Quod nec diligenter attendis, nec ex ipsa circumstantia lectionis quid sit intelligis. Verumtamen intende quid sonet disertissima illa Bagaitana sententia: Optata quidem, inquit, pacis et concordiae est juncta germanitas; sicut scriptum est,« Justitia et pax osculatae sunt invicem»: sed veridica unda in asperos scopulos nonnullorum naufraga projecta sunt membra, Aegyptiorum admodum exemplo pereuntium funeribus plena sunt littora, quibus in ipsa morte major est poena, quod post extortam aquis ultricibus animam, nec ipsam inveniunt sepulturam. Isti ergo non solum mortui, verum etiam, quod est gravius, insepulti, quomodo baptizare potuerunt? Quomodo profuit lavatio eis, qui ab his mortuis baptizati sunt, quos in eodem lavacro susceptos denuo non lavistis, si ut putas illud intelligendum est? Nam quod in epistola mea, cui respondere tibi videris, putas quod idoli cultorem tanquam gravissimi peccati reum tantummodo exceperim; et instas vehementer, ut probes nullum excipi peccatorem in eo quod scriptum esse dicis, Oleum peccatoris nolo ungat caput meum: Felicianum et Praetextatum respice, utrum peccatores non fuerint, quando sacrilegii catena cum Maximiano pertrahi a tam magno concilio dicebantur. Aude asserere, aude contendere, aude saltem dicere, peccatores quidem fuisse, sed occultos, quos ibi lego famosi criminis reos. Quanquam etsi leviter peccavissent, etsi latuissent; tu hoc testimonio quod ponis de oleo peccatoris in ista suggestione, extorquere conaris, nullum excipi peccatorem. Ubi eritis, si ita est? quo fugietis? in quibus vos latebris, cum vestris sacrilegis, cum vestris famosi criminis reis, cum vestris cadaveribus insepultis, abscondere poteritis?
4.3.1
Dicis, cum objicitur, qua nobis licentia jus Baptismi vindicemus, quod non de merito actuum, non de vitae innocentia tractemus, sed cuicumque licere dicamus, et quasi praejudicatis criminibus rei, dum et peccatoribus inesse baptizandi facultatem volumus ostendere, nos aperte peccasse fateamur: quasi propter merita nostra contra Deum nobis loquendum sit, ut quam justi sumus, tam justum Baptismum esse faciamus; cum et nulli hominum de sua justitia praesumendum sit; et hinc maxime Baptismum Christi probemus esse, non hominum, quia non fit varius humanorum varietate meritorum. Unde uberius disputarem, nisi a vobis dato compendio magis uterer. Suscepto enim Baptismo, neque destructo, quem Maximianenses dederunt, aspides, viperae, parricidae, cadavera Aegyptia, et quidquid aliud in eos Bagaiensis concilii, ut nostra causa facillima fieret, ore grandiloquo declamatum est; satis et ipsi judicastis, non eorum meritis a quibus ministratur, nec eorum quibus ministratur, constare Baptismum, sed propria sanctitate atque veritate, propter eum a quo institutus est, male utentibus ad perniciem, bene utentibus ad salutem.
4.3.2
CAPUT XVII.-- 20. Miror autem quomodo etiam tibi persuaderi potuerit, ut in tua disputatione mentionem faceres Cypriani, cujus litteris etiam ipsis quas ejus esse dicitis de Baptismo destruendo, qui apud haereticos vel schismaticos datur, tota causa vestra subvertitur. Sed hoc adversus Maximianenses, vel alios qui Baptismum sive apud nos, sive apud vos datum non suscipiunt, agere debemus: vos autem jam causam istam mira facilitate finistis, jam Baptismum in sacrilego schismate Maximiani datum cum Praetextato et Feliciano in eorum populis suscepistis, jam contra Cypriani quas dicitis litteras, et quibuscumque aliis hoc visum est, sine ulla dubitatione fecistis. Nam quod dicis, Orientales ideo vestrorum communione discretos, quia postea nobis consentiendo, judicium suum quod habuerunt de Baptismo rescindere maluerunt: si hoc ab aliquibus paucis Orientalibus factum est( quod quidem interest utrum possit ostendi), profecto suum judicium correxerunt; et vos suscepto Baptismo qui datus est in schismate Maximiani, antiquam vestram sententiam rescidistis, tamen vobiscum estis, et cum Orientalibus esse non vultis.
4.3.3
CAPUT XVIII.-- 21. Sed videlicet invenisse tibi videris ubi tuam eloquentiam dilatares, cum ad id quod ego in epistola mea posui, Sive a fideli, sive a perfido dispensatore sacramentum Baptismi quisque percipiat, spes ei omnis in Christo sit: exclamas et dicis, O praeclarum sacerdotis imperium! o laudabilia boni patris praecepta justitiae! Nihil, inquit, inter fidelem perfidumque discernas, idem tibi pius atque impius videatur: nihil prodest bonis moribus vivere; quia quidquid justo licet, potest et injustus implere. Quid hoc praecepto dici iniquius potest: Purificet alium maculosus, abluat sordidus, emundet immundus, det infidelis fidem, criminosus faciat innocentem? Haec certe verba tua sunt, quibus sententiam meam reprehendis; cum hoc ego omnino non consenserim, neque scripserim: quoniam et inter fidelem perfidumque plurimum distat non ad Sacramentum, si hoc uterque habet, sed ad meritum, quia hoc alter ad salutem habet, alter ad poenam: nec quidquid justo licet, potest et injustus implere; quia et si potest injustus baptizare, non tamen potest in regnum coelorum injustus intrare: nec purificat vel abluit vel emundat, nec innocentem facit quemquam qui ei ministrat Baptismum, sed dantis Dei gratia, et percipientis bona conscientia. Sed tu aspice utrum nihil inter Primianum Felicianumque distaret, cum Primianus inter trecentos decem sedetet, a quibus ille dicebatur, quod venenum aspidum esset sub labiis ejus, et veloces haberet pedes ad effundendum sanguinem, et contribulatio et infelicitas in viis ejus, et viam pacis non agnosceret, nec esset timor Dei ante oculos ejus: utrum tunc non esset maculosus, immundus, sordidus, qui vas sordidum collecta foeculentia glutinavit; non infidelis, venenum aspidum sub labiis habens; non criminosus, famosi criminis reus. Et tamen et ipse cum Primiano nunc vester episcopus sedet: et quos tunc baptizavit, nusquam postea lotos vobiscum nunc habet.
4.3.4
CAPUT XIX.-- 22. Et adhuc pugnatis adversus veritatem, nec conceditis ut Christus semper det fidem, Christus sit origo christiani; in Christo radicem christianus infigat, Christus christiani sit caput. Quibus verbis meis in illa epistola contra Petilianum positis, tua verba subjungis, et dicis: Hoc et nos suademus, hoc volumus; sed quaerimus per quem hoc melius fiat. Nec attendis hoc non suadere Petilianum, cui tunc respondi, et cujus epistolam adversus responsionem meam defendere atque affirmare conaris. Ille quippe dixit aperte: Conscientia sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis; nam qui fidem a perfido sumpserit, non fidem percipit, sed reatum. Dic mihi quem locum Christo reliquerit ad abluendum conscientiam baptizati; aut a quo fidem percipiat baptizatus, quando conscientiam dantis dicis attendi quae abluat, et non fidem percipere, sed reatum, qui fidem sumit a perfido. Tu quidem succumbere videris tanto ponderi veritatis, et dicis hoc te suadere, et hoc velle, ut Christus det fidem, atque ad ineundam vitam novam Christus abluat christianum; quaeris autem per quem melius fiat, quod sine ministro fieri non oportet. Petilianus tamen non dixit, Conscientia ministrantis attenditur, per quam Christus abluat accipientis, aut per quam Christus det fidem: sed ipsa conscientia dantis, voluit accipientis ablui conscientiam. Nec dixit, Quisquis fidem per perfidum sumpserit, non fidem percipit, sed reatum; ut a Christo quamvis per alium sumere videretur: sed omnino dixit, A perfido sumpserit. Atque ad hoc, quasi probaret, adjunxit, Omnis enim res origine et radice consistit; et si caput non habeat aliquid, nihil est: ipsum scilicet ministrum, cujus conscientiam dixit attendi, non per quam Christus abluat, sed quae abluat accipientis, ipsum prorsus ministrum originem, radicem caputque faciens baptizati.
4.3.5
CAPUT XX.-- 23. Proinde hoc loco, non Petiliano, cujus verba non defendisti, sed tibi respondeo, qui pro tua sententia nescio quid aliud, non quod ille, dixisti. Tu enim, sicut scribis, hoc vis, hoc suades, ut non, sicut dixit, conscientia sancte dantis abluat accipientem, vel accipienti det fidem, neque ut ipsa sit origo et radix caputque credentis; sed per ipsam Christus abluat, per ipsam Christus det fidem, per ipsam Christus sit origo christiani, per ipsam in Christo radicem christianus infigat, per ipsam Christus christiani sit caput. Ideo enim quaeris per quem melius fiat, quod a Christo fieri concedis: ubi et tu, quantum video, non negas hoc fieri posse etiam per ministrum malum, sed dicis melius posse per bonum. Quid est enim aliud quod dicis, Hoc et nos suademus, hoc volumus; sed quaerimus per quem melius fiat? Ac per hoc abluit Christus et per maculosam non sancte dantis, sed melius per mundam sancte dantis conscientiam: dat fidem Christus et per ministrum malum, sed melius per bonum: fit Christus origo christiani et per dispensatorem infidelem, sed melius per fidelem: christianus radicem figit in Christo etiam per colonum reprobum, sed melius per probum: potest Christus esse caput christiani et per Felicianum, sed melius existimas per Primianum.
4.4.1
Parva itaque inter nos in hac re, aut fortasse nulla dissensio est. Nam et ego dico, melius per bonum ministrum quam per malum dispensari Sacramenta divina: verum hoc propter ipsum ministrum melius est, ut eis rebus quas ministrat, vita et moribus congruat; non propter illum qui etiamsi incurrerit in ministrum malum dispensantem veritatem, securitatem accipit a Domino suo monente ac dicente, Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt. Addo etiam ad hoc esse melius, ut ille cui ministratur, ministri boni probitatem ac sanctitatem diligendo facilius imitetur: sed non ideo veriora et sanctiora sunt quae ministrantur, quia per meliorem ministrantur. Illa namque per se ipsa vera et sancta sunt propter Deum verum et sanctum cujus sunt: et ideo fierit potest ut accedens ad societatem populi Dei, alium inveniat a quo facile baptizetur, alium eligat quem salubriter imitetur. Certus est enim sanctum esse Sacramentum Christi, etiamsi per minus sanctum, vel non sanctum hominem ministratum est; se autem ejusdem ipsius Sacramenti sanctitate puniri, si indigne acceperit, si male usus fuerit, si non ei convenienter et congrue vixerit.
4.4.2
CAPUT XXI.-- 25. Nam quaero abs te, Si forte quem Primianus in vestra communione baptizavit, pessime vivat, quem vero Felicianus in Maximiani schismate baptizavit, optime vivat, cuinam eorum patere existimas regnum Dei? utrum ei quem baptizavit secundum te bonus malum, an ei qui baptizavit secundum Bagaiense concilium sacrilegus religiosum? Sed forte dicis, et verum dicis, Non potest esse religiosus in schismate constitutus. Assentio: verumtamen potest esse in vestra communione sacrilegus vel occultus, a Primiano, quem religiosum creditis, baptizatus. Porro, si ille quem Felicianus in catena sacrilegii baptizavit, relicto schismatis sacrilegio ecclesiastica communione corrigeretur; numquid audes dicere quod melior in illo Baptismus fieret, quamvis negare non audeas ipsum hominem fieri potuisse meliorem? Hoc enim et ipso facto judicastis; quandoquidem illos omnes, quos Felicianus et Praetextatus in damnato et detestato a vobis sacrilegio schismatis baptizaverunt, cum illis ad vos redeuntibus sine ulla destructione vel repetitione Baptismi suscepistis. Si autem quod dixisti, sed quaerimus per quem melius fiat, comparativum gradum pro positivo posuisti; sic dicens, Quaerimus per quem melius fiat; ac si diceres, Quaerimus per quem bene fiat, volens intelligi per malum ministrum male fieri: non te verbo urgeo, sed admoneo potius te dicere debuisse, Quaerimus per quem fiat, quam, Quaerimus per quem bene fiat: quasi posset fieri ut non bene Christus det fidem, non bene sit Christus origo caputque christiani, non bene radix figatur in Christo. Aut enim non fit, aut si fit, procul dubio bene fit.
4.5.1
Verumtamen ista tractamus, ne propter malos dispensatores, non tamen suorum, sed dominicorum Sacramentorum, quos necesse est usque ad tempus ventilationis areae dominicae commisceri, deseratur ipsa unitas frumentorum. Schisma autem facere ab unitate Christi, aut in schismate esse, profecto malum est, et magnum malum: nec omnino fieri potest ut Christus det schismatico, non fidem, sed sacrilegum errorem; aut in Christo radicem schismaticus fixerit, aut schismatico Christus sit origo et caput: et tamen Baptismum Christi si dederit, datum erit; si acceperit, acceptum erit; non ad vitam aeternam, sed ad poenam aeternam, si in eo sacrilegio perseverarit; non in malum convertendo bonum quod habet, sed malo suo bonum habendo quamdiu malus habet.
