Contra Faustum Manichaeum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo">
—
⋯
Original / primary: 7432 Cofama
23.1
LIBER VIGESIMUS TERTIUS. CAPUT PRIMUM.
23.1
FAUSTUS dixit: Disputanti mihi aliquando, quidam ex numerosa plebe respondens ait: Accipis Jesum de Maria natum? Cui ego: Quemnam, inquam, dicis Jesum? Nam plures in Hebraismo fuerunt Jesus: unus quidem Nave filius, discipulus Moysi; alter vero filius Josedech sacerdotis magni( Aggaei I, 1); item alius qui dictus est filius David, alius vero Filius Dei: quemnam ergo istorum de Maria natum quaeris ex me utrum accipiam? Utique, inquit, Filium Dei. Cui ego: Et quo auctore quove magistro docente istud accipiam? At ille: Matthaeo, inquit. Cui rursum ego: Quid enim Matthaeus scripsit? Et ille: Liber generationis Jesu Christi filii David, filii Abraham, etc.. Tum ego: Putaveram, inquam, quia esses dicturus, Liber generationis Jesu Christi Filii Dei; et me paraveram ad praescribendum: sed quia nunc fideliter capitulum memorasti, admonendus tantum es, ut id quod recitasti, consideres. Neque enim Matthaeus hic se Dei Filii generationem scribere fatetur instituisse, sed filii David.
23.2
LIBER VIGESIMUS TERTIUS. CAPUT II.
23.2
Ut ergo huic interim dicenti credam, filius David erit mihi de Maria natus: adhuc de Dei Filio in hoc omni generationis textu nulla fit mentio, usque ad baptismum scilicet, frustraque calumniam vos ingeritis scriptori, tanquam Dei ille Filium in utero mulieris incluserit. At vero hic clamitat, ut videtur, et inscriptione ipsa sua se prorsus ab hoc sacrilegio vindicat, David filium perhibens ex illa stirpe oriundum se scripsisse, non Filium Dei. Nam Jesum quidem eum, qui sit Filius Dei, si scriptoris hujus mentem propositumque consideres, non tam ille de Maria virgine vult nos accipere procreatum, quam factum aliquando per baptismum apud fluenta Jordanis. Illic enim dicit baptizatum a Joanne eum, quem David in exordio filium designavit, factum aliquando esse Filium Dei, post annos duntaxat, secundum Lucae fidem, ferme triginta, ubi et vox tunc audita est, dicens ad eum: Filius meus es tu; ego hodie genui te. Vides ergo id quod ante annos triginta, ut huic videtur, de Maria natum est, non esse ipsum Filium Dei, sed id quod de baptismo postea factum est ad Jordanem, id est hominem novum, tanquam in nobis cum credimus ad Deum ex Gentilitatis errore conversi: quod ipsum tamen nescio utrum satis cum ea fide faciat, quam vos catholicam nominatis; sed interim sic Matthaeo videtur, si sunt ipsius haec. Neque enim usquam in parturitionibus Mariae dictum legitur illud, Filius meus es tu, ego hodie genui te; aut, Hic est Filius meus dilectissimus, in quo bene complacui: sed in expiatione ejus apud Jordanem. Quod si et tu credas ita ut scriptum est, eris jam quidem Matthaeanus; sic enim mihi dicendum est: catholicus vero nequaquam. Nam catholicam fidem novimus; quae tanto longe abest ab hac professione Matthaei, quanto procul est et a vero. Siquidem symbolum vestrum ita se habeat, ut credatis in Jesum Christum Filium Dei, qui sit natus ex virgine Maria: vestrum est ergo, de Maria accipere Filium Dei; Matthaei, ab Jordane; nostrum, ex Deo: ac per hoc tam vobis Matthaeus, si haec ejus pro certo sunt, contrarius est in professione ista sua, quam nobis; nisi quod paulo prudentior vobis inventus est, ut ortum ex femineo sexu, David filio ascriberet magis, quam Filio Dei. Quapropter de duobus vos unum fateri oportet, aut hunc non esse Matthaeum, qui haec videtur asserere; aut vos non tenere apostolicam fidem.
23.3
LIBER VIGESIMUS TERTIUS. CAPUT III.
