Contra epistolam Parmeniani
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo">
—
⋯
Original / primary: 7460 Coeppa
2.1
LIBER SECUNDUS. Expenduntur Scripturae testimonia, quorum perversa interpretatione Donatistae decipere imperitos moliebantur.
2.1
CAPUT PRIMUM.-- 1. Quae tandem vis nisi caecitas et vanitas animi cogit hominem clausis, ut dicitur, oculis tanquam in alterum jacere, quod in eum qui jecit, continuo redeat, eumque ictu reciproco affligat, intacto illo quem vulnerare voluerat; sicut isti Donatistae de omnibus fere Scripturarum testimoniis faciunt? Quae cum se adversum nos proferre arbitrantur, velut admonere nos videntur quales eos ipsa Scriptura convincat esse. Quid enim facit aliud, quando vel pro se, vel contra nos Parmenianus putat esse quod scriptum est: Vae his qui dicunt quod nequam est bonum, et quod bonum est nequam; qui ponunt lucem tenebras, et tenebras lucem; qui ponunt id quod amarum est dulce, et dulce quod amarum? O stultissimam caecitatem! quid enim tam bonum et tam jucundum, quam habitare fratres in unum? quod illi nequam dicunt et amarum ponunt, qui se ab omnibus fratribus separarunt, dum vanas suspiciones suas, ne dicam factiosas calumnias, vel non excitare, vel excitatas tollere noluerunt. Quod si veram paleam odissent, et ipsi palea non essent, non propter eam se a dominico tritico per totum agrum, id est, mundum, seminato et crescente sejungerent.
2.1
Exclament itaque, quod possunt, Vae his qui dicunt quod nequam est bonum, et quod bonum est nequam. Respondemus breviter, Hoc verum est: et addimus aliud, Vae his qui perdiderunt sustinentiam, dum ponunt lucem tenebras, et tenebras lucem. Quid enim lucidius promissis Dei, qui temporibus nostris exhibuit, quod ante annorum millia praenuntiavit, in semine Abrahae, quod est Christus, benedictionem omnes gentes habituras? Et quid tenebrosius praesumptionibus hominum, qui propter temere objecta, et nunquam probata crimina traditorum( quae si vera essent, nunquam Deo praejudicarent, quo minus quae promisit impleret), periisse dicunt christianum nomen de tot gentibus in orbe terrarum, et in sola Africa remansisse? Et hanc praesumptionem suam lucem dicunt; promissa vero Dei jam ipso effectu rerum illuminata mendaciorum tenebris operire contendunt. Insuper adversum nos facta sua clamant, dicentes, Vae his qui ponunt lucem tenebras, et tenebras lucem. Itane lux erat Optatus, cum totum orbem tenebras appellabat? An eum potius esse tenebras tota Africa sentiebat, et isti eum lucem vocabant, qui ponunt lucem tenebras, et tenebras lucem?« Sed displicebat,» inquiunt,« Optatus in communione nostra omnibus bonis.» Non ergo eum lucem vocabatis, et tamen ei communicabatis. Eligite itaque quod velitis, aut non obesse in una communione tenebras luci, sed sufficere luci, ut tenebras improbet, et eas pro unitate, si expellere non potest, toleret; atque ita non fuisse causam cur ab innocentibus fratribus, quos malos certe non potuistis ostendere, si vobis cognitos etiam fuisse dicatis, tenebroso schismatis sacrilegio disjungeremini: aut si non sufficit luci ut improbet quas expellere non potest tenebras, id est, si non sufficit bonis ut improbent malos, quos excludere vel emendare non possunt; facilius unus Optatus partem Donati in una Africa notissimus et apertissimus maculavit, quam quilibet Afer traditor tot gentes per orbem terrarum et, si non dicam falsis criminibus accusatus, tamen quod impudentissime negatur, ignotus.
2.2.1
Accipientes itaque perverso corde Scripturas, non eas faciunt obesse nobis, sed sibi: quando ad hoc putant esse scriptum, Vae his qui dicunt quod nequam est bonum, et quod bonum est nequam; quo paleam frumenta inter se non tolerent ad usque tempus ventilationis: ut cum male intelligant, Vae his qui dicunt quod nequam est bonum, et quod bonum est nequam; compleatur in eis, Vae his qui perdiderunt sustinentiam. Si autem intelligant in eos hoc esse dictum, qui opinantes quod malum est bonum esse, mala committunt, vel in eos qui talibus laudando atque approbando consentiunt; quae duo genera in uno loco Scriptura commemorat, dicens, Quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae, et qui iniqua gerit benedicitur: recte intelligent, nec turbabuntur cum apud ipsos inveniuntur mali, nisi quod eos pro parte Donati tolerant, quos pro Christi unitate tolerare debuerunt, et per hanc obstinationem animositatis suae coguntur miseri in schismate suo ferre quos norunt, in orbe terrarum accusare quos nesciunt. Quisquis ergo vel quod potest, arguendo corrigit, vel quod corrigere non potest, salvo pacis vinculo excludit, vel quod salvo pacis vinculo excludere non potest, aequitate improbat, firmitate supportat; hic est pacificus, et ab isto maledicto quod Scriptura dicit, Vae his qui dicunt quod nequam est bonum, et quod bonum est nequam; qui ponunt lucem tenebras, et tenebras lucem; qui ponunt quod amarum est dulce, et quod dulce est amarum, omnino liber, prorsus securus, penitus alienus.
2.2.2
CAPUT II.-- 4. Objiciunt iterum simile aliquid solita caecitate.« De vobis,» inquiunt,« dicit Scriptura, Qui judicat justum injustum, injustum vero justum, exsecrabilis est apud Deum». Cur non ista exsecratio potius in illos cadit, qui universum orbem terrarum christianum damnare ausi sunt inauditum, in quo tam ingenti hominum numero sine ulla dubitatione fuerunt et sunt ab eorum criminibus innocentes? Hoc ergo modo quod justum est injustum judicarunt, cum Optatum Gildonianum, decennalem totius Africae gemitum, tanquam sacerdotem atque collegam honorantes in communione tenuerunt. Aut si eum corde improbabant, sed pro pace tolerabant; discant nullius pacifici patientiam malo non consentientem, ab ullis malis posse maculari; atque ita sentiant in qua perditione jaceant, qui propter falsa sive vera( non enim hoc quaeritur nunc) crimina Afrorum, unitatem spiritus in vinculo pacis non servant cum orbe terrarum. Qui si dicerent, Nescimus an sint per tot gentes terrarum transmarinarum boni christiani; impudentissime dicerent: Deus enim perhibet testimonium frumentis suis, quae per totum agrum seminata, quamvis cum zizaniis a diabolo superseminatis; tamen usque ad messem crescere praenuntiavit. Unde et si homines ipsos minus novimus, esse tamen eos ideo novimus, quia mentiri Deum non potuisse, fide certissima retinemus. Cum ergo sacrilega impudentia dicerent, Nescimus utrum sint in caetero orbe terrarum boni christiani; videant qua insania dicere audeant( quotidie enim non dubitant dicere), Scimus non ibi esse christianos. Aliud est utique, Nescimus an sint; aliud, Scimus quod non sint: utrumque et infidele et impium est. Sed si detestandus est qui dicit, Nescio an vera dixerit Deus; quis est ille qui dicit, Scio quod non vera dixerit Deus?
2.3.1
Certe arbitror quod neminem istorum offendere debeo, si Donato Deum praeposuero. Quantumlibet enim ament Donatum, plus timent Deum. Pestremo, quantumlibet ipsi ament Donatum, nos novimus quia solus Deus verax est, omnis autem homo mendax. Christus ergo qui super omnia Deus est benedictus in saecula, et qui verissime de se ipso dixit, Ego sum via, veritas et vita; cum servi ejus ab eo quaererent, utrum vellet eos ire et colligere zizania, Sinite, inquit, utraque crescere usque ad messem: Donatus autem dicit zizania quidem crevisse, frumenta vero esse diminuta: eligant isti cui credant. Christus, id est Veritas, dicit, Ager est hic mundus: Donatus autem dicit, agrum Dei in sola Africa remansisse: eligant cui credant. Christus, id est Veritas, dicit, In tempore messis dicam messoribus, Colligite primum zizania; et exponit dicens, Messis est finis saeculi: Donatus autem dicit, per praecisionem partis suae ante messem a frumentis zizania separari: eligant cui credant. Christus, id est Veritas, dicit, Messores sunt Angeli: Donatus autem dicit, se atque collegas suos hoc fecisse ante messem, quod ille dixit Angelos in messe facturos: eligant cui credant. Certe christianos se dicunt, Christum eis Donatumque proponimus: si verba dant Christo, cor autem Donato, qui sint considerent. Ego parco, non invehor, non exaggero: dolorem meum melius premo, quam promo. Si autem dicunt se Christo dare cor suum, Christo ergo credant dicenti quod per totum mundum et filii regni crescant, et filii maligni: non Donato dicenti quod per totum mundum filii maligni tantummodo creverunt, filii autem boni usque ad solam Africam diminuti sunt. Quod si Christo credunt, non jam dicimus cum Ecclesiis orbis terrarum, sed cum ipso Evangelio pacem habeant, quod ab igne se conservasse jactitant, quod factis non probant.
2.3.2
CAPUT III.-- 6. Jam illud quo pertinet, quod idem Parmenianus ex propheta Isaia nobis objiciendum putavit: Numquid non valet manus Domini salvos facere, aut gravavit aurem ut non exaudiat? Sed delicta vestra distinguunt inter medium vestrum et Dei, et propter peccata vestra avertit faciem a vobis, ne misereatur. Manus enim vestrae sanguine coinquinatae sunt, et digiti vestri in peccatis: labia autem vestra locuta sunt iniquitatem, et lingua vestra injustitiam meditatur. Nemo loquitur justa, non est judicium verum. Confidunt in vanis, et loquuntur vana; quia parturiunt dolorem, et pariunt iniquitatem. Ova aspidum eruperunt, et telam araneae texunt; et qui erat de ovis illis manducaturus, conterens invenit olidum, et in ipso basiliscum. Tela ergo eorum non erit ad vestiendum, neque se operient de operibus suis. Opera enim illorum opera iniquitatis, pedes autem eorum ad nequitiam currunt, veloces ad effundendum sanguinem, et cogitationes eorum cogitationes insipientium. Contritio et miseria in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt? Quos isto loco Scriptura describit, ubicumque fuerint inter bonos, non obsunt bonis, sicut non obest palea frumentis, donec veniat dominus areae, ferens ventilabrum in manu sua ut mundet aream suam, frumenta recondat in horreum, paleam vero comburat igni inexstinguibili. Sicut non obfuit bonis tanta multitudo sceleratorum, qui per Ezechielem prophetam dicti sunt, illis videlicet qui gemebant et moerebant facinora populi quae fiebant in medio eorum. Unde, quia eos corrigere non poterant, nec ab unitate populi Dei se ullo modo separare debebant, pro merito innocentissimae tolerantiae suae signari meruerunt, et in illorum perditorum vastatione atque interitu liberari. Verumtamen isti qui haec Catholicis objiciunt, cur non se respiciunt, quorum catervae gregum furiosorum huc atque illuc armatae ferro ac fustibus volitant; et tam crebris ubi potuerint stragibus, nequaquam tamen tanta immanitate satiantur, ubi per busta cadaverum eorum cum feminis, quae cum illis passim commixtae contra ordinem rerum divinarum et humanarum diebus ac noctibus evagantur, tanta fervet ebrietas, ut inde insaniam quotidianam non solum alios insectandi, sed etiam se ipsos praecipitandi concipiant? Horum pedes ad malum non currunt, nec veloces sunt ad effundendum sanguinem? Ab istis non recedit judicium, qui sibi etiam injustissimas licentias inordinatae potestatis usurpant? Istis non fiunt tenebrae, dum non valent sustinere lumen in falso martyrio? Nonne isti in media nocte ambulant etiam per diem; quandoquidem dicit Apostolus, Qui inebriantur, nocte sunt ebrii? Nonne isti palpant in meridie quasi in media nocte? Quod quidem omnium haereticorum est, qui rem manifestissimam in luce omnium gentium constitutam videre non possunt; extra cujus unitatem quidquid operantur, quamvis magna solertia et diligentia fieri videatur, tamen illis nihil prodest adversus iram Dei, quos nec aranearum telae possunt defendere a frigore.