4.5.2
CAPUT XXII.-- 27. Quaeris forte ut hoc probem: quid aliud tibi dicam, nisi quod hoc opere institui? Bagaiense decretum lege, Felicianum et Praetextatum intuere: schismatici dederunt, utrique a vobis recepti et collecti sunt; nec illi degradati, nec illi rebaptizati. Jam certe non quaeris utrum fiat melius per justum ministrum, an per injustum: quoniam non ideo est Baptismus melior quem dedit Primianus secundum vos justus, quam ille quem dedit Felicianus injustus. Certe jam intelligere cogeris quomodo Apostolus dixerit, Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus: teque frustra dixisse recolis, Sicut qui plantat et rigat, nonnisi colonus diligens et fidelis inquiritur; sic etiam in sacramento Baptismatis nonnisi justissimus operarius approbatur. Ecce nec diligens, nec fidelis, nec justissimus, sed potius salutis suae negligens, et infidelis, et injustissimus Felicianus fuit, quando Maximiano sociatus, et sicut trecenti et decem vestri unius ore disertissimo personant, in catena sacrilegii constitutus, Baptismum quem non ausi estis rescindere, ministravit.
4.6.1
Certe ad hanc causam cernis non pertinere testimonium quod ex propheta posuisti: Dabo vobis pastores secundum cor meum, et pascent vos, pascentes cum disciplina. Felicianus enim nec secundum cor Dei sacrilegus erat, nec oves ejus in sacrilego schismate pascebat cum disciplina; et tamen baptizabat eos, in quibus receptis cognovistis, non ipsius, sed Dei fuisse quod dabat. Certe perspicis quomodo a me de Scriptura sancta commemoratum est, Bonum esse confidere in Domino, quam confidere in homine: teque inaniter, quantum ad hanc causam pertinet, respondisse, quod ideo magis ut justus et fidelis sit per quem hoc sacramentum celebretur inquiras, quia spem et fiduciam Dei, non hominis habes; Dei esse autem fidem atque justitiam, quam semper in ejus ministris attendis. Ecce in Feliciano, quando fuit famosi criminis reus, nec justitia, nec fides erat; et tamen Baptismus erat, et quibus ab eo datus est, cum a vobis collecti sunt, eis accessisse justitiam dicitis, Baptismum defuisse non dicitis.
4.6.2
CAPUT XXIII.-- 29. Proinde quod deinceps a me quaeris, Si a quocumque et quomodocumque datum Baptisma rescindi non debet, cur post Joannem Apostoli baptizaverint: tu jam solve quaestionem, Si, ut dicis, post Joannem Apostoli baptizaverunt, cur post Felicianum, quos in sacrilego schismate baptizaverat, vestri non baptizaverint. Et hinc saltem disce, quidquid illud est quod de Joannis baptismo vel legitur, vel disseritur, ab hac causa esse penitus alienum. Quid autem tibi visum sit nescio, ut Judaeos quibus ait Petrus, Baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini Jesu Christi, jam fuisse a Moyse diceres baptizatos; qui post tot generationes nati fuerunt, quam ille Dei famulus majores eorum per Rubrum mare trajecit. Aut si propterea a Moyse baptismum habebant, quia ex illis propagati sunt, quos in Moyse baptizatos dicit Apostolus: aude dicere omnes qui nascuntur ex fidelibus Christianis, christianum jam habere Baptismum. Quod vides, ut arbitror, quanta vanitate dicatur. Sed quomodo se habeat illud, etiamsi post Moysen Dei famulum Apostoli non baptizassent, te urgerem reddere rationem, cur post Felicianum Maximianensem sacrilegum vestri non baptizassent.
4.7.1
Jam illud quod posui, Si errabant illi qui volebant esse Pauli, quae tandem spes eorum est qui volunt esse Donati? prioribus partibus epistolae tuae non te refellisse, puto quod etiam ipse consideras in his quae superius satis diximus. Non ergo, sicut tibi videris, et quasi certus exsultas, illa omnia quae a Petiliano vel quolibet alio dicta sunt, recte dicta concludis. Ipso quippe ordine, quo a te breviter velut recolendo decursa sunt, ego potius in hac causa Maximianensium non ea recte dicta concludo; quia nec conscientia sancte dantis erat in Feliciano, quando Maximiano cohaerens catena sacrilegii trahebatur; et a famosi criminis reo, ac per hoc a manifesto perfido baptizabantur, qui ab illo baptizabantur: nec origo et radix et caput ad salutem illis erat homo sacrilegus; nec arbor bona erat in sacrilegi schismatis societate damnatus, et adhuc in eodem sacrilegio constitutus; nec bonus erat qui de bono thesauro cordis sui proferret bona, quando de illo et de aliis ejus sociis dicebatur, Quorum os maledictione et amaritudine plenum est. Et tamen quando cum illo vestri concordaverunt, Baptismum quem talis dederat, non ipsius esse, sed Christi aliquando vi veritatis territi cognoverunt.
4.7.2
CAPUT XXIV.-- 31. Age, jam videamus suo loco in epistola, tu de Maximianensium causa quomodo te exuas. Omnes enim qui has litteras legunt, exspectant procul dubio vel quid hinc a te dictum sit, ubi dictum sit, vel a me quid responsum. Itaque de Optato Gildoniano quod objectis meis respondisti, nolo discutere, nolo in hominis causa, de cujus a vestris damnatione nil ago, diutius immorari. Facio certe jacturam hujus objecti, et hoc fortasse apud posteros, cum illius fuerit obliterata memoria: nunc vero quamdiu sunt homines qui vitam illius moresque noverunt, parum me de illo dixisse, quam falsum potius conquerentur. Neque enim sic legunt litteras nostras, ut tu, qui ex me quaeris, ille quem tanquam rapidum fluctum appellaverim, quid absorbuerit, cum illic habeas Praetextatum et Felicianum. Nam verba mea illic sic se habent: Ita quidem, inquam, isti insultant schismaticis suis, ut eos et mortuos et insepultos vocent: sed certe optare debuerunt ut sepelirentur, ne de multitudine jacentium in littore cadaverum insepultorum, Gildonianus Optatus incedens cum agmine militari tanquam rapidus fluctus ultra prosiliens, Felicianum et Praetextatum introrsus postea resorberet. Haec verba mea cum ibi legeris, cur non omnia posuisti? Cur me veluti arguis, non dixisse quid rapidus fluctus ille sorbuerit, cum ibi scriptum videas, Felicianum et Praetextatum introrsus postea resorberet?
4.7.3
CAPUT XXV.-- 32. Quid enim aliud velut ad magnam defensionem suam respondere vestri solent, cum eis objicitur Praetextati et Feliciani talis receptio damnatorum, nisi, Optatus hoc voluit, Optatus hoc fecit? Quod et ipsae civitates Mustitana et Assuritana testantur, quae se dicunt ex Optati comminatione Gildonianum militem formidantes, coegisse episcopos suos ad communionem redire Primiani. Verum tu quia hoc ab illo factum, impudenter negari posse vidisti, hoc a me scriptum negasti, magis fortassis existimans litteras meas quam illam rem posse nesciri. Sed licuerit episcopis vestris, nescio quo Donatiano vel Numidico privilegio, de suo ignorare collega quidquid tota Africa conclamabat; cum Afris ab Afris objecta crimina, nunquam probata, toties absoluta, Orientalibus et Occidentalibus terrae finibus ignota esse non sinant. Valeat apud vos Baptismus ab Optato datus, quem sic damnare noluisti, ut tamen non fueris ausus absolvere; et non valeat datus Baptismus in Ecclesiis apostolico labore fundatis, Corinthiorum, Galatarum, Ephesiorum, Colossensium, Philippensium, Thessalonicensium, caeterarumque in sanctis Litteris, quas et vos legitis, conscriptarum, ubi Caeciliani, non dico falsum illud crimen, sed forte nec verum nomen auditum est. Habuerit conscientiam sancte dantis Optatus in illa vita, quam tu, sicut scripta tua indicant, etiamsi propter nos damnare erubuisti, tamen propter Deum absolvere timuisti, in illa etiam publica fama ubi latentem tibi visum est attendi posse conscientiam; et accusetur conscientia tot tantarumque gentium christianarum, quia remotissimas lites ignoravit Afrorum. Numquid etiam crimina istorum, Feliciani scilicet et Praetextati, quos trecenti et decem plenario concilio damnaverunt, similiter ignorare potuerunt?
4.7.4
CAPUT XXVI.-- 33. Et adhuc objicis unitati catholicae nescio quae facta nostrorum, quae aut falsa sunt, aut peccata non sunt; aut etiam si vera atque peccata sunt, bonorum societatem maculare non possunt. Neque enim boni communicant peccatis alienis, quibus utique faciendis non consentiunt; quamvis cum ipsis qui ea faciunt, donec de area dominica sicut palea ventilabro ultimo separentur, non eorum peccata, sed Dei sacramenta communicent; et intra eamdem sagenam velut pisces boni cum malis usque ad separationem, quae in littore, hoc est, in fine saeculi tanquam in fine maris futura est, non ab eis corporum segregatione, sed vitae ac morum diversitate disjuncti sunt. Sicut nec undecim Apostoli furtis Judae communicabant; et tamen cum illo eidem Domino visibiliter cohaerebant, eumdem Magistrum audiebant, idem credendum Evangelium percipiebant, eadem Sacramenta sumebant, corporali cum illo congregatione permixti, spirituali dissimilitudine separati. Sicut apostolus Paulus non communicabat contumaciae et invidiae, hoc est, diabolicis vitiis eorum qui non caste Christum annuntiabant; et tamen cum eis eumdem Christum praedicabat, ejusdem Christi Sacramenta participabat; et de his dicebat, Sive occasione, sive veritate, Christus annuntietur. Nam hos martyr Cyprianus amantissimus unitatis, non aliquo schismate vel haeresi separatos, sed fratribus corporali congregatione fuisse commixtos, et intellexit et scripsit( Epistola ad Maximum): sicut idem etiam ipse Cyprianus avaritiae, rapinis, fenori collegarum non communicabat, quos dicebat esurientibus in Ecclesia fratribus habere argentum largiter velle, fundos insidiosis fraudibus rapere, usuris multiplicantibus fenus augere; quod malum etiam idololatriae comparavit( Libro de Lapsis): quorum tamen corporalem congregationem non refugiebat, ad eadem altaria consistebat, eumdem sacratissimum cibum potumque sumebat. Illi enim non aliis, sed sibi judicium manducabant et bibebant: ille autem cum talibus, non eorum peccata, sed mysteria Christi communicabat, conjunctissimus coetibus, disjunctissimus moribus. Ad hoc enim et illae similitudines in Scripturis, et illa exempla praemissa sunt, ut disceremus frumentum esse, nec aream dominicam propter paleae commixtionem deserere; pisces boni esse, nec propter commixtionem malorum disruptis retibus foras ire; vasa esse misericordiae in honore facta atque mundata, nec propter vasa perditionis et contumeliae de domo magna fugere. Nulla enim causa in utrorumque temporali congregatione atque permixtione laudabiliter tolerantur mali, nisi ne damnabiliter deserantur boni. Quod cum et vos in vestris tam multis et tam manifestis malis eadem necessitate faciatis; potes facile, si velis, advertere quod nonnisi animositate sacrilega vos a christianis tot ac tantis gentibus separatis.
4.7.5
CAPUT XXVII.-- 34. Itaque non solum Optatus in illa Gildoniana societate notissimus, sed quilibet obscurus apud vos te sciente mali aliquid fecerit, cum eum non potueris a vestra communione separare, quia vel non tibi creditur accusanti, vel accusare non audes, ne non valeas comprobare; aut deserenda tibi est pars Donati, aut talis eris qualis ille, cujus peccatum non ignoras, quamvis dissimiliter vivas. Hoc non secundum veram, sed secundum vestram sententiam vobis rectissime dicitur. Quis enim nescit te alienum esse ab illius malo, si consensione peccato ejus non communicas? sed hinc agnoscere cogeris, quanta impietate objiciatis orbi christiano vel falsa, vel certe ignota crimina Afrorum; cum tibi objici nolis quod de altero sis, quia hoc eis non potes persuadere, a quorum non vis societate discedere. Ita, ne deseras quos putas bonos, ferre cogeris quos nosti malos. Ac per hoc omnes convincit veritas malos, qui propter aliena crimina seu vera seu falsa, caeteris tamen incognita, sibi autem non obfutura, disrupta unitate tot gentium deseruerunt bonos. Hoc tam magnum nefas partis Donati ne aliquo modo excusare possetis, causa vobis Maximianensium procurata est, in quo velut speculo vestram pravitatem conspectam, si volueritis, corrigatis: si autem nolueritis, nolo quidquam gravius dicere, quando scio te cor habere. Quid enim contra ista dicturus es?