23.3
Nos vero quamvis de hac sententia nemo prorsus dejiciat, ex Deo accipiendi Filium Dei, tamen ut multum imprudentiae concedamus, ut adigamur et falsis credere, ex Jordane nobis erit factus Jesus Dei Filius, quam natus ex utero mulieris. Quanquam nec ipse quidem ille quem Maria peperit, si ullus erat, recte David filius appelletur, nisi eum constet ex patre Joseph seminatum. Quod quia negatis, illud etiam fateamini necesse est, ne ipsum quidem esse David filium. Quoniam quidem generatio ab Abraham usque ad David, et a David Joseph adusque deducitur, per omnes scilicet Hebraeorum patres: ex quo quia Jesus conceptus non est, ut legitur, nec filius erit David: longeque demens est, qui quem sine coitu Joseph de Maria natum dicturus erat, hunc in principio posuerit esse filium David. Cum ergo ne ipse quidem, qui sit ex Maria genitus, David recte filius appelletur, quia non sit natus ex Joseph; quanto magis Filius Dei?
23.4
LIBER VIGESIMUS TERTIUS. CAPUT IV.
23.4
Proinde nec virginis ipsius origo ex hac tribu fuisse monstratur, unde constat esse David; dico autem Judam, de quo Judaei reges: sed ex tribu Levi, unde sacerdotes: quod ipsum palam est, quia eadem patrem habuerit sacerdotem quemdam nomine Joachim, cujus tamen in hac generatione nulla usquam habita mentio est. Quomodo ergo ad hanc Davidicae cognationis prosapiam Maria pertinere dicetur, in qua eam nec patrem habere videas, nec maritum? Ac per hoc nec ille David filius erit, quisquis ex eadem nascitur: nisi ejus hanc genitricem sic admoveas Joseph, ut ejus aut filia probetur aut conjux.
23.5
LIBER VIGESIMUS TERTIUS. CAPUT V.
23.5
AUGUSTINUS respondit: Fides catholica eademque apostolica est, Dominum nostrum et Salvatorem Jesum Christum, et Filium Dei esse secundum divinitatem, et filium David secundum carnem: quod ita probamus ex evangelicis et apostolicis Litteris, ut nemo possit contradicere probationibus nostris, nisi qui ipsis Litteris contradicit: non sicut sibi Faustus iste proposuit, nescio quem pauca verba dixisse, et contra ejusdem Fausti versipellis astutias nulla postea testimonia protulisse. Quod ego cum fecero, nihil ei quod respondeat remanebit, nisi illud quo vim manifestissimae veritatis in Scripturis sanctis expresse illudere atque evitare conatur, ut falsa illa et divinis codicibus immissa respondeat. Quam dementiam, furiosamque praesumptionem et audaciam, jam superius in hoc opere, quantum sufficere visum est, refutavi: nec eadem repetere oportet, ut modum sermonis etiam cogitemus. Quid igitur opus est dispersa per Scripturas omnes quaerere atque colligere testimonia, quibus contra istum probemus, in Libris maximae divinaeque auctoritatis, eumdem dici Filium Dei unigenitum semper Deum apud Deum, qui dicitur etiam filius David propter acceptam formam servi ex virgine Maria conjuge Joseph? Nunc interim, quia de Matthaeo voluit disputare, nec a me totus Matthaei liber huic sermoni inseri potest, legat qui voluerit, et videat quemadmodum Matthaeus eum, quem parentes ejus enumeraturus dicit filium David, narrando usque ad passionem resurrectionemque perducat; nec alium quam ipsum dicat a virgine Maria de Spiritu sancto conceptum et natum. Cui rei adhibet et testimonium de propheta: Ecce virgo accipiet in utero, et pariet filium, et vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum, Nobiscum Deus. Eumdemque baptizatum a Joanne, audisse de coelo, Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui: de quo dictum erat jam ex partu virginis, Nobiscum Deus. Nisi forte visum sit Fausto minus esse quod dictus est Deus, quam quod dictus est Filius Dei. Ex hoc enim conjicere conatus est, Matthaeo non esse visum quod Filius Dei factus sit nisi ex baptismo, quia ibi facta est vox de coelo, Hic est Filius meus: cum idem evangelista jam superius adhibuerit divinum ex propheta testimonium, ubi ipse partus virginis appellatus est, Nobiscum Deus.
23.6
LIBER VIGESIMUS TERTIUS. CAPUT VI.
23.6
Hunc sane miserum delire garrulum debemus intueri atque observare, non praetermittentem, ubi potuerit, lectori vaniloquiorum suorum etiam de Scripturarum testimoniis nebulas offundere falsitatis: sicut de Abraham dixit, quod Deo non crediderat de Sara sibi filium promittenti, quando cum ancilla concubuit; cum Scriptura testetur, nondum illi partum Sarae fuisse promissum: vel quod uxorem suam sororem mentitus sit; cum genus Sarae nusquam in illis Litteris legerit, quibus de hac re fides habenda est: et de filio ejus Isaac, quod etiam ipse Rebeccam falso dixerit sororem suam; cum genus ejus ibi aperte scriptum sit: et de Jacob, quod quotidie certamen esset inter quatuor ejus uxores, quaenam illum de agro venientem prior ad concubitum raperet; quod illic omnino nusquam legisse convincitur. Ecce qualis homo mendaces divinorum Librorum scriptores se odisse gloriatur, qui etiam de evangelico tantae auctoritatis culmine omnibus noto, mentiri sic audet, ut non Matthaeum, ne apostolici nominis pondere comprimatur, sed nescio quem alium sub Matthaei nomine velit putari scripsisse de Christo, quod non vult credere, et quod ea lumniosa versutia refutare conatur.