2.4.1
Quid ergo de hoc prophetico capitulo ponunt, quod in ipsos retorqueri non possit; nisi forte de ovis aspidum, quorum multo ante meminerat dictator illius sententiae plenarii concilii trecentorum decem, qui cum universis provinciis Africae convenerunt? Hoc certe si viveret Parmenianus, non diceret, nec ex Isaia propheta poneret adversum nos, Ova aspidum eruperunt. Respiceret enim adjunctum collegio suo Felicianum Mustitanum et Praetextatum Assuritanum; quos ex numero damnatorum quasi bono pacis, non tamen Christi, sed Donati, velut integros denuo receperunt, qui et erant ova aspidum, et eruperant. Sic enim eos describunt trecenti decem plenarii concilii« ore veridico,» sicut eorum etiam proconsularibus Gestis allegata testantur. Haec certe concilii eorum verba sunt:« Licet enim viperei seminis noxios partus venenati uteri alvus diu texerit, et concepti sceleris uda coagula in aspidum membra tardo se calore vaporaverint; tamen conceptum virus evanescente umbraculo celari non potuit: nam etsi sero, publicum facinus et parricidium suum feta scelerum vota pepererunt.» Haec ova aspidum eruperant, jamque horribilia et maleolentia cum venenosis fetibus erant ab eorum communione projecta. Sed erat intus Optatus basiliscus, qui nutu quodam regali, quo inter serpentes excellere dicitur, etiam projectas aspides revocaret. Aut si haec pro pace non obsunt, quid Catholicis objiciunt quos convincere nequiverunt, cum ipsi receperint quos ore proprio damnaverunt? Si haec pro pace non obsunt Christi, obsunt tamen pro pace Donati, cui multum favetur in injuriam pacis Christi, pro quo sacrilegio quidquid corporalibus molestiis patiuntur, admonitio Dei est cavendae damnationis aeternae. Nam ipsi vere sanguinem non solum corporaliter per furias Circumcellionum, sed etiam spiritualiter fundunt, qui orbem terrarum, si possunt, rebaptizare conantur. Aut si solus ille sanguinem fundit, qui carnem mortalem vel vulnerat vel vulneratam perimit; ille autem non fundit qui seductas animas sacrilegio schismatis occidit; quare in schismaticos suos Maximianistas per eamdem plenarii concilii sui sententiam talia dixerunt, Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem: cum ab eis constet corporaliter neminem occisum, neminem vulneratum; sed insuper eos ab istis multa perpessos, cum de basilicis per judiciarias potestates excluderentur, qualia ante separationem Maximianistarum, cum in unum pariter essent, multa fecerunt eis qui priora ex parte Donati schismata fecerant? Cui enim unquam schismatico suo pepercerunt, qui sibi ab orbe terrarum, cujus ipsi schismatici sunt, nimis impudenter parci volunt, cum a sola ipsa vera unitate justissime schismata puniantur, si eo modo ista punienda sunt?
2.4.2
CAPUT IV.-- 8. Et illud quod scriptum est, Secundum principem populi, sic et ministri ipsius; et qualis rector est civitatis, tales inhabitantes; si intelligerent quo pertinet, nec nobis objicerent, nec ipsi vana jactantia superbirent. Nos enim ut hominum spem, quae in solo Deo tuta recteque secura est, non in hominibus collocemus, quoniam scriptum meminimus, Maledictus qui spem suam ponit in homine; non intelligimus hoc loco principem populi et rectorem civitatis episcopum significari. Non ideo quia non possimus innumerabiles sanctos in catholica fide episcopos intueri: sed ne cujusquam, ut dixi, spes hominis collocetur in homine, et si forte ei contingat in ea vivere civitate ubi non sit bonus episcopus, arbitretur impune se malum fieri, usurpans ad defensionem suam tam perverse istam Scripturam, quam perverse ab istis intelligitur; et dicens in eo se bonum esse non posse, quia secundum principem populi, sic et ministri ejus; et qualis rector est civitatis, tales inhabitantes. Contradicitur enim huic errori Veritatis ore dicentis, Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, nolite facere: dicunt enim, et non faciunt. Habentes itaque plebes tales episcopos, qui bona dicunt ex cathedra Moysi, et ea quae dicunt non faciunt ex pestilentia sua, si illi faciant ea bona quae dicunt, et non faciant ea mala quae faciunt, sicut praecipit Dominus; nonne satis indicant non ita intelligendum esse principem populi et rectorem civitatis quomodo isti intelligunt? Possunt enim esse populi boni ubi fuerint episcopi mali; sicut potuit esse populus malus ubi fuit Moyses princeps et rector bonus. Errantes enim in verbis sanctarum Scripturarum, et sicut dicit Apostolus, non intelligentes neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant, ipsi potius secundum perversitatem intellectus sui magnas patiuntur angustias, cum eis dicitur, Ergo qualis fuit Optatus, talis fuit et plebs Thamugadensis: et si communione Sacramentorum, sicut dicitis, contaminantur et illi qui facta mala improbant, et illi qui etiam ea pro pace tolerant unitatis; tales estis et vos omnes, qui et illi collegae et illi plebi communicastis, cum illum tota Africa Gildonis satellitem manifesto gemitu declararet. Quem propterea saepe nomino, quia ita manifestus apparuit, ut ubicumque fuerit nominatus, nullus se ignorare respondeat.
2.5.1
Nam ipsi respiciant et recordentur quam multos inter se similes habeant, quorum par malitia est, sed impar notitia, et aliquando veniant ad veram sententiam istorum verborum, et intelligant unum populi principem Dominum nostrum Jesum Christum, cujus ministri sunt boni; et ipsum rectorem civitatis illius Jerusalem, quae est mater nostra in coelis aeterna; cujus rectoris dignitati congruunt habitantes, non ad aequalitatem, sed pro modo suo, quia dictum est eis, Sancti eritis, quoniam et ego sanctus sum: secundum quamdam scilicet imaginis similitudinem, in quam transformamur de gloria in gloriam, tanquam a Domini Spiritu, munere illius qui nos facit conformes imaginis Filii sui. Est et alterius mali populi diabolus princeps, et rector ejus civitatis quae mystice Babylonia dicitur, quem principem et rectorem tenebrarum harum, id est, peccatorum, ipsum et angelos ejus apostolus Paulus appellat: et illius ministri similes ejus sunt, quia transfigurant se in ministros justitiae, sicut ille in angelum lucis, et inhabitantes rectori pessimo in factis similibus congruunt. Sed istorum populorum atque civitatum tunc erit aperta separatio, cum ista messis fuerit ventilata: quod donec fiat, omnia tolerat dilectio frumentorum, ne dum grana paleam praepropere fugiunt, a consortibus granis impie separentur.
2.5.2
CAPUT V.-- 10. Quid igitur jam valet ad causam, quod isti nobis objiciunt, quia de malis sacrificatoribus Dominus per Isaiam dicit: Facinorosus qui sacrificat mihi vitulum, quasi qui canem occidat; et qui similaginem, quasi sanguinem porcinum; et qui offert thus in memoriam, quasi blasphemus? Haec omnia multo congruentius de illis dicuntur, qui contra Ecclesiam Dei toto, sicut promissa est, orbe diffusam, altare sui schismatis erexerunt: quod eos sacrilegium omnes involvit, et quilibet ubilibet offert sacrificium tali corde vel factis, haec ut audire mereatur, perniciem sibi infert, non illis bonis qui accipiunt ab eis Sacramenta eadem, qui secundum prophetam Ezechielem gemunt et moerent peccata quae fiunt in medio eorum, quamvis non se inde corporaliter separent. Unicuique enim Deus tribuit secundum cor suum. Nam si primis temporibus non obfuerunt mali sacerdotes, vel collegis bonis, sicut fuit Zacharias; vel popularibus, sicut fuit Nathanael, in quo dolus non erat: quanto magis nihil obest in unitate christiana episcopus malus vel coepiscopis bonis vel laicis, cum jam ille sacerdos secundum ordinem Melchisedech et pontifex noster sedens ad dexteram Patris interpellat pro nobis, qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram? Nec illud bonis obest, sed offerentibus malis, quod verissime dictum est, Dona iniquorum non probat Altissimus. Non enim dixit, Dona eorum qui pro pace iniquos tolerant, non probat Altissimus. Cum tamen nec isti ea quae objecerunt probare potuerint eo tempore quo schisma fecerunt: alioquin illis exclusis, istos haereditas Christi toto orbe diffusa in communione catholica retineret.
2.5.3
CAPUT VI.-- 11. Sacrificia, inquit, impiorum exsecratio est Domino: etenim inique offerunt illa. Jam supra responsum est quia non est iniquus Christus, qui pro nobis se ipsum obtulit, et noster in coelo mediator est, quo suam Ecclesiam gubernante bonis mali non oberunt, qui vel ignorantur vel pro pace tolerantur, donec ipse veniat ac separet praemissis messoribus a messe zizania, et ventilabro paleas a frumentis. Quanquam isti, quod saepe dicendum est, falsa crimina objecerint, quae etiam si vera essent, bonorum charitati pro unitate in unitate omnia toleranti nihil nocerent, si ea forte etiam cognita, judicibus ecclesiasticis persuaderi non possent. Sacrificia ergo impiorum eis ipsis oberunt qui offerunt impie. Nam unum atque idem sacrificium propter nomen Domini quod invocatur, et semper sanctum est, et tale cuique fit, quali corde ad accipiendum accesserit. Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit. Non ait, Aliis; sed, sibi. Qui ergo manducat digne et bibit, gratiam sibi manducat et bibit. Illi ergo videant utrum digne manducent, qui inter tam multos parentes et filios, maritos et uxores; inter tam multos, quod est patentissimum, Dei haeredes et Christi cohaeredes toto orbe diffusos, nefario schismate diviserunt; cum possent utique si boni essent et vere malos arguerent, fructuose tolerare pro pace Christi, quae perniciose tolerant pro pace Donati.
