Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Contra Faustum Manichaeum
Augustine of HippoMani 19 · 7432-cofamaMore by Augustine of Hippo
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo"> —
⋯
More
Original / primary: 7432 Cofama
19.1
LIBER DECIMUS NONUS. CAPUT PRIMUM.
19.1
FAUSTUS dixit: Non veni solvere Legem et Prophetas, sed adimplere. Ecce jam consentio dictum. Quaerendum tamen est, cur hoc dixerit Jesus, utrumne compalpandi Judaeorum furoris causa, quia iidem sacrosancta sua ab eodem conculcari videntes indignarentur, eumque ac si impium ac malesanum, ne audiendum quidem existimarent, nedum sequendum: an ut nos qui ei credebamus ex Gentibus, institueret atque informaret, patienter ac morigere mandatorum subire jugum, quod cervicibus nostris Judaeorum Lex imponeret ac Prophetae. Sed hoc quidem nec teipsum putare credo, quod Jesus hoc verbum protulerit, ut nos Hebraeorum Legi addiceret ac Prophetis. Ac per hoc, si haec non fuit causa dicendi, illa alia debet esse quam dixi. Judaeos enim verbis semper atque operibus Christi vehementer insidiatos esse, nemo qui nesciat. Ex quibus cum iidem colligerent Legem ac Prophetas suos ab eodem solvi, indignarentur necesse est, ac per hoc reprimendi furoris eorum gratia non ab re fuerit dixisse, uti ne putarent, quia venisset Legem solvere, sed adimplere. Nec hoc ipsum mentitus est, nec fefellit: indifferenter enim et absolute nominavit Legem.
19.2
LIBER DECIMUS NONUS. CAPUT II.
19.2
Sunt autem legum genera tria: unum quidem Hebraeorum, quod peccati et mortis Paulus appellat. Aliud vero Gentium, quod naturale vocat: Gentes enim, inquit, naturaliter quae legis sunt faciunt; et ejusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex, qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis. Tertium vero genus legis est veritas, quod perinde significans Apostolus dicit: Lex enim spiritus vitae in Christo Jesu liberavit me a lege peccati et mortis. Tribus ergo existentibus legibus, et Jesu asseverante nobis quia non venit solvere Legem, sed adimplere, non parva cura ac diligentia opus est, de qua earum dixerit intelligere. Item Prophetae, alii sunt Judaeorum, alii Gentium, alii veritatis. Sed de Judaeorum quidem nullus quaesiverit; notum est enim. De Gentium vero si quis ambigit, audiat Paulum, qui scribens ad Titum de Cretensibus, dicit: Dixit quidam proprius eorum propheta: Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri. Ac per hoc dubitandum non est, et Gentes suos habere prophetas. Necnon et veritatem habere prophetas suos, tam idem Paulus significat, quam etiam Jesus. Et Jesus quidem, ubi dicit: Ecce mitto ad vos sapientes et Prophetas, et ex ipsis inter ficietis in singulis locis. Paulus vero cum dicit: Ipse Dominus constituit primum apostolos, deinde prophetas.
19.3
LIBER DECIMUS NONUS. CAPUT III.
19.3
Lege ergo tripartita, et tripartitis Prophetis; de quonam eorum Jesus dixerit, non satis liquet: est tamen conjicere ex consequentibus. Etenim si circumcisionem statim nominaret, et sabbata ac sacrificia et observationes Hebraicas, inque eas aliquid adimpletionis gratia protulisset; dubium non erat quin de Judaeorum Lege dixisset et Prophetis, quia eos non solvere venerit, sed adimplere. Ubi vero horum quidem nihil memorat, sola vero recenset antiquiora praecepta, id est, Non occides, Non moechaberis, Non pejerabis; Haec autem erant antiquitus in nationibus, ut est in promptu probare, olim promulgata per Enoch et Seth et caeteros eorum similos justos, quibus eadem illustres tradiderint Angeli temperandae in hominibus gratia feritatis: cui non videatur hoc eum de veritatis dixisse lege et ejus prophetis? Denique etiam adimpletio probatur ejus circa haec eadem quae promisit. Quid enim dicit? Audistis dictum esse antiquis, Non occides; ego autem dico vobis, ne irascamini quidem: adimpletio est. Audistis dictum esse, Non moechaberis; ego autem dico vobis, ne concupiscatis quidem: adimpletio est. Dictum est, Non pejerabis; ego autem dico vobis, ne juretis quidem: aeque adimpletio est. In his enim et priora roborat, et quod defuit, adjicit. Ubi vero Judaeorum quaedam visus est nominasse, illa quidem nec adimplevit, sed etiam penitus eradicavit praeceptione contrariorum. Quid enim sequitur? Audistis dictum esse, Oculum pro oculo, dentem pro dente; ego autem dico vobis, qui te percusserit in maxillam, proebe illi et alteram: hoc jam destructio est. Dictum est, inquit, Amabis amicum tuum, et oderis inimicum tuum; ego autem dico vobis, amate inimicos vestros, et pro persecutoribus vestris orate: aeque destructio est. Dictum est, Qui voluerit uxorem dimittere, det ei repudium; ego autem dico, quicumque uxorem suam dimiserit, excepta causa fornicationis, et ipsam moechari faciet, et is erit moechus, si postea alteram duxerit.. Haec igitur sunt de manifesto Moyseos praecepta, idcircoque destructa: illa veterum justorum, et ob hoc adimpleta. Quod si et tibi ita intelligere placet, non ab re erit et illud dixisse Jesum, quia non venit solvere Legem, sed adimplere. Sin haec nostra tibi displicet expositio, aliam quaere: tantum ne Jesum mentitum dicere cogaris; aut te necesse sit Judaeum fieri: ne etiam nunc Legem solvere perseveres, quam ipse non solvit.
19.4
LIBER DECIMUS NONUS. CAPUT IV.
19.4
Et tamen hoc si mihi Nazaraeorum objiceret quisquam, quos alii Symmachianos appellant, quod Jesus dixerit, non se venisse solvere Legem; aliquantisper haesissem incertus quid ei responderem. Nec immerito: veniebat enim corpore atque animo simul Lege obsitus ac Prophetis. Nam hujusmodi, quos aio, et circumcisionem portant, et observant sabbatum, et porcina ac reliquis abstinent hujusmodi quae praecepit Lex, sub christiani quamvis nominis professione, decepti etiam ipsi, ut intelligi datur, hoc ipso capitulo quo et tu, quia Christus non ad solvendam Legem se venisse dixerit, sed ad implendam. Quare cum talibus esset mihi non pusillum, ut dixi, certamen, donec capituli hujus a me molestiam demolirer: tibi vero nequaquam congredi metuam, nullis confiso viribus, et impudentia potius lacessenti, ut facilius tentari me putem abs te, quam cogi, ut credam dixisse Christum, quod nec te videam credidisse. Nec enim quidquam eorum praeferens, quibus Lex et Prophetae non solvi videantur, sed adimpleri, me tanquam desidem objurgas ac praevaricatorem, ex hujus objectione capituli. An et tu jam de truncatorum inguinum obscoeno illo signaculo gloriaris, tanquam Judaeus aut Nazaraeus? An supercilium de observatione erigis sabbatorum? An de porcinae abstinentia tibi conscius gaudes? An denique de victimarum sanguine et holocaustorum nidoribus Judaeorum te exsaturasse Deum exsultas? Quod si horum fecisti nihil, quid ita Christum non venisse Legem solvere, sed adimplere contendis?
19.5
LIBER DECIMUS NONUS. CAPUT V.