23.7
LIBER VIGESIMUS TERTIUS. CAPUT VII.
23.7
Sic ergo de coelo dictum est super aquam Jordanis, Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui; quemadmodum dictum est et in monte. Neque enim quia et ibi de coelo vox ipsa sonuit, Filius Dei ante non fuit: quandoquidem ex utero virginis ille accepit formam servi, qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Denique idem ipse apostolus Paulus alio loco apertissime dicit, Cum autem venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub Lege: mulierem scilicet more locutionis hebraicae feminam appellans. Ipse ergo est Filius Dei, qui et Dominus David secundum divinitatem; et idem ipse filius David, ex semine David secundum carnem. Quod si nobis credere non prodesset, non hoc tam attente idem apostolus Timotheo commendaret, dicens, Memor esto Christum Jesum resurrexisse a mortuis, ex semine David, secundum Evangelium meum. Contra quod Evangelium quisquis aliud annuntiaverit, ut anathema sit, magna cura fideles admonuit.
23.8
LIBER VIGESIMUS TERTIUS. CAPUT VIII.
23.8
Quid ergo jam moveat sancti Evangelii sectatorem, quod sine concubitu Joseph Christus natus ex virgine, filius tamen David appellatur, cum generationum seriem non usque ad Mariam, sed usque ad Joseph Matthaeus evangelista perducat? Primo, quia mariti ejus fuerat, propter virilem sexum, potius honoranda persona: neque enim quia concubitu non permixtus, ideo non maritus, cum ipse Matthaeus narret ab angelo Mariam conjugem ipsius appellatam, qui narrat quod non ipsius concubitu, sed de Spiritu sancto conceperat. Quod si non Matthaeus apostolus ista vera, sed aliquis alius sub ejus nomine, sicut Manichaei putant, ea falsa conscriberet; itane sibi etiam ipse in rebus apertissimis et tam de proximo contextis contraria loqueretur, ut quem diceret David Filium de Maria virgine sine cujusquam viri concubitu natum, ejusdem parentes gradatim enumerans, usque ad eum sine aliqua ratione perduceret, quem non commixtum Mariae ipse dixisset? Si enim alius enumeraret progeneratores Christi a David usque ad Joseph, dicens eum filium David, et alius eum sine ullius viri concubitu ex Maria virgine natum diceret, nec eum filium David appellaret; nec sic continuo putare deberemus, eos sibi haec contraria locutos fuisse, ut vel ambo vel unus eorum falsitatis convinceretur. Cogitare enim deberemus fieri potuisse ut ambo vera dicerent, ut et Joseph maritus Mariae diceretur, habens eam conjugem continenter, non concubitu, sed affectu; non commixtione corporum, sed copulatione, quod est charius, animorum: et ideo non debuisse virum virginis matris Christi separari a serie parentum Christi; et ipsam Mariam aliquam de stirpe David venam sanguinis ducere, ut caro Christi etiam ex virgine procreata sine David semine esse non posset. Cum vero unus idemque narrator utrumque dicat, utrumque commendet, et virum Mariae Joseph et Christi virginem matrem, et Christum ex semine David et Joseph in serie progeneratorum Christi ex David: quid restat ut credat, qui vult divino Evangelio, quam haereticorum fabulis credere, nisi et Mariam non fuisse extraneam a cognatione David, et eam Joseph conjugem non frustra appellatam, propter ordinem sexus et animorum confoederationem, quamvis ei non fuerit carne commixtus; et Joseph potius propter dignitatem virilem ab ordine generationum illarum non fuisse separandum, ne hoc ipso videretur ab illa femina separatus, cui eum conjungebat mentis affectus; et ne homines fideles Christi, id quod sibi conjuges carne miscentur, tam magnum in conjugio deputarent, ut sine hoc conjuges esse non crederent: sed potius discerent fidelia conjugia, multo familiarius se adhaerere membris Christi, quanto potuissent imitari parentes Christi?
23.9
LIBER VIGESIMUS TERTIUS. CAPUT IX.
