Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Augustine
Contra Cresconium
Cres retractationes.1
Choose a text More by Augustine of Hippo
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
Opp Lat1
retractationes.1
AVGVSTINI RETRACTATIONVM LIB. U CAP. LII (XXVI)
retractationes.1
( PAG. 162, 4 ED. KNOELL). AD CRESCONIUM GRAMMATICUM PARTIS DONATI LIBRI QVATTUOR. Grammaticus etiam quidam Donatista Cresconius cum inuenisset epistulam meam, qua primas partes, quae in manus nostras tunc uenerant, epistulae Petiliani redargui, putauit mihi esse respondendum et hoc ipsum scripsit ad me. cui operi eius libris quattuor respondi, ita sane, ut tribus peragerem, quod uniuersa responsio flagitabat. sed cum uiderem de sola Maximianensium causa, quos suos scismaticos damnauerunt et eorum aliquos rursus in suis honoribus receperunt baptismumque ab eis extra suam communionem datum non repetiuerunt, responderi posse ad cuncta, quae scripsit, etiam quartum librum addidi, in quo id ipsum, quantum potui, diligenter atque euidenter ostendi. hos autem quattuor libros quando scripsi, iam contra Donatistas dederat leges Honorius imperator.
retractationes.2
Hoc opus sic incipit: Quando ad te, Cresconi, mea scripta peruenire possent, ignorans.

Intertext edge

Open linked passage

Note