19.5
Quare indeficientes ego praeceptori meo refero gratias, qui me similiter labentem retinuit, ut essem hodie Christianus. Nam ego quoque, cum capitulum hoc imprudens legerem, quemadmodum tu, pene ieram in consilium Judaeus fieri. Nec immerito: etenim si Christus Legem non venit solvere, sed adimplere, adimpletio autem nunquam in vase inani dicitur, sed in semo, solus mihi videbatur Israelita posse Christianus fieri, qui refertus maxima ex parte Lege ac Prophetis, ad Christum veniret, replendus eo cujus adhuc videretur esse capacior; si tamen et ipse priora non solveret: alioquin nec circa eum adimpletio haec esset, sed exhaustio. At ego ex Gentibus veniens, incassum me accessisse putabam ad Christum, quia nihil tale afferrem, quod in me de suis posset adjectionibus adimplere. Quaerens ergo quaenam esset prior illa mensura, invenio sabbata, peritomen, sacrificia, neomenias, baptismata, azymophagias, ciborum discretiones, potuum, vestimentorum, et alia, quae percurrere longum est. Arbitratus ergo sum hoc esse; nec aliud quidquam, quod se Christus non venisse solvere dixerit, sed adimplere. Nec immerito: quid enim Lex sine mandatis? Quid Prophetae sine praefatibus? Ad haec invenio etiam amarum illic indictum maledictum adversus eos, qui non permanserint in omnibus quae scripta sunt in libro Legis illius, ut faciant ea. Et illinc ergo maledictum metuens tanquam Dei, et hinc Christum tanquam ejus filium dicentem audiens quod non venerit eadem solvere, sed adimplere; vide si quid impedire jam poterat quin factus essem judaeus. Sed huic periculo me Manichaei veneranda fides eripuit.
19.6
LIBER DECIMUS NONUS. CAPUT VI.
19.6
Tu tamen quid fiduciae gerens, haec objicias quaero, aut quare contra me id esse putes solum, quod tibi non minus videatur esse contrarium. Si Christi non est Legem solvere et Prophetas, utique nec Christianorum. Cur ergo eadem vos solvitis? An sensim fatemini vos non esse Christianos? Quid Legi et Prophetis omnibus sacrosanctum illum sabbatorum diem, in quo et mundi ipsum opificem Deum requievisse testantur, vos omni opere profanatis, nec poenam mortis quam adversum violatores ejus statuit, nec maledicti pertimescentes infamiam? Quid et a circumcisionis dedecoroso illo signaculo Legi ac Prophetis omnibus honorato, et maxime Abrahae post opinatam suam fidem, sinus defenditis vestros: praesertim cum et periturum omnem de plebe sua perhibeat Judaeorum Deus, quicumque non hac fuerit ignominia praesignatus? Cur et sacrificiorum legitima, quae nec Moyses ac Prophetae sub Lege, nec sub fide sua in secundis habuit Abraham, vos spernitis? Cur vero et ciborum indifferentia animas polluitis vestras, si haec, ut creditis, omnia Christus non venit solvere, sed adimplere? Cur et azymorum anniversale jus, et mactationis agninae sacrum, quod in aeternum servare Lex et Prophetae praecipiunt, vos impiatis? Cur denique neomenias, et baptismata, et scenopegiam, ac reliqua hujusmodi Legis atque Prophetarum sacramenta carnalia, parum devitatis irrumpere, si eadem Christus minime destruxit? Quare non immerito dixerim, quia si vultis ut ratio vobis contemptus istius constet, oportet aut vos negare Christi esse discipulos, aut tandem fateri ipsum omnia haec destruxisse priorem. Quod cum fueritis confessi, tunc et illud consequitur, ut aut falso fateamini scriptum esse, tanquam idem dixerit, non se venisse solvere Legem, sed adimplere; aut nescio quid hoc longe aliud quam vos putatis, significasse.
19.7
LIBER DECIMUS NONUS. CAPUT VII.
19.7
AUGUSTINUS respondit: Quia jam consentis dixisse Christum, Non veni solvere Legem vel Prophetas, sed adimplere; durum enim tibi videtur adversus evangelicam auctoritatem venire; durum etiam tibi videatur venire adversus Apostolum, dicentem, Omnia haec figurae nostrae fuerunt; item dicentem de Christo, Quia non fuit Etiam et Non, sed Etiam in illo erat: quotquot enim promissiones Dei, in illo Etiam; id est, in illo exhibitae, in illo adimpletae sunt: et sine caligine videbis, et quam Legem adimplere venerit, et eam quo pacto adimpleverit. Nec perges extendi per tria genera legis et tria genera Prophetarum, quaerens qua exeas, et non inveniens. Manifestum est enim, et luce clarius hoc etiam Novi Testamenti scriptura saepe testatur, quam Legem et quos Prophetas Christus non venerit solvere, sed adimplere. Ipsa est enim Lex, quae per Moysen data, gratia et veritas per Jesum Christum facta est. Ipsa est, inquam, Lex per Moysen data, de quo Christus ait, De me enim ille scripsit. Certe enim ipsa est Lex, quae subintravit ut abundaret delictum: quod ad ejus reprehensionem, nihil intelligentes, in ore habere consuestis. Ibi ergo lege et vide, quia ipsa est de qua dicitur, Itaque Lex quidem sancta, et mandatum sanctum et justum et bonum. Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit. Sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem. Neque enim Lex jubebat delictum, ut illa subintrante abundaret delictum; sed superbos multum sibi tribuentes, mandati sancti et justi et boni adjectio reos etiam praevaricationis effecerat: ut eo modo humiliati, discerent ad gratiam pertinere per fidem, ut jam non essent Legi subditi per reatum, sed Legi sociati per justitiam. Idem quippe apostolus dicit: Quia priusquam veniret fides, sub Lege custodiebamur conclusi, in eam fidem quae postea revelata est. Itaque Lex, inquit, paedagogus noster erat in Christo Jesu: sed posteaquam venit fides, jam non sumus sub paedagogo. Quia nos reatus Legis non obligat, jam per gratiam liberatos. Namque antequam spiritualem gratiam humiliati reciperemus, nihil nisi mortificabat nos littera, jubens quod non possemus implere. Unde idem dicit: Littera occidit, spiritus autem vivificat. Rursus ejusdem apostoli verba sunt: Si enim data esset Lex, quae posset vivificare, omnino ex Lege esset justitia; sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus. Item ipsius verba sunt: Quod enim impossibile erat Legis, in quo infirmabatur per carnem, Deus Filium suum misit in similitudinem carnis peccati, ut de peccato damnaret peccatum in carne, ut justitia Legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum. Ecce quod est, Non veni Legem solvere, sed adimplere. Quia lex enim superbos etiam praevaricationis reatu devinxit, augendo peccatum, cum jubet quod implere non possunt; ipsius Legis impletur justitia per gratiam spiritus, in eis qui discunt a Christo mites esse atque humiles corde; qui venit non Legem solvere, sed adimplere. Deinde, quia etiam sub gratia positis, in hac mortali vita difficile est omni modo implere quod in Lege scriptum est, Non concupisces; ille per carnis suae sacrificium sacerdos effectus, impetrat nobis indulgentiam, etiam hinc adimplens Legem; ut quod per nostram infirmitatem minus possumus, per illius perfectionem recuperetur, cujus capitis membra effecti sumus. Unde Joannes dicit: Filioli, haec scribo vobis, ut non peccetis: et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem Jesum Christum justum; ipse est exoratio pro peccatis nostris.
19.8
LIBER DECIMUS NONUS. CAPUT VIII.
19.8
Prophetias autem sic adimplevit, cum in eo veritas facta est promissionum Dei. Hoc paulo ante ex Apostolo commemoravi, dicente, Quotquot enim promissiones Dei, in illo Etiam. Idem rursus dicit, Dico enim Christum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones Patrum. Quod ergo in Prophetis, sive aperte, sive per figuras, vel locutionum vel actionum promittebatur, in illo adimpletum est, qui non venit solvere Legem et Prophetas, sed adimplere. Hoc autem vos non intelligitis, quia si quaedam facta et celebrationes, quae figurae erant ventura praenuntiantes, adhuc a Christianis fierent, nihil significaretur, nisi nondum venisse, quae tum illis figuris praenuntiabantur. Quod enim adhuc venturum praenuntiatur, aut nondum venit, aut si jam venit, superfluo vel fallaciter praenuntiatur. Quapropter, unde vobis videtur Christus non implesse Prophetas, quia non fiunt a Christianis quaedam quae per Prophetas, ab Hebraeis ut fierent, instituta sunt, inde potius probatur implesse. Usque adeo enim quidquid per hujusmodi figuras prophetabatur impletum est, ut jam per illas non prophetetur. Ad hoc pertinet etiam quod ipse Dominus ait, Lex et Prophetae usque ad Joannem. Lex enim, quae praevaricatores abundanti reatu concludebat in eam fidem quae postea revelata est, gratia facta est per Jesum Christum, per quem superabundavit gratia: ac per hoc impleta est per gratiam liberantem, quae non implebatur per litteram jubentem. Item in ipsa Lege universa prophetia, quae non tantum verbis, sed etiam quarumdam actionum figuris, Salvatoris promittebat adventum, veritas facta est per Jesum Christum. Lex enim per Moysen data est; gratia autem et veritas per Jesum Christum facta est. Ex cujus adventu jam regnum Dei coepit annuntiari: quia Lex et Prophetae usque ad Joannem; Lex ut reos faceret, qui desiderarent salutem; Prophetae, ut promitterent Salvatorem. Caeterum prophetas alios exstitisse jam in Ecclesia post ascensionem Christi, quis nesciat? De quibus Paulus dicit: Et quosdam constituit in Ecclesia, primum apostolos, deinde prophetas, tertio doctores, et caetera. Non itaque de illis dictum est, Lex et Prophetae usque ad Joannem: sed de iis qui primum Christi adventum prophetaverunt; qui adventus impletus non utique adhuc posset prophetari.