2.5.4
CAPUT VII.-- 12. In Exodo, inquit, scriptum est,« Sacerdotes qui accedunt ad Dominum Deum sanctificentur, ne forte derelinquat eos Dominus»: et iterum,« Cum ministri ad altare accedunt, non adducant in se delictum, ne moriantur»: et illud in Levitico,« Homo qui habuerit maculam et vitium, non accedat dona offerre Deo». Bene quidem de veteribus Libris ista testimonia proponunt. Dicant ergo mihi, cui sancto secundum salutem spiritualem obfuerit, vel in sacerdotibus, vel inter populum constituto, malus aut maculatus sacerdos? Ubi erat Moyses et Aaron, ibi murmuratores sacrilegi, quos Deus a facie sua semper perdere minabatur. Ubi erat Caiphas et caeteri tales, ibi Zacharias, ibi Simeon et caeteri boni, ubi Saül, ibi David; ubi Jeremias, ubi Isaias, ubi Daniel, ubi Ezechiel, ibi sacerdotes mali et populi mali: sed sarcinam suam unusquisque portabat.
2.6
Omitto dicere quam scelerata superbia dicant, neminem esse inter collegas suos vel se ipsos cum aliqua macula et vitio, non membrorum, sed quod pejus est, morum. Quod ubi agere cum eis coeperimus; respondebunt, interesse qualis macula et quale vitium sit: quasi Scriptura discreverit, quae ait, Homo qui habuerit maculam et vitium, non accedat dona offerre Deo. Nullamne maculam habuit et vitium, non dico Optatus, sed ipse Parmenianus, aut ipse Donatus? Sed tanto isti amore hominum caeci sunt, et corde impudico adulteros mentis suae uni legitimo viro coaequare non dubitant, ut quod de solo Domino Jesu Christo dici potuit, etiam in Donato perfectum fuisse contendant. Quis dabit oculis meis fontem lacrymarum? Quis congruus huic sceleri gemitus concusso pectore exprimetur? Sed interim attendant, utrum saltem Optatus habuerit aliquam maculam aut vitium? Non usque adeo caeci sunt, ut istius vitam omnino immaculatam et omni vitio carentem fuisse respondeant. Cur ergo accedebat dona offerre Deo, et ab eo caeteri conjunctis manibus accipiebant, quod maculosus et vitiosus obtulerat? Attendant in caeteris collegis suis, utrum nulla sit macula ebriositas. Sed prius legant quibus sceleratis ebriosos adjunxerit Apostolus. Utrum avaritia nulla sit macula, quam idem apostolus sic detestatur, ut idolorum comparet servituti.
2.7.1
Qui autem rectissime sapiunt, intelligunt quemlibet hominum, quamvis jam pro consortio societatis humanae non absurde dici possit justissime vivere; non posse tamen esse sine aliquo vitio, quamdiu caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem. Et, Qui natus est ex Deo, non peccat: et, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Quamvis enim in quantum ex Deo nati sumus non peccemus, inest tamen adhuc etiam quod ex Adam nati sumus, quia nondum absorpta est mors in victoriam, quod etiam in corporum resurrectione promittitur, ut omnino beati et immaculati et incorrupti simus; qui jam secundum fidem filii Dei sumus, sed secundum speciem nondum apparuit quod erimus. Nondum enim re, sed spe salvi facti sumus. Spes autem quae videtur, non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus. Quamdiu autem exspectamus per patientiam corporis nostri redemptionem, non audeamus dicere carere nos omni vitio, ne ipsa superbia sit immanissimum vitium. Evigilemus igitur aliquando, atque videamus in sacerdotibus illius temporis, cum corporalia vitia vitabantur, illum praefigurari qui cum esset Deus, factus est propter nos homo, solus verus agnus immaculatus et sacerdos sine vitio. Ideoque et tunc sacerdos solus intrabat in Sancta sanctorum, populus autem stabat foris: sicut nunc ille sacerdos post resurrectionem suam intravit in secreta coelorum, ut ad dexteram Patris interpellet pro nobis. Populus autem cujus ille sacerdos est, adhuc foris gemit. Nam cum episcopus solus intus est, populus et orat cum illo, et quasi subscribens ad ejus verba respondet, Amen. Usque adeo tunc quando sine ulla macula et sine vitio, quia non poterant animi sacerdotum, corpora quaerebantur, solus ille praefigurabatur, non isti superbi et impii, qui fornicantem animam non zelant sponso, sed ei audent se ostentare pro sponso.
2.7.2
CAPUT VIII.-- 15. In Evangelio, inquit, scriptum est,« Deus peccatores non audit: sed si quis Deum colit, et voluntatem ejus facit, hunc audit. Et haec absoluta responsio est. Si enim duo simul orent, unus peccator, et alter qui Deum colit et voluntatem ejus facit, nimirum illum audit, et illum non audit? Quid ergo sibi vult hoc testimonium, vel quomodo pro se arbitrantur esse proferendum, cum his verbis maxime securi fiant inter malos boni, nec ulla causa corporalis separationis existat, ut nefario schismate homines etiam a bonis per talem discordiam separentur, quandoquidem possunt et mali inter bonos exaudiri propter fidem suam? Deus enim qui cordis inspector est, non errat, ut alium pro alio vel exaudiat vel repellat. An propterea dicunt hoc, ut intelligatur malus episcopus non exaudiri, cum pro populo rogat? Quod etsi ita esset, non ideo tamen populus, si bonus atque fidelis est, sollicitus esse deberet. Securos enim illos facit Scriptura quae ait: Fratres, haec scribo vobis, ut non peccetis: et si quis peccaverit, advocatum habemus ad Patrem, Jesum Christum justum; et ipse est propitiatio pro peccatis nostris. Hoc quam veraci et pia humilitate dictum sit audiant, si habent aures unde audiant. Joannes enim dixit, Haec scribo vobis, ut non peccetis. Si itaque sequeretur, et diceret, Et si quis peccaverit, advocatum habetis ad Patrem Jesum Christum justum; et ipse est propitiatio pro peccatis vestris; se ipsum a peccantibus quasi segregasse videretur, ut jam non ei opus esset propitiatione, quae fit per Mediatorem sedentem ad dexteram Patris et interpellantem pro nobis. Quod utique non solum superbe, sed etiam falso diceret. Si vero ita diceret, Haec scripsi vobis, ut non peccetis: et si quis peccaverit, mediatorem me habetis ad Patrem, et ego exoro pro peccatis vestris( sicut Parmenianus quodam loco mediatorem posuit episcopum inter populum et Deum); quis eum ferret bonorum atque fidelium christianorum? quis sicut apostolum Christi, et non sicut antichristum intueretur? Et tamen lacus detriti fumosam aquam istorum superbiam ferunt, et Spiritum sanctum continere non possunt, ut servent unitatem spiritus in vinculo pacis, et in omnibus orationibus suis de uno mediatore securi sint.
2.8
Homines enim omnes christiani invicem se commendant orationibus suis. Pro quo autem nullus interpellat, sed ipse pro omnibus, hic unus verusque Mediator est: cujus typus quoniam praefigurabatur in sacerdote Veteris Testamenti, nullus illic invenitur orasse pro sacerdote. Paulus autem apostolus quanquam sub capite praecipuum membrum, sed tamen quia membrum est corporis Christi, et noverat non per figuram in interiora veli ad Sancta sanctorum, sed per expressam et redditam veritatem in interiora coeli, ad sanctitatem non imaginariam, sed aeternam, pro nobis intrasse maximum et verissimum sacerdotem, Ecclesiae se orationibus et ipse commendat: nec mediatorem se facit inter populum et Deum; sed rogat ut pro se orent invicem omnia membra corporis Christi: quoniam pro invicem sollicita sunt membra, et si patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra; et si glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra: ac sic oratio pro invicem membrorum omnium adhuc in terra laborantium, ascendat ad caput quod praecessit in coelum, in quo est propitiatio pro peccatis nostris. Nam si esset mediator Paulus, essent utique et caeteri coapostoli ejus, ac sic multi mediatores essent; nec ipsi Paulo constaret ratio qua dixerat, Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Jesus. In quo et nos unum sumus, si servemus unitatem spiritus in vinculo pacis: nec propter malos bonos deseramus, sed propter bonos malos sufferamus; ne cum defendere volumus, quod temeraria praesumptione reliquimus incognitos, cogamur majori scelere damnare inauditos.
2.9.1
Cum etiam certum sit quia peccatores Deus audit: quod quidem invenitur in Scripturis. Balaam propheta non de populo Israel, sed alienigena, conductus ab inimico ut populo Dei malediceret, conversus a Domino ad benedicendum est: cujus verba omnia bene imprecantis audimus, et legimus; et cum aliud haberet in voto, verba tamen precantis et bona sunt, et pro populo exaudiuntur a Domino. Unde non mirum est, verba bona quae pro populo dicuntur in precibus, etiamsi a malis dicantur episcopis, exaudiri tamen, non pro perversitate praepositorum, sed pro devotione populorum. Verumtamen quod scriptum est in Evangelio, Deus peccatores non audit: sed si quis Deum colit, et voluntatem ejus fecerit, ipsum exaudit; non a Domino dictum est, sed ab illo qui oculos corporis jam quidem restitutos habebat, sed ei oculi cordis nondum patebant: unde ipsum Dominum adhuc prophetam putabat. Nam eum postea cognitum Dei Filium adoravit. Ipse autem Dominus, cum in uno templo orarent pharisaeus et publicanus, publicanum confitentem peccata sua magis justificatum dicit, quam pharisaeum jactantem merita sua, cui similes isti sunt. Quanquam enim justificatus destiterit esse peccator, tamen ut justificaretur peccator orabat, et peccator confitebatur et exauditus justificatus, est, ut desineret esse peccator. Non utique desineret esse peccator, nisi prius exaudiretur peccator. Quamobrem non quidem omnem peccatorem exaudiri, sed tamen non omnem peccatorem non exaudiri veritas testis est.
2.9.2
CAPUT IX.-- 18. Objiciunt etiam quod dicitur in Psalmo: Peccatori autem dixit Deus: Utquid exponis justificationes meas, et assumis testamentum meum per os tuum? Tu vero odisti disciplinam, et projecisti sermones meos retro. Si videbas furem concurrebas cum eo, et cum moechis particulam tuam ponebas, Os tuum abundavit malitia, et lingua tua concinnabat dolos. Sedens adversus fratrem tuum loquebaris, et adversus filium matris tuae ponebas scandalum. Sed aperiant aliquando aures cordis, et desinant esse non intelligentes neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant. Attendunt enim dictum peccatori, Utquid exponis justificationes meas, et assumis testamentum meum per os tuum? et non intelligunt ad hoc dictum, ut sciat sibi nihil prodesse verba quae ore pronuntiat, si quod dicit ipse non faciat; verumtamen aliis prodesse quae etiam per malos audiunt, et faciunt. Quod ipse Dominus docet in Evangelio, dicens de Pharisaeis: Super cathedram Moysi sedent; quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt.
