Contra Faustum Manichaeum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo">
—
⋯
Original / primary: 7432 Cofama
10.1
LIBER DECIMUS. CAPUT PRIMUM.
10.1
FAUSTUS dixit: Cur non accipis Testamentum Vetus? Quia et ab ipso hoc, et ex Novo didicimus, aliena non concupiscere. Quid autem, inquis, alienum habet Testamentum Vetus? Imo quid habet non alienum? Divitias promittit, et ventris saturitatem, et filios et nepotes, vitamque longam, et cum his Chananitidis regnum: sed omnia haec circumcisis et observantibus sabbata, et immolantibus sibi, et abstinentibus a porcina, et hujusmodi caeteris: quae quia ego negligo, et Christianus omnis, ut inepta scilicet, et ad salutem animi minime pertinentia, idcirco nec quae promittit, ad me jam spectare cognosco: memorque quia sit mandatum, Non concupisces aliena, Judaeis bona sua habere, libens volensque permisi, solo scilicet Evangelio et regni coelorum splendida haereditate contentus. Nam ut Judaeo, si sibi Evangelium usurparet, jure increpitans dicerem, Improbe, quid tibi cum eo est, cujus praecepta non servas? sic vereor ne mihi eadem Judaeus increpitet, tenenti Testamentum Vetus, cujus mandata contemnam.
10.2
LIBER DECIMUS. CAPUT II.
10.2
AUGUSTINUS respondit: Eadem saepe vana repetere istum non pudet, sed eadem saepe, quamvis vera, respondere me piget. Quisquis itaque etiam adversus ista responsionem quaerit, quae superius a nobis dicta sunt, legat. Judaeo autem dicenti mihi, Cur tenes Vetus Testamentum, cujus praecepta non servas? respondeo, servari a Christianis etiam ex ipsis Libris praecepta vitae agendae; praecepta vero vitae significandae tunc recte observata, cum praenuntiabantur ista, quae nunc revelata sunt. Quapropter etiam ipsa sic non observo ad religionem, ut teneam tamen ad testificationem: sicut et promissa carnalia, quae ibi continentur, unde proprie Vetus dicitur Testamentum. Quamvis enim mihi aeterna speranda revelata sint; et illa tamen attestantia lego, quae in figura contingebant illis; scripta sunt autem propter nos, in quos finis saeculorum obvenit. Itaque si audistis quid respondeamus Judaeis, audite et quid objiciamus Manichaeis.
10.3
LIBER DECIMUS. CAPUT III.
10.3
Certe Faustus dixit, turbari nos posse, si nobis Judaei dixerint: Quare tenetis Vetus Testamentum, cujus praecepta non observatis? Quibus nos, ejusdem Scripturae venerata atque servata auctoritate respondemus. Vos quid respondetis, cum vobis dicitur: Quare tenetis evangelicos Libros, quorum vos ad decipiendos imperitos confingitis sectatores; et quae ibi scripta sunt, non solum non creditis, sed etiam quantis potestis viribus oppugnatis? Certe videtis vos potius de Novo Testamento, quam nos de Vetere objectis respondere non posse. Omnia enim quae in Vetere scripta sunt, nos et vera esse dicimus, et divinitus mandata, et congruis temporibus distributa. Vos autem cum vobis objecta fuerint, quae in libris Novi Testamenti scripta sunt, nec accipiuntur a vobis, deficientes in respondendo, et manifesta veritate faucibus pressis, anhelitu saucio dicitis esse falsata. Quid aliud possent exspirare praefocata ora fallacium? vel potius quid aliud possent putere confossa cadavera mortuorum? Et tamen confessus est Faustus, non concupiscere aliena, non solum se ex Novo Testamento, sed etiam ex Vetere didicisse: quod certe a suo Deo non posset discere. Ille quippe, si non concupivit alienum, quare super terram tenebrarum, ubi nunquam fuerunt, nova saecula construxit? An dicturus est: Prior ipsa gens tenebrarum regnum meum concupivit, quod ab illa erat alienum? Ergo imitatus est gentem tenebrarum, ut et ipse concupisceret aliena? An angustum antea fuerat regnum lucis? Optandum igitur erat bellum, ut acquireretur de victoria latitudo regnandi. Quod si bonum est, et ante potuit concupisci: sed exspectabatur ut gens hostilis in bellum prior erumperet, quo quasi justius expugnaretur. Si autem non est bonum, quare inimico victo, super alienam terram crescere voluit regnum suum, cum prius contentus suis finibus, plena felicitate vixisset? Sed utinam vere isti haec ipsa praecepta vitae agendae, quorum est unum, ne concupiscamus alienum, vellent ex illis Litteris discere: profecto mansuescerent, et mites intelligerent etiam illa praecepta vitae significandae, quibus eorum oblatrat offensio, et illi tunc tempori observanda congruisse. Nos autem quomodo Vetus Testamentum tanquam alienum concupiscimus, cum ea legamus quae in figura contingebant illis; scripta sunt autem propter nos, in quos finis saeculorum obvenit? Puto quod non concupiscit alienum, qui hoc legit quod scriptum est propter ipsum.