Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Augustinus Hipponensis354-430
Contra epistolam Parmeniani
Parm 1.5.2
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
7460 Coeppa
1.5.1
Sed tamen si viveret Parmenianus, non auderet jam reprehendere Hispanos, et eos appellare praevaricatores qui a sententia sua in collegarum sententiam deflexerunt, ne ipse offenderet collegas suos, qui multi Primiano jam a se damnato in melius correcti ad trecentorum concilium transierunt, magis eligentes contra suas proprias venire sententias, quam contra pacem unitatis, etiam in parte Donati. Et maxime Praetextato Assuritano et Feliciano Mustitano parceret Parmenianus, qui etiam damnati a trecentis et decem coepiscopis suis, ad eosdem ipsos a quibus damnati fuerant, studio concordiae redierunt, et a suis damnatoribus eodem studio sine ullo sui honoris detrimento, pro pace suscepti sunt: nec quisquam rebaptizandos putavit, qui fuerant ab eis foris in schismate baptizati. An forte quia multum displicent Parmeniano qui corrigunt sententias suas, et eos non intelligens quos Apostolus praevaricatores vocat, detestaretur istos, quia intro redire quam foris remanere maluerunt, et adjunctis sibi nonnullis similibus sociis, etiam Parmenianistas crearet, sicut jam multa frusta de isto frusto per totam Africam facta sunt? Sic, sic necesse est ut minutatim secti concisique dispereant, qui tumorem animositatis suae catholicae pacis sanctissimo vinculo praetulerunt. Neque enim tam timenda sunt quae comminatur Parmenianus, quam intuenda quae confitetur.
1.5.2
CAPUT V.-- 10. Cum enim diceret, per Osium Hispanum adjutorium praestitum Caeciliano, ut ad eorum communionem sanctorum et illibatorum numerus cogeretur, et huic impietati fidem servorum Dei integram restitisse; ultro fassus est suos ipsos adiisse etiam Constantinum, et arbitrio ejus a judicibus episcopis causam cognitam, quibus praefuit Melchiades Romanae urbis episcopus. In quo judicio, sicut ecclesiastica Gesta testantur, quia victi sunt isti, et innocens Caecilianus inventus est, eumdem Melchiadem crimine traditionis accusant. Quod quaero quomodo cognoverint? Si enim ante judicium, non sibi praejudicare debuerunt, ut apud talem judicem causam agere inciperent, etiam ex praecepto Imperatoris quem ipsi adierant, tale subire judicium. Si autem post dictam causam prolatamque sententiam eum traditorem didicisse perhibent, usque adeo dementes sunt homines, ut contra judices apud quos victi sunt, victis litigatoribus credant? Et tamen in his omnibus( quamvis magna temeritate, Italos, Gallos, et Hispanos accusant, relictis caeteris tam multis provinciis atque gentibus, a quibus nefando sacrilegio separati sunt, quibus utique obesse non possent crimina Italorum, Hispanorum, atque Gallorum, etiam si vera dicerentur), jam caeteras terras caeco more, vel potius furore arguunt, et eis irascuntur: quia cum duae partes essent in Africa, una, inquiunt; traditorum, et altera innocentium, traditores sibi quam innocentes adjungere maluerunt. Quae una criminatio brevissime atque verissime ita refellitur, quia cum duas partes audissent esse in Africa, unam traditorum, alteram innocentium, eam innocentem esse crediderunt, quae causam suam apud vicinos ecclesiasticos judices obtinuerat. Quapropter illi semper innocentes manserunt, qui nescientes quemadmodum ista in Africa gesta sint, id tamen crediderunt quod pacifice ac religiose credere debuerunt, a quibus innocentibus separatio nullo modo innocens esse potuit.
1.5.3
CAPUT VI.-- 11. Fatetur etiam Parmenianus ad Arelatense oppidum et episcopos judices et partes ex Africa convenisse, Caecilianum scilicet atque Donatistas; ubi omnia suis credidit, cui nihil victi potuerunt nisi de judicibus conqueri: nec tamen negat rursus eos ad Constantinum venisse; et quia ibi quoque ultimo judicio superati sunt, etiam ipsum gratia corruptum esse criminatur. Quibus omnibus consideratis, qui sine studio partium judicat, eligat quibus credat; utrum judicibus sententias proferentibus, an litigatoribus contra quos prolatae sunt, litem finire nolentibus. Certe orbis terrarum judicibus credidit. Qui autem Donatistis consentiunt, eosque defendunt, fatentur se illis credere qui causam suam, qualiscumque illa fuerit, non potuerunt tamen in transmarinis tot disceptationibus obtinere, et eorum adversus judices murmura et crimina credula vanitate suscipiunt. Qua in re si innocentes se dicunt, et eos quos superatos scimus; quanto innocentiores sunt qui temere aliquid mali de ipsis judicibus credere nolunt, de quibus necesse est ut qui victi fuerant conquerantur? Non solum enim qui bonam causam perdidit, de iniquo vel tardo vel negligenti judice queritur: sed etiam qui justissime victus est, ea caecitate de innocente judice murmurat, qua caecitate cum innocente adversario litigabat. Quapropter isti non ideo scelerati sunt, quia de omnibus victis nolunt temere aliquid credere: sed ideo quia se furore schismatis praeciderunt ab eis innocentibus, qui multo rationabilius nolunt tale aliquid de ipsis judicibus credere.
1.5.4