2.10.1
Atque utinam vellent in his verbis quae de psalmo meminerunt, se tanquam in speculo intueri. Quomodo non projiciunt sermones Dei retro, qui populis pronuntiant pacem et non amant pacem? Quomodo non oderunt disciplinam, qui damnare audent orbem inauditum, et quia pro merito, imo longe minus merito, pro tanti furoris audacia, secundum divinae misericordiae disciplinam temporales molestias patiuntur, non peccata sua puniri confitentur, sed merita coronari gloriantur? Eos sane cum fure concurrisse non dico: quia fure pejor est raptor, quod esse undique conclamabatur Optatus. Annon cum moechis particulam suam ponunt, qui greges ebrios sanctimonialium suarum cum gregibus ebriis Circumcellionum die noctuque permixtos, vagari turpiter sinunt? Annon sedentes adversus fratres suos detrahunt, qui propter quosdam quos convincere nequiverunt, in haereditate Christi toto terrarum orbe diffusa contendunt non esse Christianos? Atque ita adversus filium matris suae, id est, parvulum adhuc in fide et Sacramentorum lacte nutriendum, perniciosissimum scandalum ponunt, dura nesciens adhuc sequi Deum patrem, infirmus sequitur hominem, et simulata atque adumbrata specie veritatis illectus, ab unitatis compage crudeli laceratione divellitur. Sed si eis qui mala non faciunt, in eadem parte malefacta displicent caeterorum, nec obesse sibi aliena scelera credunt, quae in medio sui fieri gemunt et moerent; cur in communi sacrilegio schismatis perniciose tolerant, quos fructuose tolerare in unitatis integritate potuerunt? Possunt enim dicere, si tamen ipsis rebus expergefacti evigilant aliquando; possunt, inquam, dicere mala singulorum caeteris non obesse, qui nec approbant nec faciunt talia: non tamen singulorum malum esse schismatis sacrilegium, sed ad eos omnes pertinere, qui catholicae non communicant unitati, facillime possunt convinci, etsi difficillime confiteri. Qua enim causa in eorum communione ad alios non pertinent crimina aliorum, ea causa schisma crimen est omnium: quia cum se inter ipsos suos aliorum sceleribus maculari non posse jam dicunt, simul fateantur necesse est non se habuisse causam cur ab unitate discederent, ubi eos non possunt aliorum scelera maculare, et propterea scelere schismatis apertissimo tanquam uno mortifero vinculo pariter colligantur.
2.10.2
CAPUT X.-- 20. At enim prophetavit Jeremias. Quid prophetavit Jeremias? Non habere, inquiunt, verum Baptismum eos qui relinquunt Deum. Ait enim:« Exspectavit coelum super istud, et inhorruit multo vehementius, dicit Dominus: quoniam duo nequam fecit populus iste; me dereliquerunt fontem aquae vivae, et effoderunt sibi lacus detritos qui non possunt aquam portare». Et iterum:« Facta est mihi sicut aqua mendax,» inquit,« non habens fidem». Et illud quod scriptum est,« Qui baptizatur a mortuo, quid proficit lavatio ejus»? Et illud in Psalmo:« Oleum autem peccatoris non impinguet caput meum». Et iterum alibi:« Muscae moriturae exterminant oleum suavitatis». Et alibi:« Spiritus enim sanctus disciplinae effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu». Haec omnia si eo modo intelligenda sunt, quo ab istis intelliguntur, nec nobis nec ipsis conquadrat ratio veritatis. Si autem alio modo docuero intelligenda, illi soli sua pravitate turbantur. Sed ut non turbentur, ad catholicum refugiant intellectum: quia non inveniunt exitum responsionis, dum irretiuntur crimine schismatis. Habent enim certe etiam ipsi; non dicam, Tales sunt, sed hoc dicam, quod vel fatentur, vel insanissime negant; habent ergo etiam ipsi derelinquentes Deum, qui est fons aquae vivae, hoc est, inique viventes. Neque enim pedibus, ac non corde relinquitur Deus. Habent et mendaces, et non habentes fidem, aliud profitentes et aliter conversantes. Habent etiam mortuos: si enim sexui delicatiori et infimiori delicias non concedit Apostolus, dicens, Vidua quae in deliciis agit, vivens mortua est; quaerant utrum nulli apud se viri, et, quod amplius est, praepositi vel ministri vivant in deliciis; atque si ita audent, renuntient se non habere mortuos, et meliores esse quam illa Ecclesia, cujus angelo in figura praepositorum vel animarum dicitur quod non vivat, sed mortuus sit, et tamen inter septem Ecclesias numeratur, nec ei divisae a compage corporis Christi, sed in unitate perseveranti praecepta vitae insinuantur. Omitto quod in concilio suo adversum Maximianistas dixerunt,« Aegyptiorum admodum exemplo pereuntium funeribus plena sunt littora». De quorum numero mortuorum nunc intus est Felicianus, qui adhuc mortuus baptizat: aut si jam revixit, habet secum illos quos mortuus in schismate baptizavit. Habent certe peccatores: nam si interrogentur quicumque sibi in ipsis magni videntur, etiam se ipsos peccatores non negant. Neque enim non tundunt pectora sua, aut cum id faciunt, simulate faciunt; quod si ita est, tunc certe infeliciter peccant, populos suos simulata humilitate fallentes: aut non dicunt in oratione dominica, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; quod utique non de illis peccatis dicitur, quae in Baptismi regeneratione dimissa sunt, sed de iis quae quotidie de saeculi amarissimis fructibus humanae vitae infirmitas contrahit, quibus curandis adhibentur medicamenta eleemosynarum, jejuniorum et orationum, ut in oratione dicatur quod in eleemosynis agitur. Nam et peccatum quod in te alter admisit, dimittere, ut et tibi Deus dimittat, magnum opus misericordiae est. Quod si hoc in oratione ficte et non veraciter dicunt, putantes se non habere quod eis dimittat Deus, idipsum est inexpiabile sacrilegium, ea ipsa impia est et vesana superbia, quod est certe immane peccatum. Nam de morituris muscis quid dicam, quando in eis non morituros adhuc, sed jam mortuos multipliciter inveniri, sive fateantur, sive convincantur, ostendimus? Fictos vero quos fugit Spiritus sanctus disciplinae, et sine intellectu perdite viventes, quam multos inter se habeant, secundum ea quae supra dicta sunt, cogitent. Nam et quicumque ibi latent mali, quod vel eo certum est, quia saepe proditi convictique damnantur, non de recentibus tantum factis, sed etiam de vetere consuetudine flagitiorum, quia stultissima fictione diu celari potuerunt, hi utique magis ficti sunt, qui se bonos fingendo decipiunt.
2.11
Si ergo sic sunt ista intelligenda ut isti intelligunt, quomodo eis ratio subsistere poterit, cur apud eos qui male vivendo derelinquunt Deum, sive lateant, sive noti sint, non fuerint lacus detriti, qui continere non valent aquas? Et si in hoc loco sacramentum Baptismi intelligendum est, cur mendaces et infideles eorum ministri, non aquam mendacem, sed veracem vel dare vel habere creduntur? Cur ab illorum mortuis qui baptizantur, proficit aliquid lavatio eorum? Cur peccatores impinguant oleo capita aliena? Quid tibi muscae moriturae vel mortuae meruerunt, ut non exterminent oleum suavitatis? Quo privilegio muniuntur quicumque ibi ficti sunt, id est, justitiae pelle obtegunt lupum, ut non eos fugiat Spiritus sanctus disciplinae? Aut si eos fugit Spiritus sanctus, quomodo per eos baptizatis datur? Hic enim dici non potest, quod solent ineptissime et impudentissime dicere,« tunc posse a malo baptizari quemquam, si lateat malitia baptizantis.» Qui enim fictus est, tanto magis fictus est, quanto magis latet. Ab hoc ergo cum se auferat Spiritus sanctus, quae spes erit baptizati, si baptizantis hominis meritum in illa Dei gratia cogitandum est? Hic omnino quid respondeant non inveniunt, qui malos apertos habere se negant: in quo quidem apertissime convincuntur. Sed quid ad nos? Satis est nobis ad necessarium articulum causae, quod fictos bonos, id est occultos malos, apud se esse negare non possunt. Per multos enim redarguuntur, qui cum ibi perditis et sceleratis moribus viverent, et per ipsam fictionem diu latuissent, aliquando proditi, expulsi sunt. Credamus ergo, si nolunt ibi adhuc esse aliquos: tales illi certe qui ejecti sunt, cum in eadem fictione laterent, et eos fugeret Spiritus sanctus, de quo scriptum est, Spiritus enim sanctus disciplinae effugiet fictum, quomodo baptizare potuerunt? Cur non recensentur saltem qui vivunt, ut accipiant Baptismum, quem utique a fictis quos deserebat Spiritus sanctus, accipere nequiverunt? Si autem dicunt, Spiritus quidem sanctus daturis fingentibus deerat justificandis, sed accepturis credentibus aderat abluendis per ineffabilem efficaciam potentiae suae; utrumque valens facere, illos fugere, istos fovere, illos culpare, istos mundare: quam pro se quaestionem solvunt, simul cernant solutam esse pro nobis.
2.12.1
Quod autem intelligitur in hac sententia sanctae Scripturae, quam certe ipsi non intelligentes, et quasi pro suis partibus proponentes, ad se ipsos convincendos ingerunt nobis, hoc pene in omnibus talibus quaestionibus intelligendum admonemus, scilicet quia omnia sacramenta cum obsint indigne tractantibus, prosunt tamen per eos digne sumentibus: sicut et verbum Dei; unde dictum est, Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite. Nam effodere lacus detritos qui continere non valent aquas, quis me prohibet sic intelligere; id est, converti ad voluntatem terrenam, et non posse continere Spiritum sanctum, quem nomine aquae in Evangelio significari, quis quoquo modo christianus ignorat? Item aqua mendax non habens fidem, potest intelligi, non falsum baptisma, sed populus mendax et infidelis, non annumeratis veracibus et fidelibus, sed his solis qui mendaces et infideles sunt. Nam populos significari aliquando vocabulo aquarum, legant in Apocalypsi, et calumnientur sibi prius potius quam nobis. Sic enim dicitur Joanni: Aquas quas vidisti, super quas sedet meretrix illa populi et turbae sunt, et gentes et linguae. Et illud quod scriptum est, Qui baptizatur a mortuo, quid proficit lavatio ejus? ut interim differam diligentiorem istorum verborum inquisitionem, tutissime accipio, Paganorum baptismata esse denotata, quia homines et a justitia et ab ista vita mortuos colunt, in quorum nomine baptizantur. Quamvis enim et ipsi sacerdotes per impietatem mortui dicantur, non tamen propter eos sic intelligitur, sed propter mortuos deos eorum, in quorum significatione dicitur, Deus noster Deus vivus. Quapropter etsi apud Christianos sunt aliqui praepositi vel ministri, qui per impietatem et iniquitatem suam mortui sunt, vivit tamen ille de quo dictum est in Evangelio, Hic est qui baptizat: quia sicut dicit Apostolus, Christus resurgens a mortuis, jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur. Oleum vero peccatoris apertissime Psalmus indicat, quemadmodum intelligendum sit. Ait enim: Emendabit me justus in misericordia, et arguet me; oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Unde manifestum est, oleo peccatoris blanditias adulatoris esse significatas, quibus repudiatis et detestatis eligit a justo emendari et argui; quia hoc justus non fallaci lenitate adulationis, sed veraci asperitate objurgationis faciens, multo magis misericorditer facit. Unde est et illud in Apocalypsi, Ego quos amo, arguo et castigo: et illud apud Salomonem, Meliora sunt vulnera amici, quam voluntaria oscula inimici; et multa reperiuntur hujusmodi. Oleum vero suavitatis, scilicet bonum odorem, id est, bonam famam Christianorum, illi exterminant, qui male victuri, et ad mortem suarum iniquitatum redituri, magna multitudine irruunt, ut eis per Baptismum peccata donentur, et ad ea denuo revertantur. Nam propter numerositatem muscis arbitror esse comparatos. Sed hi exterminant oleum suavitatis, qui non ipsam Dei gratiam, sed hominum mores intuentur; et quoniam sicut grana inter paleas non videntur, ita pie viventes inter iniquorum turbas non facile apparent, carnaliter offensi, a percipienda salute sempiterna sive retrahuntur, sive omnino resiliunt. Esse autem bonum odorem in bona fama recte viventium Christianorum, Apostolus docet, dicens, Christi bonus odor sumus Deo in omni loco. Contra illi quibus dicitur, Nomen enim Dei per vos blasphematur in gentibus; utique oleum suavitatis exterminant. Sic ergo habent ista alios sinceriores intellectus, quos si sequantur, etiam ipsi ab earum quaestionum expediuntur angustiis. Illorum autem intellectus si a nobis non confirmetur, ipsos solos; si vero a nobis confirmetur, utrosque nostrum implicat.
