Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Contra epistolam Parmeniani
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo"> —
⋯
More
Original / primary: 7460 Coeppa
3.1
LIBER TERTIUS. Reliqua tractantur loca Scripturae quae Parmenianus objectabat.
3.1
CAPUT PRIMUM.-- 1. Cum omnis pia ratio et modus ecclesiasticae disciplinae unitatem spiritus in vinculo pacis maxime debeat intueri, quod Apostolus sufferendo invicem praecipit custodire, et quo non custodito medicina vindictae non tantum superflua, sed etiam perniciosa, et propterea jam nec medicina esse convincitur: illi filii mali, qui non odio iniquitatum alienarum, sed studio contentionum suarum infirmas plebes jactantia sui nominis irretitas, vel totas trahere, vel certe dividere affectant, superbia tumidi, pervicacia vesani, calumniis insidiosi, seditionibus turbulenti; ne luce veritatis carere ostendantur, umbram rigidae severitatis obtendunt, et quae in Scripturis sanctis salva dilectionis sinceritate et custodita pacis unitate, ad corrigenda fraterna vitia mordaciori curatione fieri praecepta sunt, ad sacrilegium schismatis et ad occasionem praecisionis usurpant, dicentes,« Ecce ait Apostolus, Auferte malum ex vobis ipsis. Quod malum utique si integris,» inquiunt,« non obesset, nec juberetur auferri.»
3.1
Interim videamus ne forte non frustra non dixerit Apostolus, Auferte malos a congregatione vestra; sed, Auferte malum ex vobis ipsis: quia cum quisque impeditur ab Ecclesiae congregatione malos homines separare, si ex se ipso auferat malum, non eis corde miscetur; atque ita spiritualiter non solum conjungitur bonis, sed etiam separatur a malis. Sic enim in illo loco ad Timotheum cum dixisset, Neque communicaveris peccatis alienis: tanquam ille diceret, fieri posse ut aliquos malos ab Ecclesiae congregatione separare non posset, et ideo tolerare cogeretur; tanquam consilium dans quemadmodum peccatis eorum non communicaret, Te ipsum, inquit, castum custodi. Nam malis malus misceri potest, bonus autem nullo modo, quamvis cum eis in una congregatione versetur. Ita et hic ad Corinthios cum dixisset, Quo enim mihi de his qui foris sunt judicare? Nonne de his qui intus sunt vos judicatis? ne forte turbarentur aliqua malorum numerositate, sic permixtis frumentis, ut sine illorum vexatione colligi separarique non possent; Auferte, inquit, malum ex vobis ipsis: ut si forte non possent auferre malos a congregatione sua; auferendo malum ex se ipsis, id est, non cum eis peccando, nec eis ad peccandum consentiendo aut favendo, integerrimi inter eos et incorruptissimi versarentur. Quia per malum suum malis quisque consentit. Si autem a se ipso auferat malum, alieno malo non est unde consentiat. Quapropter quisquis etiam contempserit Ecclesiae Dei disciplinam, ut malos cum quibus non peccat et quibus non favet, desistat monere, corrigere, arguere, et si talem gerit personam, et pax Ecclesiae patitur, etiam a Sacramentorum participatione separare; non alieno malo peccat, sed suo. Ipsa quippe in tanta re negligentia grave malum est: et ideo, sicut Apostolus monet, si auferat malum a se ipso, non solum auferet audaciam committendi, aut pestilentiam consentiendi; sed etiam pigritiam corrigendi, et negligentiam vindicandi, adbibita prudentia et obedientia in eo quod praecipit Dominus, ne frumenta laedantur. Ea quippe intentione quisquis inter triticum zizania toleraverit, auferendo a se ipso malum, non eis communicat: et ea distinguit ac judicat interim ad diem; non enim novit quid cras futurum sit: et ideo dilectione servata, non sine spe correctionis vindicandum est, quidquid etiam cogit necessaria severitas vindicari. Quod ut satis appareat, totum ipsum Epistolae apostolicae locum diligentius tractemus.
3.2.1
Quid vultis, inquit? In virga veniam ad vos, an in charitate et spiritu mansuetudinis? Jam hic apparet eum loqui de vindicta, ad cujus significationem virgam nominavit. Numquid tamen et virga sine charitate est, quia ita contexuit, In virga veniam ad vos, an in charitate? Sed quod sequitur, spiritu mansuetudinis, admonet intelligi, quia et virga charitatem habet. Sed aliud est charitas severitatis, aliud charitas mansuetudinis. Una quidem charitas est, sed diversa in diversis operatur. Omnino, inquit, auditur inter vos fornicatio, et talis fornicatio, qualis nec in Gentibus, ita ut uxorem patris sui quis habeat. De tam immani facto videamus quemadmodum eos saevire praecipiat. Et vos, inquit, inflati estis, et non potius luctum habuistis, ut tolleretur de medio vestrum qui hoc opus fecit. Quare luctum potius, et non iram, nisi quia si patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra? et non luctum, quia tollebatur; sed luctum, inquit, ut tolleretur: id est, ut lugentium dolor ad Deum ascenderet, et ipse tolleret hoc opus de medio eorum, sicut ipse sciret, ne forte illi per humanam imperitiam eradicarent et triticum. Cum ergo ad talem vindictam necessitas cogit, humilitas lugentium debet impetrare misericordiam, quam repellit superbia saevientium: nec illius ipsius qui de medio fratrum tollitur debet negligi salus; sed ita agendum est, ut ei talis vindicta sit utilis; et agendum voto et precibus, si corrigi objurgationibus non potest. Ideoque sequitur et dicit: Ego quidem absens corpore, praesens autem spiritu, jam judicavi quasi praesens eum qui sic operatus est, in nomine Domini nostri Jesu Christi congregatis vobis et meo spiritu, cum virtute Domini nostri Jesu Christi, tradere hujusmodi satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini. Quid ergo agebat Apostolus, nisi ut per interitum carnis saluti spirituali consuleret, ut sive aliqua poena vel morte corporali, sicut Ananias et uxor ejus ante pedes apostoli Petri ceciderunt; sive per poenitentiam, quoniam satanae traditus erat, interimeret in se sceleratam carnis concupiscentiam? Quia ipse item dicit, Mortificate membra vestra quae sunt super terram: inter quae et, fornicationem commemorat. Et iterum: Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini; si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. Non tamen ab eo fraternam separat charitatem, quem de fraterna congregatione praecipit separari. Hoc enim apertius ad Thessalonicenses dicit: Si quis autem non obaudit verbo nostro per epistolam, hunc notate, et non commisceamini cum illo, ut erubescat: et non ut inimicum eum aestimetis, sed corripite ut fratrem. Audiant isti aliquando, et intelligant quemadmodum satagat charitas apostolica, ut sufferentes invicem studeamus conservare unitatem spiritus in vinculo pacis. Nam et hic cum dixisset, Et non ut inimicum eum aestimetis, sed corripite ut fratrem; tanquam ostendens cur hoc dixerit, continuo subjunxit, Ipse autem Deus pacis det vobis pacem semper in omni bono. Ita et de isto qui uxorem patris sui habuit, luctum potius indicit, et pacificam charitatem ubique commendat: sicut et de seipso ait, Ne iterum cum venero ad vos, humiliet me Deus, et lugeam multos ex his qui ante peccaverunt et non egerunt poenitentiam super immunditia, et luxuria, et fornicatione quam gesserunt. Et paulo post ait: Praedixi, et praedico sicut praesens secundo, et nunc absens, his qui ante peccaverunt, et caeteris omnibus, quia si venero iterum, non parcam. Ideo lugendo judicabat, ut Dei misericordia sine corruptione vinculi pacis, ubi salus tota consistit, contereret peccantes atque corrigeret; sicut de isto ipso qui cum patris uxore fuerat fornicatus, fecisse intelligitur. Nam non invenitur de quo alio significet in secunda Epistola ad eosdem Corinthios, cum ait: Nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrymas, non ut contristemini, sed ut sciatis dilectionem quam habeo abundantius in vos. Si quis autem contristavit, non me contristavit, sed ex parte, ut non onerem omnes vos. Sufficit ei correptio haec quae fit a multis, ita ut e contrario vos donetis, et consolemini, ne quando majori tristitia absorbeatur qui ejusmodi est. Propter quod obsecro vos, ut confirmetis in eum charitatem. Ad hoc enim et scripsi, ut cognoscam probationem vestram, si in omnibus obaudientes estis. Si cui autem aliquid donaveritis, et ego. Nam et ego si cui donavi, propter vos, in persona Christi, ut non possideamur a satana: non enim ignoramus mentes ejus. Quid moderatius, quid diligentius, quid sollicitudine pia et paterna ac materna charitate plenius fieri aut dici potest? Sicut peccanti adhibet emendationem, sic correcto, et conterenti atque humilianti in poenitentia cor suum, vult reddi consolationem; ne majori, inquit, tristitia absorbeatur. Sed quid illud quo conclusit istam sententiam, Ut non possideamur a satana? Non enim, inquit, ignoramus mentes ejus. Ipse est enim qui per imaginem quasi justae severitatis crudelem saevitiam persuadet, nihil aliud appetens venenosissima versutia sua, nisi ut corrumpat atque disrumpat vinculum pacis et charitatis, quo conservato inter Christianos, vires ejus omnes invalidae fiunt ad nocendum, et muscipulae insidiarum comminuuntur, et consilia eversionis evanescunt.