4.7.6
CAPUT XXVIII.-- 35. Bene, quia ipse scribis, cum de Maximianensibus damnatis et receptis legisses totum quod inserui litteris meis, valde te fuisse permotum. Credo, prorsus video causam quae valde debuerit permovere. Videamus ergo, tua ista permotio quanam reddita ratione sedata est. Statim te dicis a vestris episcopis diligentius inquisisse, atque ipsis docentibus, et decretum concilii, et sententiam in eos qui damnati sunt dictam, et rei totius ordinem cognovisse. Deinde etiam me credens adhuc ignorare quid gestum sit, atque admonens ut quid habeat veritas discerem, narrasti plane non quid veritas habeat, sed quid incautis et negligentibus vestri pro veritate supponant. Dicis enim, cum quam plurimos episcopos error sibi Maximiani sociare contenderet, contracto a vestris concilio in eos omnes qui in ejus schismate perstitissent prolatam esse sententiam, quam me quoque legisse commemoras: quae cum sententia consensu omnium firmaretur, placuisse tamen decreto concilii dilationem temporis dari, intra quod si quis corrigi voluisset, innocens haberetur. Sic esse factum, ut non solum illi duo quos memoro, sed etiam multi alii purgati atque innocentes Ecclesiae redderentur. Quorum ideo putas Baptisma non debuisse rescindi, quia intra diem praestitutum restituti, peremptoria sententia non tenerentur, nec cum baptizarent fuissent ab Ecclesia separati, necdum scilicet transacti temporis meta definita disjuncti. Hic ego in ea ipsa falsitate narrationis tuae, quandoquidem non solum sententias, verum et ipsa verba tua posui, miror ingenium tuum, miror animum ingenio reluctantem. Nunquam uspiam sic apparuit quantum valeat praejudicium praesumptionis humanae, vel ad non intuendam manifestissimam veritatem, vel ad affirmandam impudentissimam falsitatem. Itane te tam aperte repugnantia posuisse non sentis, ut vix credibile sit quod unus homo dicere utraque potuerit? Tu nempe dicis, in eos omnes qui in Maximiani schismate perstitissent, prolatam esse sententiam, et placuisse dilationem temporis dari, intra quod si quis corrigi voluisset, innocens haberetur. Quomodo ergo tu ipse item dicis, non eos extra Ecclesiam baptizasse, antequam se ab illo schismate correxissent, si quando cum Maximiano erant, non erant extra Ecclesiam? Advertisne quid dicas? Invenis qua exeas, quo confugias, ubi te abscondas?
4.7.7
CAPUT XXIX.-- 36. Vides certe dum manifestos errores defendere conaris alienos, nihil te agere, nisi subjungere manifestiores tuos. Ecce lege verba tua: sic a me prorsus commemorantur, ut a te scripta sunt. Cum quam plurimos, inquis, episcopos error sibi Maximiani sociare contenderet, contracto a nostris concilio, in eos omnes qui in ejus schismate perstitissent, prolata sententia est, quam tu quoque te legisse testaris. Quae cum sententia consensu omnium firmaretur, placuit tamen decreto concilii dilationem temporis dari, intra quod si quis corrigi voluisset, innocens haberetur. Haec dicens, siccine contra te ipsum sensus claudis, ut non advertas quod hi omnes qui propterea contra se ferri sententiam concilii meruerunt, quia Maximiano sociabantur, antequam se intra dilationis tempus corrigerent, in eodem schismate consistebant? Ibi ergo etiam baptizabant. Obsecro te, quid inanem caliginem perspicuis rebus aspergis, quam rursus tuorum verborum non minore perspicuitate dispergis? Dico enim Praetextatum et Felicianum Maximiani ordinatores, in eo quod commiserunt, sacrilego schismate baptizasse, et ab eis baptizatos cum eis esse susceptos, non rescisso Baptismate quod in schismate dederant, quod sacrilegi ministraverant, quod ore maledictione pleno, quod labiis cum veneno aspidum consecraverant. Talia quippe in eos dicuntur, eaque sententia quam in eos omnes prolatam esse non negas.
4.7.8
CAPUT XXX.-- 37. Hic tu respondes, quod non solum duo isti quos memoro, sed etiam multi alii purgati atque innocentes intra diem dilationis se Ecclesiae reddiderunt. Quo verbo me adjuvas, quo verbo mecum asseris veritatem, caliginemque illam quam conabaris offundere, discutis. Cum enim dicis eos se Ecclesiae reddidisse, procul dubio fateris eos extra Ecclesiam fuisse. Ubi ergo antequam se Ecclesiae redderent, fuerunt, ibi baptizaverunt: ergo extra Ecclesiam Baptisma dederunt. Ab hoc inexplicabili implicamento dum te conaris evolvere, rursus involveris. Dicis enim ideo eorum Baptisma non debuisse rescindi, quia intra diem praestitutum restituti, peremptoria sententia non tenerentur. Quomodo ergo dicis, ante diem restitutionis non fuisse ab Ecclesia separatos, quos ante diem dilationis confiteris Ecclesiae restitutos? Si homines sumus, si qualemcumque rationem, si sensum habemus humanum, si non pecora pecoribus, si non ligna et lapides lignis et lapidibus loquimur, non meis tantum, sed etiam ipsis tuis verbis eminet, apparet, elucet, in Maximiani sacrilego schismate Baptismum datum vestros ausos non fuisse rescindere, qui homines baptizatos in Ecclesiis quas in gratia Domini proprio labore Apostoli propagaverunt, non dubitant christianos negare, exsufflare, rebaptizare. Tu dicis, tu scribis; ecce te ipsum audi, lege te ipsum. Tu, inquam, dicis, tu scribis, in eos omnes qui in Maximiani schismate perstitissent, contracto a vestris concilio prolatam esse sententiam. Tu dicis, tu scribis, hac sententia consensu omnium confirmata, placuisse tamen dilationem temporis dari, intra quod si quis corrigi voluisset, innocens haberetur. Tu dicis, tu scribis, non solum duos inde quos memoro, sed multos alios purgatos atque innocentes se vestrae Ecclesiae reddidisse. Tu dicis, tu scribis, ideo eorum Baptisma non debuisse rescindi, quia intra diem praestitutum restituti, peremptoria sententia non tenerentur.
4.7.9
CAPUT XXXI.-- 38. Quid tantum praevalet ingenio tam bono causa tam mala, homo cordate, homo litterate? Isti in quos propterea est illa prolata sententia, quia sicut ipse dicis, in Maximiani schismate persistebant, antequam sicut dicis restituerentur, ubi erant, ibi Sacramenta celebrabant, ibi baptizabant. Et ut verbis illis plenarii concilii magis utar, Ibi viperei seminis noxios partus tardo calore vaporabant: ibi publici facinoris et parricidii sui feta scelerum vota gignebant: ibi parturiebant injustitiam, concipiebant laborem, et pariebant iniquitatem: ibi jam non confusa criminum silva, nomina eorum designabantur ad poenam: ibi eis indulgentiae funis dum clementiae dimitteretur linea, jam causa quos puniret invenerat; illuc eorum tanquam in asperos scopulos veridica unda naufraga membra projecerat; eorum pereuntium ibi erant littora Aegyptiorum exemplo funeribus plena, nec ipsam invenientium sepulturam: ibi non solum Maximianum fidei aemulum, veritatis adulterum, Ecclesiae matris inimicum, Dathae, Chore et Abiron ministrum, de pacis gremio sententiae fulmen excusserat, nec solum mors justa sui sceleris condemnabat; sed etiam trahebat ad consortium criminis plurimos catena sacrilegii: ibi erat venenum aspidum sub labiis eorum: ibi eorum os maledictione et amaritudine plenum: ibi veloces eorum pedes ad effundendum sanguinem: ibi contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoscebant; nec erat timor Dei ante oculos eorum, ibi jacebant membra abscisa, quae pestifera putredo ita corruperat, ut plus haberet in abscisione solaminis, quam in remissione medicaminis: ibi erant famosi criminis rei Victorianus Carcabianensis, et caeteri cum isto duodecim, inter quos Praetextatus Assuritanus, et Felicianus Mustitanus, de quibus receptis agimus, qui eumdem Maximianum praesentes ordinaverant; hoc est, funesto opere perditionis vas sordidum collecta faeculentia glutinaverant, ubi tanto facinori tanquam illicito incestui clerici Carthaginis elnocinium praebuerunt. Tales ministri Sacramentorum nondum correcti, nondum vobis redditi ac restituti, in schismate Maximiani baptizaverant: post tales ministros Sacramentorum correctos, redditos, restitutos, vestri non rebaptizaverunt.
4.7.10
CAPUT XXXII.-- 39. Quid sola in vobis praevalet animositas? Aliquando attendatur, aliquando audiatur et veritas. Quid injiciuntur inanissimae nebulae dilationis datae? Non ipsis data est, de quibus dictum est, Damnatos esse cognoscite; de quibus etiam praedictum est quales fuerint, quid fecerint, cur eos oportuerit jam sine dilatione damnari, quod scilicet Maximianum impositis manibus praesentes ordinaverunt. Hoc est enim quod significarunt dicendo, quod funesto opere perditionis vas sordidum collecta faeculentia glutinaverint. Illis autem data est dilatio, qui ordinationi Maximiani non interfuerunt, quamvis in ejus societate atque schismate constituti; tantum quia manus ei, quod absentes fuerant, non imposuerunt, a damnatis ordinatoribus eadem concilii sententia distinguuntur. Nam cum dixissent illos, quorum et nomina conscripserunt, damnatos esse cognoscite: Eos autem, inquiunt, quos sacrilegi surculi non polluere plantaria, hoc est, qui a Maximiani capite proprias manus verecundo fidei pudore retraxerunt, ad matrem Ecclesiam redire permissimus. Quid planius? quid distinctius? quid apertius? Illos dicunt, framosi criminis reos, qui funesto opere perditionis vas sordidum collecta faeculentia glutinarunt, damnatos esse cognoscite. Hos autem dicunt, quos sacrilegi surculi non polluere plantaria, hoc est, qui a Maximiani capite proprias manus verecundo fidei pudore retraxerunt, ad matrem Ecclesiam permisimus redire: et quia ex illis damnatis duo postea salvo honore suscepti sunt, non invenitur hoc quemadmodum defendatur, nisi ut omnibus dicatur dilatio fuisse concessa.
4.7.11
CAPUT XXXIII.-- 40. Sed concessa sit omnibus: nempe quotquot ad vos ab illo schismate redierunt, antequam redirent, illic fuerunt, illic baptizaverunt: inde ad vos sine destructione sui honoris et Baptismi redeuntes, si frons adsit, ora vestra clauserunt. Cum enim quaerimus, antequam se, sicut ipse dixisti, Ecclesiae reddidissent, et ante diem praestitutum restituti fuissent, ubi erant; quid aliud vos res ipsa respondere compellit, nisi, In schismate Maximiani, propter quod illa in omnes est prolata sententia? Ibi ergo baptizaverunt eos, in quibus ad vos simul inde venientibus Baptismum Christi non ausi estis rescindere, quia coacti estis agnoscere. Unde ipso facto vestro, opere vestro, judicio vestro adversus vos, merito recteque concluditur, agnoscendum esse Baptismum Christi, etiamsi extra Ecclesiam datus fuerit; et ideo nos hoc pie cognoscere in vestris, vos impie rescindere in nostris.
4.7.12
CAPUT XXXIV.-- 41. Sed forte poenitet talia te verba posuisse, quae hanc veritatem nimis urgerent, quoniam dixisti, Factum est ut se Ecclesiae reddidissent, et ante diem praestitutum restituti, peremptoria sententia non tenerentur: ut responderetur tibi, Quomodo se Ecclesiae reddiderunt, quomodo eidem restituti sunt, si ab ea non erant separati? aut si separati erant, quomodo baptizabant? Sed quid aliud diceres, nisi quod ab eis audieras, quos consuluisti, cum ex hac causa litteris meis valde permovereris? et tamen fortassis te arguant, te reprehendant, quod talia verba incaute posueris. Est quod te adversus eos maxime muniat, ac tuam tristitiam consoletur. Nam et ipsi in ejusdem concilii decreto talia posuerunt. Unde, si nobis lecto isto opusculo nostro ita respondere voluerint, quod eis non praejudicent verba laici sui, verba ipsorum continuo recitabimus. Eos autem, inquiunt, quos sacrilegi surculi non polluere plantaria, hoc est, qui a Maximiani capite proprias manus verecundo fidei pudore retraxerunt, ad matrem Ecclesiam redire permisimus. Cum enim eis dicitur, Isti quos ad matrem Ecclesiam redire permisistis, antequam redirent, ubi erant? similiter urgentur, ac tu paulo ante verbis a te positis urgebaris. Ubi enim eos fuisse respondebunt, nisi in schismate Maximiani? Sed ubi volunt eos fuisse contendant; certe qui ad Ecclesiam redire permissi sunt, in Ecclesia non fuerunt. Ergo extra Ecclesiam baptizaverunt: et simul baptizatores et baptizati ad Ecclesiam redeuntes, nec illi honores quos extra gesserant, nec illi Baptisma quod extra acceperant, amiserunt.
4.7.13
CAPUT XXXV.-- 42. Et tu quidem, quantum potuisti in causa mala, caute locutus es, ut diceres, Placuit tamen decreto concilii dilationem temporis dari, intra quod si quis corrigi voluisset, innocens haberetur. Illi autem nec corrigendos eos fuisse dixerunt, quibus data est illa dilatio; sed tanquam omnino impolluti atque innocentes in Maximiani societate fuerint, sic de illis loquuntur, cum ipsam prorogant dilationem. Quid est enim aliud quod dicunt: Eos autem quos sacrilegi surculi non polluere plantaria, ad matrem Ecclesiam redire permisimus? Ac ne parum sit, vide quid adjungant: Quanto enim de reorum, inquiunt, morte purgamur, tanto de innocentium reditu gratulamur. Cur itaque tu dicis, placuisse dilationem temporis dari, intra quod si quis corrigi vellet, innocens haberetur; cum eam videas impollutis atque innocentibus datam? Sed videlicet tu timuisti ne tibi diceretur, Quare dabatur dilatio eis quos non polluerat Maximianus? ideo dilatione illa corrigendos esse censuisti. Illi timuerunt ne sibi diceretur, Quare in suis honoribus pollutos suscipere voluistis? ideo se impollutis dilationem dedisse dixerunt.