23.9
Nos ergo credimus etiam Mariam fuisse in cognatione David, quia Scripturis eis credimus, quae utrumque dicunt, et Christum ex semine David secundum carnem, et ejus matrem Mariam, non cum viro concumbendo, sed virginem. Quisquis itaque dicit Mariam ad consanguinitatem David non pertinuisse, manifestum est quod istarum Scripturarum tam excellenti auctoritati obluctetur: ipse ergo convincat non eam pertinuisse ad semen David, et hoc ostendat, non ex quibuscumque litteris, sed ecclesiasticis, canonicis, catholicis. Aliae quippe apud nos non habent ad has res ullum pondus auctoritatis: ipsae sunt enim quas recipit et tenet Ecclesia toto orbe diffusa, quae per illas est etiam prophetata; et quemadmodum promissa, sic reddita. Ac per hoc illud quod de generatione Mariae Faustus posuit, quod patrem habuerit ex tribu Levi sacerdotem quemdam nomine Joachim, quia canonicum non est, non me constringit: sed etiamsi hoc crederem, ipsum potius Joachim dicerem aliquo modo ad David sanguinem pertinuisse, et aliquo modo ex tribu Juda in tribum Levi fuisse adoptatum, vel ipsum vel ejus aliquem progeneratorem, vel certe in tribu Levi ita natum, ut de stirpe David consanguinitatem aliquam duceret: sicut fieri potuisse idem Faustus fatetur, ut Maria de tribu Levi esset, quam tamen constat traditam viro qui fuerit de stirpe David, id est de tribu Juda; et ita dicit potuisse accipi, Christum filium David, si Maria filia Joseph fuisset. Proinde si filia Joseph nupsisset in tribu Levi, non absurde diceretur etiam filius David, quisquis de illa et in tribu Levi natus fuisset: ita si mater illius Joachim, quem patrem Mariae Faustus commemorat, de tribu Juda et genere David nupsit in tribu Levi, non immerito et Joachim, et Maria, et filius Mariae etiam sic ex David semine veraciter perhibentur. Hoc ergo potius, vel tale aliquid crederem, si illius apocryphae scripturae, ubi Joachim pater Mariae legitur, auctoritate detinerer, quam mentiri Evangelium in quo scriptum est, et Jesum Christum Filium Dei Salvatorem nostrum ex semine David secundum carnem, et per virginem Mariam procreatum. Sufficit ergo nobis quod Scripturae quae hoc dicunt, et quibus credimus, ab inimicis suis de nulla possunt falsitate convinci.
23.10
LIBER VIGESIMUS TERTIUS. CAPUT X.
23.10
Non mihi ergo vicissim dicat: Etsi ego non ostendo Mariam non fuisse de cognatione David, tu quod inde fuerit ostende. Hoc enim ostendo clarissimo plane atque fortissimo documento, quod Scriptura confirmatissimae auctoritatis et Christum dicit ex semine David, et ejus matrem sine ullius concubitu virginem Mariam. Quam vero sibi Faustus cujusdam quasi turpitudinis visus est verecundissimus detestator, cum diceret: Frustra vos calumniam ingeritis scriptori, tanquam Dei ille Filium in utero mulieris incluserit! Non plane catholica fides, quae Christum Dei Filium natum secundum carnem credit ex virgine, ullo modo eumdem Dei Filium sic in utero mulieris includit, quasi extra non sit, quasi coeli et terrae administrationem deseruerit, quasi a Patre recesserit: sed vos, Manichaei, corde illo, quo nihil potestis nisi corporalia phantasmata cogitare, ista omnino non capitis, quomodo Dei Verbum, Dei Virtus atque Sapientia, in se manens et apud Patrem, et universam creaturam regens, pertendat a fine usque ad finem fortiter, et disponat omnia suaviter. In cujus dispositionis admirabili et ineffabili facilitate sibi etiam matrem in terra disposuit, et propter servos suos de corruptionis servitute liberandos in ea formam servi, hoc est, mortale corpus accepit, acceptum monstravit, monstratumque et morte prostratum, resurrectione sursum erexit, et tanquam templum solutum iterum aedificavit. Vos tamen qui haec credere quasi sacrilega formidatis, non membra dei vestri in utero virginis, sed in uteris omnium feminarum carnalium ab elephantis usque ad muscas includitis. An ideo vobis videtur vilior verus Christus, quia sic Verbum dicimus carnem factum in utero virginali, ut nulla sui commutatione in natura propria inviolabiliter permanens, templum sibi hominem coaptarit; et ideo vobis charus est deus vester, quia tot vinculis carnium colligatus et inquinatus in illa parte qua etiam in globo figendus est, sine causa suppetias deprecatur, aut etiam penitus oppressus deprecari non sinitur?