3.2.2
CAPUT II.-- 4. Sed etsi de aliquo alio in secunda ad Corinthios Epistola locutus est Apostolus, et ibi tamen significavit quanta charitate in quemque debeat ecclesiastica vindicta procedere. Hoc est illud quod isti non intelligentes inter calumnias suas solent habere praecipuum: Emendabit me justus in misericordia, et arguet me; oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Quia vero isti non in misericordia emendare noverunt, et Caeciliani innocentiam saevis suspicionibus insectati sunt, et Optati Gildoniani potentiam fallacis oleo adulationis unxerunt. Nam si propter vinculum pacis iniquitatem Optati gementes lugentesque tolerarent, non utique pacem christianam atque catholicam in orbe terrarum, sanctamque unitatem disrumperent, aut certe a majoribus suis nefaria caecitate disruptam ita dolerent, ut saltem apud se experti quam multos malos pro pace Donati ferre cogantur, impacatas illorum calumnias pace suae correctionis exstinguerent.
3.3
Sed et ad illius primae ad Corinthios Epistolae consequentia redeamus. Cum dixisset Apostolus, Tradere hujusmodi satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini Jesu: etiam atque etiam commendans humilitate lugentium hoc debere fieri, non superbia saevientium, continuo subjecit, Non bona gloriatio vestra: vel per exprobrationem pronuntiationis, Bona gloriatio vestra. Sic enim nonnulli, et maxime latini codices habent, cum eadem in utroque sententia teneatur. Non enim metuendum est ne quis intelligat laudando eos dixisse, Bona gloriatio vestra: cum et superius dixerit, Inflati estis, et non potius luctum habuistis; et hic continuo subjungat, Nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit: quod ad ipsam inanis gloriationis corruptionem congruentius referri potest. Superbia quippe ex vetustate primi hominis, qui superbia lapsus est, quasi fermentata et corrupta mente facit elatos in unam conspersionem, qui sibimet in eam simili jactantiae vanitate consentiunt. Et gloriari quidem, non de peccatis suis, sed super alterius peccata, tanquam ex comparatione innocentiae suae, modicum videtur fermentum; quia de suis etiam iniquitatibus gloriari, multum fermentum est: sed et illud modicum totam massam corrumpit. Cadit enim superbus merito superbiae suae, et incipit etiam peccata sua defendendo velle gloriari. Quod praevidens idem apostolus ait: Quapropter, qui se putat stare, videat ne cadat. Et iterum: Si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, instruite hujusmodi in spiritu mansuetudinis, intendens teipsum, ne et tu tenteris. Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi. Quid est lex Christi, nisi, Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem? Quid est lex Christi, nisi, Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis. Quod ergo hic dixit, Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi; hoc alio loco ait, Sufferentes invicem in dilectione, studentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Nam et in illo Pharisaeo modicum fermentum esse videbatur, quia peccatorem non solum non dolebat, sed super ejus peccata de suis se meritis extollebat. Sed descendit ille confitens peccata sua, justificatus magis quam ille Pharisaeus jactans merita sua: quoniam qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur. Sequitur ergo Apostolus, et dicit: Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi. Quid est, ut sitis; et quid est, sicut estis: nisi quia erant ibi tales, erant ibi non tales, quos ut tales essent, exemplo talium commonebat? Tamen omnes in uno tanquam eosdem admonet, ne illi qui tales erant, deperarent de his qui nondum tales erant, et eos ad compagem sui corporis non pertinere arbitrarentur; tanquam eosdem admonet cum dicit, ut sitis sicut estis. Noverant enim et illi qui jam sic erant, et admonente Apostolo magis magisque nosse debebant, sufferre illos qui nondum sic erant, ut sufferendo invicem in dilectione, servarent unitatem spiritus in vinculo pacis, et invicem onera sua portantes, implerent utique legem Christi, qua Dominus noster Jesus Christus ad docendam humilitatis viam usque ad mortem crucis humiliari dignatus est, et tanquam medicus aegrotantes, ita cum dilectione pertulit peccantes, de quibus dixerat, Non est opus sanis medicus, sed aegrotantibus. Statimque principale proposuit exemplum dicens, Etenim pascha nostrum immolatus est Christus: ut tantae humilitatis exemplo discerent expurgare vetus fermentum, id est, quidquid in eis superbiae de veteri homine remansisset. Itaque, inquit, diem festum celebremus; non utique unam diem, sed totam vitam: non in fermento veteri, neque in fermento malitiae et malignitatis, sed in azymis sinceritatis et veritatis. Malitia quippe est et malignitas velut de alieno peccato gloriari, quasi tunc debeat de justitia sua quisque gaudere, cum alium justum esse non conspexerit. Sinceritas autem et veritas est, etiam si proficit aliquis, meminisse quid fuerit, et multo magis misereri lapsorum: quandoquidem ipse erectus est a lapsu suo per Christi misericordiam, qui sine ullo suo peccato se pro peccatoribus humiliavit.
3.4
Sed ne perniciose relinquantur, et quasi dissimulanter negligantur aliena peccata, quod non est minoris crudelitatis, quam illud superbiae, sequitur et dicit: Scripsi vobis in epistola, non commisceri fornicariis; non fornicariis hujus mundi, aut avaris, aut raptoribus, aut idolis servientibus: alioquin debueratis de hoc mundo exisse. Opus enim vestrum in hoc mundo illud est, ut peccatores Christo ad salutem lucremini. Quod fleri non poterit, si eorum colloquia convictumque fugiatis. Nunc autem, inquit, scripsi vobis non commisceri: si quis frater nominatur inter vos aut fornicator, aut idolis serviens, aut avarus, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax, cum ejusmodi nec cibum quidem simul sumere. Quo enim mihi de his qui foris sunt judicare? Nonne de his qui intus sunt vos judicatis? De his autem qui foris sunt, Deus judicabit. Auferte malum ex vobis ipsis.
3.5
Ecce quemadmodum ad hanc sententiam venit Apostolus, cujus ultimam particulam ponendam credidit Parmenianus, dicens esse scriptum, Auferte malum ex vobis ipsis.« Quod,» inquit,« utique si bonis et integris non noceret, non juberetur auferri.» Quae autem superius dicta sunt, unde ad hoc ventum est, praetermisit; quibus utique ad id quod persuadere cupiebat, separationem a malis fieri corporaliter oportere, poterat adjuvari dicente Apostolo, Cum hujusmodi nec cibum simul sumere. Cur ergo non commemoravit quod ejus intentionem maxime adjuvare posse videbatur? Cum enim vehementer instet ut a male viventibus corporalem separationem faciendam esse persuadeat, cur non adhibet testimonium Apostoli dicentis, Si quis frater nominatur fornicator, aut idolis serviens, aut avarus, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax, cum ejusmodi nec cibum simul sumere: nisi quia vidit, si hoc diceret, posse sibi responderi, Itane vos etiam fornicatores et idolis servientes aut non habetis, aut eos ignoratis? Nullum avarum, aut maledicum, aut ebriosum, aut rapacem inter vos videtis et nostis? Cur ergo cum talibus contra praeceptum Apostoli, non solum cibum mensae vestrae sumitis, sed etiam coenam mensae Dominicae communicatis? Hoc ergo Parmenianus, quantum arbitror, evitare conatus est, ne sibi responderetur: ut id non poneret quod pro ejus causa validissime sonare videretur: nam hoc Epistolae apostolicae capitulum si eum fugisset, et ei non occurrisset, non ex ejus ultima parte poneret, Auferte malum ex vobis ipsis.
3.6
Sed nunc quia hoc diximus, fortasse isti audebunt negare haberi inter se avaros, aut maledicos, aut ebriosos, aut rapaces; et ipsum Optatum, qui universae Africae notissimus fuit, quem tamdiu pertulerunt, quamdiu timuerunt, fortasse defendere conabuntur. Dicant ergo, si possunt, meliorem se atque purgatiorem habere nunc Ecclesiam, quam erat ipsa unitas beatissimi Cypriani temporibus, qui collegas suos, a quibus tamen nulla corporali disjunctione separatus est, nullum eorum nominatim appellans, sed prudenter ac sobrie saluberrimae mordacitatis inferens medicinam, his verbis graviter arguit, quia esurientibus in Ecclesia fratribus habere argentum largiter vellent, fundos insidiosis fraudibus raperent, usuris multiplicantibus fenus augerent. Et ut apertissime ostenderet de his se dicere, cum quibus in unius Ecclesiae communione vivebat, consequenter annexuit:« Quid non perpeti tales pro peccatis hujusmodi mereremur»? Non enim ait, Mererentur; sed,« mereremur:» quod nullo modo dixisset, cum talis utique ipse non esset, nisi manifestare vellet eorum facta se gemere, qui ei non solum Ecclesiae unitate, sed etiam collegii consortio jungerentur, quamvis ab eis vita, moribus, corde, proposito discreparet. Dicant ergo isti meliorem nunc esse Ecclesiam suam, et non se habere tales, quales habuit in ipsa unitate Cyprianus. Credant eis qui volunt, et adversus ea mala quae de moribus eorum insimulata fuerint, oculos claudant: ego eos ad illa ipsa priora unitatis tempora revocabo, et ab eis quaeram, utrum quando ille tantus episcopus Carthaginensis Ecclesiae Cyprianus de tam malo collegio, testimonio liberae vocis usque ad ea scripta, quae posteris etiam proderentur, ingemuit, erat Ecclesia Christi, an non erat. Si erat, quaero quemadmodum Cyprianus et caeteri similes ejus implebant quod praecepit Apostolus, Si quis frater nominatur aut fornicatur, aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax, cum ejusmodi nec cibum simul sumere: quando cum his avaris et rapacibus, qui esurientibus in Ecclesia fratribus habere argentum largiter vellent, fundos insidiosis fraudibus raperent, usuris multiplicantibus fenus augerent, panem Domini manducabant, et calicem bibebant?