4.7.14
CAPUT XXXVI.-- 43. Proinde singula timuistis, sed alterutrum oppugnatur ex altero. Nam tibi dicitur, Quomodo existimas corrigendos, quos tui praedicant impollutos? Illis autem dicitur, Quomodo asseritis impollutos, etsi non manum imponendo capiti Maximiani, tamen schismatis ejus communione maculatos? Cujus autem animus, cujus vires, cujus lingua sufficiat proloqui tam intolerandum dolorem? ut pars Donati discissa resarciatur, nec socios Afros in Africa polluit Maximianus; ne ad ipsam radicem unitatis rami fracti regredi permittantur, tot remotissimas gentes polluit ex Africa Caecilianus!
4.7.15
CAPUT XXXVII.-- 44. Ex die concilii Bagaiensis, hoc est, ab octavo calendarum maii, usque ad diem datae dilationis illius, hoc est, octavum calendarum januarii, octo menses numerantur. In hoc tam longo temporis intervallo, illi quibus dilatio data est, maculabantur societate damnati Maximiani, an non maculabantur? Si maculabantur, quomodo dicitur, Eos autem quos sacrilegi surculi non polluere plantaria, ad matrem Ecclesiam redire permisimus? Si non maculabantur, quomodo nos atque omnes quae ubique sunt christianas gentes potuit ignotorum, non dicam falsorum, maculare alienorum contagio peccatorum? Sed ideo, inquit, dilatio data est, quae si transisset, illis non redeuntibus tunc macularentur, et in poenam damnationis incurrerent. Non ergo eos peccatum illius societatis, sed diei constitutio maculabat: si ergo nullus dies constitueretur, immaculati utique permanerent. Quid de vobis male meruit orbis terrarum? Cur enim maculatum perhibetis peccatis alienis, cui nullum tempus dilationis constituistis; cum tanta sit vestra potentia, ut homines quando volunt, peccatoribus socientur, et quando volueritis, inquinentur? Innocentes et impolluti erant, quibus in parte Maximiani dabatur dilatio, intra cujus diem si remearent ad vos, haberent integri honoris ac fidei fundamenta: si autem ille dies eis non redeuntibus praeteriret, tunc polluti, tunc scelerati, tunc perditi supplicium damnationis incurrerent, tunc humiliarentur per poenitentiam. Degradatio mira praedicentium hominum, non jam, ut vetus proverbium fertur, Quod volumus sanctum est; sed etiam, Quando volumus, et quamdiu volumus! Contingat alicui vestrum in navi orare nobiscum, jam pollutus, jam traditor appellatur. Communicant altaria damnatores Primiani cum Maximiano veritatis adultero, Ecclesiae matris inimico, Dathae, Chore et Abiron ministro, et per octo menses innocentes impollutique persistunt. Proinde si qui ex his nono calendarum januarii se vestrae communioni reddiderunt, de innocentium estis reditu gratulati, eorum scilicet, quos sacrilegi surculi non polluere plantaria. Quid vos promeruerunt tot dies octo mensium, a die octavo calendarum maiarum usque ad diem octavum calendarum januarii, quos ita sanctificastis, ut per eos quicumque communioni sacrilegi atque damnati Maximiani cohaererent, non polluerentur, nec efficerentur nocentes? Et quid vos offendit tam sanctus dies natalis ipsius Domini nostri, ut solus adventu et transitu suo pollueret innocentes; atque in eis qui in illo schismate baptizaverunt, per omnes illos dies sanctus maneret Baptismus Christi, et immundus fieret per natalem Christi?
4.7.16
CAPUT XXXVIII.-- 45. Quid non audeat humana temeritas, cum in sententiam nefandi praecipitatur erroris, quam relinquere propter vanitatem pudet, et defendere contra veritatem non pudet? Sed quid hinc plura, ubi quilibet obstinatissimus, qui contra omnes voces rationis obduruit, necesse est fateatur, de quibus dicitur, Si se Ecclesiae reddidissent, et ante diem praestitutum restituti essent; quae verba ipse posuisti: eos denique de quibus dicitur, Ad matrem Ecclesiam redire permisimus. De innocentium reditu gratulamur. Ac ne angustum redeuntibus tempus spem salutis arctatae diei pressura subducat, usque in illum diem agnitionis pandimus januam, ut integri honoris ac fidei regressi habeant fundamenta; quam quisquam si ingredi nequiverit pigra segnitia, sciat sibi ad omnes veniales aditus viam esse subductam. Et post praestitutum diem redeuntibus fixa poenitentia; quae verba trecenti et decem in sententia sua toties inculcarunt: necesse est, inquam, quilibet adversarius fateatur, eosdem quibus ista dicuntur, antequam se vobis redderent, antequam vobis restituerentur, antequam ad vos redirent, antequam regressi januam dilationis ingrederentur, non fuisse vobiscum; extra vestram communionem, in eo schismate, quo se a vobis separaverant, baptizasse: inde vobis redditi ac restituti, ubi a vobis alienati erant, inde ad vos redeuntes et regredientes, quo a vobis foris erant, et tenuerunt non diminutos honores suos, et secum introduxerunt non rebaptizandos baptizatos suos?
4.7.17
CAPUT XXXIX.-- 46. Quid adhuc pessimae causae patrocinium pertinacissimum praebes? Acquiesce tandem, non mihi, sed ipsi qua convincimini veritati. Vide quam verum dixerim, quod frustra labefactare conatus es, quanta sint pro pace toleranda. Atque ut eisdem identidem verbis utar, quibus in illis litteris usus sum, pro pace Christi redite ad Ecclesiam quae non damnavit incognita, si pro pace Donati placuit revocare damnata. Si enim ex his duodecim quos cum Maximiano sine dilatione damnaverant, Felicianum et Praetextatum postea receperunt, quomodo falsum est eos revocasse damnata? Si autem et ipsis dilatio data est, quos dixerunt, damnatos esse cognoscite; etiamsi nullus eorum postea remearet, placuit tamen revocare damnata, quando post sententiam qua dictum est, damnatos esse cognoscite, data est dilatio, qua eis liceret evacuata damnatione remeare. Haec dicta sufficerent, etiamsi verum esset quod te dicis, cum hac causa Maximianensium valde permotus esses, a tuis episcopis cognovisse: quid autem agis, quia et falsum est? Quaere, aut si habes, inspice diem gestorum proconsularium, quo postulatio dicta est a Titiano adversus Felicianum et Praetextatum, ut pellerentur locis, et vide quanto post diem dilationis illius hoc factum est. Nam dies est concilii Bagaiensis consulatu Augustorum Arcadii III et Honorii iterum octavo calendarum maii, dies autem dilationis hinc usque ad octavum calendarum januarii: postulatio vero ista Titiani dicta est post illum consulatum die sexto nonas martii.
4.7.18
CAPUT XL.-- 47. Proinde apparet tertium ferme agi mensem, cum a proconsule petitur, ut Felicianus et Praetextatus sedibus propulsentur tanquam collegae Maximiani, quos sibi consociaverat ad furorem. Nam cum memoratus advocatus de Maximiano quod sufficere videbatur, in eadem postulatione dixisset: Eos quoque, inquit, quos alienae praesumptionis error attraxerat, portu primo proposito poenitendi, si reverti cuperent, intra tempus ad religionis tramitem destitutum, pari vigoris admonitione compescuit. Sed suis institutis, inquit, iniquitas delectatur, et semetipsam non deserit, cum semel praecipitata corruerit. Idem namque Maximianus coeptam nutrit audaciam, et alios sibimet consociat ad furorem. Inter quos etiam Felicianus quidam, qui primo recta sectatus depravationis hujus attaminatione fuscatur, in Mustitana positus civitate, Deo omnipotenti parietes consecratos, ecclesiam venerandam quasi quadam obsessione credidit retinendam. Hunc etiam Praetextatus in Assuritanis partibus imitatur. Audisne advocati verba praeclarissima et manifestissima, quibus dicit istos de quibus agimus, quia portum propositum poenitendi, dum suis institutis iniquitas delectatur, cum semel praecipitata corruerit, contempserunt, locis ecclesiasticis expellendos? Ubi si dies posset latere gestorum, cuivis obtusissimo satis eluceret, quod contra eos non ita proconsularis potestas adiretur, nisi aut illo concilio fuissent, sicut illic magis apparet, sine ulla impertita dilatione damnati, aut intra diem dilationis, si omnibus data est, vobis restitui noluissent. Cum vero etiam dies gestorum cujuslibet obstinati oculos auresque sic feriat, usque adeo illos etiam post transactum dilationis diem in vestra communione non fuisse, et Maximiano cohaesisse, ut ob hoc adversus eos tam terribilis judiciariae jussionis impetraretur auctoritas; quid ad haec dicitur? Quid adhuc contra tam perspicuam veritatem mira impudentiae caecitate contenditur? Quid adhuc ab eis, qui cum unitate partis Donati etiam concordiam sacrilegorum damnatorum tenere voluerunt, contra unitatem Christi tanta insania rebellatur? Quid adhuc Baptismus Christi, etiam in sacrilego schismate veneratione debita cognitus, in tot catholicis gentibus impia praesumptione respuitur, sacrilega repetitione violatur?
4.7.19
CAPUT XLI.-- 48. Nolo quaerere quanto post hujus postulationis diem, qua Felicianus et Praetextatus Titiani advocati verbis tam graviter accusantur, in vestram communionem recepti sunt. Sufficit quod eadem postulatio tanto post finem praestitutae illius dilationis, eos a vestra communione separatos, in Maximiani schismate fuisse convincit, quos postea recepistis, quorum honores nulla ex parte minuistis, a quibus datum quamvis in sacrilego schismate Baptismum, sicut revera timendum fuit, rescindere timuistis. Numquid jam in hac causa se contra nos lingua cujuslibet pertinacissimi commoveret, si se moveri in hominis ore, et sub hominis fronte sentiret? Erravi plane, fateor, eo quod in illis litteris posui de illa Bagaiensis concilii sententia, quoniam dixi: Cum apud eos decernenda recitata est, ore latissimo acclamaverunt; nunc autem cum a nobis recitata fuerit, obmutescunt. Verum est quod dixisti, Ecce non obmutescunt: verecundia quippe in rebus tam manifestis, vel etiam ipsa impudentia obmutescere potest, insania non potest. Neque hoc dictum de te accipias: qui tuis episcopis mentientibus credidisti, nec de illis omnibus; neque enim omnes de hac re permotus consulere potuisti: sed de iis qui cum scirent quanta et quando contra Praetextatum et Felicianum apud judices gesta sunt, hoc quod tuis inseruisti litteris, tibi ausi sunt dicere, quod ante diem praestitutae dilationis Felicianus et Praetextatus vestrae communioni restituti, peremptoria sententia non tenerentur obstricti. Aut si et ipsi forte ista nescierunt, nunc saltem cum haec legitis, taceat verecundia, taceat et ipsa qualiscumque hominis est impudentia: sola certe quae contra tam evidentem veritatem clamat, insania relinquatur; et illa erit fortassis sanabilis, si compescatur a sanis.
4.7.20
CAPUT XLII.-- 49. Nunc vide quemadmodum de me dixeris, Testis mendax non erit impunitus: cum putares me in hac Maximianensium causa fuisse mentitum. Ego tibi hoc non repono: quippe forte locutus es quod incauta amicitia credidisti, non quod fallaci corde finxisti. Homines sumus: qua tandem vigilantia efficere possumus, ut vel putando, vel loquendo in aliquo non labamur? Sed contra medicinam correctionis obsurdescere non debemus.
4.7.21
CAPUT XLIII.-- 50. Nunc attende quantam mihi etiam in caeteris partibus epistolae tuae causa ista Maximianensium praebeat respondendi facilitatem. Quidquid de traditoribus velut nostris dicendum putasti, quanquam vestri potius hoc fecisse doceantur, quod et in illo trium voluminum opere satis superque monstravi: vide tamen, et responde, si potes, utrum hoc crimen, quorumlibet fuerit, polluere potuerit in unitate tot gentium Christianos, vel longe remotissimos, vel longe posteros; si crimen sacrilegi surculi Maximiani maculare non potuit vel socios Afros, quibus dantes dilationem trecenti et decem episcopi vestri dixerunt, Quos sacrilegi surculi non polluere plantaria, vel vos ipsos, qui non solum istos quos innocentes dixistis, verum etiam in illo sacrilegio jam damnatos, tanta concordia suscepistis.
4.8.1
Dicis, Orientalibus nota fuisse crimina traditorum, quando tibi Afro Maximianensium schisma in Africae capite commissum, antequam meas litteras legens valde permotus consuleres episcopos vestros, incognitum fuit, et cum consuluisses, verum ab eis audire minime potuisti! Quos certe si defendis, ne dicas mentitos, concedis ignaros: et tamen nec nos nec Orientis et Occidentis tot tantosque populos saltem nescire permittis causam Caeciliani; cum isti nesciant Praetextati et Feliciani, quos trecenti et decem, hoc est, aut omnes, aut prope omnes episcopi partis Donati Afri Afros in Africa damnaverunt, Afri Afros in Africa susceperunt!