19.9
LIBER DECIMUS NONUS. CAPUT IX.
19.9
Proinde, cum quaeris, cur jam non circumcidatur carne Christianus, si Christus non venit Legem solvere, sed adimplere: respondeo, Imo ideo jam non circumciditur Christianus, quia id quod eadem circumcisione prophetabatur, jam Christus implevit. Exspoliatio enim carnalis generationis, quae in illo facto figurabatur, jam Christi resurrectione adimpleta est: quod est in nostra resurrectione futurum sacramento Baptismi commendatur. Nam neque penitus auferri debuit novae vitae sacramentum, quia restat adhuc in nobis futura resurrectio mortuorum: et in melius tamen idem succedente Baptismo debuit commutari, quia jam factum est, quod nunquam factum erat, ut futurae vitae aeternae in resurrectione Christi nobis praeberetur exemplum. Cum quaeris, sabbati otium cur non observet Christianus, si Christus non venit Legem solvere, sed adimplere: respondeo, Imo id propterea non observat Christianus, quia quod ea figura prophetabatur, jam Christus implevit. In illo quippe habemus sabbatum, qui dixit: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam; tollite jugum meum super vos, et discite a me quoniam mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris.
19.10
LIBER DECIMUS NONUS. CAPUT X.
19.10
Cum quaeris, quare Christianus non observet differentiam ciborum, quae in Lege praecipitur, si Christus non venit Legem solvere, sed adimplere: respondeo, Imo propterea id non observat Christianus, quia quod illis figuris prophetabatur, jam Christus implevit, non admittens ad corpus suum quod in sanctis suis ad vitam aeternam praedestinavit, quidquid per illa animalia in moribus hominum significatum est. Cum quaeris, quare Christianus non animalibus immolatis carnis et sanguinis sacrificia offerat Deo, si Christus non venit Legem solvere, sed adimplere: respondeo, Imo propterea magis haec Christianus jam offerre non debet, quia ea quae talibus rerum figuris illi prophetabant, immolatione carnis et sanguinis sui Christus implevit. Cum quaeris, cur azyma sicut Judaei non observet Christianus, si Christus non venit Legem solvere, sed adimplere: respondeo, Imo propterea magis hoc non observat Christianus, quia quod illa figura prophetabatur, expurgato veteris vitae fermento, novam vitam demonstrans Christus implevit. Cum quaeris, cur de carne agni Christianus Pascha non celebret, si Christus non venit Legem solvere, sed adimplere: respondeo, Imo propterea Christianus jam sic Pascha non celebrat, quia id quod illa figura praenuntiabatur, agnus immaculatus sua passione Christus implevit. Cum quaeris, quam ob causam neomenias in Lege mandatas non celebret Christianus, si Christus non venit Legem solvere, sed adimplere: respondeo, Imo propterea jam Christianus istas non celebrat, quia propter quod praenuntiandum celebrabantur, jam Christus implevit. Celebratio enim novae lunae praenuntiabat novam creaturam, de qua dicit Apostolus: Si qua igitur in Christo nova creatura, vetera transierunt; ecce facta sunt nova. Cum quaeris, cur illa singularum quarumque immunditiarum baptismata, quae in Lege praecipiuntur, non observet Christianus, si Christus non venit Legem solvere, sed adimplere: respondeo, inde potius haec non observare Christianum, quia figurae futurorum erant, quas Christus implevit. Venit enim consepelire nos sibi per Baptismum in mortem; ut quemadmodum Christus resurrexit a mortuis, sic et nos in novitate vitae ambulemus. Cum quaeris, quid causae est ut scenopegia non sit solemnitas Christianorum, si Lex a Christo adimpleta est, non soluta: respondeo, tabernaculum Dei fideles ejus esse, in quibus charitate sociatis et quodammodo compactis habitare dignatur; et ideo magis illud non observari a Christianis, quia jam Christus in Ecclesia sua, quod illa figura prophetice promittebat, implevit.
19.11
LIBER DECIMUS NONUS. CAPUT XI.
19.11
Et nunc quidem ista pro suscepto negotio, ne silentio praeterirentur, quanta potuimus brevitate perstrinximus. Caeterum membratim articulatimque discussa, libros magnos multosque fecerunt, nihil aliud in eis quam Christum prophetatum ostendentes: ita fit ut omnia quae ex illa Scriptura propterea putatis non observari a Christianis, quod ea Christus solverit, propterea potius reperiantur non observari a Christianis, quod ea Christus impleverit. Ipsa quippe talium figurarum observatio, praenuntiatio Christi fuit. Unde quid mirum est, quid absurdum, imo quid non congruum et consentaneum, si post ejus cessavit adventum, quidquid ideo fiebat, ut ejus praenuntiaret adventum? Figurae igitur rerum, quae ad hoc observabantur, ut ipsa earum observatione venturus Christus prophetaretur, usque adeo non debent propterea putari per Christi adventum non impletae, quia illo veniente non observantur, ut nisi jam per adventum Christi implerentur, adhuc observarentur. In nullum autem nomen religionis, seu verum, seu falsum, coagulari homines possunt, nisi aliquo signaculorum vel sacramentorum visibilium consortio colligentur: quorum sacramentorum vis inenarrabiliter valet plurimum, et ideo contempta sacrilegos facit. Impie quippe contemnitur, sine qua non potest perfici pietas.
19.12
LIBER DECIMUS NONUS. CAPUT XII.
19.12
Verumtamen, quia visibilia sacramenta pietatis inesse possunt etiam impiis, sicut habuisse sanctum Baptismum etiam magum Simonem legimus; fiunt tales, quales Apostolus ait, Habentes formam pietatis, virtutem autem ejus abnegantes. Virtus autem pietatis est finis praecepti, id est, charitas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta. Unde apostolus Petrus, cum de sacramento arcae, in qua Noe domus a diluvio liberata est, loqueretur, Sic et vos, inquit, simili forma Baptisma salvos facit. Et ne sibi sufficere putarent visibile sacramentum, per quod habebant formam pietatis, et per malos mores perdite vivendo virtutem ejus abnegarent, continuo subjecit, Non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio.
19.13
LIBER DECIMUS NONUS. CAPUT XIII.
19.13
Proinde prima sacramenta, quae observabantur et celebrabantur ex Lege, praenuntiativa erant Christi venturi: quae cum suo adventu Christus implevisset, ablata sunt; et ideo ablata, quia impleta; non enim venit solvere Legem, sed adimplere: et alia sunt instituta virtute majora, utilitate meliora, actu faciliora, numero pauciora, tanquam justitia fidei revelata, et in libertatem vocatis filiis Dei jugo servitutis ablato, quod duro et carni dedito populo congruebat.
19.14
LIBER DECIMUS NONUS. CAPUT XIV.