3.7
An forte parva sunt ista crimina, et parvi aestimanda? Solent enim isti etiam hoc dicere, pensantes ea non in statera aequa divinarum Scripturarum, sed in statera dolosa consuetudinum suarum. Quidquid enim sceleris et iniquitatis inebriat multitudinem, amittit examinis veritatem. Sed ideo sunt tanquam sincerissimum speculum proposita hominibus oracula coelestium paginarum, ut ibi quisque videat quodlibet peccatum quantum sit, quod forte magnum est, et male viventium caeco more contemnitur. Potuitne gravius divinis eloquiis accusari avaritia, quam ut idolatriae demonstraretur aequalis, et ejus nomine appellaretur, dicente Apostolo, Et avaritia, quae est idolorum servitus? Potuitne majori poena digna judicari, quam ut inter illa crimina poneretur, quibus obsessi regnum Dei non possidebunt? Aperiantur oculi cordis, ne frustra pateant oculi corporis, et legant praedicatorem liberum veritatis in eadem ipsa prima ad Corinthios Epistola scribentem: Nolite errare; neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces, regnum Dei possidebunt. Quomodo ergo Cyprianus et alia similia frumenta dominica in illa tunc unitatis Ecclesia cum avaris et rapacibus, cum his qui regnum Dei non possidebunt, non laicis vel quibuscumque clericis, sed et ipsis episcopis panem Domini manducabant, et calicem Domini bibebant; cum idem apostolus praecipiat non eis commisceri, et clamet cum ejusmodi nec cibum sumere? An quia non poterant ab eis corporaliter separari, ne simul eradicarent et triticum, sufficiebat eis a talibus corde sejungi, vita moribusque distingui, propter compensationem custodiendiae pacis et unitatis, propter salutem infirmorum et tanquam lactentium frumentorum, ne membra corporis Christi per sacrilega schismata laniarent?
3.8
Sed ecce ego non urgeo quemquam illorum sic intelligere: ipsi explicent quemadmodum esse potuerit illa tunc Ecclesia gloriosa sine macula et ruga, ubi esurientibus in Ecclesia fratribus habere largiter argentum volebant, ubi fundos insidiosis fraudibus rapiebant, ubi usuris multiplicantibus fenus augebant, ubi tantis erant involuti iniquitatibus, ut per illas regnum Dei non possiderent. Quod si gloriosa Ecclesia sine macula aut ruga in eis solis computabatur, qui moerebant et gemebant illas iniquitates, quae fiebant in medio eorum; unde etiam secundum sancti Ezechielis prophetiam, tales proprio signo signari meruerunt, ut a vastatione et perditione iniquorum tutissimi evaderent: desinant calumniari bonis, non operantibus mala per morbidam cupiditatem, sed tolerantibus propter pacificam charitatem, quibus dictum est, Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Nam propterea Spiritus sanctus per memoratum Ezechielem prophetam tali verbo designavit malos, quos in unitate tolerant boni, ut eos in medio bonorum diceret constitutos: quia si bonos diceret in medio malorum, illi quasi extrinsecus et forinsecus esse viderentur. Gemunt, inquit, et moerent iniquitates populi mei, quae fiunt in medio eorum: ut illos iniquos non solum non exclusos, sed etiam inclusos cogitaremus.
3.9
Si vero jam tunc non erat Ecclesia, quia Cyprianus et quicumque cum eo avaros illos rapacesque noverant, quales ipsi non erant, quamvis eos gravissimis gemitibus et praeclarissimis vocibus accusarent, unam tamen cum eis intrantes ecclesiam, et in una congregatione paria Sacramenta tractantes, per hujusmodi communionem paris sortis effecti sunt: quia non obtemperaverunt Apostolo jubenti, ut cum hujusmodi nec cibum quidem simul sumerent; et, Auferte malum ex vobis ipsis: quid adhuc laboramus? Quid se ipsi jactant quod habeant aliquam Ecclesiam, si jam illis temporibus esse destitit? Dicant unde natus est Majorinus aut Donatus, ut per eos nasceretur Parmenianus atque Primianus. Quid eis prodest quod avaros et rapaces, cum quibus cibum sumi vetat Apostolus, modo se vel non habere in congregatione sua, vel incognitos sibi esse mentiuntur; quandoquidem fuerunt tales in illa unitatis Ecclesia, unde isti exortos se sic jactant, ut eam in sua sola societate, id est, in communione Donati remansisse persuadere conentur? Si enim dicunt per talium communionem perire Ecclesiam, cur eam non dicunt jam Cypriani periisse temporibus? ac sic et per se ipsos unde exstiterint non invenientes, dicere desinant apud se Ecclesiam remansisse, quam totam prioribus periisse temporibus dicunt. Si autem in bonis quibus talia displicent semper mansit et manet et manebit Ecclesia: discant isti aliquando non sic intelligere quod ait Apostolus, Auferte malum ex vobis ipsis; ut per schismata conantes colligere zizania, eradicent simul et triticum. Quae omnia ita disputamus, ut meminerint qui haec legunt vel audiunt, non eos potuisse unquam demonstrare, sive illo tempore cum recentissima haeresis erat, sive nunc cum multo firmiore innocentiae conscientia sibi totus orbis in catholica Ecclesia christiana pace connectitur, Caecilianum vel eos qui ei concorditer inhaerebant, fuisse zizania. Sed ut securus unusquisque in sanctae Ecclesiae unitate permaneat, et ejusdem unitatis desertores ne cum eis pereat non sequatur, hoc dicimus; quia si fuissent illi zizania, tolerari potius usque ad messem, quam pernicie schismatis eradicatis frumentis separari debuerunt.
3.10
Sed dicet aliquis: Quomodo praecipienti Apostolo poterimus obedire, qui vetat cum ejusmodi nec quidem cibum simul sumere? Si enim solam cordis separationem ab eis faciendam esse praeciperet, non diceret, Scripsi vobis in epistola non commisceri fornicariis, non utique fornicariis hujus mundi; id est, eis qui christiani non essent, de quibus postea dicit, Quo enim mihi de his qui foris sunt judicare? Nonne de his qui intus sunt vos judicatis? De his autem qui foris sunt, Deus judicabit. Cum ergo de tali separatione praecipiat, quae non fit ab eis malis qui christiani non sunt, sed ab eis qui christiani sunt: cordis autem separatio ab omnibus malis facienda est; ac per hoc et ab eis malis qui non sunt christiani, oportet nos corde separari: quid restat, nisi ut intelligamus nobis per Apostolum juberi, ut quibuslibet malis christianis, quales ipse designat, nec tali conjunctione misceamur, quali conjunctione Paganis in ipsius vitae humanae societate miscemur? Et ideo alio loco dicit, Si quis vos vocaverit ex infidelibus, et volueritis ire, omnia quae apponuntur vobis manducate, nihil interrogantes: hic autem cum ejusmodi nec cibum quidem sumere permittit. Cum infidelibus, id est, qui nondum in Christum crediderunt, dicit manducandum esse quae apposuerint, de quibus quoniam foris sunt, Deus judicabit: cum his autem qui intus sunt, id est, si quis frater nominatur fornicator, aut idolis serviens, aut avarus, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax, vetat etiam sumere cibum. Persuadet ergo ante tempus messis a frumentis zizania separari. Quod si facere noluerimus, quoniam Dominus prohibet, toleraturi ea sumus, et in sola cum eis voluntatis et cordis separatione perseveraturi: ac per hoc etiam cibum sumere cum talibus, quod quidem prohibet Apostolus.