4.8.2
CAPUT XLIV.-- 52. Inseris principium Sardicensis concilii, unde probare conaris quod Orientales episcopi cognito crimine traditorum, parti Donati communicaverint; hoc uno magno scilicet documento, quod inter episcopos quibus scribunt, Donati nomen inventum est. Nec tamen ibi aliquid legitur eos de Afris traditoribus cognovisse. Quod quidem concilium, ne te lateat, Arianorum est, quos jam tu inter alios haereticos nominasti: nec additis civitatum nominibus legi solet, quia nec ipse mos est ecclesiasticus, quando episcopi episcopis scribunt epistolam. Unde nescio quis iste Donatus, miror si non in vestris litteris Carthaginensis factus est: quanquam potuerint illi tam longinquis terris ab Africa separati, eo ipso tempore quo scribere volebant, requirere quisnam episcopus esset Carthaginis. Omitto enim dicere, quod fortasse Orientales haereticis aliquo modo se sociare tentaverant. Sed tu, homo prudens, cum velles solvere quaestionem, cum tibi dici posset, Si haec ita sunt, ut Orientales scriberent ad Donatum vestrum, quemadmodum a communione vestrorum Orientales postea disgregati sunt? respondisti et dixisti, Quia in recipiendis iterum vestris damnatae causae non potuerunt servare constantiam. Et scriptum est,« Qui jungitur fornicariae, unum corpus est. Ubi vestros nunc atrociter accusasti, si in causa Maximianensium non potuerunt servare constantiam, exsecrabiliter damnando sacrilegos, honorabiliter suscipiendo damnatos. Illud enim de Orientalibus omnino non probas; hoc de vestris audis et legis, et cernis, et judicas.
4.8.3
CAPUT XLV.-- 53. Jubes me relinquere Ecclesiam traditorum, quos nec vos apud nos, nec majores vestri apud majores nostros, convincere ac demonstrare potuerunt: quos nunc si demonstrasses, eorum facinus crimenque damnarem; non propter eos tot gentium, quibus ignoti sunt, catholicam societatem desererem. Sed vide qua consideratione nolis in communione nostra eorum mortuorum memoriam fieri, quorum facta non novimus, quorum etiam bonam inter suos famam posteritatis successione didicimus: cum in vestra communione sine ulla degradatione vivant, quorum mala sensistis, quorum sacrilegia condemnastis.
4.9.1
Audes mihi dicere, homo prudens, Ille qui tradidit, te creavit; nesciens illum esse creatorem nostrum in eo quod christiani sumus, qui est creator noster in eo quod homines sumus: quamvis nec illum quem putas creatorem meum, de traditione conviceris. Ego autem non rependo tibi hanc injuriam; nec tuum, nec filiorum, vel nepotum, aut pronepotum tuorum, si in parte Donati fuerint, Felicianum dico creatorem. Tantum, quia permittis, admoneo ne creator tuus post nomen hominis impia vanitate currentem te inveniat desertorem. Deinde plausibiliter tibi videris adjungere: A fonte deducitur rivus, et caput membra sequuntur: sano capite omne sanum est corpus; et si quid in hoc morbi vel vitii est, omnia membra debilitantur: originem suam respicit, quidquid in stirpe processit: non potest innocens esse, qui sectam non sequitur innocentis; cum praesertim scriptum sit,« In legalibus patrum vestrorum ne ambulaveritis. In his omnibus verbis tuis omitto quia non est simile quod de humano corpore comparasti. Fieri enim potest ut et pes doleat capite sano, et pede sano caput. Omitto etiam, quod tibi exciderit, quid paulo ante dixeris, Hoc et nos volumus, hoc suademus, ut Christus christiani sit caput: qui nunc nescio quem traditorem vis caput esse ignotarum gentium christianarum, ubi datum et acceptum Christi Baptismum non vultis agnoscere, tanquam baptizati nonnisi ab illo traditore creati sint. Omitto et illud quantum me adjuvet, quod de Scriptura testimonium ipse posuisti, dictum esse Judaeis, In legalibus patrum vestrorum ne ambulaveritis: cum hoc utique praeceptum quicumque tunc observare voluerunt, sicut prophetae sancti et septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal, a populo tamen suo et a communibus sacramentis non se diviserunt. Hoc dico, hoc velis nolis repetendo, quamlibet tibi videar molestus, inculco: Noli Caecilianum toties absolutum caput facere posteris nobis; cum ego et Primianum a Feliciano, et Felicianum a Primiano damnatum, non tamen faciam caput posteris vestris.
4.9.2
CAPUT XLVI.-- 55. Jam vero de persecutionis invidia, quam a terrenis potestatibus vos pro parte Donati perpeti gloriamini, quamvis in illo trium librorum opere satis tibi abundeque responderim, neque nunc tibi tacebo, quod ex hac causa Maximianensium breviter responderi potest: nam quasi propterea vos imperitis atque imprudentibus populis commendatis. Sic enim se Maximianus ipse, sic ejus socii, qui nec persecutionibus vestrorum ut ad eorum communionem redirent, cedere potuerunt, vanis imperitisque commendant. Sed qui sobrie cogitant, eorum qui aliquam molestiam patiuntur, non poenas considerari oportere, sed causas; intelligunt eos pro crimine sacrilegi schismatis, in quo a vobis merito justeque damnati sunt, commotiones etiam judiciorum saecularium merito justeque perpessos. Neque enim illud commemoro, quod in tua epistola posuisti, quod Maximiani non basilicam, sed speluncam, non Optatus, sed populus evertit. Quanquam etiam illic, etsi incertum est vestros fecisse, certum est tamem illum passum fuisse persecutionem; nec tamen justum esse, sed impium. Unde jam cogeris confiteri, non debere quid quisque patiatur, sed quare patiatur attendi.
4.10.1
Sed mihi parum est, hoc Maximiani exemplo interim demonstrare, non continuo justum esse qui obtento atque adumbrato Christi nomine patitur persecutionem, quando et Maximianus sacrilegus passus est; nisi te cogam fateri, quod et religiosi sacrilegos, et justi impios persequuntur, non sane nocendi studio, sed necessitate potius consulendi. Nec de Vetere Testamento profero exempla: quamvis te etiam propheticis exemplis doceri velle dixisti. Illa, inquam, nimis antiqua non profero: fuerunt enim alterius dispensationis et temporis. Jam post revelatam et opportuno tempore commendatam mansuetudinem, episcopi vestri, quod quidem nos non dicimus justum, sed quamdiu ibi es, et talem causam defendis, tu dicere cogeris; episcopi, inquam, vestri vestros schismaticos persecuti sunt.
4.10.2
CAPUT XLVII.-- 57. Jam itaque non dico, Persecutionem passus est Maximianus, fecit Optatus: quoniam hoc vos ignorare respondes, et ita fecit ut hinc nulla possim gesta recitare; quanquam in tam recenti memoria civitates ipsae si interrogentur, negare non possunt. Hoc ergo non dico: sed dico, Persecutionem passus est Maximianus, fecit Primianus. Et recito gesta quibus ostendam domum, quam Maximianus propriam defendebat, Primianum procuratione mandata, exorcisterii ecclesiastici nomine, favente sibi sacerdote legato, quod ipsa gesta indicant, abstulisse. Sed justitiae non gratiae fuerit judex, non abnuo, non refello. Cur ergo Primianus apud acta magistratus Carthaginensis inter alia quae de nobis contumeliose prosequenda mandavit, Illi, inquit, auferunt aliena, nos intermittimus ablata; cum ipse abstulisset aliena, si Maximiani erat domus; si autem Maximianus eam potius usurpaverat, non intermisisset ablata? Sed si neque hoc ad persecutionem vis pertinere; dico episcopos vestros et clericos vestros Maximianensibus, in eis sedibus manentibus in quibus antiquitus fuerant ordinati, fecisse persecutiones, apud proconsules accusasse, impetrasse jussiones, eisdemque jussionibus exsequendis Officiorum instantiam, et civitatum auxilia meruisse, ut illi qui jam fuerant Bagaiensis sententiae severitate damnati, et a vestrae communionis corpore, ne per cuncta membra pestilens virus irreperet, compendioso dolore praecisi, et nullum jam vobis facientes suae communionis morbida contagione periculum, cum praecisis pariter plebibus suis propria conventicula frequentabant, loca et basilicas quas non invaserant, cum populis sibi cohaerentibus perpetua possessione retinebant, terrerentur, proturbarentur, expellerentur, retinentes exhiberentur.
4.10.3
CAPUT XLVIII.-- 58. Lege quae de illis vel in illos advocatis prosequentibus dicta sunt, quae objecta crimina sacrilegii, quo impetu accusationis concitatae sunt potestates. Quaere quae facta sint Salvio Membresitano, quia ei non potuit illius persecutionis exagitationibus extorqueri, ut rediret ad consortium criminis; maluitque se committere examini, et persecutoribus suis in proconsulari judicio respondere; ea credo fiducia, quod sciret adversarios suos legibus contra haereticos promulgatis uti non posse apud judicem, nisi etiam se ipsos ei pariter irretirent. Sed fefellit eum ista cogitatio: apud Seranum enim tunc pronconsulem vel gratia plus valuit, vel magis forte Bagaiense concilium, quod illic etiam contra eumdem Salvium recitatum est. Quadam sane interlocutione quid per se ageretur ostendit, id est, ut Salvium aut choro episcoporum communionis Primiani redderet, aut fugaret a sedibus; ut Restitutus, quem contra eum Primianus ordinaverat, loca omnia quae a Salvio tenebantur, sine adversario possideret: et tamen in eadem interlocutione, quod persecutionem Salvius pateretur, expressit. Sic enim in eisdem gestis legitur: Seranus proconsul dixit: Lis episcoporum secundum legem ab episcopis audienda est: episcopi judicaverunt. Quare non aut sub satisfactione ad chorum reverteris vetustatis; aut, ut habes scriptum, terga persecutoribus prodis? Quid hic tibi videtur? Placetne istum Salvium appellare justum, cui proconsul apud quem a Restituto episcopo vestro contra stante accusabatur, etiam de sancta Scriptura dat consilium, ut terga persecutoribus prodat; quoniam scriptum est in Evangelio, Si vos persecuti fuerint, fugite? Vides certe quam speciem Salvius apud suos vel martyris vel confessoris ostendat, qui persequente Restituto haec meruit a proconsule audire: et tamen non solum secundum nos, verum etiam secundum vos impius et sacrilegus judicatur.
4.10.4
CAPUT XLIX.-- 59. Jam vero posteaquam sententiam proconsulis Abitinensibus allegata est; per quam civitatem vicinam judicatum implere vestri meruerant, eo quod pene omnes Membresitani Salvium diligebant; quae fecerint iidem Abitinenses homini aetate gravissimo, piget dicere: quia ea non apud acta fecerunt, sed tam recenti memoria cum omnibus documentis sit clarior ipsa testificatio civitatum, breviter attingam, quod illic, cum iter agerem, comperi. Nam quia eis, pro defendendis ex quantacumque parte sedibus suis etiam post proconsulis judicatum, turbae sibi faventis fiducia Salvius repugnare tentaverat, victus aliquando comprehensus est, non jam ducendus ad judicem, ubi inter partes fuerat prolata sententia, sed pompa miserabili triumphandus. Capto enim seni, mortuos canes alligaverunt in collo, et sic cum illo quantum libuit saltaverunt. Hoc si vellem exaggerare dicendo, nonne fortasse hanc poenam vix tormentis regum Etruscorum, quibus mortua vivis corpora conjungebant, comparandam esse monstrarem? Nonne homo senex, et qui haberi volebat episcopus, omnium judicio de societate vivorum atque mortuorum exterminandus esset, si duobus sibi suppliciis unde unum subeundum esset propositis, non potius haereret cadaveribus humanis, quam saltare eligeret cum caninis?
4.10.5
CAPUT L.-- 60. Nunc aspice illa mea verba, quae te refellisse arbitratus es; imo jam non ipsa, sed pro ipsis ista quae dicam. Ecce enim non dico, Si persecutionem facere non licet, fecit Optatus; sed dico, Si persecutionem facere non licet, fecit Restitutus. Nec dico, Si persecutionem qui patitur, habendus est innocens, passus est Maximianus; sed dico, Si persecutionem qui patitur, habendus est innocens, passus est Salvius. Gesta recito, verba quae non vis repeto: Fecit Restitutus, passus est Salvius. Quem mihi ex his duobus christianum, nisi Restitutum; quem sacrilegum, nisi Salvium respondebis? Jaceat igitur oportet, improbatumque respuatur, et quod dixisti, nullam esse justam persecutionem; et quod dixisti, Quis non vult testamento consentire prolato? qui persecutionem patitur, an qui facit? quia et justa persecutio est quam pertulit Salvius, et Restitutus fecit: passus est Salvius, et tibi est Restitutus laudabilis, damnabilis Salvius. Neque enim occulte factum esse dicturus es: aut posset hoc latere Primianum, quod in ea civitate factum est, ubi ipse episcopus praesidebat, et in tanta civitate, apud tantum judicem, ut ex hoc aliis etiam civitatibus occultum esse non posset. Aut si et hoc inter occulta deputandum est: cur non vis ignorare orbem terrae si quid mali fecit( quod quidem absit ut fecerit) persecutionis tempore Caecilianus; si persecutionem quam passus est Salvius ab illo quem ipse contra eum ordinavit, et in ea civitate ubi super collegas principatum gerit, potuit nescire Primianus? Fateberis ergo, velis nolis, ne Restitutum, ne Primianum, ne partem Donati damnare cogaris, non solum et injustos pati, verum etiam et justos facere posse persecutionem. Aut si eam quae juste fit non esse appellandam persecutionem putas: nec vos a nobis, nec vestros a nostris persecutionem poteris probare perpessos; magisque nos demonstrabimus eam nos perpeti a clericis et Circumcellionibus vestris, qui corde duro et insulso, nec intelligentes nec ferentes quod eis consulimus ad salutem, tanto in nos furore saeviunt, ut ea quae nobis faciunt, nec numerare, nec commemorare, nec digne verbis explicare sufficiam.