CAPUT VII.-- 12. Existat enim aliqua illarum partium in nomine Christi nobilissima Ecclesia, ex illis septem, et si placet potissimum Philadelphia, quae de mystico nomine per linguam graecam fraternam intimat charitatem. Audiamus igitur vocem ejus, nec ejus palea loquatur, sed frumentum. Si ergo dicat istis: Quid in me arguitis, fratres? quid accusatis? Quanto intervallo secundum terrenum locum ab Africa remota sim, partim nosse, partim audire potuistis: quid ibi tunc sive traditores, sive traditorum vel accusatores vel damnatores, sive innocentium vel calumniatores vel oppressores egerint, prorsus ignoro. Sed ille Dominus noster qui emit totum mundum pretio sanguinis sui, cujus sancta commercia propheta tanto ante cecinit dicens, Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea: ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me, diviserunt sibi vestimenta mea; et super vestem meam miserunt sortem: inter nos et vos non spatia constituit vacua et nuda Christianis; implevit haec omnia sanctificatione nominis sui. In ipso quippe psalmo passionis, non solum quanti, sed etiam quantum emerit declaratum est: ibi enim paulo post dicitur, Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terrae, et adorabunt in conspectu ejus universae patriae gentium; quoniam ipsius est regnum, et ipse dominabitur gentium. De causa itaque vestra tunc fortasse cogerer judicare, si vel vicina essem, vel ita remota, ut inter nos et vos non habitarent alii christiani eodem nomine signati, eadem unitate pacati. Multae interjacent patriae gentium, simul mecum emptae illius sanguine, in cujus conspectu mecum pariter adorant. Per illas ad me transiit fama de vobis; ipsae de vicinitate causam vestram examinare potuerunt: quod si non est factum, vos neglexistis; neque enim neglecti a caeteris, non usque ad nos etiam veniretis: si autem aliquid judicatum est, date veniam, non audeo vobis superatis temere credere, et judices vestros eadem temeritate damnare. Accedit huc aliud quod me plurimum moveat, quia si vos innocentes oppressi essetis, nos saltem fratres qui nihil vobis nocuimus, amaretis: cum vero nos, qui bene nobis conscii sumus causam vestram vicinis vestris recto Ecclesiae jure commissam fuisse, qui coram Deo sciunt quemadmodum judicaverint, lacerare tamen maledictis et acerbis odiis insectari, et quasi propter vos Christus apud nos haereditatem suam perdiderit, etiam rebaptizare conamini, quid boni de illa vestra causa sentire poterimus? Qui enim longe remotissimos fratres temerariis suspicionibus damnare minime dubitatis, quam juste a vicinis vestris damnati fueritis, ostenditis. Cur enim non credam recte damnari potuisse a vicino judice auditum, qui me fratrem tam longe absentem damnare non dubitat inauditum; hoc mihi objiciens maximum crimen, quoniam qui praesens esse non potui, eis ad quos causa perducta est judicibus potius, quam victis litigatoribus credidi? Quibus judicibus si non potius credidissem, etiamsi illi qui victi sunt innocentes essent, ego innocens esse non possem. Magno enim delicto implicaremur, si cum corda humana non cerneremus, necdisciplinam ecclesiasticam teneremus, cum eis nollemus judicantibus credere, ultra quos non potuit causa transire, et per quos potuit ad nos fama percurrere. Ab istis innocentibus impia te direptione discindis, et innocentem te dicis: quod utique si esses, cum videres in Scripturis sanctis messem Domini tui ante ultimam segregationem et ventilationem a zizaniis et palea non posse separari, eligeres potius fortis esse in tolerandis malis, quam impius in deserendis bonis. Cur enim Ecclesiarum per orbem longe remotarum non putamus esse istas, et quam justissimas voces, quas in Philadelphia figuravi?
1.5.5
CAPUT VIII.-- 13. Quin etiam conqueri audet Parmenianus, quod eos Constantinus ad campum, id est, ad supplicium duci jussit, qui victi apud ecclesiasticos judices, nec apud ipsum quae dicebant probare potuerunt, et adhuc in sanctae Ecclesiae praecisione sacrilego furore ferebantur: et hoc eum tanquam immaniter jussisse, Hispano Osio suggerente criminatur: suspicionibus videlicet suis, sicut semper, damnando inauditos. Quasi vero non humanius ac probabilius alius crediderit, Osio tanquam episcopo suggerente potius factum ut in leniorem coercitionem, quamvis immanissimi sceleris, id est, sacrilegi schismatis, sententiam flecteret Imperator. Quid enim isti non juste patiuntur, cum ex altissimo Dei praesidentis et ad cavendum ignem aeternum flagellis talibus admonentis judicio patiuntur, et merito criminum, et ordine potestatum? Prius enim probent se non esse haereticos vel schismaticos, tum demum de indignis poenis suis lividam emittant vocem, tum demum sese audeant cum mali aliquid patiuntur, veritatis martyres dicere. Alioquin si quisquis ab Imperatore vel a judicibus ab eo missis poenas luit, continuo martyr est, omnes carceres martyribus pleni sunt, omnes catenae judiciariae martyres trahunt, in omnibus metallis martyres aerumnosi sunt, in omnes insulas martyres deportantur, in omnibus poenalibus locis juridico gladio martyres feriuntur, ad omnes bestias martyres surriguntur, aut jussionibus judicum vivi ignibus concremantur. Si autem, sicut dicit Apostolus, Non est potestas nisi a Deo, et minister Dei est, vindex in iram ei qui male agit, nec sine causa gladium portat. Vis non timere potestatem? Bonum fac, et habebis laudem ex illa: bonus quidquid passus fuerit, laus illi provenit ex potestate facientis; malus vero qui merito patitur iniquitatis, non deputet saevitiae potestatis.

Intertext edge

Open linked passage

Note