3.11
In hac velut angustia quaestionis non aliquid novum aut insolitum dicam, sed quod sanitas observat Ecclesiae, ut cum quisque fratrum, id est Christianorum intus in Ecclesiae societate constitutorum, in aliquo tali peccato fuerit deprehensus, ut anathemate dignus habeatur, fiat hoc ubi periculum schismatis nullum est, atque id cum ea dilectione, de qua ipse alibi praecipit dicens, Ut inimicum non eum existimetis, sed corripite ut fratrem: non enim ad eradicandum sed ad corrigendum. Quod si se non agnoverit, neque poenitendo correxerit, ipse foras exiet, et per propriam voluntatem ab Ecclesiae communione dirimetur. Nam et ipse Dominus cum servis volentibus zizania colligere dixit, Sinite utraque crescere usque ad messem; praemisit causam, dicens, Ne forte cum vultis colligere zizania, eradicetis simul et triticum. Ubi satis ostendit, cum metus iste non subest, sed omnino de frumentorum certa stabilitate certa securitas manet, id est, quando ita cujusque crimen notum est, et omnibus exsecrabile apparet, ut vel nullos prorsus vel non tales habeat defensores, per quos possit schisma contingere; non dormiat severitas disciplinae, in qua tanto est efficacior emendatio pravitatis, quanto diligentior conservatio charitatis. Tunc autem hoc sine labe pacis et unitatis, et sine laesione frumentorum fieri potest, cum congregationis Ecclesiae multitudo ab eo crimine quod anathematur, aliena est. Tunc enim adjuvat praepositum potius corripientem, quam criminosum resistentem: tunc se ab ejus conjunctione salubriter continet, ut nec cibum quisquam cum eo sumat, non rabie inimica, sed coercitione fraterna. Tunc etiam ille et timore percutitur, et pudore sanatur, cum ab universa Ecclesia se anathematum videns, sociam turbam cum qua in delicto suo gaudeat et bonis insultet, non potest invenire.
3.12
Ad hoc enim et ipse Apostolus ait, Si quis frater nominatur. In eo quippe quod ait, Si quis; nihil aliud videtur significare voluisse, nisi eum posse tali modo salubriter corrigi, qui inter dissimiles peccat, id est, inter eos quos peccatorum similium pestilentia non corrumpit. In eo vero quod ait, nominatur, hoc nimirum intelligi voluit, parum esse ut sit quisque talis, nisi etiam nominetur, id est, famosus appareat, ut possit omnibus dignissima videri, quae in eum fuerit anathematis prolata sententia. Ita enim et salva pace corrigitur, et non interfectorie percutitur, sed medicinaliter uritur. Propterea et de illo dixit, quem tali medicina sanari voluerat, Satis huic est correptio quae fit a multis. Neque enim potest esse salubris a multis correptio, nisi cum ille corripitur qui non habet sociam multitudinem. Cum vero idem morbus plurimos occupaverit, nihil aliud bonis restat quam dolor et gemitus, ut per illud signum quod Ezechieli sancto revelatur, illaesi evadere ab illorum vastatione mereantur. Ad eum enim qui errare non potest clamant: Ne perdas cum impiis, Deus, animam meam, et cum viris sanguinum vitam meam. Ne cum voluerint colligere zizania, eradicent simul et triticum; nec per diligentiam segetem dominicam purgent, sed per temeritatem ipsi potius inter purgamenta numerentur. Ideoque idem apostolus cum jam multos comperisset immunda luxuria et fornicationibus inquinatos; ad eosdem Corinthios in secunda Epistola scribens, non itidem praecipit ut cum talibus nec cibum sumerent. Multi enim erant, nec dici de his poterat, Si quis frater nominatur fornicator, aut idolis serviens, aut avarus, aut aliquid tale; cum ejusmodi nec cibum quidem simul sumere: sed ait, Ne iterum cum venero ad vos, humiliet me Deus, et lugeam multos ex iis qui ante peccaverunt, et non egerunt poenitentiam super immunditia, et luxuria, et fornicatione quam gesserunt; per luctum suum potius eos divino flagello coercendos minans, quam per illam correptionem, ut caeteri ab eorum conjunctione se contineant. Consequenter enim dicit: Ecce tertio hoc veniam ad vos: in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum. Praedixi, et praedico sicut praesens secundo, et nunc absens, iis qui ante peccaverunt, et caeteris omnibus, quia si venero iterum, non parcam; quia probationem quaeritis ejus qui in me loquitur Christus. Quid aliud dixit hic, Non parcam; nisi quod superius ait, Et lugeam multos: ut luctus ejus impetraret flagellum a Domino quo illi corriperentur, qui jam propter multitudinem non poterant ita corripi, ut ab eorum conjunctione se caeteri continerent, et eos erubescere facerent, sicut faciendum est, si quis frater in aliquo caeteris dissimili crimine nominetur? Et revera si contagio peccandi multitudinem invaserit, divinae disciplinae severa misericordia necessaria est: nam consilia separationis et inania sunt et perniciosa atque sacrilega; quia et impia et superba fiunt, et plus perturbant infirmos bonos, quam corrigunt animosos malos. Sicut ille fidelissimus testis avaritiae collegarum, cum ea mala tribulationum quae patiebatur illo tempore Ecclesia, censurae divinae et disciplinae tribueret, commemoratis quos noverat episcoporum pessimis moribus, qui esurientibus fratribus habere argentum largiter vellent, fundos insidiosis fraudibus raperent, usuris multiplicantibus fenus augerent: Quid non, inquit, perpeti tales pro peccatis hujusmodi mereremur? Et deinde adhibet testimonium de Psalmis dicens: Cum jam pridem monuerit et dixerit censura divina,« Si dereliquerint filii ejus legem meam, et in judiciis meis non ambulaverint; si justitias meas profanaverint, et praecepta mea non observaverint; visitabo in virga iniquitates eorum, et in flagellis delicta eorum: misericordiam autem meam non dispergam ab eis».
3.13
Misericorditer igitur corripiat homo quod potest: quod autem non potest, patienter ferat; et dilectione gemat atque lugeat, donec aut ille desuper emendet et corrigat, aut usque ad messem differat eradicare zizania, et paleam ventilare: ut tamen securi de salute sua bonae spei Christiani inter desperatos, quos corripere non valent, in unitate versentur, auferant malum a se ipsis, id est, ut in ipsis non inveniatur quod in moribus aliorum eis displicet. Cum enim dixisset Apostolus, Quo enim mihi de iis qui foris sunt judicare? Nonne de iis qui intus sunt vos judicatis? De his autem qui foris sunt Deus judicabit: tanquam illi responderent, Quid agimus, cum ita improborum multitudine premimur, ut judicium nostrum in aliqua coercitione non possimus exercere? Auferte, inquit, malum ex vobis ipsis, id est, si non potestis auferre malos ex medio vestrum, ipsum malum auferte ex vobis ipsis. Quod si quisquam velit sic intelligere quod dictum est, Auferte malum ex vobis ipsis; ut per correptionem separationis de congregatione fratrum malus quisque auferendus sit: studio tamen sanandi, non odio perimendi esse faciendum, nemo dubitaverit. Et quis adhibendus sit modus temporaque servanda, ne pax Ecclesiae violetur, in qua maxime tritico parcendum est, ne simul cum zizaniis eradicetur, quod in praesentia visum est necessarium, disseruimus Haec qui diligenter cogitat, nec in conservatione unitatis negligit disciplinae severitatem, nec immoderatione coercitionis disrumpit vinculum societatis.
3.14.1
Nam hoc ipsum quod ait Apostolus, Cum ejusmodi nec cibum simul sumere: quam multi boni christiani, de iis de quibus familiarius curam gerunt, ut a quorum consortio se potuerint separare, quos tali correptione posse corrigi sentiunt, vel quos omnino corrigi posse desperant, ne alios colloquiorum malorum contagione corrumpant, non dubitant facere? Facit autem hoc bene, id est, humili charitate ac benigna severitate, qui sic praeest fratribus, ut eorum servum se esse meminerit, sicut sese habent ipsius Domini et praeceptum et exemplum. Tunc enim fit sine typho elationis in hominem, et cum luctu deprecationis ad Deum. Sed quam facile de gradu clericorum quisque ab episcopo, vel de numero pauperum quos pascit Ecclesia, vel de ipsa congregatione laicorum, sive ab episcopo, sive a clero vel quocumque praeposito, cui est potestas, eximitur, ita ut cum ejusmodi a caeteris quibus hoc praecipi potest, nec cibus sumatur; tam facile malorum multitudo in quolibet ordine Ecclesiae non potest a bonorum commixtione secludi et expelli. Nam et in domibus suis quique boni fideles ita disciplinam suorum moderantur et regunt, ut ibi quoque obtemperent Apostolo praecipienti, cum ejusmodi nec cibum simul sumere, cum et de filiis suis et de domo pacis hoc faciunt vel fieri jubent; cum eos vident ita vivere, ut hoc eis esse faciendum ipsa quam habetur in eos charitas suggerat. Turba autem iniquorum, cum facultas est in populis promendi sermonem, generali objurgatione ferienda est, et maxime si occasionem atque opportunitatem praebuerit aliquod Domini flagellum desuper, quo eos appareat pro suis meritis vapulare. Tunc enim aures humiles praebet emendatorio sermoni calamitas auditorum, faciliusque in gemitum confitendi quam in murmura resistendi afflicta corda compellit: sicut tunc beatus Cyprianus de collegis suis fortasse illa non diceret, nisi eum desuper divina severitas adjuvaret. Eo quippe tempore illa dicebat tam molesto, tam calamitoso atque luctuoso, ut illi non solum succensere non auderent, sed etiam vix a succensentibus veniam se posse impetrare sentirent. Quanquam etsi nulla calamitas tribulationis premat, cum facultas datur, utiliter corripitur in multitudine multitudo: nam sicut separata saevire, sic in ipsa congregatione objurgata gemere consuevit. Quamobrem et illud praeceptum Apostoli nullo modo negligendum est, cum sine periculo violandae pacis fieri potest; quia nec ipse aliter fieri voluit, ut a congregatione bonorum separetur malus: et ejusdem illud praecipue attendendum est, ut sufferentes invicem studeamus servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Item Domino in Evangelio dicenti, in illo obtemperare debemus ubi ait, Si neque Ecclesiam audierit, sit tibi tanquam ethnicus et publicanus: et in illo ubi prohibuit colligi zizania, ne simul eradicetur et triticum. Potest enim utrumque custodiri ab eis quibus dictum est, Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur.