2.12.2
CAPUT XI.-- 23. Quid opus est jam plura discutere? Nisi forte illud movebit, quod cum probare Parmenianus vellet carnales homines non posse spirituales filios procreare, addidit ex Evangelio testimonium: Quod natum est de carne, caro est; et quod natum est de spiritu, spiritus est. Quasi nos dicamus per se ipsum quemlibet hominem spirituales filios generare, et non per Evangelium; in cujus praedicatione Spiritus sanctus operatur ad gignendos in Baptismo filios spirituales, etiam cum fugit fictum ministrum, sicut supra diximus. Ideoque Apostolus cum talibus filiis loqueretur, si dixisset, Ego vos genui; et non addidisset, in Christo Jesu per Evangelium: nullo modo se quisquam fidelium de illo natum religiose fateretur. Evangelium autem fur quoque Judas sine detrimento credentium praedicavit: et fictos eorum, id est, occultos malos, sicut ipsi quoque concedunt, cum fugiat Spiritus sanctus, per eorum tamen ministerium gigni spirituales filios asserunt. Nam quis ferat tantam dementiam, ut cum forte carnalem vocet hominem de conjuge filios procreantem, spiritualem appellet adulterum? Absit, inquit, ut hoc sentiam. Quomodo ergo adulter latens, cum apud eos praepositus esset spirituales potuit filios procreare, si carnales hoc facere non possunt? An forte tunc per manus ejus vel Christus, vel Spiritus sanctus, vel forte angelus baptizavit? Si ergo tunc homo baptizat, cum baptizator manifestus est bonus; cum vero baptizator latet malus, tunc Deus baptizat aut angelus, et unusquisque talis spiritualiter nascitur qualis fuerit a quo baptizatur: optent qui desiderant baptizari ut homines per quos baptizantur, non sint manifesti boni, sed latentes mali, ut sic Deo vel angelo baptizante sanctiores renasci mereantur. Hanc absurditatem si cogitant evitare, per quemlibet hominem, cum quis Christi baptismo baptizatur, Christum baptizare fateantur, de quo solo dictum est, Hic est qui baptizat in Spiritu sancto.
2.13
Nam illud ex Evangelio, Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. Hoc cum dixisset, insufflavit, et dixit: Accipite Spiritum sanctum; si cui dimiseritis peccata, dimittentur; et si cui retinueritis, retinebuntur: contra nos esset, ut cogeremur fateri ab hominibus hoc, non per homines fieri, si posteaquam dixit, Et ego mitto vos; subjecisset continuo, Si cui dimiseritis peccata, dimittentur; et si cui retinueritis, retinebuntur. Cum vero interpositum est, Hoc cum dixisset, insufflavit, et ait illis: Accipite Spiritum sanctum; et deinde illatum, per eos vel remissionem vel retentionem fieri peccatorum; satis ostenditur, non ipsos id agere, sed per eos utique Spiritum sanctum, sicut alio loco dicit, Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus sanctus qui in vobis est. Spiritus autem sanctus in Ecclesiae praeposito vel ministro sic inest, ut si fictus non est, operetur per eum Spiritus, et ejus mercedem in salutem sempiternam, et eorum regenerationem vel aedificationem qui per eum sive consecrantur sive evangelizantur. Si autem fictus est, quoniam verissime scriptum est, Spiritus enim sanctus disciplinae effugiet fictum; deest quidem saluti ejus, ut auferat se a cogitationibus quae sunt sine intellectu: ministerium tamen ejus non deserit, quo per eum salutem operatur aliorum. Propter quod Apostolus ait, Si enim volens hoc facio, mercedem habeo, si autem invitus dispensatio mihi credita est: id est, illis prodest quibus hoc dispenso, non mihi qui fictus sum. Qui enim invitus facit propter commoda gaudiaque carnalia, quae si aliter habere posset, illud desereret, ipse utique fictus est: ideoque non ait, Si invitus facio, nihil prosum eis erga quos facio; sed se tantum a mercede salutis alienat, non et illos quibus cibaria dominica etiam malus servus impendit. Quia vero non erat talis Apostolus, sed talis potius ut volens faceret, id est, gratuitam gratiam pietate casti cordis erogaret; etiam mercedem ejus per eum Spiritus sanctus operatus est, quam, sicut ipse dicit, reddet ei Dominus in illum diem justus judex. Illos vero qui Evangelium annuntiabant non caste, qui non quidem aliud nisi veritatem, id est, Christum, tamen non veritate cordis boni, sed per occasionem commodorum suorum annuntiabant, Sinite, inquit, hos annuntiare: et gaudet non utique illis, sed eis qui per eos salvi fiebant, tenentes praeceptum dicentis, Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt. De his etiam Apostolus ad Philippenses loquitur: Quidam quidem, inquit, per invidiam et contentionem; quidam vero per bonam voluntatem Christum praedicant: quidam ex charitate, scientes quoniam in defensionem Evangelii positus sum; quidam vero et per contumaciam Christum annuntiant non caste, existimantes tribulationem suscitari vinculis meis. Quid enim, dum omni modo, sive occasione, sive veritate Christus annuntietur? et in hoc gaudeo, sed et gaudebo. Numquid permitteret eos Christum praedicare, cum Evangelii veritatem non veraci cordis castitate praedicarent? Numquid de talium praedicatione gauderet, nisi sciret quod illis quidem perniciosum esset, rem castam non caste annuntiare; illis autem salubre, qui bona et vera per eos audientes proficerent ad salutem? Nam ubi non Christus qui veritas est, sed falsitas et mendacium praedicatur, apertissime prohibet, ad Galatas dicens, Si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis, anathema sit: itemque ad Timotheum, Sicut rogavi te, inquit, ut sustineres Ephesi, cum irem in Macedoniam, ut denuntiares quisbusdam ne aliter docerent. Illos autem invidiosos, contentiosos, contumaces, non castos, occasionem quaerentes faciendae suae malae voluntatis, quia sic eorum fictionem fugiebat Spiritus sanctus, ut eorum non desereret ministerium, quo per eos Christus praedicabatur, non solum permittit ut faciant, sed et gaudet quia faciunt.
2.14.1
Haec de Scripturis sanctis documenta proferimus, ut appareat facile non esse quidquam gravius sacrilegio schismatis: quia praecidendae unitatis nulla est justa necessitas, cum sibi nequaquam spiritualiter nocituros malos ideo tolerent boni, ne spiritualiter sejungantur a bonis, cum disciplinae severitatem consideratio custodiendae pacis refrenat aut differt; quam tamen securitas exserit, cum apparet sine vulnere schismatis ad salubrem correctionem posse aliquid ecclesiastico judicio vindicari. Dicimus enim magis nomen Domini eorum esse qui eum metuunt, quamvis permixti sint turbis eorum qui eum non metuunt; et illud quod Apostolus ait, Novit Dominus qui sunt ejus; et recedat ab injustitia omnis qui invocat nomen Domini. Si enim pro bono pacis, ne ante tempus cum zizania colliguntur, eradicetur simul et triticum, necessitate cogitur quisquam esse inter injustos; recedat ab injustitia, et securus invocat nomen Domini. Simul enim et ab injustis recedit, et ab eis exit, atque separatur interim corde, ut etiam corpore a talibus in fine separari mereatur.
2.14.2
CAPUT XII.-- 26. Et illud quod scriptum est, Non est speciosa laus in ore peccatoris. In ore certe fidelium utique speciosa est. Sic autem unicuique est os proprium, nec quisquam sine consensione sui cordis ex ore vulneratur alieno. Cum autem praedicatio peccatoris ore procedit, quaerendum est cujusmodi peccatorem hoc loco Scriptura significare voluit. Nam et Publicanus qui justificatus est magis quam ille Pharisaeus, utique peccator erat. Si enim vera ejus peccata non erant, falsa erat confessio peccatorum: si autem vera erat confessio, propter quam justificari etiam meruit, procul dubio vera erant peccata. Hoc etiam de oratione sancti Danielis verissime dixerim, qui profecto veraciter ait: Cum orarem, et confiterer peccata mea et populi mei. In cujus ergo ore peccatoris laus speciosa non est, nisi maxime mendacis et ficti, quem Spiritus sanctus disciplinae fugiet? Qui tamen cum loquitur veritatem, non in ejus ore speciosa est, quia non ei tribuitur cujus particeps non est: sicut speciosa non erat prophetia in ore Caiphae pontificis sacerdotum, qui nescivit quid dixit, sed cum esset pontifex prophetavit: sed tamen per ipsum speciosa laus est Dei in auribus audientium et corde credentium.
2.14.3
CAPUT XIII.-- 27. Quin etiam ex Apostoli sententia male usurpata velut insultare audet Parmenianus eis quos negat habere Baptismum, et propterea dicit eos dare non posse. Quid enim, inquit, habes quod non accepisti? Quod ut omittam unde et quare dicat Apostolus, quod ipsius Epistolae contextione declaratur; si hoc de Baptismo vult intelligi, et si ille dare non potest qui non habet, ille autem non habet qui non accepit, ut ei aliquo modo suffragetur quod scriptum est, Quid enim habes quod non accepisti? quaero utrum non habeat quod apud ipsos accepit. Si dixerint, Habet; quaero utrum amittat si ab eis recesserit. Si dicunt, Amittit; baptizandus iterum est si redierit, ut ei possit restitui quod amisit. Si autem hoc non fit, nec quisquam dicit esse faciendum, non ergo amiserat. Porro si accepit, et non eo caruit, habet utique quod accepit: et ideo non ei potest dici secundum istorum intellectum, Quid enim habes quod non accepisti? Refer nunc animum ad ipsam origiginem schismatis. Qualemlibet existiment Caecilianum( quem nos credimus innocentem), procul dubio in unitate baptizatus erat: nondum enim facta erat ista divisio. Ponamus, sicut illi volunt, quod ab unitate ipse recesserit: non amisit utique quod acceperat; non enim, si rediret, baptizaretur iterum, ut reciperet quod amiserat. Porro si eo quod acceperat non caruerat, id utique habebat. Si ergo nec ipsi dici potuit ex istorum pravo intellectu, Quid enim habes quod non accepisti? multo minus hoc idem dici potest ei qui per Caecilianum a Domino accepit. Cur enim non potuit homo qui non conjunctus est vobis, id quod non habebat accipere per eum qui non amisit, quando recessit a vobis? Quanto ergo imprudentius dicitur orbi terrarum, Quid enim habes quod non accepisti? unde ipsius Sacramenti connexio in Africam venit, qui per nullius traditoris facinus potuit amittere promissionem Dei, apertissima pollicitatione dicentis ad Abraham, In semine tuo benedicentur omnes gentes; etiam si isti non impii calumniatores fratrum, sed veri examinatores criminum fuissent?