4.10.6
CAPUT LI.-- 61. Proinde, cum phreneticus medicum vexat, et medicus phreneticum ligat, aut ambo invicem persequuntur, aut si persecutio, nisi quae male fit, non est, non utique persequitur medicus phreneticum, sed phreneticus medicum. Saevitia igitur vestra et violentissima audacia per Circumcelliones vestros clericorum vestrorum satellites omnibus nota, comprimenda fuit legibus, quae contra vos latae sunt, et quodam modo colliganda: simul ut in quo essetis errore, et quo sacrilegio contra unitatem pacemque Christi videremini, saltem ipso terrore commoniti cogitare atque emendare velletis: sicut terroribus vestris per potestatum saecularium jussiones exagitati Felicianus et Praetextatus( quod corde nimium duro et perversissimo Salvius noluit), schisma quod a vobis fecerant, correxerunt, et ad vestram communionem societatemque redierunt. Totum autem corrigeretur, si ad radicem catholicam a vobis omnibus rediretur. Quidquid vero factum est adversus vos, quod temperamentum christianae dilectionis excederet, tam non est imputandum catholicae Ecclesiae, quam nec illud quod Salvio fecerunt Abitinenses, Primiano vel Restituto imputaverim.
4.10.7
CAPUT LII.-- 62. Quod vero post exaggeratas persecutiones, quas partem Donati perpessam fuisse dixisti, et totum tacens quod praecessit a vestris, et multa dicens quae non probantur in nostris, de Psalmis testimonium subjecisti et dixisti, Nonne de iis qui talia faciunt dictum est,« Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem, et viam pacis non cognoverunt»? haec ipsa et alia multo longeque graviora, illo Bagaiensi concilio episcopi vestri in Felicianum Praetextatumque dixerunt. Et certe illi nullius carnis sanguinem fuderant, nullum in vos violentiae corporalis impetum fecerant: sed qui haec in eos dicebant, multo sceleratius eos sacrilegio schismatis sanguinem spiritualem fundere judicabant. Unde, si cum illis post tam gravia quae in eos dicta sunt, pacem sine honoris eorum decoloratione, sine Baptismi rescissione fecistis; non desperandum est quin et nobiscum concordare possitis. Multo enim vos magis delectare debet ad pacem faciendam totus orbis christianus, quam Praetextatus et Felicianus: quoniam si non vos inquinaverunt quos tanta criminationis atrocitate damnastis; multo minus vos inquinat unitas tot gentium christianarum, cui nescio quorum Afrorum crimina demonstrastis: et multum vos inquinat scelus quo vestram societatem ab ejus Ecclesiae, pro qua tot ac tanta divina testimonia recitantur, societate separastis: quibus divinis testimoniis humana temeritate ausus es contradicere, cum et tu ipse nescio quomodo eadem vi veritatis fateri coactus sis, quod in christianum nomen totus quotidie vertitur mundus.
4.10.8
CAPUT LIII.-- 63. Ausus es, inquam, testamento Dei reluctari, cum dicat Apostolus, Hominis testamentum confirmatum nemo irritum facit, aut superordinat: Abrahae dictae sunt promissiones et semini ejus. Hoc testamentum irritum facere, huic testamento partem Donati superordinare minime timuisti: ut cum Deus in eodem testamento dicat ad Abraham, Sic erit semen tuum sicut stellae coeli, et sicut arena maris; hoc tu irritum faciens, et partem Donati pro qua nullum testimonium recitas superordinans, In paucis, inquis, frequenter est veritas; errare multorum est: non intelligens quomodo a Domino dictum sit, paucos intrare per angustam portam; cum et multos dixerit ab oriente et occidente recubituros cum Abraham, Isaac, et Jacob: sed et in Apocalypsi de monstrentur ex omni gente et tribu et lingua millia candidatorum, quae nemo numerare possit. Qui profecto et multi sunt per se ipsos, et iidem ipsi pauci sunt in comparatione longe plurium qui cum diabolo puniendi sunt. Quae tamen frumenta divinis in aeternum horreis destinata, per totum mundum dilectionis unitate sociata vel ab scandalis et violentiis haereticorum, sive ab interiore tanquam palea sua multis non recte viventibus, aestus et trituram hujus saeculi tolerant, ultima ventilatione purganda. Sed tibi ad omnia nihil facilius quam Maximianensium causa respondet. Si enim in paucis frequenter est veritas, et errare multorum est, permitte ut Maximianenses, quanto vobis sunt impares paucitate, tanto vos superent veritate. Non facis certe. Noli ergo in comparatione multitudinis gentium catholicarum de vestra paucitate gloriari, sicut non vis ut Maximianenses in comparatione multitudinis vestrae de sua paucitate glorientur.
4.10.9
CAPUT LIV.-- 64. Quod autem de Afris traditoribus narras, ita nescis, aut qualiscumque hominis corde non sentis, in conflictu quo veritas quaeritur, cum probatio non sequitur, quam sit vana et inepta narratio? In qua refellenda operam non consumerem, nec si non haberem in causa Maximianensium tam facile sine ulla ambage compendium. Sacrae sunt Litterae: Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum; ex Sion species decoris ejus. Huic prophetico testimonio concinit Evangelium, ubi de se ipso idem Dominus dicit: Oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem. Quod enim illic dictum est, Vocavit terram a solis ortu usque ad occasum; hoc dictum est hic, Per omnes gentes. Et quod ibi dictum est, Ex Sion species decoris ejus, hoc dictum est hic, Incipientibus ab Jerusalem. Non enim tantummodo ibi passus est Christus, sed etiam ibi resurrexit, inde ascendit in coelum, ibi centum viginti homines congregatos die Pentecostes misso de coelo Spiritu sancto implevit: ibi uno die tria, alio quinque millia credentium in suum corpus conversa suscepit; inde in totam Judaeam et Samariam, et in orbis terrarum caeteras gentes se fructificando diffudit et diffundit Ecclesia. Quod discipulis praedicens, et jam ascensurus in coelum: Eritis, inquit, mihi testes in Jerusalem, et totam Judaeam, et Samariam, et usque in fines terrae. Haec igitur Ecclesia, incipiens ab Jerusalem, seque per omnes gentes tam evidenti fecunditate diffundens, ut te ipsum confiteri cogat, quod in christianum nomen providentia Dei quotidie totus vertitur mundus: haec, inquam, Ecclesia, quae Domino Deo deorum loquente, a solis ortu usque ad occasum vocatur, nullo modo ab Afris traditoribus pollui potuit, quos omnino nescivit; si Maximiani sacrilegi surculi non polluere plantaria tot collegas ejus, tantum quia ordinando manus ei non imposuerunt; quamvis eum a Primiano damnatum laudaverint, Primianumque damnaverint; quamvis in ejus schismate constituti, dilationem qua reverterentur acceperint.
4.10.10
CAPUT LV.-- 65. Quin etiam quia dixi, traditionem multo probabilius nos vobis objicimus; respondes me hoc modo fuisse confessum, quod eam vos nobis probabiliter objicitis; docens etiam regulam locutionis, qua comparativus gradus quod ante positum est auget, non quod ante factum est improbat, et adjungens, Sicut bene et melius, male et pejus, horribiliter et horribilius, ita esse probabiliter et probabilius. Unde tibi colligere videris, et dicis, Si vos probabilius, nos ergo probabiliter. Hinc ego in illo prolixiore trium librorum opere suo loco tibi satis aut plus quam satis fortasse respondi, et ostendi ex illis litteris ubi verba didicimus, quomodo comparativus gradus non semper augeat quod comparat, aliquando improbet cui comparatur. Inde est, Dii meliora piis. Inde est, Melioribus opto auspiciis. Lege diligenter, plura ipse reperies, sed nonne miraris, obsecro te, in hac causa Maximianensium, ex qua tibi ad omnia nunc statui respondere, nec hujus mihi defuisse locutionis exemplum? In illa quippe luculentissima et facundissima sententia Bagaiensis concilii: Inventa est, inquiunt, causa salubrior, ne per cuncta membra pestilens irrepat virus, ut compendioso dolore natum decidat vulnus. Certe secundum regulam tuam Salubris, non salubrior dicere debuerunt. Neque enim illud salubre, sed perniciosum erat, ut per cuncta membra pestilens virus irreperet. Salubrior ergo erat causa, ut compendioso dolore natum decideret vulnus, quamvis non esset salubris, sed contra exitiabilis, ut per cuncta membra pestilens irreperet virus. Sic traditionem probabilius nos vobis objicimus, quamvis eam vos nobis non probabiliter objiciatis.
4.10.11
CAPUT LVI.-- 66. Jam illud, quod Silvanum Cirtensem episcopum vestrum dixi fuisse traditorem, municipalia gesta testantur, ibidem apud Cirtam a curatore reipublicae Munatio Felice confecta. Nam sicut ibi scriptum legimus, Posteaquam perventum est ad bibliothecam, inventa sunt ibi armaria inania: ibi protulit Silvanus capitulatam argenteam et lucernam argenteam, quod diceret se post arcam eas invenisse. Cui Victor Aufidii dixit: Mortuus fueras, si non eas invenisses. Felix autem curator cum ei dixisset, Inquire diligentius, ne quid hic remanserit; Silvanus dixit, Nihil hic remansit, totum hoc ejecimus. Quae gesta cum apud acta Zenophili consularis recitarentur, eisque insererentur, inter alia testium multa documenta, quaesivit Consularis: Quid administrabat tunc Silvanus in clericatu? Victor respondit: Sub Paulo episcopo orta persecutio est, Silvanus subdiaconus fuit. Huic tu publicorum gestorum evidentissimo documento, quo minus credatur, magnum aliquid tibi videris opponere, quia commemoras sententiam quam dixit in Caecilianum velut puniens traditores; ac argumentaris, fieri non potuisse ut traditor fuerit, qui traditionis tam severus ultor exstiterit: quasi aliquid severius videatur illis nequissimis senioribus, quando in occidendam Susannam tanta instantia saeviebant, cum eorum conscientia ipso flagitio foderetur, quod se in illa punire velle fingebant. Sed omittamus talia: quid Felicianus? numquid non cum Primiano nunc damnat quod cum Maximiano ipse commisit, sed plane meliore sententia correctior, non impudentior? Quod Silvanus si facere voluisset, non in Caeciliano falsam, sed in se ipso veram traditionem salubri emendatione damnasset, et ad Caeciliani innocentiam, etiamsi non episcopus, tamen correcta pravitate transisset: sicut Felicianus ad Primianum, quem similiter ut ille Caecilianum damnaverat innocentem, potuit tamen sine macula Primiani vel sua cum episcopali etiam honore transire.
4.11.1
Nec illud quod dixi, nescio quos traditores, quos vestri majores arguebant, si veraciter arguebant, debuisse convincere; sic acceperis, tanquam hoc apud se ipsos facere debuerint. Sic enim respondes, quod fecerint, et ideo nostros perdidisse Baptismum judicaverint. Lege prius diligenter contra quod scribis; et aut intellige quae dicuntur, aut noli quod intelligis vertere in aliud. Ego dixi, non apud vestros, sed apud Ecclesias transmarinas, quibus innocentes illi videbantur qui arguebantur, a vestris eos debuisse convinci. Nam et Maximianenses convictum sibi videntur damnasse Primianum, sed non apud eos qui longius positi, et a gratia vel invidia remotiores tale de illo possent ferre judicium, quod universae parti Donati facile probaretur. Nunc vero damnaverunt eum centum, et amplius quam trecentis absolvendum reliquerunt, apud quos ipsi periculum damnationis incurrerent. Eis quippe tam pluribus suam debuerunt persuadere sententiam, ut ipsi cum eis intus essent, Primianus autem foris, si damnatus poenitentiam respuisset. Si autem hoc tam majori numero collegarum, et tot suae communionis Ecclesiis per totam Africam diffusis persuadere non possent; aut sententiam suam consilio saniore rescinderent, in qua falli sicut homines de homine potuerunt; aut si vera ejus crimina sine ulla dubitatione didicerant, quae tamen persuadere tanto pluribus caeteris non valebant, nocentem scientes tolerarent prudentius et patientius, quam se a tot innocentibus qui ista nescirent, impio schismate separarent. Tenerent enim illam beati Cypriani plenissimam charitatis pietatisque sententiam, qua dicit: Nam etsi videntur in Ecclesia esse zizania, non tamen impediri debet fides aut charitas nostra; ut quoniam zizania esse in Ecclesia cernimus, ipsi de Ecclesia recedamus( Epistola ad Maximinum). Quod quidem illis tunc prodesset, si in Ecclesiae catholicae gremio purgati purgamenta tolerarent, quae ante tempus separare non possent. Sed quod eos dicimus in hac erroris vestri societate, quam veram Ecclesiam esse arbitramini, facere debuisse, hoc majores vestri in illa perspicue vera, in cujus unitate fuerunt, ne ab illa separarentur, facere debuerunt. Sicut enim quilibet partis vestrae homo causam Primiani prorsus ignorans, tamen quamvis a centum Maximianensibus damnatum, simpliciter innocentem credit eum, qui tanto pluribus se probavit: ita etiam in communione catholica, quem causa Caeciliani latet, non immerito sibi innocentem fuisse persuadet eum, qui non solum per Africam, verum etiam per tot gentium christianarum terras, tanto pluribus episcopis caeteris vel innotescere innocens potuit vel occultari nocens: apud quos aut ab agnoscente meruit absolvi, aut non meruit ab ignorante damnari, aut corrupto judice contra quam meruerat, absolutus, non potuit aliis qui non judicaverunt demonstrari. Vos igitur sacrilega separatione ab unitate populorum innocentium tot tantorumque separamini, qui cum in hac causa judices esse non possent, aut nullos hinc fuisse judices, aut utrum hinc aliquid vel quid judicatum sit nescierunt, aut electis judicibus potius quam victis litigatoribus crediderunt.