3.14.2
CAPUT III.-- 17. Sed jam caetera, quae Parmenianus posuit, testimonia videamus. Inter omnia, quibus eorum sacrilegus tumor apparet, nullo se loco magis aperuit, quam in eo quod ausus est etiam illud Jeremiae prophetae ponere, unde persuaderet caeteris hominibus, communionem Donatistarum, non solum Ecclesiam veram esse, sed etiam talem jam hoc tempore, qualis post ultimam ventilationem Ecclesia sancta futura est. Cui sacrilegae praesumptioni et nefandae elationi quid addi possit, ignoro. Et multis quidem locis sermonum suorum nihil aliud quam praesumere intelliguntur; sed aliquando tamen verecundantur, cum eos veritas urgere coeperit, quando interrogantur utrum non habeant, vel utrum non sint ipsi peccatores: verumtamen in hoc prophetico testimonio impiam vanitatem et suam nimiam perversitatem apertissime prodiderunt. Cum enim Jeremias sanctus vellet ostendere bonis et malis, etiamsi ad tempus sit congregationis una societas longe tamen disparia esse momenta morum finemque meritorum: Quid paleis, inquit, ad triticum? Parmenianus autem cum vellet Tichonium refellere dicentem, malos a bonis in unitate interim pro pace tolerandos, et in fine ultimi judicii separandos, posuit hoc Jeremiae testimonium, quo perversus atque errans perversos et errantes ad turbulentissimas et sceleratissimas seditiones inflammet; ut quisquis inflata mente carnis suae videtur sibi aliquid esse, cum nihil sit, se ac similes sui tanquam grana purgatissima existimans, ad Ecclesiae congregationem, in qua necesse est ut ii qui ad vitam aeternam pertinent, eos qui ad ignem aeternum pertinent, usque ad certum finem tanquam frumenta paleam suam tolerent, jam sibi accedendum esse non putet. Nullus alius flatus de area Christi levissimam paleam ante tempus ventilationis excussit; nulla alia praesumptio sacrilega schismata quaecumque, ubicumque sunt, fecit.
3.15
Admonet, inquit, Jeremias sanctissimus, infructuosas et steriles peccantium turbas ab honorata fruge justorum discerni, dicens: Quid paleis ad triticum? O tuba furoris! o vox exsecrabilis pestilentiae! Numquid forte sic errat genus humanum, ut non agnoscat ventilatorem Parmenianum? An et ipse dat locum Donato, et ad purgatam per eum massam se venisse gloriatur? Nam ille ante se Majorinum nescio utrum dignetur agnoscere. An isti tres tanquam tria cornua cujusdam ventilabri in manu Domini fuerunt, per quos messis totius orbis mundaretur; et Africa electa est, ubi purgata massa consisteret, caeteram autem omnem terram palea separata vestiret? Unde ergo tanti greges Circumcellionum? Unde ergo tantae turbae convivarum ebriosorum, et innuptarum, sed non incorruptarum, innumerabilia stupra feminarum? Unde tanta turba raptorum, avarorum, feneratorum? Unde tam multi per suas quique regiones notissimi, tantumdem volentes, sed non tantumdem valentes, Optati? Quid ad haec respondebunt? Non sunt ista? An, Et hoc triticum est? Vae impudentissimae negationi, si apud se ista non esse; vae sceleratissimae perversitati, si frumenta esse responderint. Postremo massam purgati tritici post tantae auctoritatis trientem, id est, Majorinum, Donatum, Parmenianum, etiam Primianus iterum ausus est ventilare, ut Maximianistas de sua communione separaret. An forte frumenta projecit? Quid est ergo ipse cum suis, qui talia projecerunt? An ita ista frumenta purgata sunt, ut se invicem non agnoscant, et se invicem damnando ventilare conentur? Potuitne palea baptizare frumenta? Si potuit, cur ergo dicunt, Quid paleis ad triticum? Si autem non potuit, cur Felicianus cum inter paleas Maximianistarum foras volasset, quotquot ille baptizavit, cum eo rursus ad massam illam purgatissimam redierunt, et omnes intus eos nunc habent, et sibi non dicunt, Quid paleis ad triticum?
3.16.1
Jam ergo evigilent aliquando, et intelligant quemadmodum Propheta dixerit, Quid paleis ad triticum? Ubi enim dicatur considerent, si eis inest qualiscumque sensus humanus. Numquid in agro dici potest, Quid paleis ad triticum, quando eadem radice portantur? Numquid in area, ubi pariter triturantur? Sed utique in horreo, Quid paleis ad triticum? Veniet enim ille paterfamilias ferens ventilabrum in manu sua, et mundabit aream suam; frumenta recondet in horreum, paleam vero comburet igne inexstinguibili. Nam per aliam similitudinem omne triticum ovium nomine, et omnis palea haedorum nomine significatur, quae duo pecorum genera interim permixta sub uno pastore pascuntur. Sed veniet, inquit, Filius hominis cum Angelis suis, et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor separat oves ab haedis: et oves quidem ponet ad dexteram, haedos autem ad sinistram. Et dicet iis qui a dextris ejus erunt: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab initio mundi. Illis autem qui ad sinistram, dicet: Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus. Tunc ergo impletur prophetia, Quid paleis ad triticum? quando haedis et ovibus non potest pascua esse communis. Si possunt pisces boni piscibus malis intra illam sagenam cui dixit Dominus, Simile est regnum coelorum sagenae missae in mare, dicere, Recedite a nobis, aut recedemus a vobis donec omnes educantur ad littus, et per Angelos boni mittantur in vasa, mali autem projiciantur foras: potest hoc tempore impleri quod dictum est, Quid paleis ad triticum? Sed qui congregationem suam jam frumentum purgatum putant, a commixtione frumenti et paleae tanquam pura palea volaverunt: et qui se sub uno pastore non adhuc cum haedis pascere sentiunt, luporum insidiis de grege Domini separati sunt: et qui cum malis piscibus se congregatos esse non putant, non solum mali pisces sunt, sed etiam unitatis retia disruperunt. Quod si jam hoc tempore intelligamus fieri quod Jeremias, ait, Quid paleis ad triticum? nihil aliud recte intelligere possumus, nisi quod in una quidem congregatione sunt, donec in fine ventilationis etiam corporaliter separentur; sed tamen tritico sursum cor est, paleae vero deorsum. Palea quippe sua quaerit, non quae Jesu Christi: triticum autem thesaurizat thesaurum in coelo; et ubi est thesaurus ejus, ibi et cor ejus.
3.16.2
CAPUT IV.-- 20. Sic etiam verba Isaiae intelligenda sunt, quae ille similiter non intelligens, ad eamdem sui erroris sententiam detorquere conatur. Quid enim ait Isaias? Recedite, recedite; exite inde, et immundum nolite tangere: exite de medio ejus, et separamini, qui fertis vasa Domini. Numquid eadem toties repetenda sunt, quoties quomodo fiat separatio cordis a malis? Immundum enim non tangit, qui ad peccatum nulli consentit. Exit autem inde, ut salva sit ejus causa apud Deum, si etiam disciplinam corripiendi et arguendi salva pace non negligat. Nam qui vult corporaliter quasi manifestos malos deserere, spiritualiter deserit latentes bonos, quos inexpertos et incognitos cogitur accusare, dum separationem suam conatur defendere.