19.14
Verumtamen si antiqui justi, qui sacramentis illis intelligebant venturam praenuntiari revelationem fidei, ex qua licet adhuc operta et abscondita, munere tamen pietatis intellecta, etiam tunc ipsi vivebant; quia in hac vita nemo esse potest justus, nisi qui ex fide vivit: si ergo antiqui justi pro illis praenuntiativis sacramentis et rerum nondum impletarum figuris, omnia dura et horrenda perpeti parati fuerunt, et plerique perpessi sunt; si tres pueros Danielemque praedicamus, quia de mensa regis contaminari noluerunt, quod erat contra illius temporis sacramentum; si Machabaeos cum ingenti admiratione praeferimus, quia escas, quibus nunc Christiani licite utuntur, attingere noluerunt, quia tunc pro tempore prophetico non licebat: quanto magis nunc pro Baptismo Christi, pro Eucharistia Christi, pro signo Christi ad omnia perferenda paratior debet esse Christianus, cum illa fuerint promissiones rerum complendarum, haec sint indicia completarum? Quod enim adhuc promittitur Ecclesiae, id est, corpori Christi, et in manifestatione praedicatur, et in ipso capite corporis Salvatore, id est, in ipso Mediatore Dei et hominum homine Christo Jesu, jam utique completum est. Quid enim promittitur, nisi vita aeterna ex resurrectione a mortuis? Hoc jam completum est in illa carne, quod Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Tunc ergo et occulta erat fides; nam eadem credebant, eademque sperabant omnes justi et sancti etiam temporum illorum; et promissiva erant illa omnia sacramenta omnisque ritus ille sacrorum: nunc autem revelata est fides, in quam conclusus erat populus, quando sub Lege custodiebatur; et quod fidelibus promittitur in judicio, jam completum est in exemplo, per eum qui Legem et Prophetas non venit solvere, sed adimplere.
19.15
LIBER DECIMUS NONUS. CAPUT XV.
19.15
Quapropter quaeritur quidem inter scrutatores sanctarum Scripturarum, utrum tantum profuerit antiquis justis fides passuri et resurrecturi Christi, quam vel revelationibus discebant, vel in Prophetis intelligebant; quantum nunc prodest fides passi et resuscitati: an ipsa effusio sanguinis Agni Dei, quae facta est, sicut ipse dicit, pro multis in remissionem peccatorum, aliquid utilitatis et purgationis vel dederit vel addiderit, etiam iis qui hoc futurum credentes, antequam fieret ex hac vita emigraverant; et utrum mors ejus ad liberationem etiam mortuos visitaverit. Sed nunc istam quaestionem vel pertractando discutere, vel aliquid in ea repertum etiam confirmando definire, et longum est, et huic operi non necessarium.
19.16
LIBER DECIMUS NONUS. CAPUT XVI.
19.16
Interim adversus calumniosam imperitiam Fausti demonstrare suffecerit, quanto errore delirent qui putant signis sacramentisque mutatis, etiam res ipsas esse diversas, quas ritus propheticus praenuntiavit promissas, et quas ritus evangelicus annuntiavit impletas: aut qui censent, cum res eaedem sint, non eas aliis sacramentis annuntiari debuisse completas, quam iis quibus adhuc complendae praenuntiabantur. Si enim soni verborum quibus loquimur, pro tempore commutantur, eademque res aliter enuntiatur facienda, aliter facta, sicut ista ipsa duo verba quae dixi, facienda et facta, nec paribus morarum intervallis, nec iisdem vel totidem litteris syllabisve sonuerunt: quid mirum si aliis mysteriorum signaculis passio et resurrectio Christi futura promissa est, aliis jam facta annuntiatur; quandoquidem ipsa verba, futurum et factum, passurus et passus, resurrecturus et resurrexit, nec tendi aequaliter, nec similiter sonare potuerunt? Quid enim sunt aliud quaeque corporalia sacramenta, nisi quaedam quasi verba visibilia, sacrosancta quidem, verumtamen mutabilia et temporalia? Deus enim aeternus est, je nec tamen aqua et omnis illa actio corporalis, quae agitur cum baptizamus, et fit, et transit, aeterna est: ubi rursus etiam illae syllabae celeriter sonantes et transeuntes, cum dicitur, Deus, nisi dicantur, non consecratur. Haec omnia fiunt et transeunt, sonant et transeunt: virtus tamen quae per ista operatur, jugiter manet, et donum spirituale quod per ista insinuatur, aeternum est. Qui ergo dicit, Si Christus Legem et Prophetas non solvisset, illa sacramenta Legis et Prophetarum in Christianorum congregationibus et celebrationibus permanerent; potest dicere, Si Christus Legem et Prophetas non solvisset, adhuc promitteretur nasciturus, passurus et resurrecturus: cum ideo magis haec non solverit, sed adimpleverit, quia jam non promittitur nasciturus, passurus, resurrecturus, quod illa sacramenta quondam personabant; sed annuntiatur quod natus sit, passus sit, resurrexerit, quod haec sacramenta quae a Christianis aguntur, jam personant. Qui ergo venit Legem et Prophetas non solvere, sed adimplere, ipsa adimpletione abstulit ea per quae adhuc promittebatur implendum, quod jam constat impletum: tanquam si verba ista tolleret, nasciturus, passurus, resurrecturus, quae cum haec futura essent, recte dicebantur; et institueret dici, Natus est, passus est, resurrexit, quae illis completis, et ob hoc ablatis, recte dicuntur.
19.17
LIBER DECIMUS NONUS. CAPUT XVII.
19.17
Sicut ergo ista verba, ita illa prioris populi sacramenta, quia per eum qui non venit Legem et Prophetas solvere, sed adimplere, jam impleta sunt, ideo tolli mutarique debuerunt: quod primis Christianis, qui ex Judaeis crediderant, donec contra tam diuturnam consuetudinem paulatim persuaderetur atque ad intellectum perfectum perduceretur, et quia ita nati erant atque instituti, siverunt eos Apostoli patrium ritum traditionemque servare; et eos quibus hoc opus erat, ut congruerent illorum tarditati moribusque monuerunt. Inde est quod Timotheum Judaea matre et Graeco patre natum, propter illos, ad quos tales cum eo venerat, etiam circumcidit Apostolus: atque ipse inter eos morem hujusmodi custodivit, non simulatione fallaci, sed consilio prudenti. Neque enim ita natis, et ita institutis noxia erant ista, quamvis jam non essent significandis futuris necessaria. Magis quippe noxium erat, ea tanquam noxia prohibere in his hominibus usque ad quos durare debuerunt. Quoniam Christus, qui omnes illas prophetias implere venerat, sic eos initiatos invenerat: ut jam de caetero, qui nulla tali necessitudine tenerentur, sed ex diverso veluti pariete, id est, ex praeputio, ad illum angularem lapidem qui est Christus, convenirent, ad nulla talia cogerentur. Si autem iis qui ex circumcisione venerant, talibusque sacramentis adhuc dediti erant, ultro vellent, sicut Timotheus, conferre congruentiam, non prohiberentur: verum si in hujusmodi Legis operibus putarent suam spem salutemque contineri, tanquam a certa pernicie vetarentur. Unde est illud Apostoli: Ecce ego Paulus dico vobis, quia si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit. Circumcidamini scilicet, sicut ipsi volebant, sicut eis a quibusdam depravatis persuasum erat quod sine his Legis operibus salvi esse non possent. Nam cum Gentes ad Christi fidem ita venirent, maxime per Pauli apostoli praedicationem, sicut venire debuerunt, ut nullis ejusmodi observationibus onerarentur; quia et insolita ista, maxime circumcisionem, grandes aetate reformidantes deterrerentur a fide; et non ita nati, ut talibus sacramentis imbuerentur, si more pristino proselyti fierent, tanquam Christus per illa mysteria venturus adhuc promitteretur: cum ergo sic venirent ad fidem, ut jam ex Gentibus venire oportebat, non intelligentes qui ex circumcisione venerant, cur sibi illa permissa essent, et cur Gentibus imponenda non essent; quibusdam carnalibus seditionibus coeperant Ecclesiam perturbare, quod Gentiles ad Dei populum accedentes, non solemniter proselyti fierent in carnis circumcisione, et caeteris hujuscemodi observationibus Legis: atque in his erant, qui hoc ideo fieri magnopere insistebant, quia timebant Judaeos inter quos versabantur. Contra hos apostolus Paulus multa scripsit: nam in horum simulationem etiam Petrum adductum fraterna objurgatione correxit. Sed posteaquam in unum Apostoli congregati, etiam consilio suo censuerunt Gentes ad hujusmodi opera Legis non esse cogendas; displicuit quibusdam ex circumcisione Christianis, non valentibus mente discernere, illos solos ab hujusmodi observationibus non fuisse prohibendos, quos fides, quae revelata est, his jam imbutos invenerat; ut in eis jam consummaretur ipsa actio prophetica, quos ante adimpletionem prophetiae jam tenuerat: ne si et ab ipsis removeretur, improbata potius quam terminata videretur; si autem et Gentibus imponeretur, aut non Christi promittendi causa instituta esse, aut adhuc Christum promittere putaretur. Primus itaque populus Dei, antequam Christus veniret Legem Prophetasque adimplere, illa omnia quae hunc promittebant, observare jubebatur: liber in eis, qui haec quo pertinerent intelligebant; servus autem in eis, qui hoc non intelligebant. Posterior vero populus accedens ad fidem qua jam Christus venisse, passus esse, ac resurrexisse praedicabatur, in iis quidem hominibus quos jam talibus sacramentis institutos eadem fides invenerat, nec cogebatur ista observare, nec prohibebatur: in iis autem qui talibus vacui, nulla generis, nulla consuetudinis vel congruentiae necessitudine retenti crediderant, etiam prohibebatur; ut per eos jam inciperet apparere, illa omnia propter promittendum Christum fuisse instituta; quo veniente atque haec promissa adimplente, jam oportere cessare. Hoc igitur temperamentum moderamenque Spiritus sancti per Apostolos operantis cum displicuisset quibusdam ex circumcisione credentibus, qui haec non intelligebant, in ea perversitate manserunt, ut et Gentes cogerent judaizare. Ii sunt quos Faustus Symmachianorum vel Nazaraeorum nomine commemoravit, qui usque ad nostra tempora jam quidem in exigua, sed adhuc tamen vel in ipsa paucitate perdurant.