2.15
Nam illud quod quidam eorum veritate convicti dicere coeperunt,« Baptismum quidem non amittit qui recedit ab Ecclesia, sed jus tamen dandi amittit;» multis modis apparet frustra et inaniter dici. Primo, quia nulla ostenditur causa cur ille qui ipsum Baptismum amittere non potest, jus dandi potest amittere. Utrumque enim Sacramentum est; et quadam consecratione utrumque homini datur: illud, cum baptizatur; istud, cum ordinatur; ideoque in Catholica utrumque non licet iterari. Nam si quando ex ipsa parte venientes etiam praepositi, pro bono pacis correcto schismatis errore suscepti sunt, et si visum est opus esse ut eadem officia gererent quae gerebant, non sunt rursum ordinati; sed sicut Baptismus in eis, ita Ordinatio mansit integra: quia in praecisione fuerat vitium, quod unitatis pace correctum est; non in Sacramentis, quae ubicumque sunt, ipsa sunt. Et cum expedire hoc judicatur Ecclesiae, ut praepositi eorum venientes ad catholicam societatem honores suos ibi non administrent; non eis tamen ipsa Ordinationis sacramenta detrahuntur, sed manent super eos. Ideoque non eis in populo manus imponitur, ne non homini, sed ipsi Sacramento fiat injuria. Et si quando ignoranter fit, nec animose defenditur factum, sed pie corrigitur cognitum, venia facilis impetratur. Deus enim noster non est dissensionis Deus, sed pacis: nec Ecclesiae ejus Sacramenta in eis qui ab Ecclesia recesserunt, sed ipsi qui recesserunt inimici ejus sunt. Sicut autem habent in Baptismo quod per eos dari possit, sic in Ordinatione jus dandi; utrumque quidem ad perniciem suam, quamdiu charitatem non habent unitatis. Sed tamen aliud est non habere, aliud perniciose habere, aliud salubriter habere. Quidquid non habetur, dandum est cum opus est dari: quod vero perniciose habetur, per correctionem depulsa pernicie agendum est ut salubriter habeatur.
2.16
Quanquam etsi laicus aliquis pereunti dederit necessitate compulsus, quod cum ipse acciperet, quomodo dandum esset addidicit, nescio an pie quisquam dixerit esse repetendum. Nulla enim cogente necessitate si fiat, alieni muneris usurpatio est: si autem necessitas urgeat, aut nullum, aut veniale delictum est. Sed et si nulla necessitate usurpetur, et a quolibet cuilibet detur, quod datum fuerit non potest dici non datum, quamvis recte dici possit illicite datum. Illicitam autem usurpationem corrigit reminiscentis et poenitentis affectus. Quod si non correxerit, manebit ad poenam usurpatoris quod datum est, vel ejus qui illicite dedit, vel ejus qui illicite accepit: non tamen pro non dato habebitur; neque ullo modo per devotum militem, quod a privatis usurpatum est, signum regale violabitur. Si enim aliqui furtim et extra ordinem, in monetis publicis aurum, vel argentum, vel aes percutiendo signaverint; cum fuerit deprehensum, nonne illis punitis, aut indulgentia liberatis, cognitum regale signum thesauris regalibus congeretur? Aut si quisquam, sive desertor, sive qui nunquam omnino militavit, nota militari privatum aliquem signet; nonne ubi fuerit deprehensus, ille signatus pro desertore punitur, et eo gravius quo probari potuerit nunquam omnino militasse, simul secum punito, si eum prodiderit, audacissimo signatore? Aut si forte illum militiae characterem in corpore suo, non militans pavidus exhorruerit, et ad clementiam Imperatoris confugerit, ac prece fusa et impetrata jam venia militare jam coeperit; numquid homine liberato atque correcto character ille repetitur, ac non potius agnitus approbatur! An forte minus haerent Sacramenta christiana, quam corporalis haec nota, cum videamus nec apostatas carere Baptismate, quibus utique per poenitentiam redeuntibus non restituitur, et ideo amitti non posse judicatur? An ducenda de militia similitudo non fuit, cum et Apostolus de agonisticis certaminibus clamet et aperte dicat: Nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus, ut ei placeat cui se probavit.
2.17
Et haec quidem alia quaestio est, utrum et ab iis qui nunquam fuerunt christiani possit Baptismus dari: nec aliquid temere inde affirmandum est sine auctoritate tanti concilii quantum tantae rei sufficit. De iis vero qui ab Ecclesiae unitate separati sunt, nulla jam quaestio est, quin et habeant et dare possint, et quin perniciose habeant pernicioseque tradant extra vinculum pacis. Hoc enim jam in ipsa totius orbis unitate discussum, consideratum, perfectum, atque firmatum est. Sed si nos male facimus, ipsi explicent quomodo Sacramentum baptizati non possit amitti, et Sacramentum ordinati possit amitti: quoniam dicunt, Recedens ab Ecclesia Baptismum quidem non amittit, jus dandi tamen amittit. Si enim utrumque Sacramentum est, quod nemo dubitat; cur illud non amittitur, et illud amittitur? Neutri Sacramento injuria facienda est. Si sancta malos fugiunt, utrumque fugiat: si sancta in malis inviolabiliter manent, utrumque maneat. Si dixerint, Baptismus in sola vera Ecclesia recte datur: respondetur eis, Baptismus in sola vera Ecclesia recte habetur. Cur non potest dari ubi non recte datur, cum possit haberi ubi non recte habetur? An quia non habere aliud est, aliud non recte habere? Sic et non dare aliud est, aliud non recte dare? Sicut non recte habet qui ab unitate discedit, sed tamen habet, et ideo redeunti non redditur: sic etiam non recte dat qui ab unitate discedit, sed tamen dat; et ideo quod ab eo accepit, venienti ad unitatem non iteratur. Illi autem quod non recte datur, datum non esse contendunt. Quod si alius quod non recte habetur, haberi non posse contendat, nonne utrique reclamamus, et dicimus habere quidem, sed non recte habere eum qui ab unitate discesserit? Si ergo volunt, ut audiat ille quod pariter reclamamus, ipsi nos audiant reclamantes, dare quidem, sed non recte dare eum qui ab unitate discessit. Quapropter, sicut redeunti non redditur quod foris habebat; sic venienti non repetendum est quod etiam foris acceperat. Unde consequenter intelligitur perversitatem hominum esse corrigendam, sanctitatem autem Sacramentorum in nullo perverso esse violandam. Constat enim eam in perversis et sceleratis hominibus, sive in eis qui intus sunt, sive in eis qui foris sunt, impollutam atque inviolabilem permanere: et quia dicuntur ea mali polluere, quantum in ipsis est dicuntur, cum illa impolluta permaneant; sed in bonis permanent ad praemium, in malis permanent ad judicium. Nam et de Spiritu qui nullo modo potest exstingui, dictum est tamen, Spiritum nolite exstinguere; id est, quantum in vobis est, nolite sic agere, tanquam conemini Spiritum exstinguere, aut tanquam Spiritum exstinctum deputetis: et nomen Dei nullo modo pollui potest, et tamen dictum est, Filius et pater intrabant ad unam puellam, ut polluerent nomen Dei sui.
2.18.1
Nec ullo modo isti expedire se possunt, cum eis proponitur cur sanctitas Sacramenti et haberi et dari possit ab eo quem intus sceleratum jam Deus damnavit, et tunc incipiat ab eo dari non posse, cum ab hominibus damnatus fuerit, cum tamen nec tunc eam possit amittere. Postremo cur Felicianus, quem cum Maximiano trecenti decem damnaverunt, et diu foris in sacrilegio, sicut ipsi in concilio suo pronuntiaverunt, schismatis fuit, non solum ipsum Baptismum, sed etiam jus dandi non amisit? In honore quippe suo, sicut exierat, ita receptus est; cum his omnibus quos ipse foris positus baptizavit, nullo eorum rebaptizato: quia si aliquem eorum quos foris baptizaverat, rebaptizandum esse censerent, judicarent eum amisisse jus dandi cum foris esset, et propterea consequens erat ut ipsum quoque iterum ordinarent, si illos iterum baptizarent. Sed cum ad pacem Christi revocantur, calumniatores sunt: cum paci Donati consulunt, dissimulatores sunt. Quid est hoc aliud, quam quod eorum Tichonius de illis ait, Quod volumus sanctum est?
2.18.2
CAPUT XIV.-- 32. Utquid ergo Parmenianus inani jactantia exsultat, et dicit:« Nunquam divinae legis censura patietur ut vivificare quemquam mortuus possit, curare vulneratus, illuminare caecus, vestire nudus, et mundare pollutus?» Dominus enim suscitat mortuos, Dominus curat vulneratos, Dominus illuminat caecos, Dominus vestit nudos, Dominus mundat pollutos. Quid sibi arrogat quae hominis non sunt? Itane vivi sunt apud eos qui non peccant, ut etiam vivificare posse dicantur; cum incrementum dare non possint? Ego, inquit Apostolus, plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit. Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus. Quando dat vitam mortuo, qui incrementum dare non potest vivo? Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat. Itane apud illos sani sunt, ut possint etiam curare non sanos? Quid aliud isti, quam se benedicendos pro Domino opponunt? Sed ab eis nullo modo seducuntur, qui non in homine, sed in Deo sperantes cantant: Benedic, anima mea, Dominum, et noli oblivisci omnes retributiones ejus; qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes languores tuos. Si omnes languores ipse sanat, nullum relinquit quem Parmenianus sanare se dicat. Tantane apud illos lumina sunt, ut illuminare etiam possint? Quod nec illi, quo in natis mulierum major surrexit nemo, Joanni Baptistae Joannes evangelista concedit; de quo ait, Non erat ille lumen, sed ut testimonium perhiberet de lumine. Erat lumen quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Si omnem hominem illud lumen illuminat, nullum relinquit quem Parmenianus illuminare se dicat. Quia etsi sancti homines, secundum quemdam modum dicuntur luminaria; alia tamen sunt lumina illuminata, aliud lumen illuminans, quod illud est de quo idem Joannes Baptista dicit, Nos omnes de plenitudine ejus accepimus. Nudos autem quis vestit, nisi qui dicit, Proferte illi stolam primam: et qui corruptibile hoc induet incorruptionem, et mortale hoc induet immortalitatem? Et hoc quisquam divino indumento aliquem vestire dicitur, cui magnum est si vestiri ipse mereatur? Jam porro emundare pollutum se audeat dicere, si prius audet se dicere non esse pollutum. Mundati enim sumus per gratiam Dei; sed nec tunc quidem mundabimus aliquem, cum fuerit perfecta nostra mundatio: quanto minus modo, cum corpus quod corrumpitur aggravat animam? Quis enim castum glorietur se habere cor? aut quis glorietur mundum se esse a peccato? Mundare quippe atque sanare, in spiritualibus rebus tantumdem valet. Sicut autem spe salvi facti sumus, ita spe mundati sumus in perfecta salute et in perfecta munditia. Quomodo ergo sanare et mundare jam possumus, qui nec tunc poterimus, cum omni modo salvi et mundi fuerimus?« Sed Deus», inquit,« hoc per hominem facit.» Facit sane, sed fecit et per Judam, quem ad Evangelium praedicandum cum caeteris misit: fecit et per Pharisaeos in eis qui bona quae per eos audiebant ipsi faciebant, cum illi non facerent quae dicebant. Postremo, cur iniqui et scelerati eorum, sive cum latent, sive cum pro pace Donati tolerantur, vivificant, curant, illuminant, mundant? An ipsi non sunt mortui, vulnerati, caeci, polluti? An ideo non apud eos caeci caecos ducentes simul in foveam cadunt, quia non ipsos, sed Deum quem praedicant, illi audiendo et obtemperando sectantur? Ita sane, sed tunc praedicant Deum, si cum Christo colligunt: quicumque vero cum illo non colligunt, spargunt; Donatum praedicando, non Deum, caeci caecos sequendo simul in foveam cadunt. Sed de quaestione Baptismi latius aliquid Domino adjuvante tractabimus, cum de omnibus testimoniis sanctarum Scripturarum, quae nobis objicienda credidit, Parmeniano responderimus. Qui vere ipse adaequat proximos sibi eversione iniquitatis, qui eis tam malum propinavit errorem, ut non pro pace, sed pro divisione et discissione non solum loquatur ipse, sed etiam divinos Libros loqui persuadeat.