3.17
Sed isti respondeant, Si mundus est Felicianus, cur exiit de medio eorum? Si vero immundus, cur modo tangit mundum? Quod si tunc immundus fuit cum foris esset, quos illic baptizavit, immundi sunt, quia immundum tetigerunt. An omnes cum illo remeando mundati sunt? Possunt ergo isti mundari foris baptizati, quos in sua communione non baptizaverunt? Cur ergo alios rebaptizant? An a trecentis decem Bagai considentibus damnari aliqua forte dignatio est; et ideo de toto orbe quisquis ad eos venerit rebaptizatur, quia non meruit totus orbis istam dignationem, ut a Bagaiensi concilio damnaretur? Quid ergo? A Maximiano et a caeteris sociis ejus ad Primiani communionem non redeuntibus quicumque baptizati fuerint, rebaptizantur? an parcitur eis? Si rebaptizantur, violatur dignatio Bagaiensis: in ea quippe etiam istorum baptizatores damnati sunt. Si autem parcitur eis, rogandi sunt isti, ut rursum ad oppidum Bagaiense conveniant, et si forte ille numerus trecentorum decem jam consecratus est, totidem conveniant, et illic sententiam contra totum orbem proferant, sicut adversus Maximianistas protulerunt, ut cum voluerint aliquem rebaptizare, ex aliqua parte orbis venientem, pari privilegio se defendat, asserens sibi ita parci oportere, sicut ei parcitur quem Maximianista baptizat; quia jam non solum Maximianistae, sed etiam totus orbis meruerit concilio Bagaiensi damnari. Deinde se ipsos a tam magna invidia liberabunt, ut cum coeperint jam non rebaptizare in Ecclesia baptizatos, quae per omnes terras est constituta, si quis eis moverit quaestionem, cur jam non faciant quod ante faciebant, respondeant: Quando ista faciebamus, nondum Bagaiensi concilio totum orbem terrarum damnaveramus: nunc autem rogati misericorditer concessimus, ut eos tali concilio damnaremus, quali Maximianistas damnavimus, quorum Baptismum non repetimus. Quid ergo magnum est, quid difficile, praestare omnibus gentibus tantam dignationem damnationis? An iterare baptismum orbis terrarum licet, et iterare damnationem orbis terrarum non licet? Etiam hinc securi sint, non inveniemus quo concilio tot gentes provinciasque damnaverint. Quosdam paucos in Africa damnaverunt, a quibus totius orbis judicio superati sunt; nec ausi sunt postea damnare judices apud quos superati sunt: quid enim esset impudentius? quid insanius? Multo minus damnare potuerunt etiam in caeteris terrarum partibus constitutos, qui magis talibus judicibus ecclesiasticis credere, quam victis litigatoribus voluerunt. Et tamen Maximianistarum, quos trecenti decem Donatistae Bagaiensi concilio damnaverunt, Baptismus agnoscitur, acceptatur, admittitur: orbis autem terrarum, per quem haereditas Christi sic exhibita est ut promissa est, in qua et ipsi ante paucos annos fuerunt, quem nullo jure damnare potuerunt, et nulla saltem concilii perversitate damnarunt, Baptismus improbatur, exsufflatur, iteratur. O sancta damnatio, quam Maximianistae meruerunt; et laboriosa innocentia gentium, quae apud illos propterea christianum nomen amisit, quia talem damnationis locum invenire non potuit!
3.18
Si autem illi soli a Maximianistis venientes non rebaptizantur, qui cum suis baptizatoribus redeunt, sicut hi qui cum Praetextato et Feliciano redierunt: primo videant quemadmodum ejusdem schismatis Baptismum extra eorum communionem foris aequaliter datum in aliis confirment, in aliis exsufflent, in parte honorent, in parte violent. Ita enim ubi violant, rei sunt: ubi autem confirmant, reatus sui testes inveniuntur. Si enim postea sic confirmarent, ut jam violare desinerent; non discrepatio, sed correctio diceretur: cum autem in quibusdam improbant quod in aliis approbant; in his accusantur, in illis contra se testimonium dicunt. Quaero enim quare non baptizes eos quos Felicianus in Maximiani schismate baptizavit: quia Christi Baptismum acceperunt, an quia Feliciani? Si quia Feliciani; apud Maximianistas eum dedit damnatus, foris extra communionem vestram dedit eum; hoc est illud Baptisma, quod et Salvii Membresitani et aliorum talium: si autem quia Christi; plus apud te valet pro Baptismo Christi Felicianus in Mustitanis, quam ipse Christus in omnibus terris; plus apud te valet pro Baptismo Christi sedens ad latus tuum et damnatus a te, quam ille sedens ad dexteram Patris et crucifixus pro te? Parcitur in paucissimis Baptismo Christi, ne Felicianus offendatur: et non parcitur, ne ipse Christus in tot gentium millibus exsuffletur?
3.19
Sed incredibilis est caecitas hominum, et omnino nescio quemadmodum credi posset esse in hominibus tanta perversitas, nisi experimento verborum suorum factorumque patesceret usque adeo se clausos habere cordis oculos, ut cum commemorent sanctae Scripturae testimonia, non intueantur in factis Prophetarum, quemadmodum intelligenda sunt verba Prophetarum. Dixit Jeremias, Quid paleis ad triticum? non ut ipse recederet a paleis populi sui, in quas tanta illa vera dicebat. Dixit Isaias, Recedite, recedite; exite inde, et immundum nolite tangere. Cur ipse in illo populo immunditiam quam graviter arguebat, in una cum eis congregatione tangebat? Legant quanta in malos populi sui, et quam vehementer ac veraciter dixerit, a quibus se tamen nulla corporali diremptione separaverit. Dixit David: Non sedi cum concilio vanitatis, et cum facinorosis non introibo: odio habui curiam nequissimorum, et cum impiis non sedebo. Legant quales ipse temporibus suis in illo populo toleravit; qui unctionis mystico sacramento tantum honorem detulit, ut id nec in sceleratissimo Saüle contemneret; imo tantum veneraretur, ut amplius omnino non posset. Nonne, si eorum verba factis eorum objiceremus, responderent nobis: Nos plane cum talibus nullum habuimus in corde consor tium, nec tangebamus immundum ubi potest coinquinari contactus; id est, consensione atque placito conscientiae recedebamus, et exibamus, ab eis, qui non solum talia non faciebamus, sed nec facientibus tacebamus? Isti autem seditiosi et insani, qui defensionem praecisionis suae quaerunt ex oraculis Prophetarum, superest ut impietate vesana de verbis propheticis mores arguant Prophetarum. An hoc dicturi sunt, quod illis temporibus recedere justis a malo populo non licebat, istis vero temporibus licet? Quid dici perversius potest, illo tempore non potuisse bonos a malis corporaliter separari, quando multa sacramenta corporaliter observari videbantur; nunc autem necessariam esse corporalem separationem, quando jam illa spiritualiter observantur?
3.20
Vae caecis ducentibus et caecis sequentibus! Itane non timent ista dicentes, ne forte per tantam latitudinem orbis terrarum, qua fides Christi nomenque diffusum est, antequam se isti separarent, in aliqua parte terrarum ab Africanis regionibus remotissima jam hoc justi fecerint, et adhuc isti in immunditiae, quam illi fugerant, contagione vivebant? Quis enim eis cavet, quis eos securos facit, si hujusmodi a malis separatio facienda est, hanc, antequam ab istis fieret, nunquam factam fuisse tam longe, ut Africa omnino nesciret, sicut in extremis illarum partium terris pars Donati prorsus ignota est? Fortasse dicent obesse sibi non potuisse quod ignorabant. Sic ergo et illis terris obesse non potest quod gestum in Africa ignorant, etiamsi vera isti dicerent, quae de Afrorum criminibus mentiuntur. Si autem dicunt latere se non potuisse, si fieret: modo dicant, per omnes orbis terrae partes quod schisma factum sit. Nimium est quod interrogo: in ipsa Africa dicant Donatistae Carthaginenses, vel quicumque sunt in civitate Carthaginis, quot partes per Numidiam et Mauritaniam factae sint de ipsa parte Donati, quarum omnium causas utique nosse deberent; ne forte justi aliqui in regionibus illis malorum suorum societatem congregationemque vitaverint, et exierint inde, ne immundum tangerent, ne cum facinorosis introirent; ne forte isti jam ante aliquot annos in aliquo angulo Numidiae vel Mauritaniae separantibus se frumentis palea remanserint et nesciunt. Sed unde securi sunt, nisi quia certum habent bonos esse non potuisse, qui se ab unitate communionis Donati, quae per totam Africam diffunditur, segregarunt? Quia si malos aliquos in sua vicinitate patiebantur, quos ostendere caeteris non valebant, eos tolerare potius debuerunt, quam dividere se a tot innocentibus, quibus persuaderi non poterant aliena peccata, etiamsi ea ipsi optime nossent. Cur ergo haec innocentia non tribuitur orbi terrarum in tanta multitudine gentium, quacumque Christi haereditas patet, ut certa atque secura sit, eos qui se bonos dicunt, et se ab omnis terrae unitate sejungunt, eo ipso demonstrare quales sint? Sibi enim justi videntur, et spernunt caeteros; et ideo non cantant canticum novum, quia de superbia veteris hominis extolluntur. Ab ea quippe communione separantur cui dictum est, Cantate Domino canticum novum; cantate Domino, omnis terra. Qui si vere justi essent, et humiles essent: si autem humiles essent, etiamsi vere malos in suae vicinitatis congregatione paterentur, quos ab unitate Christi expellere non valerent, charitate Christi tolerare diligerent. Quomodo autem possunt de iis ipsis quos in sua vicinitate malos arguunt, justum habere judicium, cum temeraria caecitate tam longe a se positos ignotissimos criminantur? Utrum enim vel cives suos vel vicinos quos arguunt, malos esse noverint, incertum est orbi terrarum: quia vero ab eis quorum vitam longe positorum nosse non possunt, temeraria caecitate separentur, certum est orbi terrarum; et quia cum laude patientiae mali tolerantur, ne ignoti boni damnentur, certum est orbi terrarum. Quapropter securus judicat orbis terrarum, bonos non esse qui se dividunt ab orbe terrarum in quacumque parte terrarum.
