Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Contra Faustum Manichaeum
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo"> —
⋯
More
Original / primary: 7432 Cofama
2.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT PRIMUM.
2.1
FAUSTUS dixit: Accipis Evangelium? Et maxime. Proinde ergo et natum accipis Christum? Non ita est. Neque enim sequitur ut si Evangelium accipio, idcirco et natum accipiam Christum. Cur? Quia Evangelium quidem a praedicatione Christi et esse coepit et nominari; in quo tamen ipse nusquam se natum ex hominibus dicit. At vero genealogia adeo non est Evangelium, ut nec ipse ejus scriptor ausus fuerit eam Evangelium nominare. Quid enim scripsit? Liber generationis Jesu Christi filii David. Non ergo, liber Evangelii Jesu Christi; sed, liber generationis: quippe ubi et stella inducitur quae confirmat genesim; ut recte Genesidium hoc magis nuncupari possit quam Evangelium. At denique Marcus, qui generationem scribere non curavit, sed praedicationem tantum Filii Dei quod est Evangelium, vide quam sit competenter exorsus: Evangelium, inquit, Jesu Christi Filii Dei. Ut hinc satis abundeque appareat genealogiam non esse Evangelium. Nam et in ipso Matthaeo post inclusum Joannem in carcerem, tunc legitur Jesum coepisse praedicare Evangelium regni. Ergo quidquid ante hoc narratum est, genealogiam esse constat, non Evangelium. Alioquin quid impediebat et Matthaeum ponere, Evangelium Jesu Christi filii Dei; nisi quia improbum putavit genealogiam vocare Evangelium? Quapropter, si jam tibi distinctum satis est, quod usque nunc ignorasti, longe aliud esse Evangelium quam genealogiam; scias me, ut dixi, accipere Evangelium, id est, praedicationem Christi. De quo quidquid jam perrogare volueris, omissis generationibus quaere. Aut si et de ipsis conferre est animus, non equidem recuso, cum sit mihi magna et de his ad respondendum copia: sed tu disce interrogare quod primum est. Videris enim mihi nunc scire velle, non utrum Evangelium accipiam, sed utrum generationes.
2.2
LIBER SECUNDUS. CAPUT II.
2.2
AUGUSTINUS respondit: Certe interrogasti teipsum velut ex persona nostra, utrum acciperes Evangelium; et respondisti, Maxime. Rursusque interrogasti, utrum acciperes Christum natum; et respondisti, Non ita est: hanc scilicet causam subjiciens, quia generatio Christi non pertinet ad Evangelium. Quid ergo respondebis Apostolo dicenti, Memor esto Christum Jesum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum? Vides certe quam nescias, vel te nescire fingas, quid sit Evangelium; nec ex doctrina apostolica, sed ex vestro errore nomines Evangelium. Aut si hoc appellas Evangelium, quod Apostoli appellaverunt; aberras ab Evangelio, qui non credis Christum ex semine David: quod Apostolus secundum suum Evangelium praedicari testatus est. Quod autem erat apostoli Pauli Evangelium, hoc etiam caeterorum Apostolorum, et omnium fidelium dispensatorum tanti sacramenti. Hoc enim alibi dicit: Sive ergo ego, sive illi; sic praedicamus, et sic credidistis. Non enim omnes illi Evangelium conscripserunt, sed tamen omnes Evangelium praedicaverunt. Narratores quippe originis, factorum, dictorum, passionum Domini nostri Jesu Christi, proprie dicti sunt Evangelistae. Nam et ipsum nomen si quaeramus quid latine interpretetur, Bonum nuntium dicitur Evangelium, vel, Bona annuntiatio. Quod quidem cum aliquid bonum annuntiatur, semper dici potest: proprie tamen hoc vocabulum obtinuit illa quam dixi annuntiatio Salvatoris. Si autem vos aliud annuntiatis, extra Evangelium vos esse manifestum est. Utique sunt adversus vos parvuli quos appellatis semichristianos, si matris charitatis vocem sibi ex ore apostolico personantem audiant: Si quis vobis annuntiaverit praeterquam quod annuntiavimus vobis, anathema sit. Cum ergo ipse Paulus secundum Evangelium suum annuntiaverit Christum ex semine David, vos qui hoc negatis, et aliud annuntiatis, anathema sitis. Quis autem non videat quanta caecitate dicatur, quod nusquam se Christus natum ex hominibus dicat, cum pene nunquam se filium hominis taceat?
2.3
LIBER SECUNDUS. CAPUT III.