2.18.3
CAPUT XV.-- 33. Sed inter multa miror hominem, cum ageret non posse haberi Baptismum nisi acceptum, nec posse accipi sine dante, interposuisse ex Evangelio testimonium: Non potest, inquit, accipre homo quidquam, nisi fuerit illi datum de coelo. Posset enim aliquis eorum verborum inscius, cum coepisset iste dicere, Non potest homo accipere quidquam, nisi datum fuerit illi; antequam dixisset, de coelo, putare illum dicturum a Donato fuisse, aut a Parmeniano, aut ab aliquo de parte Donati, aut omnino ab ipsa parte Donati. Agnosco Evangelium, et illic scriptum esse recenseo, Non potest homo accipere quidquam, nisi datum fuerit illi de coelo. Sed numquid Donatus est coelum? numquid Parmenianus est coelum? numquid pars ipsa Donati? Illa vero non est coelum, non est in coelo. Qui enim ait, Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit illi datum de coelo. nunquam diceret, Nisi datum fuerit illi de sole, aut de luna, aut de stellis, quae tamen in coelo sunt: quanto minus diceret, Nisi datum fuerit illi de parte Donati, quae non solum non est coelum, nec est in coelo, sed nec in regno vult esse coelorum. Nec illud procul dubio diceret, Non potest homo accipere quidquam, nisi datum fuerit illi de Ecclesia: ipsa enim Ecclesia de coelo accipit. Si autem diceret, Non potest homo accipere quidquam, nisi datum fuerit ei ab homine justo; irruerent quidem isti frontosi, et se justos esse proclamarent, ut ab eis acciperet qui vellet accipere: nec nos quaestionem faceremus, utrum justi essent an non; sed inter eos esse vel latentes injustos facile ostenderemus ex quibusdam proditis et exclusis; et tamen eos non improbaremus, nec diceremus non datum, vel non acceptum, quod datum et acceptum esset a talibus. Sed et hoc falso diceretur, Non potest homo accipere quidquam, nisi datum fuerit ei ab homine justo. Ipse enim justus a quo alter accipit, quaero a quo acceperit. Si et ipse a justo homine, et de illo ita quaero, donec ab ipso capite ordinis humani ad aliquem perveniam, qui non ab homine acceperit; atque ita falsum esse doceam, quod non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei ab homine datum.
2.19.1
Quid autem agunt isti nescientes per evangelicum testimonium, nisi ut homines admoneantur ut aliquando evigilent, atque advertant vere non homines esse attendendos, cum sanctum aliquid homo accipere desiderat, sed illum solum qui de coelo dat homini; quia non potest homo accipere quidquam, nisi datum fuerit ei de coelo? Quod si dixerint, De coelo quidem accipit, non de homine, sed tamen per hominem; quaero per qualem. Si per justum tantum; non habent illi qui apud eos ipsos per latentes iniquissimos acceperunt: si et per injustum; quae causa ergo est ut aliquem rebaptizent? Si per injustum non nisi latentem; non habent, quos baptizavit manifestus satelles Gildonis Optatus: si et per injustum etiam manifestum, qui tamen nondum damnatus et ab Ecclesiae communione projectus sit; non habent illi quos Felicianus Mustitanus, cum ab eorum communione foris esset, in Maximiani schismate baptizavit, quos tamen nunc cum illo regressos nemo rebaptizat. Postremo si homo, quamvis de coelo, non tamen nisi per hominem potest accipere quidquam; quaero ipse Joannes Baptista, qui hoc ait, per quem hominem acceperat, quod utique de coelo acceperat? Et non invenitur: atque ita a se testimoniis prolatis mala causa convincitur. Quia etsi dicat Filius accepisse se a Patre, et Spiritum sanctum de suo accipere, non quasi gradatim, sed sicut ipse exposuit dicens, Quia omnia quae habet Pater, mea sunt, ideo dixi, De meo accipiet: posse tamen hominem non interposito homine divinitus aliquid accipere, exemplo suo Joannes ipse testatur, et tot sancti antequam Dei Filius homo fieret, et posteaquam resurrexit et ascendit in coelum, centum viginti homines simul congregati erant, quos nullo homine in terra manum imponente, de coelo veniens Spiritus sanctus implevit: et constituto jam ordine Ecclesiae, Centurionem Cornelium ante ipsum Baptismum, ante impositionem manus, cum eis qui secum erant eodem Spiritu sancto repletum, Petrus ipse miratus est. Nemo ergo accipit sine dante: sed quod pertinet ad Baptismi sanctitatem, adest Deus qui det, et homo qui accipiat, sive per se ipsum donante Deo, sive per angelum, sive per hominem sanctum, sicut per Petrum, sicut per Joannem; sive per hominem iniquum, sicut per tam multos vel latentes vel manifestos, quos ante tempus de messe colligere servi patrisfamilias prohibentur, et quos velut paleam frumenta dominica usque ad tempus ventilationis corde interim separati non temeritate corporaliter deserunt, sed pietate spiritualiter ferunt.
2.19.2
CAPUT XVI.-- 35. Qui, inquit, male credidit, consequi non potest Baptismi sacramentum; quia scriptum est,« Perversum non potes adornare»( Eccle. I, 15, sec. LXX). Quid si ergo apud eos quispiam baptizatus fuerit, qui putaverat, verbi gratia, Christum ex eo esse coepisse, ex quo secundum carnem de virgine Maria natus est; postea veritatis sermone commonitus, cum comperisset ipsum esse de quo Joannes ait, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; de quo consequenter ait, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis: fateretur eis suum pristinum errorem, atque in eo se fuisse cum baptizaretur sollicitus indicaret, juberent eum denuo baptizari? Nunquam utique facerent: sed hominis imperitam simplicitatem carnali opinione prius depravatam, veritatis ratione correctam gratularentur: aut si etiam talis perversitas pertinaciter ei defendenda videretur, et diu reluctatus neque correctus, etiam de Ecclesia pelleretur, et postea cognita veritate remcaret, poenitentia utique curandum esse censerent, non iteratione Baptismatis vulnerandum; quamvis hoc in corde se habuisse fateretur etiam illo tempore quo apud ipsos fuerat baptizatus. Perversum ergo non potes adornare, quia non ei ad ornamentum valeret Sacramentum quod acceperat, si in fide perversa persisteret, sed potius ad supplicium: cum tamen ipsum Sacramentum per se, etiam in perverso quem non ornabat, sed judicabat, integrum permaneret; et ideo nullo modo esset illius Sacramenti violanda sanctitas, etiam cum esset illius hominis corrigenda perversitas.
2.19.3
CAPUT XVII.-- 36. Audet etiam Parmenianus nobis exempla divina proponere, quibus se arbitratur ostendere, quaerendum esse hominem sanctum, a quo accipi debeat Sacramentum. Ipse, inquit, Dei Filius, ipse Dominus Jesus Christus, a quo principium spiritualis Baptismi exortum est, cum secundum voluntatem Patris baptizandus esset, utrumne ad Pharisaeos perfidos atque profanos, an ad sanctissimum Joannem venisse monstratur? At si hoc exemplo invitamur ad accipiendum Baptismum, inferiorem nobis a quo baptizemur debemus inquirere; quandoquidem Dominus ab eo baptizatus est, qui se ab ipso Domino baptizari debere praedixerat, et qui se indignum corrigiam calceamenti ejus solvere testabatur. Quinimo, ut intermittam inquirere diligentius cur ipse Salvator noster baptizari voluerit, quia certe aliqua causa voluit; propterea fortasse, cum se ipse posset tingere, qui etiam suum baptizatorem poterat baptizare, voluit Dominus a servo, et ille per quem facta sunt omnia ab illo qui factus est inter omnia, baptizari, ut et doceret humilitatem, et ostenderet non interesse quis a quo baptizetur, dum eo Baptismo quo baptizandus est baptizetur. Nec a Pharisaeis dedignaretur ille baptizari, si haberent hujusmodi baptismum, quo ille certi sacramenti gratia voluit baptizari. Nam et cum circumcidendus esset, numquid Joannes quaesitus est? Hoc enim a Judaeis fieri jam solebat. Et cum pro illo esset offerendum legale sacrificium, numquid devitatum est illud templum, quod ab eo vocatur spelunca latronum? Quo certe et boni intrabant et mali: nec bonis oberant mali; quoniam Dominus qui ait, Sancti estote, quia ego sanctus sum; ita inviolabiliter facit sanctos suos versari inter malos, ut custodiant eam quam accipiunt sanctitatem, quemadmodum ipse Dominus Jesus nulla contagione malignitatis in Judaeorum gente pollutus est, neque cum illa prima sacramenta secundum perfectam humilitatis viam factus sub lege suscepit, neque cum postea discipulis electis cum suo traditore usque ad extremum osculum vixit. Ejus enim exemplo, non solum non facientis mala, sed etiam non consentientis ulli malitiae, inter paleam frumenta secura sunt, quia neque talia faciunt, neque consentiunt facientibus; etiam si in eadem segete usque ad messem, in eadem area usque ad ventilationem, intra eadem retia usque ad separationem quae in littore futura est, boni tolerent malos. Sed isti sunt vere caeci duces caecorum, qui et in numero suorum tam multos malos vident, et viam pacis non vident; et ut se non ad sustinendum invicem propter unitatis vinculum, sed ad dividendum ab invicem propter schismatis sacrilegium sequantur homines, persuadent.