19.18
LIBER DECIMUS NONUS. CAPUT XVIII.
19.18
Quid habent ergo isti, unde Legi et Prophetis calumnientur, quod eos Christus solvere venerit potius quam adimplere, quia Christiani non observant quae ibi praecepta sunt; cum ea sola non observent per quae Christus promittebatur; et ideo non observent magis, quia eadem promissa jam Christus implevit, nec adhuc promittuntur quae jam impleta sunt; eorumque promissiva signa in eis terminari debuerunt, quos fides Christi haec adimplentis jam talibus imbutos invenerat? Numquid enim non observant Christiani quod in illa Scriptura est, Audi, Israel; Dominus Deus tuus, Deus unus est: Non facies tibi idolum; et caetera hujusmodi? Numquid non observant Christiani quod ibi dicitur, Non accipies nomen Domini Dei tui in vanum? Numquid ipsum sabbatum, quod ad intelligendam veram requiem pertinet, non observant Christiani? Numquid honorem parentibus Christiani non deferunt, quod ibi praeceptum est? Numquid a fornicationibus, aut homicidiis, aut furtis, aut falsis testimoniis, aut a concupiscenda uxore proximi, aut a concupiscenda re proximi non se temperant Christiani; quae omnia in illa Lege conscripta sunt? Haec praecepta sunt morum, illa sacramenta sunt promissorum: haec implentur per adjuvantem gratiam, illa per redditam veritatem: utraque per Christum et illam semper gratiam donantem, nunc etiam revelantem; et hanc veritatem tunc promittentem, nunc exhibentem: quia Lex per Moysen data est; gratia autem et veritas per Jesum Christum facta est. Denique ista, quae in recte vivente conscientia conservantur, fide per dilectionem operante complentur: illa vero quae in promittente significatione versata sunt, rebus redditis transierunt. Ita et ipsa non soluta, sed adimpleta sunt; quia ea non irrita, nec fallacia Christus ostendit, cum id quod eorum significatione promittebatur exhibuit.
19.19
LIBER DECIMUS NONUS. CAPUT XIX.
19.19
Non itaque, sicut Faustus opinatur, quaedam Dominus Jesus adimplevit, quae ab antiquis justis jam dicta erant ante Legem Moyseos, sicuti est, Non occides; quod non contrario redarguit, sed magis firmavit, cum et ab ira et a convicio revocavit: quaedam vero solvit, quae propria videbantur legis Hebraeorum, sicuti est, Oculum pro oculo, dentem pro dente; quod videtur potius abstulisse quam confirmasse, eum ait, Ego autem dico vobis, non resistere malo, sed et si quis te percusserit in maxillam tuam dexteram, praebe illi et alteram, et caetera. Nos enim dicimus etiam haec, quae isti putant solvisse Christum, velut contraria referendo, et tunc pro tempore bene fuisse instituta, et nunc a Christo non soluta, sed adimpleta.
19.20
LIBER DECIMUS NONUS. CAPUT XX.
19.20
Proinde primum ab his quaero, utrum illi antiqui justi, Enoch et Seth( hos enim potissimum Faustus commemorat), et si qui alii, non solum ante Moysen, sed et si qui ante Abraham fuerunt, irati sint fratri sine causa, aut dixerint fratri, Fatue. Si enim non dixerunt, cur non et talia docuerunt? Quod si et talia docuerunt, quaero quemadmodum vel eorum justitiam doctrinamque Christus adimpleverit, addendo, Ego autem dico vobis, si quis irascitur fratri suo; aut si quis dicit, Racha; aut si quis dicit, Fatue; reus erit vel judicii, vel consilii, vel gehennae ignis: quandoquidem et illi eodem modo vivebant, eodem modo vivendum monebant? An ignorabant illi justi frenandam esse iracundiam, nec petulanti convicio fratrem lacessendum; aut noverant quidem, sed ab his se abstinere non poterant? Ergo rei erant gehennae: quomodo igitur justi? Profecto enim nec imperitam rerum ad suum officium pertinentium, nec intemperantem audes dicere eorum fuisse justitiam, in tantum ut eos faceret reos gehennae. Cur ergo illam legem, secundum quam vivebant antiqui justi, haec addendo Christus impleret, cum eorum quoque justitia sine istis esse non posset? An dicturus es quod praeceps iracundia, et lingua improba, ex quo venit Christus, coepit ad iniquitatem pertinere; antea vero non erat iniquum vel corde vel ore ista committere? Sicut in quibusdam rebus pro temporum proprietatibus institutis, invenimus nunc aliquid non licere, quod ante licuerit; vel quod ante non licuerit, nunc licere. Non usque adeo desipis, ut hoc dicas: sed etiam si dicas, respondebitur tibi, quod secundum istum intellectum Christus non adimplere venerit quod legi antiquae defuit, sed legem instituere quae non fuit; si dicere fratri, Fatue, cum apud antiquos justos non fuisset injustum, nunc ita injustum esse Christus voluit, ut quisquis hoc dixerit, reus sit gehennae. Proinde nondum invenisti cuinam legi haec aliquando defuerunt quibus nunc additis, eam Christus impleret.
19.21
LIBER DECIMUS NONUS. CAPUT XXI.
19.21
An forte lex non moechandi apud illos justos antiquos semiplena erat, donec a Domino adimpleretur, addente, ne quis ad concupiscendum videat mulierem? Sic enim commemorasti ipsam sententiam:« Audistis dictum esse, Non moechaberis; ego autem dico vobis, ne concupiscatis quidem.» Adimpletio est, inquis. Explica plane ipsa verba evangelica, noli tuis extenuare quod dictum est, et vide quid de illis antiquissimis justis senseris. Audistis, inquit, quia dictum est, Non moechaberis: ego autem dico vobis, si quis viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo. Itane vero illi justi, Seth vel Enoch, vel si qui eis similes fuerunt, moechabantur in cordibus suis; et, aut non erat cor eorum templum Dei, aut moechabantur in templo Dei? Quod si non audes dicere, quomodo etiam de hac re legem illorum, quae apud illos jam tunc plena erat, modo veniens Christus implevit?
19.22
LIBER DECIMUS NONUS. CAPUT XXII.