2.3
Sed videlicet doctissimi homines, profertis nobis ex armario vestro, nescio quem primum hominem, qui ad gentem tenebrarum debellandam de lucis gente descendit, armatum aquis suis, contra inimicorum aquas; et igne suo, contra inimicorum ignem; et ventis suis, contra inimicorum ventos. Cur non ergo et fumo suo, contra inimicorum fumum; et tenebris suis, contra inimicorum tenebras: sed contra fumum aere, ut dicitis, armabatur; et contra tenebras luce? An quia mala sunt fumus et tenebrae, non ea potuit habere bonitas ejus? Bona ergo sunt illa tria, aqua, ventus, ignis. Cur ergo ea potuit habere malitia gentis adversae? Hic respondetis: Sed aqua illa gentis tenebrarum mala erat; quam vero primus homo attulit, bona erat: et ventus illius malus, hujus autem bonus; ita et hujus ignis bonus contra malum ignem illius dimicavit. Cur ergo et contra malum fumum non potuit afferre fumum bonum? An in fumo vestra mendacia, tanquam fumus ipse, evanescunt atque deficiunt? Certe primus homo vester contra naturam contrariam bellum gessit. Cur quinque illis elementis quae in contraria gente confingitis, unum allatum est de divinis regnis contrarium, lux contra tenebras? Caetera enim quatuor non sunt contraria. Nam nec aer fumo est contrarius, multo minus aquae aqua, et ventus vento, et ignis igni.
2.4
LIBER SECUNDUS. CAPUT IV.
2.4
Jamvero illa sacrilega deliramenta quis audiat, quod primum hominem vestrum dicitis, secundum hostium voluntatem, quo eos caperet, elementa quae portabat mutasse atque vertisse, ut regnum quod dicitis falsitatis, in sua natura manens, non fallaciter dimicaret, et substantia veritatis mutabilis appareret, ut falleret? Hujus primi hominis filium credi vultis Dominum Jesum Christum. Hujus commentitiae fabulae filiam dicitis veritatem. Hunc primum hominem, quem laudatis, quia mutabilibus et mendacibus formis cum adversa gente pugnavit; si verum dicitis, non imitamini: si autem imitamini, et vos mentimini. Quapropter Dominus et Salvator noster Jesus Christus, verus et verax Dei Filius, verus et verax hominis filius, quod utrumque de se ipse testatur, et de vero Deo divinitatis aeternitatem, et de vero homine carnis originem duxit. Non novit apostolica doctrina primum hominem vestrum. Audite Apostolum Paulum: Primus homo, inquit, de terra, terrenus; secundus homo de coelo, coelestis. Qualis terrenus, tales et terreni; qualis coelestis, tales et coelestes. Sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem ejus qui de coelo est. Primus itaque homo de terra terrenus, ille Adam de limo formatus; secundus autem homo de coelo coelestis, Dominus Jesus Christus: quia Filius Dei venit ad carnem, qua suscepta et homo exterius fieret, et Deus interius permaneret; ut et Filius Dei verus esset per quem facti sumus, et hominis filius verus fieret per quem refecti sumus. Cur ergo primum hominem vestrum commentitium nescio unde producitis, et primum hominem quem doctrina apostolica docet non vultis agnoscere? An ut compleatur in vobis quod ipse Apostolus ait: A veritate quidem auditum suum avertentes, ad fabulas autem convertentur? Paulus annuntiat primum hominem de terra terrenum: Manichaeus annuntiat primum hominem non terrenum, nescio quibus fallacibus elementis quinque vestitum. Et Paulus dicit, Si quis vobis annuntiaverit praeterquam quod annuntiavimus vobis, anathema sit. Ergo ne Paulus mendax sit, Manichaeus anathema sit.
2.5.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT V.
2.5.1
Quod autem etiam stellae calumniamini, qua Magi ad Christum infantem adorandum perducti sunt, non erubescitis, cum vos commentitium Christum vestrum, filium commentitii primi hominis vestri, non sub stellae testificatione ponatis, sed in stellis omnibus colligatum esse dicatis: quia videlicet principibus tenebrarum commixtum esse creditis in illo bello, quo ipse primus homo vester cum tenebrarum gente pugnavit, ut de ipsis principibus tenebrarum tali commixtione captis mundus fabricaretur. Unde et ista sacrilega deliramenta vos cogunt, non solum in coelo atque in omnibus stellis, sed etiam in terra atque in omnibus quae nascuntur in ea, confixum et colligatum atque concretum Christum dicere, non jam Salvatorem vestrum, sed a vobis salvandum cum ea manducatis atque ructatis.
2.5.2
Nam et ista impia vanitate seducti, seducitis Auditores vestros, ut vobis cibos afferant, quo possit ligato in eis Christo subveniri per vestros dentes et ventres. Talibus enim auxiliis eum solvi et liberari praedicatis; nec saltem totum, sed adhuc licet exiguas sordidasque reliquias ejus in stercoribus remanere contenditis, ut in aliis atque aliis rerum corporalium formis iterum atque iterum implexae implicataeque teneantur: et si mundo stante solvi et purgari non potuerint, jam illo igne ultimo quo ipse mundus ardebit, solvantur atque purgentur. Nec tamen etiam tunc totum Christum dicitis posse liberari, sed ejus bonae divinaeque naturae novissimas residuasque particulas, quae ita sordidatae sunt, ut nullo modo dilui valeant, damnari in aeternum confixas globo horrido tenebrarum. Ecce qui se fingunt indignari quod Filio Dei fiat injuria, quia eum natum stella demonstrasse dicatur, tanquam genesis ejus sub fatali constellatione sit constituta; cum eum ipsi non tantum sub stellarum connexione, sed in vinculis omnium terrenorum, et in succis omnium herbarum, et in putredine omnium carnium, et in corruptione omnium ciborum, ita ligatum pollutumque constituant, ut ex magna, non tamen ex tota parte, solvi purgarique non possit, nisi et ab hominibus, Electis videlicet Manichaeorum, etiam in porris radiculisque ructetur.