3.21.1
Postremo, si Prophetae posteros monuerunt, ut se ante tempus ultimae ventilationis a paleis corporaliter separarent, et tali separatione caverent tangere immundum, et cum facinorosis non introirent, cur hoc non fecit apostolus Paulus? An palea non erant qui non ex veritate, sed ex invidia Christum annuntiabant? An immundi non erant qui non caste Evangelium praedicabant, quos in illius temporis Ecclesia fuisse testatur, et cujus excellentissimam charitatem omnia tolerantem etiam posteriores imitati sunt? An immunditia non est avaritia, quam Cyprianus corde non tetigit, et tamen inter avaros collegas pacatissime vixit? Obsurduerat videlicet adversus verba Psalmorum, ut sederet in conventiculo vanitatis, et cum facinorosis introiret; odio non haberet curiam malignorum, et cum impiis sederet? Annon erat conventiculum vanitatis in eis, qui esurientibus in Ecclesia fratribus largissimo argento nitere cupiebant? Annon erant facinorosi, qui fundos insidiosis fraudibus rapiebant? An nequissimi non erant, qui usuris multiplicantibus fenus augebant? Ille vero lavabat manus suas cum innocentibus, et curcumdabat altare Domini. Ideo quippe tolerabat nocentes, ne desereret innocentes, cum quibus manus lavabat, quia diligebat speciem domus Domini, quae species in vasis honorabilibus erat. In magna autem domo non solum vasa sunt aurea et argentea, sed et lignea et fictilia. Et illa quidem sunt in honorem, illa vero in contumeliam. Et mundabat semetipsum ab hujusmodi, ut esset etiam vas in honorem sanctificatum, utile Domino, ad omne opus bonum paratum: nec propter vasa quae erant in contumeliam se a magna domo separabat; sed eos in unitate illius domus arguens tolerabat, a quibus se non imitando mundabat.
3.21.2
CAPUT V.-- 26. Sed novit ponere Parmenianus verba Prophetae, dicentis: Non sedi cum concilio vanitatis, et cum facinorosis non introibo: odio habui curiam nequissimorum. Lavabo cum innocentibus manus meas, et circumdabo altare Domini: ut audiam voces laudis, et enarrem omnia mirabilia tua. Domine, dilexi speciem domus tuae, et locum tabernaculi claritatis tuae. Ne simul perdideris cum peccatoribus animam meam, et cum viris sanguinem vitam meam: in quorum manibus delicta sunt; dextera eorum impleta est muneribus. Novit hoc ponere Parmenianus, et non curat advertere quemadmodum his verbis sine ullo divisionis nefariae sacrilegio serviatur. Species enim domus et locus tabernaculi claritatis Dei in vasis est, ut dixi, non in omnibus, quae tamen in una domo magna sunt; sed in iis quae sunt in honorem sanctificata, Domino utilia, ad omne opus bonum semper parata. In his quisquis dilexerit speciem domus Dei, et locum tabernaculi claritatis ejus, tolerat ea quae sunt in con tumeliam, nec propter haec relinquit domum, ne fiat ipse non vas in contumeliam, quod tamen in domo toleratur, sed stercus quod de domo projicitur; et propter ipsam temporalem cum malis in una domo congregationem orat dicens, Ne simul perdideris cum peccatoribus animam meam, et cum viris sanguinum vitam meam: in quorum manibus delicta sunt; dextera eorum repleta est muneribus. Hoc utique orat, ne simul pereat cum iis cum quibus eum simul vivere charitas omnia tolerans hortatur, cujus sacrificium praemisit dicens, Domine, dilexi speciem domus tuae, et locum tabernaculi claritatis tuae. Quia enim dilexi speciem domus tuae, et propter ipsam dilectionem tolero vasa quae sunt in contumeliam, quia charitas omnia tolerat, ne simul cum eis perdideris animam meam. Nonne apparet in his verbis vox illorum, qui per Ezechielem prophetati sunt gemere et moerere ob iniquitates populi quae fiebant in medio eorum; et quia erant vasa in honorem, proprium signum accipere meruerunt, ut cum illi omnes inciperent vastari atque deleri, Deus non perderet cum peccatoribus animas eorum? Isti autem sunt infelices, qui se ab omni malorum congregatione tanquam triticum a paleis purgatos esse praesumunt. Per istam enim vanitatem praejudicarunt sibi, ut in populis quibus praesunt, iniquissimas et flagitiosissimas turbas non audeant corripere ut corrigantur, ne per hoc cogantur confiteri quia mali sunt, et dicatur eis: Certe tritico purgato loquimini, cur per has voces tantam commixturam esse fatemini? Et ideo quia justi non sunt, non emendant et arguunt in misericordia, sed oleo adulationis impinguant capita eorum, quibus ipsi capita esse volunt; quoniam sub uno capite quod in coelo est, in unitate corporis quod per totam terram est, esse nolunt: ut merito plebibus eorum dicatur, Qui vos felices dicunt, in errorem vos mittunt, et conturbant semitas pedum vestrorum.
3.22
Qui ergo non vult sedare in concilio vanitatis, non evanescat typho superbiae, quaerens conventicula justorum a totius orbis unitate separata, quae non potest invenire. Justi autem sunt per universam civitatem, quae abscondi non potest, quia supra montem constituta est. Montem illum dico Danielis, in quo lapis ille praecisus sine manibus, crevit, et implevit universam terram. Per totam igitur istam civitatem toto orbe diffusam justi gemunt et moerent ob iniquitates quae fiunt in medio eorum. Non ergo quaerat quis separatos justos; sed cum ipsis potius in malorum temporali commixtione concorditer gemat. Non enim sedebit in conventiculo vanitatis: quia ibi sedebit, ubi conversatur; audiet autem dicentem Apostolum, Nostra autem conversatio in coelis est. Ibi cum facinorosis non erit, ibi curiam nequissimorum non patietur, ibi cum impiis non sedebit. In tali spe habitet, ut ad rem cujus habet spem pervenire aliquando mereatur. Non enim jam resurreximus sicut Christus, aut jam cum illo sedemus in coelestibus; et tamen quia talem spem nobis dedit, et per ipsam spem jam quodam modo ibi conversamur, dicit Apostolus, Si autem resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram. Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. In illa vita nostra quae abscondita est cum Christo in Deo, non sedemus in conventiculo vanitatis, quia, sicut dicit Apostolus, Simul nos excitavit, et simul nos sedere fecit in coelestibus; sed in spe, nondum in re. Spes autem quae videtur non est spes: quod enim quis videt, quid sperat? Si autem quod non videmus, speramus, per patientiam exspectamus. Quam patientiam isti miseri perdiderunt, et festinantes se ante tempus velut a palea separare, se ipsos esse levissimam paleam vento ablatam de area demonstrarunt. Quod ergo ait Sapientia teneamus: Qui autem me audit, habitabit in spe, et silebit sine timore ab omni malignitate. Dum ergo habitamus in spe, cogitantes non quid sumus, sed quid erimus: quia filii quidem Dei sumus, sed nondum apparuit quod erimus; quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est: in tali spe habitantes, quia haec habitatio non habet malos, nec conventicula vanitatis, nec facinorosos, nec iniquos, nec impios patimur; et eos tamen non in spe quae non videtur patimur in congregatione catholica toto orbe diffusa, donec transeat iniquitas, donec tempore messis zizania colligantur, donec ultimo ventilabro a frumento palea separetur, donec pisces boni a piscibus malis, cum quibus intra eadem retia congregati sunt, in littore eligantur, donec haedi ab ovibus cum quibus sub uno pastore in eisdem pascuis tamdiu paverunt, in ultimo ad sinistram segregentur.
3.23.1
Nulla est igitur securitas unitatis, nisi ex promissis Dei Ecclesia declarata, quae super montem, ut dictum est, constituta abscondi non potest: et ideo necesse est ut omnibus terrarum partibus nota sit. Inconcussum igitur firmumque teneamus, nullos bonos ab ea se posse dividere, id est, nullos bonos, etiamsi cognitos sibi malos patiantur, ubicumque versentur, propter eos se a longe positis et incognitis bonis temerario schismatis sacrilegio separare; ut in quacumque parte terrarum vel facta sunt ista, vel fiunt, vel futura sunt, caeteris terrarum partibus longe positis, et utrum facta sint vel cur facta sint ignorantibus, et tamen cum orbe terrarum in unitatis vinculo permanentibus, ea ipsa sit firma securitas, non hoc potuisse facere, nisi aut superbiae tumore furiosos, aut invidentiae livore vesanos, aut saeculari commoditate corruptos, aut carnali timore perversos. Quibus omnibus causis efficitur ut vel boni falsis criminibus infamentur, vel temere de bonis falsa credantur, vel etiam mali qui pro unitatis vinculo tolerati nihil obsunt bonis, disrupta bonorum pace perversissime fugiantur, cum vexationi frumentorum non parcitur, usurpantibus sibi hominibus ante messem quod Angeli in messe facturi sunt.