4.11.2
CAPUT LVII.-- 68. Hinc docetur, in eo etiam quod ex illa mea quadripartita distributione ultimum tibi( neque enim aliud poteras) elegisti, quam facile superemini. Dixi enim quod si documenta criminum traditionis fuerint ex utraque parte prolata, aut utraque sunt vera, aut utraque falsa; aut nostra vera, et vestra falsa; aut nostra falsa, et vestra vera. Et cum in tribus superioribus facillimam nostram victoriam demonstrassem, in quarto quoque vos vinci, aut minus intellexisti, aut quod magis credo, ne ab aliis intelligeretur, nescio quibus umbraculis id conatus obtegere, de argumentationis genere disputandum putasti: unde etiam alias, si opus fuerit, fortasse tractabimus, ne tempus nunc rebus non necessariis insumamus.
4.11.3
CAPUT LVIII.-- 69. Proinde attende, utrum valeam in illo perspicuo speculo vestro, hoc est, in causa Maximianensium etiam hoc demonstrare. Namque mortuis omnibus et apud quos haec gesta sunt, fieri aliquando poterit ut inter vestros et illorum posteros quaestio communionis agitetur: dicturi sunt illi a majoribus suis ferme centum vel amplius episcopis damnatum esse Primianum, et illam primo quae apud Carthaginem, deinde aliam quae apud Cebarsussi contra eum conscripta est sententiam prolaturi; contra vestri concilium Bagaiense recitabunt. Flagitabunt illi, ut diluta esse doceantur crimina Primiani, quae suorum majorum sententia continentur. Nonne multo justius dicent vestri: Haec crimina quae objicitis etiam mortuo, si vera sint, hoc probate, quod ad majores nostros ea detuleritis, quod eis haec vera ostenderitis esse: quod si facere conati estis, nec implere potuistis; majores ipsos nostros inquinare non poterant aliena crimina, quamvis vera, quae illis non fuerant demonstrata? quanto minus si ea nec conati estis ostendere? Unde igitur ad nos causae illius reatus transire potuit, qui nec ipsos qui cum Primiano tunc vivebant ignoratus et probatus involvit? Vos itaque schismatis reos perspicua veritate convincimus, quos a nobis fratribus vestris propter aliena crimina, quae tunc majoribus nostris demonstrata non sunt, quando fuerant demonstranda, separatos videmus. Si hoc justissime dicturae sunt plebes, et clerici eorum locorum ex quibus erant trecenti et decem, qui contra Maximianenses Bagaiense concilium condiderunt: si hoc, inquam, recte dicturi sunt Afri Afris, Numidae et Mauri quam plurimi paucis Byzacenis et Provincialibus; quanto justius de criminibus, etiamsi vera essent, nescio quorum in Africa traditorum, haec dicit Afris orbis terrarum, cum praesertim et in Africa ipsa Ecclesia catholica tanta sit, caeteris gentibus unitatis vinculo sociata? Quae nihilominus documenta etiam criminum alienorum, quae mihi nunc conaris ostendere, non faciunt reos populos gentium; quibus quando debuerunt non demonstrata sunt, vel quia non curastis: a quibus populis in hac causa innocentibus, si me dissociavero, pro criminibus alienis innocens esse non potero a sacrilego crimine schismatis. Proinde, ut plurimum valeatis, et nunc mihi haec vera esse doceatis, damnamus mortuos traditores, vivos non deserimus innocentes.
4.12.1
Cum ergo dixerim, Sed si qua vera essent vestra documenta, Ecclesiae, hoc est, catholicae vos ea probare debuisse, ut vos intus essetis, illi autem quos convinceretis pellerentur foras: quid est quod respondere voluisti, ideo separationem factam quod nos foras essemus propulsi, vestri autem in Ecclesia plenaria et catholica remanserunt? Hoc si totidem verbis vobis Maximianenses dicant, quid respondebis, nisi nec refelli dignos, sed tantum rideri, qui Ecclesiam plenariam cum episcopis jam minus quam centum, contra tantam numerositatem ac multitudinem, cui amplius quam trecenti praesident, audeant affirmare: cum per omnes Africae regiones ubi Maximianenses sunt, non desit etiam communio Primiani: per alias autem multo plures latioresque Africae partes unum Maximianensem nemo reperiat, nisi vix forte peregrinantem? Quo igitur ore contra Ecclesiam a solis ortu usque ad occasum promissam voce Veritatis et redditam, audes Ecclesiam plenariam dicere partem Donati; cum ipsa non sit nisi Africae, illa vero cum tot gentibus sit et Africae? Sed videlicet ista illam misit foras? Ne, quaeso, tu istam vocem mittas foras: in facie est frons hominis, non sub humero. Ergone ista illam misit foras? Non vides, si illa mittitur foras, de qua dicit Dominus ad Abraham, In semine tuo benedicentur omnes gentes; de qua praedictum legitur, quod erit in novissimis diebus manifestus mons Domini, et venient ad eum universae gentes; de qua praedictum canitur, Commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines terrae, et adorabunt in conspectu ejus universae patriae gentium; de qua praedicatur quod in toto mundo fructificet et crescat; quam ipse Dominus dicit dilatari per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem: non, inquam, vides, si haec mittitur foras, eam cum lege Dei, cum Prophetis, cum Psalmis, cum Apostolis, cum ipso Evangelio, cum toto denique Testamento et cum ipso haerede mitti foras?
4.12.2
CAPUT LIX.-- Quod nefas si attendis, si perhorrescis, si contremiscis; vide ubi sitis, et redite intro: quoniam non misistis, sed vos potius existis foras. Vide quid faciat animosa caecitas. Dicitur quod Maximianus Primianum miserit foras, et ridetur: dicitur quod pars Donati labores Apostolorum per universum mundum fructificantes et crescentes misit foras, et non exhorretur!
4.13.1
Ne quid sane fallaris aut fallas, quoniam id quod tam crebro commemoravi, non advertens vel te advertisse dissimulans, dixisse me affirmas, non esse frumenta dominica, quam ego Ecclesiam catholicam sic asserui, quomodo eam nunc asserit Scriptura divina. Frumenta sola in horreo recondentur, nunc Ecclesia tanquam area cum palea trituratur. Hoc est quod vos urget ac premit, et nisi corrigamini exstinguit: quia hujus areae paleam, quod vos esse monstrastis, non vos posse tolerare dixistis, purgatum frumentum impudenter vos esse finxistis: ac sic ex ipsa area vanis calumniis turbulentis, tanquam levissimus triturae pulvis per inane sublatus, ante novissimum ventilationis tempus existis. Vox denique arrogantissima atque falsissima vestra est illa, non nostra, Quid paleae cum frumento? quod de somniis vanorum et revelationibus prophetarum Jeremias ait: et tanquam de nobis et vobis dictum sit, Parmenianus hoc scribit. Quaere quoque a Maximiano: nihil aliud de se dicit. Non est enim alius impiae superbiae tumor apud omnes qui se a Christi unitate discindunt, quam se solos Christianos esse jactare, et damnare caeteros, non solum quibus eorum Iis nota est, verum etiam quibus eorum nec nomen auditum est.
4.13.2
CAPUT LX.-- 72. Nam illud quam eleganter tibi visus es dicere, quod cum ego de Testamento Dei dixissem, Nunc undecumque prolatum est recitetur( Lib. 1 contra Litteras Petiliani, n. 25: respondendum putasti, quod jam hoc confessionem criminis habeat, et ideo dixerim, A quocumque prolatum est recitetur, quia apud me constat, et a nostris exustum, et a vobis servatum atque prolatum. Ita vero si veritate confisus, a Maximiano velis proferri codicem Legis, unde recites Dathan, Chore, et Abiron, qui vivi terra dehiscente submersi sunt, quibus istum Bagaiensis sententia comparavit, non eo firmius contra illum recitabitur, quia in ejus codice reperitur. Quod ergo dixi, Testamentum undecumque prolatum est recitetur; non est confessio criminis, sed fiducia veritatis. Quid enim commodius, quid praeclarius, quam ut, si fieri potest, quod adversus te legatur, a te proferatur? Non quia ego non habeo pro me: sed facilior est certiorque convictio, ut tu habeas contra te, quod pro te, si corrigaris, fiat.
4.14.1
Contra universitatem vero Ecclesiae quia te inania repetere libuit, etiam hic tibi respondeo: Sicut in Africa pars Donati vos estis, a quibus apparet partem Maximiani schisma fecisse, quoniam non est per Africam qua vos estis, vos autem et in regionibus in quibus illa est non deestis; nam et alia schismata facta sunt ex vobis, sicut Rogatenses in Mauritania Caesareensi, Urbanenses in quadam Numidiae particula, et alia nonnulla: sed ubi praecisa sunt, ibi remanserunt. Et hinc enim apparet eos a vobis exiisse, non vos ab ipsis, quia vos etiam in his terris estis ubi ipsi sunt: illi autem quaquaversus vos estis, non nisi forte peregrinantes inveniuntur. Sic Ecclesia catholica, quae, sicut ait Cyprianus, ramos suos per universam terram copia ubertatis extendit, ubique sustinet scandala eorum qui ab illa vitio maxime superbiae praeciduntur, aliorum hic, aliorum alibi atque alibi; qui partes suas ostentantes dicunt, Ecce hic est Christus, ecce illic: quibus ne credatur ipse praemonuit. Non enim ostendunt viam de qua prophetatum est in Psalmis, Ut cognoscamus in terra viam tuam, in omnibus gentibus salutare tuum: sed suae communionis quisque regiones, Ecce hic, ecce illic. Ubi enim cadunt ibi remanent, et ubi separantur ibi arescunt; unde ipsa de qua praeciduntur, etiam in eas terras extenditur, ubi jacent illa quaeque in sua regione fragmenta: in illa vero singula quacumque ipsa distenditur non sunt, quamvis aliquando vix rarissima folia ex eorum ariditate ventus elationis in peregrina dispergat.
4.14.2
CAPUT LXI.-- 74. Haec igitur Ecclesia, quae, ut ejusdem, identidem verbis utar, ramos suos per universam terram copia ubertatis extendit, ad multas etiam barbaras gentes extra orbem Romanum crescendo perventura est. Quod et te inquisisse et comperisse arbitror, ut diceres, Omitto gentium barbararum proprias regiones, Persarum ritus, sidera Chaldaeorum, Aegyptiorum superstitiones, deos Magorum; ut omnia ista non sint, quia providentia Dei in christianum nomen totus quotidie vertitur mundus. Haec tu vera dixisti: et sic impletur promissio quae dicta est Abraham, In semine tuo benedicentur omnes gentes. Omnes, inquit, gentes; non dixit, Omnium gentium omnes homines. Unde necesse est non solum fecunditate crescentis Ecclesiae, verum etiam permixta multitudine inimicorum ejus, per quos pietas ejus exerceri et probari possit, usque in finem judiciariae separationis totus orbis impleatur. Sic commemoratum est hoc testamentum et ad filium ejus Isaac, Domino dicente, Et statuam juramentum meum quod juravi Abraham patri tuo; et ampliabo semen tuum tanquam stellas coeli, et dabo tibi et semini tuo omnem terram, et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae. Sic et ad nepotem ejus Jacob, Et erit semen tuum sicut arena terrae, et dilatabitur supra mare, et in Africum, et in Aquilonem, et ad Orientem, et benedicentur in te omnes tribus terrae. Supra mare autem plerumque Scriptura cum dicit, Occidentalem partem solere significari, novit qui legit. Huic tu testamento si prolato consentire voluisses, non in solo Africo remansisses.
4.15.1
Non ergo nobis communicant, sicut dicis, Novatiani, Ariani, Patripassiani, Valentiniani, Patriciani, Apellitae, Marcionitae, Ophitae, caeteraque, ut verbis tuis utar, nefariarum pestium, non sectarum, sacrilega nomina. Verumtamen ubicumque sunt isti, illic Catholica, sicut in Africa ubi et vos: non autem ubicumque Catholica est, aut vos estis, aut haeresis quaelibet illarum. Unde apparet quae sit arbor ramos suos per universam terram copia ubertatis extendens, et qui sint rami fracti non habentes vitam radicis, atque in suis quique jacentes et arescentes locis Sed si non permanserint in infidelitate, sicut de Israelitis dicit Apostolus, inserentur. Potens est enim Deus iterum inserere illos: non ut iterum accipiant sacramentum Baptismatis, quod jam tractum ex arbore non mutarunt; sed ut reviviscant ex radice charitatis et unitatis, a qua separati sterilitate animositatis arescunt: sicut rursus inserendos putastis Praetextatum et Felicianum, quos secum praeciderat Maximianus, nec praecisorum Baptismum reprobastis. Quibus vere aliquid praestaretis, si non eos fragmento vestro, sed et vos et illos radici catholicae redderetis.