19.22
De non jurando autem( Exod. XX, 7 et Matth. V, 33- 37), quia et hic illorum legem a Christo adimpletam esse dixisti, non possum affirmare antiquos justos non jurasse: nam et Paulum apostolum jurasse invenimus. De vestro autem ore non tollitur crebra juratio, cum juretis per lumen, quod amatis cum muscis; neque enim lumen illud mentium ab istis oculis penitus alienum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, nostis aliqua ex parte cogitare: et per dominum vestrum Manichaeum, qui Manes lingua patria vocabatur; sed vos ut apud Graecos nomen insaniae vitaretis, velut declinato et prolongato nomine, quasi fusionem addidistis, ubi amplius laberemini. Sic enim mihi quidam vestrum exposuit, cur appellatus sit Manichaeus, ut scilicet in graeca lingua tanquam manna fundere videretur; quia Graece fundi χέειν dicitur: ubi quid egeritis nescio, nisi ut expressius vobis somniaretis insaniam. Neque enim addidistis in parte priore nominis unam litteram, ut agnosceretur manna; sed addidistis in posteriore duas syllabas, non appellantes Mannichaeum, sed Manichaeum; ut nihil aliud vobis tam prolixis et vanis sermonibus suis nisi insaniam fundere sonaret. Saepissime juratis et per Paracletum, non sane illum quem Christus discipulis promisit et misit: sed per eum ipsum, ut latine nomen ejus interpreter, insanifusorem. Cum ergo jurare nunquam desinatis, vellem scire quomodo intelligatis hanc quoque Legis partem, quam vultis antiquissimam intelligi, quod vobis Dominus adimpleverit, et magis propter jurationes Apostoli. Nam vestra quae auctoritas est, vel vobis ipsis, nedum mihi, aut cuiquam homini? Unde puto jam clarere, quam sit aliter accipiendum quod ait Christus, Non veni Legem solvere, sed adimplere. Non his videlicet additamentis, quae vel ad expositionem pertinent propositarum antiquarum sententiarum, vel ad conversationem, non ad impletionem.
19.23
LIBER DECIMUS NONUS. CAPUT XXIII.
19.23
Quia enim non intelligebant homicidium, nisi peremptionem corporis humani, per quam vita privaretur; aperuit Dominus omnem iniquum motum ad nocendum fratri in homicidii genere deputari. Unde et Joannes dicit: Qui odit fratrem suum, homicida est. Et quoniam putabant tantummodo corporalem cum femina illicitam commixtionem vocari moechiam, demonstravit Magister etiam talem concupiscentiam nihil esse aliud. Item quia pejerare grave peccatum est; non jurare autem, sicut verum jurare, nullum peccatum est; sed longius remotus est a falsum jurando, qui nec jurare consuevit, quam qui verum jurare proclivis est: maluit nos Dominus et non jurantes non recedere a vero, quam verum jurantes propinquare perjurio. Itaque et Apostolus in sermonibus, quos habuisse narratur, nunquam juravit, ne jurandi consuetudine aliquando vel nescius in perjurium laberetur. In scriptis autem, ubi est consideratio major atque propensior, pluribus locis jurasse invenitur, ne quisquam putaret etiam verum jurando peccari, sed potius intelligeret, humanae fragilitatis corda non jurando tutius a perjurio conservari. Quibus perspectis, invenimus nec illa esse destructa, sicut Faustus putat, quae velut proprie vult ad Moysen pertinere.
19.24
LIBER DECIMUS NONUS. CAPUT XXIV.
19.24
Nam et hic quaero ab istis, cur proprium velint esse Legis Moysi, quod dictum estantiquis, Diliges proximum tuum, et oderis inimicum tuum. An et apostolus Paulus non dixit homines quosdam Deo odibiles? Et utique in hac admonitione ipse Dominus ad hoc nos hortatur, ut imitemur Deum. Ut sitis, inquit, filii Patris vestri qui in coelis est, qui facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos. Quaerendum itaque est quomodo intelligatur, exemplo Dei, cui dixit quosdam odibiles Paulus, odio habendos inimicos; et rursus exemplo Dei, qui facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos, diligendos inimicos. Sic apparebit Dominum male intelligentibus id quod dictum est, Oderis inimicum tuum, inferre voluisse, quod omnino non norant, ut diligerent inimicos suos. Utrumque autem quomodo servandum sit, longum est disputare. Sed ad istos interim, quibus generaliter displicet, si quis oderit inimicum suum, est nobis sermo qui eorum frontem premat, cum eos interrogamus, utrum diligat deus eorum gentem tenebrarum: aut si propterea nunc inimici diligendi sunt, quod habeant partem boni; cur non ob hoc eos et odisse debemus, quod habeant partem mali. Ea quippe regula et hoc solvitur, doceturque non esse contrarium, quod in antiqua Scriptura dictum est, Oderis inimicum tuum; et in Evangelio, Diligite inimicos vestros: quod unusquisque iniquus homo, in quantum iniquus est, odio habendus est; in quantum autem homo est, diligendus est; ut illud quod in eo recte odimus, arguamus, id est, vitium, quo possit illud quod in eo recte diligimus, id est, humana natura ipsa emendato vitio liberari. Haec, inquam, regula est, qua et oderimus inimicum propter id quod in eo malum est, id est, iniquitatem; et diligamus inimicum propter id quod in eo bonum est, id est, socialem rationaleqmeu creaturam: nisi quod nos non eum per naturam vel suam vel alienam, sed per propriam voluntatem malum esse convincimus. Illi autem per naturam gentis tenebrarum putant esse hominem malum, quam secundum ipsos Deus totus timuit, antequam in parte vinceretur; et in parte ab ea sic victus est, ut nec totus liberaretur. Audito igitur, et non intellecto, quod antiquis dictum est, Oderis inimicum tuum, ferebantur homines in hominis odium, cum deberent non odisse nisi vitium: hos corrigit Dominus, dicendo, Diligite inimicos vestros; ut, qui jam dixerat, Non veni Legem solvere, sed adimplere, ideoque de odio inimici quod scriptum est in Lege non solveret, praecipiendo utique ut diligamus inimicos, cogeret nos intelligere quonam modo possemus unum eumdemque hominem et odisse propter culpam, et diligere propter naturam. Sed hoc ad perversas eorum mentes intelligere multum est. Urgendi sunt tantum, ut secundum calumniae suae perditam rationem, vel potius amentiam, defendant deum suum, quem non possunt dicere dilectorem gentis tenebrarum; ideoque ad ejus exemplum non habent quemadmodum hortentur ut suum quisque diligat inimicum. Potius enim genti ipsi tenebrarum dilectionem inimici tribuere potuerunt, quam deo suo. Illa quippe, sicut delirant, vicinam sibi lucem atque contiguam concupivit eaque frui voluit, atque ut frueretur invadere cogitavit. Neque ista culpa est, cum verum et beatificum bonum appetitur. Unde et Dominus dicit: Regnum coelorum vim patitur, et qui vim fecerint, diripient illud. Ecce gens tenebrarum secundum eorum vanitatem, vim facere ac diripere voluit bonum quod amaverat, ejus claritate et specie delectata: nec eam vicissim Deus dilexit, sed odio detestans frui se volentem, funditus eradicare molitus est. Si ergo mali amant bonum quo fruantur, boni autem oderunt malum ne polluantur; respondete, Manichaei, quinam eorum impleant quod Dominus ait, Diligite inimicos vestros. Ecce si has singulas repugnantesque sententias esse vultis, deus vester fecit quod scriptum est in lege Moysi, Oderis inimicum tuum; et gens tenebrarum, quod scriptum est in Evangelio, Diligite inimicos vestros. Quanquam nec fingendo invenire potuistis, pacto dirimatis quaestionem inter muscas lucipetas, et blattas lucifugas: utramque enim prolem gentis tenebrarum esse contenditis. Unde ergo illae amant a se alienam lucem, illae autem hanc aversando sua potius origne delectantur? An mundius nascuntur muscae in fetidis cloacis, quam blattae in obscuris cubiculis?
19.25
LIBER DECIMUS NONUS. CAPUT XXV.