2.19.4
CAPUT XVIII.-- 37. At enim dictum est per prophetam regi Josaphat: O rex Josaphat, si peccatorem tu adjuvas, aut eum quem Dominus odit tu diligis, propterea fuit super te ira Domini. Quis enim nostrum dicit peccatorem adjuvandum, ad hoc utique in quo peccare vult; sicut ipse Achab quem adjuvabat Josaphat, eundo cum illo in praelium, cum ille Michaeae prophetae veracia verba contemneret? Et tamen nec sic obfuit innocentiae regis Josaphat pessimum meritum regis Achab: quia illum Dominus ad se exclamantem a periculo bellico liberavit, illum autem sacrilegum contemptorem in manus hostium venire permisit. Et si quid Josaphat periculi expertus est, quod ei Propheta indicat ab ira Dei fuisse, non alieno meruerat peccato, sed suo; quia sicut ei dictum est, peccantem adjuvabat: sed apud Deum caetera ejus bona facta praevaluerunt. Sic enim dicitur ei: Peccatorem adjuvisti, et ei contra Dominum amicus es, et in hoc super te ira a facie Domini. Sermones Dei boni in universis sunt tecum, quoniam abstulisti lucos de terra, et parasti cor tuum ad requirendum Deum. Qui autem versatur in Ecclesia Dei, ubi sunt et illi qui sua quaerunt, non quae Jesu Christi, qui per invidiam et contentionem Christum annuntiant, non caste; et dicit, Sive per occasionem, sive per veritatem Christus annuntietur; et in hoc gaudeo, sed et gaudebo: impollutus inter eos atque integer permanet, quia non eis ad sua quaerenda consentit, cum hoc culpet atque reprehendat; nec eos ad peccandum, sed ad hoc adjuvat, unde Christus latius praedicetur, et ab his qui audiunt et faciunt per eos qui quod dicunt non faciunt, Christo credatur, in Christo speretur, Christus diligatur. Talibus enim praecipit idem apostolus dicens: Nolite conjungi cum infidelibus. Quae enim participatio justitiae cum iniquitate? Quae communicatio est luci ad tenebras? Quae autem conventio Christi ad Belial? Aut quae pars fideli cum infideli? Qui autem consensus templo Dei cum simulacris? Vos enim templum Dei vivi estis. Dicit enim: Quia inhabitabo in eis, et inambulabo; et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus. Propter quod exite de medio eorum, dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis; et ego recipiam vos, et ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens. Quae verba isti carnaliter sentientes, per tot divisiones se ipsos minutatim in ipsa una Africa concidunt. Non enim intelligunt neminem conjungi cum infidelibus, nisi qui facit peccata Paganorum, vel talia facientibus favet; nec quemquam fieri participem iniquitatis, nisi qui iniqua vel agit vel approbat. Quis autem communicat tenebris, nisi qui per tenebras consensionis suae dimisso Christo sequitur Belial? Quis ponit cum infidelibus partem suam, nisi qui ejus infidelitatis fit particeps? Ita enim templum Dei esse desinit, nec se aliter simulacris adjungit. Qui autem sunt templum Dei vivi, et in medio nationis tortuosae ac perversae apparent sicut luminaria in mundo verbum vitae habentes, nihil eos quod pro unitate tolerant inficit; nec angustantur, quia in illis habitat et deambulat Deus: et exeunt de medio malorum, atque separantur interim corde; ne forte cum id facere per seditionem schismatis volunt, prius a bonis spiritualiter, quam a malis corporaliter separentur.
2.19.5
CAPUT XIX.-- 38. Quod ergo scriptum est Deum dixisse, Eos qui me clarificant, clarificabo; et qui me spernit, spernetur; ipsi maxime nolunt intueri. Quomodo enim clarificant Deum, qui dicunt per orbem terrarum impleri non posse ejus promissa, quae promisit patribus nostris, Abrahae, Isaac, et Jacob; quae per Prophetas tanto ante praenuntians, exhibuit per Unicum suum, qui factus est ei ex semine David secundum carnem, ut in illo, id est, in semine Abrahae benedicerentur omnes gentes: qui dicunt ipsum Dei Filium frustra dixisse, Sinite utraque crescere usque ad messem: quasi falsus fuerit, aut ipse fefellerit, cum sola zizania per mundum creverint; frumenta vero praeter partem Donati, in toto terrarum orbe defecerint? quomodo ista sentientes glorificant Deum, cum scriptum sit, In latitudine gentis gloria regis; in diminutione autem populi contritio principis? Aut quomodo non spernunt Deum, qui Baptismum ejus in eis quorum causam non audierunt, et de quibus nullo modo judicare potuerunt, incredibili temeritate impietatis exsufflant, et sibi audent arrogare quod Dei est; a se damnatos in honoribus integris pro Donati pace recipiunt, et a se inauditos contra pacem Domini detestantur; Baptisma in illis terrarum partibus per Apostolos traditum periisse contendunt, et per Felicianum apud Maximianistas traditum non periisse concedunt? Jamvero quomodo Catholici non clarificant Deum, qui promissa ejus nullis hominum sceleribus, quominus implerentur, impediri posse confidunt; qui sacraemnta ejus ita debita veneratione prosequuntur, ut ea si etiam al indignis tractata fuerint; illis sua perversitate damnatis, illa intemerata sanctitate permanere demonstrent?
2.19.6
CAPUT XX.-- 39.« Iterum,» inquiunt,« scriptum est: Nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem redarguite. Quae enim fiunt ab ipsis latenter, turpe est et dicere». Jam ipsa verba quemadmodum intelligenda sint diximus, quia non communicare est non consentire: quod propter Ecclesiae disciplinam parum est, nisi etiam redarguantur, ut corrigi possint. Sed haec salva pace facienda sunt, et quantum admittit officium conservandae unitatis, ne simul eradicetur et triticum.
2.19.7
CAPUT XXI.-- 40.« Iterum ad Timotheum idem apostolus, Ne, inquit, communicaveris peccatis alienis; te ipsum castum custodi». Docuit ex consequenti, quemadmodum quod prius dixit, intelligendum sit. Qui enim se ipsum castum servat, non communicat peccatis alienis. Si enim communicat, consentit: si consentit, corrumpitur: si corrumpitur, castum se non servat. Sed sane tandem aliquando evigilavit Parmenianus, et attendit quid diceret Tichonius, sed frustra: statim quippe amore sententiae suae contra veritatem oculos clausit. Ait enim:« Numquid, frater charissime, non polluunt alios aliena peccata, et hoc est facinorosis non communicare, licet cum ipsis convenias, eorum facta non facere?» Et tamen non totum dixit. Parum est enim eorum facta non facere, nisi displiceant: parum est ut displiceant, nisi redarguantur. Aliud enim est non facere, aliud non communicare, id est, non consentire facientibus, aliud etiam redarguere. Cur ergo ubi videre coeperat, statim se avertit, et usque in finem noluit pervenire, et vix trientem de toto posuit? An sicut de populo fecerunt, et sententiam veritatis praecidendam putavit? Nos dicimus, quod qui non facit malum, nec facienti consentit, et facientem arguit, firmus atque integer inter iniquos tanquam frumentum inter paleas conversatur. Ille autem tantummodo ait,« eorum facta non facere.» Et tertiam tamen de tota sententia particulam quemadmodum refellat videamus.
2.20.1
« Quod contra legem esse divinam,» inquit,« nullus qui legem veneratur, ignorat.» Adhuc ista verba communiter dici possunt. Potest enim et alius dicere, Quod secundum legem esse divinam, nullus qui legem veneratur, ignorat. Sed opus est probare, non dicere. Attendamus ergo quemadmodum probet.« Quid enim prodest,» inquit,« innocentiam custodisse, si cum reis mixtus est et obnoxiis?» Sane si ita est, innocentiam custodisse non prodest, sed innocentia custodita non est. Mixtus enim reis et obnoxiis, nisi per conscientiae maculatam consensionem, nullus recte dici potest. Qui vero implet quod scriptum est, Justo nihil placet iniquum; ubilibet cum versari quaelibet necessitas cogat, misceri iniquitatibus non potest.« Vel quomodo,» inquit,« incorruptus poteris permanere, si corruptis sociaris?» Ita plane, si sociatur, id est, si mali aliquid cum eis committit, aut committentibus favet: si autem neutrum facit, nullomodo sociatur. Porro si addat tertium, ut non sit in vindicando piger, sed vel corripiat justus in misericordia et arguat, vel etiam, si eam personam gerit, et ratio conservandae pacis admittit, coram omnibus peccantes arguat, ut caeteri timeant; removeat etiam vel ab aliquo gradu honoris, vel ab ipsa communione Sacramentorum, et haec omnia cum dilectione corrigendi, non cum odio persequendi; plenissimum officium, non solum castissimae innocentiae, sed etiam diligentissimae severitatis implevit. Ubi autem caetera impediuntur, illa duo semper retenta incorruptum castumque custodiunt, ut nec faciat malum, nec approbet factum.
2.20.2
CAPUT XXII.-- 42. Sed tamen videamus unde iste doceat quod affirmat:« Cum scriptum sit,» inquit,« Modicum fermentum totam massam corrumpit». Dixit hoc Parmenianus, atque abiit: nec ei nunc ostendi potest, in parte Donati, non solum modicum fermenti, sed multum veneni ex illis ovis aspidum ruptis, et praevalidis jam serpentibus pro Primiano damnatis, et ad Primianum iterum revocatis. Sed correcti sunt, inquit. Deo gratias. Si verum est, non invideo, atque utinam id perfecte fiat. Si enim a Maximianistis redire ad partem Donati, nonnullus correctionis est gradus; quanto verior perfectiorque correctio est, ab ipsa parte Donati ad unitatem catholicam remeare? Et Tichonius quidem multa dixit, quae illis temporibus, et sicut interior noverat, quam non modico, sed multo fermento, totam suam massam nollent fateri corruptam, qui totum orbem terrarum peccatis Afrorum fermentatum esse criminarentur. Sed ego istos miror, si adhuc eis placet haec apostolica verba sic intelligere, ita eos Optatum Gildonianum velle defendere, ut nec modicum fermenti eum fuisse concedant. Quod si vel hoc concedunt, quam magnam putant esse massam suam, ut non potuerit tota corrumpi? aut si in eis solis tota corrupta est, quibus placet Optatus; experti discant intelligere quod legunt, quia inest tota massa ad quos pertinet quod dicitur totum, sive bonum, sive malum: ad eos pertinet qui consentiunt; ad eos autem qui non consentiunt, omnino non pertinet: et ideo disciplina ecclesiastica corrigendum est, ne ad multos persuadendo perveniat; quod ubi fieri permittit ratio pacis, et non fit, ipsa negligentia culpam trahit, et in periculo consentiendi est per desidiam corrigendi.
2.20.3
CAPUT XXIII.-- 43. Ex qua regula et illud intelligendum est, quod consequenter opponit, dicens esse scriptum: Sit vobis legitimum aeternum in progenies vestras, dividere in medio sanctorum et irreligiosorum, et in medio mundorum et immundorum. Tanto enim quisque melius hoc facit, quanto magis in Ecclesia proficit. Cum enim crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt zizania. Et quamvis inter utrumque jam servi patrisfamilias cognitione dividerent atque distinguerent; jubentur tamen ea sinere crescere, et hoc usque ad messem. Sed haec hactenus: ea enim quae restant, aliquanto diligentius ab alio exordio consideranda atque tractanda sunt.