4.15.2
CAPUT LXII.-- 76. Jam vero ad illud quid respondeam, quod tibi visus sum dixsse pro vobis; quoniam dixi non prodesse Baptismum eis qui ab unitate discedunt, inesse illis tamen hinc probari, quod redeuntibus non restituitur? Firmasti enim et vos hoc dicere, quod majoribus nostris ad Ecclesiam non redeuntibus, Baptismus quem ibi acceperant non profuerit. Hoc si diceretis, nihil inter nos aliud quaereretur, nisi quae sit Ecclesia ubi Baptismus prosit. Sed vos non dicitis in nobis Baptismum esse, ac non prodesse: sed dicitis omnino non esse, quod ab eis acceperimus, qui eum discedendo perdiderant. Unde nec potuisti respondere, nec poteris, ad illud quod a me positum est, inesse Baptismum discedentibus hinc probari, quia redeuntibus non restituitur. Si enim Baptismum Felicianus a vobis recedendo perdiderat, cur non denuo rediens baptizatus est, ut ei quod perdiderat redderetur? Ipse denique Maximianus si ad vos redeat, non baptizatur: quod deberet utique, si perdiderat Baptismum. Tua quippe verba sunt, quod in ejus schismate sententia damnationis retenti, simul et Baptisma et Ecclesiam perdiderunt. Sicut ergo eis redeuntibus redditur Ecclesia, reddatur Baptismus. Baptizentur, inquam, redeuntes, si Baptismum amiserunt abscedentes. Hoc quia non facitis, etiam vos fatemini ab Ecclesia recedentibus inesse Baptismum, nec prodesse. Dant ergo sicut habent, id est, ut et ipsis qui ab eis extra Ecclesiam sumunt, insit Baptismus, nec tamen prosit. Unde sicut illis redeuntibus non redditur quod non amiserunt: ita et illis non dandum est quod acceperant, sed agendum cum eis, ut per Ecclesiam prosit utrisque, quod extra Ecclesiam inesse potuit, non prodesse. Ac per hoc nec pro vestro errore aliquid dixi, et ei quod dixi non respondidisti.
4.15.3
CAPUT LXIII.-- 77. Adjungis etiam de horto concluso et fonte signato, quod omnino unde dictum sit non intelligis. Si conclusus est, inquit, hortus et fons signatus; quomodo qui extra foris est positus, et ab horto, id est, Ecclesia, et fonte ejus, id est, Baptismate separatus, potest dare quod non habet? Interroga Felicianum, utrum in horto concluso fuerat, quando illi reditus quasi ad eumdem hortum conclusum dilationis janua pandebatur. An forte exinde furatus est fontem, ubi laicos suos in Maximiani schismate baptizaret? Quod si ita est, ubi tunc vestri vos abluebant? An eos pariter illa dilatione distulerunt, donec fures illi ad hortum cum fonte remearent? Tunc non erant isti pseudoprophetae, quando de Primiani criminibus mentiendo, deceptos ad suum sacrilegium traducebant? lupi rapaces, quando seductos de grege Primiani ad suae concisionis particulas pertrahebant? Negas eas quas dixi tyrannicas vestrorum in fundis alienis dominationes et bacchationes ebrietatum. Nega quantum potes: non vereor, ne propterea nobiscum vos pigeat concordare. Non in vos tale aliquid dixi, qualia Maximianenses damnati a vobis audire meruerunt. Negas furorem Circumcellionum, et praecipitatorum ultro cadaverum cultus sacrilegos et profanos: non tamen negas, cum Aegyptiorum admodum exemplo pereuntium funeribus plena essent littora, quibus in ipsa morte major est poena, quod nec ipsam invenerunt sepulturam, his vos insepultis cadaveribus inhaesisse. Ibi enim jacebant Praetextatus et Felicianus: aut si apud vos revixerunt, quid de Baptismo agitis, quem tunc mortui tradiderunt?
4.15.4
CAPUT LXIV.-- 78. Dicis me non servasse pacem ac lenitatem, quam principio litterarum mearum promiseram, quod satanam Petilianum appellaverim. Ego non Petilianum nec quemquam hominem in parte Donati, sed ipsum errorem partis Donati, satanae comparavi: ex cujus laqueis homines, quos diligo, cupio liberari. Nam lege consideratius, invenies. Quanquam et si aliquid durius dixi, lege quae ipsi, non in errorem Maximianensium, sed in ipsos homines dixeritis. Felicianum ergo Petilianus imitetur, et mihi pacem desideranti non irascatur.
4.16.1
Tibi certe ipse non succenseo, quod mihi ex obliquo Manichaeos objiciendos putaveris, propter errorem adolescentiae meae. Unde non tam doleo, confidens de perpetua gloria Liberatoris mei, quam si placet admoneo, ut quaeras et legas quae et quanta et quomodo adversus Manichaeorum pestilentissimam haeresim scripserim. Ibi videbis qua fide contra eos Christianam defenderim veritatem, eorumque fallacias quanta perspicuitate destruxerim: et noli esse adversus me incredulus, cum Felicianum credas Primiano fideliter inhaesisse, qui pro Maximiano tanta crimina in eum sententia damnatoria dixerit; contra eumdem vero Maximianum et ab eo dissociatus aliquid forsitan scripserit, in quem non sicut ego in illos adolescens, laicus, catechumenus inciderat, sed senex senem ei cui nunc adjunctus est, adversarium episcopus episcopum fecerat. Unde cum ego epistolam primatis nostri, de qua fecisti sub eadem urbana obliquitate mentionem, quam de me ille scripsit iratus, cum in episcoporum concilio probare quod intenderat urgeretur, ejus ipsius sententia se corrigentis, et de hac re veniam postulantis, legam esse damnatam: tu quaere utrum possis legere, ubi correctus damnaverit Felicianus, quae non accusans, sed damnans dixit in Primianum; vel saltem ipse Primianus evacuaverit, quae damnans dixit in Felicianum. Quod si inveneris, nec sic par erit causa: quia ille accusationem instituerat, quam falsam esse pervidens, cum veniae postulatione damnavit, non aspernans emendationis humilitatem dignitate primatus, sed potius recolens prudens quod scriptum est, Quanto magnus es, tanto humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam: isti autem non invicem apud alios accusaverant, sed adversus invicem judices sederant; proinde invicem damnaverunt, damnati concordaverunt. Non invidemus in parte Donati pacem damnatorum, si et Christi pacem non respuant in orbe terrarum.
4.16.2
CAPUT LXV.-- 80. Cernis jam, ut arbitror, quam inaniter dixeris, quod videaris tibi ad omnia respondisse, quae mea epistola continentur. Si enim propterea respondisti, quia tacere noluisti; non quidem ad omnia, sed tamen respondisti. Si autem ad hoc respondisti, ut ea quae a me dicta sunt evacuares; video te quidem ad multa respondisse, sed nihil te video refellisse. Consideratis autem omnibus quae a me dicta sunt, puto quod facillime intelligas, non devitandae contentionis causa, quae nulla est cum veritas vel quaeritur, vel non pro vana gloria litigatur, sed causae malae diffidentia vos nobiscum nolle conferre. Ut enim hanc solam Maximianensium causam in medium proferamus, nihil contradici posse, nunc saltem fortasse jam agnoscis. Unde non mihi arrogans, sicut credis aut calumniaris, velut invictam eloquentiam, sic eam volui commendare: sed magis ut intuerentur qui legerent, talem esse causam, pro qua asserenda vel potius demonstranda nullius sit facundiae patrocinium requirendum.
4.17.1
Ecce jam non dico tricipitem bestiam, errorem vestrum, quia suavissimus verborum emendator es; sed dico calumniam tripartitam. Nec dico nos ei tanquam tridenti telo ex hac Maximianensium causa debere resistere; sed dico, tripartita defensione. Nec dico, In eorum fronte configite; aut, In ora coarctate: sed dico, Eorum impudentiam cohibete, sermonemque reprimite. Numquid quoniam verba mutata sunt, et ex translatis facta sunt propria, ideo Maximianensium causa mutata est, cujus compendio sic superamini, ut nihil vobis restet, si aliquando sapiatis, nisi finita pervicaci animositate pacari?
4.17.2
CAPUT LXVI.-- 82. Si de communione agitur, non peccatorum alienorum, sed divinorum Sacramentorum; communicatum est cum damnatis, et dictum est de aliis sacrilegis, qui cum damnato Maximiano communicabant, quod eos sacrilegi surculi non polluere plantaria. Si de persecutione agitur; damnatos persecuti estis, animosos persecutionibus correxistis. Si de Baptismo agitur, in sacrilego schismate datum Baptismum suscepistis. Quid adhuc inaniter, ne veritas cognoscatur, errorque fugiatur, divina non intellecta testimonia proferuntur? Scriptum est, Si quis putat se contentiosum esse, nos talem consuetudinem non habemus. Sed nec Restitutus, qui cum Salvio Membresitano propter cellulas et agellos, ut eum locis expelleret, forensi strepitu controversiaque conflixit, contentiosus habitus est a vobis: quanto minus debet contentiosus putari, qui non pro usurpanda vel auferenda, sed pro communicanda haereditate coelestium eis qui aliter sapiunt, fideliter disputat? Scriptum est, inquis, In aures imprudentis noli quidquam dicere, ne irrideat sensatos sermones tuos. Nolite nobis in aures quasi secretum dicere, si non prudentes putatis: sicut nec Christus in aures Pharisaeorum dicebat, quod tamen ad eos refellendos ipsis audientibus proferebat. Palam nobis ostendite, ut si non corrigimur, convincamur, quomodo vos si ad unitatem veneritis, maculet orbis christianus, quos damnatus non maculat Felicianus. Est scriptum,« Noli respondere imprudenti secundum imprudentiam ejus, ne similis fias illi.» Nonne ibi sequitur,« Sed responde illi contra imprudentiam ejus, ne sibi sapiens videatur»? Hoc et vos facite; nolite responsione vestra nostrae quam putatis imprudentiae consentire, sed unde possit redargui, respondete. Respondete, inquam, quomodo Baptismum quod Maximianenses in sacrilego schismate ministrarunt, sine aliqua destructione susceperitis, et in Ecclesiis quas Christus per Apostolos propagavit, datum Baptismum destruatis.
4.18.1
Proinde, quod in fine epistolae tuae omnia quae supra latius abs te dicta sunt, breviter percurrenda arbitratus es, quo lectoris memoriam recreares, eodem ordine accipe, quam nec te nec alios fallere debeas. Nam et arrogantiae non est, vel quaerere vel asserere veritatem. Et quod nunquam putas potuisse definiri, non solum a prudentibus et Deum timentibus definitum est, sed etiam vos totum quod sine fine putabatis, Maximianenses suscipiendo finistis. Et vos, non ad contentionem, sed ad collationem vocamus, qui Maximianenses etiam forensibus litibus perculistis. Et in eis qui in Maximiani schismate baptizati sunt, quamvis nequaquam illic baptizari debuerint, tamen Christi Baptismum cognovistis. Et Ecclesiae fontem aliter debere intelligi, ad quem nisi bonus nullus accedit, acceptato Baptismo quem sacrilegi extra dederant, declarastis. Et majores nostros vel sanctam Ecclesiam quam tenemus, alienis criminibus thurificationis et traditionis, quamvis a vobis nunquam probata sint, tamen pollui non potuisse cogemini confiteri; qui dixistis quod socios Maximiani, quibus ad redeundum dilationem dabatis, ejusdem Maximiani sacrilegi surculi non polluere plantaria: unde nos tanto post nati, multo minus possumus ad eamdem traditorum et thurificatorum originem pertinere, si tunc pariter viventium societatem majorum nostrorum maculare non potuit. Et persecutiones quamvis contra veritatem saevissimas nobis facere soleatis, tamen ex aliqua parte Maximianenses persecutionibus correxistis: et eos, quamvis non ipsis jam damnatis data fuerit, tamen post illius dilationis terminum suscepistis: et Baptismum quem foris a vestra communione dederant, quibus dilatione redeundi januam pandebatis, etiam post eamdem dilationem cognitum et approbatum non rescidistis. Quare, cum videas nihil a te dici potuisse, quod non haec una Maximianensium causa refellat atque convincat, da veniam, si quo fortasse verbo durius emisso te offendi; et si Afer in Africa tam magnam Maximianensium causam in capite Africae exortam, meis admonitus litteris tam sero requisisti, nec requisitam, falsa narrantibus vestris, sicut jam cernis, invenire potuisti; timete Deum: tot christianas gentes tam lata per mundum christiana unitate porrectas, ignotorum Afrorum ignotisque criminibus nolite perfundere; et pro pace Christi redite ad Ecclesiam quae non damnavit incognitos, si pro pace Donati placuit revocare damnatos.
4.18.2
Subjungenda hoc loco erant, si reperiri potuissent, tria haec opuscula; Probationum et Testimoniorum contra Donatistas liber, cujus meminit Augustinus in lib. 2 Retract. cap. 27; Contra nescio quem Donatistam liber, de quo in lib. 2 Retract. cap. 28; Admonitio Donatistarum de Maximianistis, liber unus, qui recensetur in lib. 2 Retract. cap. 29.

Intertext edge

Open linked passage

Note