19.25
Jam vero illud quod antiquis dictum est, Oculum pro oculo, dentem pro dente, quomodo contrarium habet quod ait Dominus, Ego autem dico vobis, non resistere malo, sed si quis percusserit te in maxillam tuam dextram, praebe illi et alteram, et caetera? Quandoquidem et illud antiquum ad reprimendas flammas odiorum, saevientiumque immoderatos animos refrenandos, ita praeceptum est. Quis enim tantumdem facile contentus est reponere vindictae, quantum accepit injuriae? Nonne videmus homines leviter laesos moliri caedem, sitire sanguinem, vixque invenire in malis inimici unde satientur? Quis pugno percussus, non aut judicia eoncitat in damnationem ejus qui percusserit; aut, si ipse repercutere velit, totum hominem, si non etiam telo aliquo arrepto, pugnis calcibusque contundit? Huic igitur immoderatae, ac per hoc injustae ultioni, lex justum modum figens, poenam talionis instituit, hoc est, ut qualem quisque intulit injuriam, tale supplicium pendat. Proinde, Oculum pro oculo, dentem pro dente, non fomes, sed limes furoris est, non ut id quod sopitum erat, hinc accenderetur, sed ne id quod ardebat, ultra extenderetur, impositus. Est enim quaedam justa vindicta, justeque debetur ei qui fuerit passus injuriam: unde utique cum ignoscimus, de nostro quodam modo jure largimur. Unde etiam debita dicuntur, quae in oratione dominica humanitus dimittere monemur, ut nobis et nostra divinitus dimittantur. Quod autem debetur, etsi benigne dimittitur, non tamen inique repetitur: sed sicut in jurando, etiam qui verum jurat, propinquat perjurio, unde longe abest qui omnino non jurat; et quamvis non peccet qui verum jurat, remotior tamen a peccato est qui non jurat; unde admonitio non jurandi, conservatio est a peccato perjurii: ita cum peccet qui per immoderationem injuste vult vindicari, non peccet autem qui modum adhibens juste vult vindicari; remotior est a peccato injustae vindictae qui non vult omnino vindicari. Peccat enim qui exigit ultra debitum; non peccat autem qui exigit debitum: sed tutior longe est a peccato injusti exactoris, qui omnino non exigit debitum, praesertim ne cogatur et ipse reddere debitum ab eo qui nullum habet debitum. Possem ergo et ego sic ista ponere, Dictum est antiquis, Non injuste vindicabis; ego autem dico, ne vindicetis quidem; adimpletio est: sicut de jurando Faustus ait, Dictum est,« Non pejerabis; ego autem dico, ne juretis quidem;» aeque adimpletio est. Poteram ergo et ego ita dicere, si mihi per haec adjecta verba, quod Legi defuit, a Christo additum videretur; ac non potius id quod Lex volebat efficere, ne injuste se quisquam vindicando peccaret, conservari tutius si omnino se non vindicaret; sicut id quod volebat efficere, ne quisquam pejerando peccaret, conservari tutius si non juraret. Nam si contrarium est, Oculum pro oculo; et, Qui te percusserit in maxillam, praebe illi et alteram: cur non sit contrarium, Reddes Domino jusjurandum tuum; et, Noli jurare omnino? Et tamen illam non destructionem, sed adimpletionem Faustus arbitratur: quod et hic debuit arbitrari. Nam si, Verum jura, adimpletur dicendo, Ne jures: cur non et, Juste vindica, adimpletur dicendo, Ne vindices? Sic et ego in utroque conservationem esse arbitror a peccato, quo vel falsum juratur, vel injuste vindicatur: quanquam hoc de donanda omnino vindicta valeat etiam ad illud, ut dimittendo hujusmodi debita, etiam nobis dimitti mereamur. Sed duro populo modus prius adhibendus fuit, quo disceret non egredi debitum: ut edomita ira, quae ad immoderatam vindictam rapit, jam qui vellet, tranquillus attenderet quid ipse deberet, quod sibi relaxari a Domino cuperet, ut hac consideratione conservo debitum relaxaret.
19.26
LIBER DECIMUS NONUS. CAPUT XXVI.
19.26
Nam et illud de uxore non dimittenda quod Dominus praecepit; cum antiquis dictum sit, Quicumque dimiserit uxorem suam, det illi libellum repudii; si diligenter intueamur, videbimus non esse contrarium. Exposuit enim Dominus quid Lex voluerit: cum passim dimittenti uxorem jusserit libellum repudii dare. Neque enim ait, Qui voluerit, dimittat uxorem suam; cui esset contrarium non dimittere: sed utique nolebat dimitti uxorem a viro, qui hanc interposuit moram, ut in discidium animus praeceps, libelli conscriptione refractus absisteret, et quid mali esset uxorem dimittere cogitaret: praesertim quia, ut perhibent, apud Hebraeos scribere litteras Hebraeas nulli fas erat, nisi Scribis solis, cum et excellentiorem profiterentur sapientiam, et si qui eorum essent aequitate ac pietate praediti, non tantum profiterentur sapientiam, verum etiam sectarentur. Ad hos igitur, quos oporteret esse prudentes Legis interpretes et justos discidii dissuasores, Lex mittere voluit eum, quem jussit libellum repudii dare, si dimisisset uxorem. Non enim ei poterat scribi libellus, nisi ab ipsis, qui per hanc occasionem ex necessitate venientem quodam modo in manus suas bono consilio regerent, atque inter ipsum et uxorem pacifice agendo dilectionem concridamque concordiamque suaderent. Quod si tantum intercederet odiu, ut exstingui emendarique non posset, tunc utique scriberetur libellus: quia frustra non dimitteret, quam sic odisset, ut ad debitam conjugio charitatem nulla prudentium persuasione revocaretur. Si enim non diligitur uxor, dimittenda est. Quia ergo dimittenda non est, diligenda est. Dilectio autem monendo atque suadendo componi, non invitum cogendo imponi potest. Hoc facere Scriba debebat justus et sapiens, qualem in illa professione esse oportebat: ad quem ut veniretur, discordi marito libellus conscribendus praeceptus est: quem vir bonus prudensque non scriberet, nisi in animo nimis averso atque perverso consilium concordiae non valeret. Verumtamen a vobis ex vestri erroris sacrilega vanitate quaero, cur displiceat dimittere uxorem, quam non ad matrimonii fidem, sed ad concupiscentiae crimen habendam esse censetis? Matrimonium quippe ex hoc appellatum est, quod non ob aliud debeat femina nubere, quam ut mater fiat: quod vobis odiosum est. Eo modo enim putatis partem dei vestri, gentis tenebrarum praelio devictam et subactam, etiam carneis compedibus colligari.
19.27
LIBER DECIMUS NONUS. CAPUT XXVII.
19.27
Sed ut potius quod nunc agitur explicem: si Christus, ubi quibusdam antiquis sententiis propositis adjunxit, Ego autem dico vobis, neque primorum hominum legem hoc verborum additamento adimplevit, neque illam quae per Moysen data est quasi contrariorum oppositione destruxit; sed potius omnia ex Hebraeorum lege commemorata ita commendavit, ut quidquid ex persona sua insuper loqueretur, vel ad expositionem requirendam valeret, si quid illa obscure posuisset, vel ad tutius conservandum quod illa voluisset: vides quam sit aliter intelligendum, quod ait, non se venisse Legem solvere, sed adimplere; scilicet ut non quasi semiplena istis verbis integraretur, sed ut quod littera jubente propter superborum praesumptionem non poterat, suadente gratia propter humilium confessionem impleretur, opere factorum, non adjectione verborum. Fides enim, sicut Apostolus ait, per dilectionem operatur. Unde item dicit; Qui enim diligit alterum, Legem implevit. Istam charitatem quia veniens Christus, per Spiritum sanctum quem promissum misit, in manifestatione donavit, qua sola charitate justitia Legis posset impleri, propterea dixit: Non veni solvere Legem, sed adimplere. Hoc est Novum Testamentum, quo huic dilectioni haereditas regni coelorum promittitur, quod in figuris Veteris Testamenti pro temporum distributione tegebatur. Unde idem dicit: Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis.
19.28
LIBER DECIMUS NONUS. CAPUT XXVIII.