3.23.2
CAPUT VI.-- 29. Quae cum ita sint, audent etiam sacrilega schismata vel haereses impiae, si quando in flagello ut se corrigant admonentur, poenas furoris sui etiam inter martyria deputare. Quod existimans etiam Parmenianus, in fine epistolae suae exhortatur Tichonium ut in parte Donati permaneat et persecutiones perferat, dicens, non se debere voluntate conjungi eis, quibus persecutione cogente non juncti sunt; adhibens etiam testimonium Scripturae dicentis, Vae his qui perdiderunt sustinentiam, et diverterunt in vias pravas. Et quid facient, cum inspicere coeperit eos Dominus? more suo cuncta de divinis Libris adversus se ipsos proponens. Qui enim sustinentiam perdiderunt, nisi qui eos de criminibus quae objiciebant convincere nequiverunt, quos pro pace Christi tolerare noluerunt; et sero postea cogitantes, ipsam partem suam non esse per multas particulas dividendam, etiam sibi manifestissimos sacrilegos quos ipsi damnarunt, rursus receptos pro falsa Donati pace tolerarunt? Et jam nunc tandem aliquando cognoscant et corrigant, quod se impie fecisse, ex eo saltem quod a Maximiano passi sunt, didicerunt. Sed scilicet erubescunt, manifestissimis rationibus corrigi, quia imperatorum jussionibus restiterunt, ne illa quae se conqueruntur fuisse perpessos, correcti perdidisse videantur: quasi non melius perdunt illa, quam pereunt. Si enim habent aliquam umbram, quamvis falsam atque fallacem, tamen nonnullam imaginem fortitudinis, jubenti non cedere imperatori: cujus vel humanae laudis illecebra est, apertissimae contradicere veritati? Cur clausis oculis tam multa de Scripturis testimonia proferunt, quae intellecta atque contra se prolata repudiant; quae si secundum eorum intellectum recipiuntur, nihilominus eos de sua perversitate convincunt? Nonne scriptum est, Non contradicas ullo modo veritati? Cui autem nisi veritati contradicitur, cum etiam regi ex veritate aliquid jubenti resistitur? Sed rex homo qui minatur vel qui vindicat, ad tempus molestus est: non sic ille Rex qui etiam Veritas dicitur, qui nunc quoque illis per prophetam clamat, Sine causa percussi filios vestros; disciplinam non receperunt. Qui propterea per humanas potestates nunc misericorditer admonet, ne in fine sic vindicet, ut non se possint superbi de sua damnatione jactare. Sub vindicta enim regum potest hominum pertinacia falso nomine virtutis velle laudari; aeternis autem ignibus concremari, nec erit, nec vocabitur fortitudo. Non enim erunt in die illa qui caput ungant oleo adulationis, aut varia decepti fallacia coronatos somnient damnatos, dicentes, Euge, euge; et jurantes per canos eorum, qui caput sanum non habuerunt, et per compages eorum qui viam pacis non agnoverunt. Quales turbas isti avertentes a Christi unitate, et ad suum nomen convertere cupientes, interim temporalia supplicia schismatis sui conferre audent passionibus martyrum, ut eis poenarum suarum natalitia celebrentur magno conventu hominum furiosorum: quorum e numero illi sunt, qui etiam nullo persequente, se ipsos ultro per montium abrupta praecipitant, ut malam vitam pejore morte consumment. Non erunt in die illa stultae plebes quibus dicant, Nos sumus justi qui patimur persecutionem: et quibus caecis vendatur reprobus lapis pro gemma pretiosa, id est, carnalis duritia pro spirituali patientia. Non erunt qui nomina principum furoris sui recitent ad altaria, vel quae ab unitate Christi diviserunt, vel quae sub nomine Christi contra erexerunt. Haec enim sunt pretia, quae isti ut accipiant, dum volunt habere quod vendant, excitant adversum se potestatum severitatem per animosam perversitatem, ne illi qui ab eis seducuntur, et eos propterea justos putant, quia poenas iniquitatis exsolvunt, redeant ad cor, et considerent quare patiantur quae se pati gloriantur. Quantum enim erat ut paululum adverterent talia dicere Parmenianum Tichonio de perferendis persecutionibus et gloria tolerantiae, qualia dicunt omnes haeretici, de quibus coercendis vel puniendis similia regum jussa proferuntur; qualia certe Membresitanis suis dicit etiam Salvius, cui tantas Abitinenses plagas et contumelias intulerunt, per quos isti meruerant ut de Ecclesia pelleretur, ut ejus cervici etiam mortuorum canum cadavera colligarent, ut postremo cum illo ad turpes voces cantationesque saltarent. Quem sermonem, posteaquam tanta perpessus est, eum putamus habuisse cum suis, quos miseros decepit ut alteram sibi basilicam fabricarent? Quanta dixit de justitia, pro qua talia perpeti meruit: ideo se sanctum persuadens, quia passus est; ideo illos iniquissimos, quia fecerunt. Thuscorum tyrannorum commemoratur antiqua crudelitas, qui mortua vivis, sed humana humanis corpora conjungebant: canina vero humanis, et haec episcopalibus membris, nescio utrum quisquam se vel audisse unquam vel legisse commemorat. Notum est omnibus, nugaces et turpes saltationes ab episcopis solere compesci: quis unquam meminit, ab hominibus quos in auxilium episcopi petierunt, cum episcopis esse saltatum? An forte Salvius tunc non erat episcopus, quia damnatio ejus in Bagaiensis concilii sententia recitatur? Quid, si et ipse postea reconciliaretur Primiano, sicut reconciliatus est Felicianus, ejusdem« plenarii concilii veridico ore» damnatus, sicut ibi eorum verba recitantur, tunc esset episcopus? An forte jam non admitteretur, quia sacrilegium schismatis quem coinquinaverit, potest mundari, sicut Felicianus; quem vero canes mortui collo suspensi immundum fecerint, non potest expiari? Vellem scire quid ad haec dicunt, tam manifesta, tam publica, tam recentia, qui nobis antiquas calumnias suas quasi crimina nostra objiciunt. Quisquis eorum arbitratur me falsa jactare, quid magnum est, quid difficile, ut animae suae curam gerens pergat Membresam, quaerat an facta sint ista, et defendat, si potest? Si enim dicit ista recte schismaticis fieri, quos trecenti et decem Donatistae episcopi damnaverunt, non murmurent quando aliqua patiuntur, quamvis passi sint, quos ab unitate Christi schisma fecisse, non trecentorum et decem, sed totius orbis auctoritate convincimus. Si autem dicit levia esse quae passus est Salvius; quaero utrum, si aliquem Donatistarum episcoporum saltare cogeret Imperator, et nolenti facere, bestias, ignesque minaretur: non mallet illa perpeti quam illud admittere; et cum passus esset, utrum non eum isti inter sanctos martyres recitarent? Graviora ergo passus est Salvius cum quo saltatum est, quam si vivus arsisset. Nam si cuiquam eorum haec duo proponerentur, utrum mallet, non ipse saltare, sed saltari secum, quam vivus incendi, quid eum electurum esse respondeant? Si autem dicit nihil aliud impetrasse a proconsule Primianistas, nisi ut per Abitinenses Salvius de basilica pelleretur, illos autem sua sponte fecisse quidquid et postea crudeliter turpiterque fecerunt: cur non sibi dicit, sic etiam posse Catholicos nihil aliud ab Imperatoribus petere, nisi ut isti de basilicis quas nomine sacrilego retinent excludantur, illos autem sua sponte regia potestate et honestate servata in sacrilegos multo mitius, quam Abitinenses nulla imperiali lege, nulla judiciaria jussione, in Membresitanum Salvium, vindicasse? Quibus rebus consideratis, prius quid faciant, et postea quid patiantur advertant: ne cum adversus facta sua oculos claudunt, et ad poenas suas oculos aperiunt, et hic frustra temporalia patiantur, et in ultimo judicio Dei etiam pro hoc ipso quod frustra eos talibus molestiis ut emendaret admonuit, aeterno supplicio puniantur. Non vetera replico, ubi fallunt quos possunt: breviter dico, praesentia ingero, digito ostendo. Damnati Maximianistae recipiuntur; ignotae gentes arguuntur. Maximianistarum Baptismus acceptatur; orbis terrarum Baptismus exsufflatur. Ecce Assuritani, ecce Mustitani, ecce non longe mortuus Praetextatus, ecce adhuc vivus Felicianus, ecce nomina eorum inter damnatos Bagaiensi concilio gestis proconsularibus allegata, talibus recentibus et praesentibus factis, quales ab initio fuerint, satis indicant. Si quid pro hujusmodi perversitatibus et iniquitatibus patiuntur, si nolunt corrigi, saltem non audeant gloriari.

Intertext edge

Open linked passage

Note