2.5.3
Et nos quidem sub fato stellarum nullius hominis genesim ponimus, ut liberum arbitrium voluntatis, quo vel bene vel male vivitur, propter justum judicium Dei ab omni necessitatis vinculo vindicemus: quanto minus illius temporalem generationem sub astrorum conditione credimus factam, qui est aeternus universorum Creator et Dominus? Itaque illa stella quam viderunt Magi, Christo secundum carnem nato, non ad decretum dominabatur, sed ad testimonium famulabatur; nec eum subjiciebat imperio, sed indicabat obsequio. Proinde non ex illis erat haec stellis, quae ab initio creaturae itinerum suorum ordinem sub Creatoris lege custodiunt; sed novo Virginis partu, novum sidus apparuit, quod ministerium officii sui etiam ipsis Magis quaerentibus Christum, cum ante faciem praeiret, exhibuit, donec eos usque ad ipsum locum ubi Dei Verbum infans erat, praeeundo perduceret. Qui tandem astrologi ita constituerunt hominum nascentium fata sub stellis, ut aliquam stellarum, homine aliquo nato, circuitus sui ordinem reliquisse, et ad eum qui natus est perrexisse, asseverent? Sortem quippe nascentis astrorum ordini colligari arbitrantur, non astrorum ordinem ob hominis nati diem posse mutari. Quapropter, si stella illa ex iis erat quae in coelo peragunt ordines suos, quomodo poterat decernere quod natus Christus acturus erat, quae nato Christo jussa est relinquere quod agebat? Si autem, ut probabilius creditur, ad demonstrandum Christum, quae non erat exorta est; non ideo Christus natus est quia illa exstitit, sed ideo illa exstitit quia Christus natus est. Unde, si dici oporteret, non stellam Christo, sed Christum stellae fatum fuisse diceremus. Ipse quippe illi, non illa huic, nascendi attulit causam. Si ergo sunt fata quae a fando, id est, a dicendo appellata sunt; quoniam Christus Verbum Dei est, in quo antequam essent, dicta sunt omnia; non consortium siderum fatum Christi est, sed fatum etiam siderum Christus est: qui et ipsam carnem sub coelo creatam ea voluntate assumpsit, qua etiam coelum creavit; ea potestate deposuit et recepit, qua etiam sideribus imperavit.
2.6
LIBER SECUNDUS. CAPUT VI.
2.6
Cur ergo non sit Evangelium quod de ista generatione narratur, cum tam bona nobis annuntietur, ut per ipsam nostra sanetur infirmitas? An quia Matthaeus non est ita exorsus, ut diceret, Initium Evangelii Jesu Christi, sicut ait Marcus; sed, Liber generationis Jesu Christi? Hoc modo nec Joannes Evangelium scripsisse dicatur, quia nec ipse ait, Initium Evangelii, aut Liber Evangelii; sed, In principio erat Verbum. Nisi forte tam elegans vocabulorum fabricator Faustus fuit, ut et hoc Joannis exordium, Verbidium nominaverit, propter Verbum; sicut illud, propter genesim, Genesidium ausus est appellare. Sed cur non potius cogitatis, quanta impudentia prolixas illas et impias fabulas vestras Evangelium nominetis? Quid enim illic boni annuntiatur, ubi dicitur Deus adversus rebellem nescio quam contrariam alienamque naturam non aliter regno suo potuisse prospicere atque consulere, nisi partem suae naturae in illius avidas fauces devorandam mitteret, atque ita polluendam, ut post tantos labores atque cruciatus non posset saltem tota purgari? Itane tam malus nuntius Evangelium est? Certe omnes qui graece vel tenuiter noverunt, Evangelium, Bonum nuntium, aut Bonam annuntiationem interpretantur. Quomodo est autem iste bonus nuntius, quandoquidem ipse Deus vobis, velo sibi opposito, lugere nuntiatus est, donec sua membra ab illa vastatione et contaminatione reparentur atque purgentur? Qui si aliquando luctum finierit, crudelis erit. Quid enim de illo male meruit pars illa ejus quae in globo ligabitur? quae utique in aeternum lugenda est, quia in aeternum damnabitur. Sed evasimus, quod istum nuntium quisquis diligenter adverterit, non cogitur lugere, quia malus est; sed ridere, quia falsus est.

Intertext edge

Open linked passage

Note