19.28
Itaque vel omnia, vel pene omnia, quae monuit seu pracepit, ubi adjungebat, Ego autem dico vobis, inveniuntur et in illi veteribus Libris. Ibi contra iram dictum est, Turbatus est prae ira oclus meus; et, Melior est qui vincit iram, quam qui capit civitatem. Ibi contra verbum durum, Plaga flagelli livorem faciet; plaga autem linguae confringet ossa. Ibi contra moechiam cordis, Ne concupiscas uxorem proximi tui. Non enim iat, Ne adulteres; sed; Ne concupiscas. Unde Apostolus hoc ex Lege commemorat, dicens, Nam concupiscentiam nesciebam, nisi Lex diceret, Non concupisces. Ibi de patientia non resistendi laudatur vir praebens percutientise maxillam et saturatus opprobriis. Ibi de inimoco diligendo dicitur, Si esurierit inimicus tuus, ciba illum: si sitit, potum da illi. Hinc enim hoc commemoravit Apostolus. Et illud in Psalmo, Cum iis qui oderant pacem, eram pacificus: et alia multa. Quod autem temperando a vindicta, et diligendo etiam malos, Deum imitemur, habes ibi de ipso Deo id agente copiosum locum: ibi namque scriptum est, Multum enim valere tibi soli superat semper, et virtuti brachii tui quis contra stabit? Quoniam tanquam momentum staterae, sic ante te est orbis terrarum; et tanquam gutta roris antelucani, quae descendit in terram: sed misereris omnium, quoniam omnia potes et dissimulas peccata hominum propter poenitentiam. Diligis enim omnia quae sunt, et nihil odisti horum quae fecisti: nec enim odio habens aliquid constituisses. Quomodo ergo posset aliquid permanere, nisi tu voluisses; aut quod a te vocatum no esset, conservaretur? Parcis autem omnibus, quoniam tua sunt, Domine, qui animas amas. Bonus enim spiritus tuus est in omnibus; propter quod eos qui exerrant partibus corripis, et de quibus peccant admonens, alloqueris, ut relicta malitia credant in te, Domine. Ad hanc benignam patientiam Dei, qui facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos, nos imitandam Christus hortatur: ut vindicare nostras injurias negligamus, et benefaciamus nis qui nos oderunt, ut simus perfecti, sicut Pater noster coelestis perfectus est. Valere autem nobis et ad remittenda debita peccatorum nostrorum, quod aliis ista ultionum debita relaxamus, et cavendum esse, ne si hoc non fecerimus, nec nobis deprecantibus peccati obligatio remittatur, sic in illis Libris veteribus scriptum est: Qui vindicari vult, inveniet vinidictam a Deo, et peccata illius confirmans confirmabit. Relinque proximo tuo nocenti te, et nunc deprecanti tibi peccata solventur. Homo homini reservatiram, et a Domino quaerit medelam carnis? In homoinem similem sibi non habet misericordiam, et pro peccatis suis deprecatur Dominum? et ipse dum caro sit, reservat iram, et repropitiationem petit a Domino? et quis exorabit pro peccatis illius?
19.29
LIBER DECIMUS NONUS. CAPUT XXIX.
19.29
Jam vero de uxore non dimittenda, quid aliud, vel quid opportunius ex illis Libris commemorem, quam id unde Judaeis de hac re interrogantibus Dominus ipse respondit? Cum enim quaererent utrum liceret quacumque ex causa dimittere uxorem, ait illis: Non legistis quia qui fecit ab initio, masculum et feminam facit eos, et dixit, Propter hoc dimittet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una. Itaque jam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet. Ecce Judaei ex libris Moysi convincuntur non esse uxorem dimittendam, qui secundum voluntatem legis Moysi arbitrabantur se facere, cum dimitterent. Simul et illud hic, ipso Christo attestante, cognoscimus, Duem fecisse et conjunxisse masculum et feminam: quod Manichaei negando damnant, non jam Moyseos libro, sed Christi Evangelio resistentes. Porro autem si quod ipsi opinantur et praedicant, verum est, diabolum fecisse atque junxisse masculum et feminam: qua calliditate diabolica Faustus reprehendit Moysen tanquam conjugia dirimentem per libellum repudii, et laudat Christum tanquam illud ejusmodi vinculum confirmantem ex praecepto Evangelii; cum utique secundum suam stultam sacrilegamque sententiam Moysen laudere debuerit separantem quod fecerat et conjunxerat diabolus, et Christum vituperare diaboli figmentum et ligamentum solidantem? Jam illud qumod aperit Magister bonus, cur ipse Moyses, ex cujus libro prolata est de prima conjunctione masculi et feminae tam sancta et nulla separatione violanda castitas conjugalis, postea permiserit dimittere uxorem? Nam cum illi respondissent, Quid ergo Moyses mandavit dari libellum repudii, et dimittere? ait illis, Quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras. Hoc est quod paulo ante exposuimus. Quanta enim duritia erat, quae nec per libelli interpositionem, ubi dissuadendi locus justis et prudentibus tribuebatur, solvi et flecti posset ad recipiendam vel revocandam conjugii charitatem? Ita Dominus, quid Lex et bonis praeciperet, et duris permitteret, ejusdem Legis testimonio declaravit; cum et non dimittendam uxorem ex eadem Scriptura commemorata conjunctione masculi et feminae monuit, divinamque auctoritatem ejusdem conjunctionis exposuit, et dandum libellum repudii propter duritiam vel domandi vel indomiti cordis ostendit.
19.30
LIBER DECIMUS NONUS. CAPUT XXX.
19.30
Quapropter, cum omnia illa excellentia praecetpa Domini, quae veteribus Hebraeorum Libris contraria Faustus volebat ostendere, in eisdem quoque Libris inveniantur; unde venit Dominus Legem non solvere. sed adimplere, nisi ut exceptis promissorum figuris, quae reddita veritate adimpletae atque suhblatae sunt, ipsa quoque praecepta, per quae Lex illa sancta et justa et bona est, non per vetustatem litterae jubentis, et delicta superborum reatu etiam praevaricationis augentis, sed per novitatem spiritus adjuvantis, et humilium confessionem salutis gratia liberantis, implerentur in nobis? Quia revera, sicut omnia ista praecepta sublimia nec in illis Libris veteribus desunt; ita illic finis quo referantur occultus est: quamvis secundum eum viverent sancti, qui futuram ejus revelationem videbant, et pro temporum proprietate vel prophetice tegebant, vel prophetice tectum sapienter intelligebant.
19.31
LIBER DECIMUS NONUS. CAPUT XXXI.
19.31
Denique, quod non temere dixerim, nescio utrum quisquam in illis Libris invenit nomen regni coelorum, quod tam crebro nominat Dominus. Dicitur quidem ibi: Diligite sapientiam, ut in aeternum regnetis. Et ipsa vita aeterna si non illic in manifesto praedicaretur, non diceret Dominus etiam malis Judaeis: Scrutamini Scripturas, in quibus putatis vos vitam aeternam habere; ipsae testimonium perhibent de me. Quo enim nisi ad hoc pertinet, quod ibi scriptum est, Non moriar, sed vivam, et enarrabo opera Domini; et, Illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in morte; et, Justorum animae in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum: et paulo post, Illi autem sunt in pace; et si coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum immortalitate plena est; et in paucis vexati, in multis bene disponentur: et in alio loco, Justi autem in perpetuum vivent, et apud Dominum est merces eorum, et cogitatio eorum apud Altissimum; ideo accipient regnum decoris et diadema speciei de manu Domini? Haec et alia multa, sive apertissima sive subobscura, inveniuntur illic testimonia vitae aeternae. Et de ipsa corporum resurrectione non tacuerunt Prophetae. Unde Pharisaei adversum Sadducaeos eam non credentes, acerrime confligebant: quod non solum in Actibus Apostolorum canonicis, quos isti non accipiunt, ne de adventu veri Paracleti, quem promisit Dominus, convincantur, evidenter apparet; verum etiam in Evangelio, ubi ei proponunt Sadducaei quaestionem de muliere, quae septem fratribus singillatim nupserat, cum in ejus connubium alter alteri morienti succederet, cujusnam eorum in resurrectione uxor esset futura. Proinde testimoniis vitae aeternae et resurrectionis mortuorum abundat illa Scriptura: sed hoc nomen, id est regnum coelorum, de nullo inde loco mihi occurrit; hoc enim proprie pertinet ad revelationem Novi Testamenti, quia ea corpora quae terrena fuerant, mutatione illa quam Paulus apertius commemorat, in resurrectione fient spiritualia, ac per hoc coelestia, in quibus possideamus regnum coelorum. Quod ori ejus etiam nominandum servabatur, quem regem ad regendos, et sacerdotem ad sanctificandos fideles suos universus ille apparatus veteris Instrumenti in generationibus, factis, dictis, sacrificiis, observationibus, festivitatibus, omnibusque eloquiorum praeconiis, et rebus gestis, et rerum figuris parturiebat esse venturum: qui plenus gratia et veritate, et ad praecepta facienda adjuvando per gratiam, et ad promissa implenda curando per veritatem, venit Legem non solvere, sed adimplere.

Intertext edge

Open linked passage

Note