Contra Gaudentium
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo">
—
⋯
Original / primary: 7458 Congau
2.1
LIBER SECUNDUS. Gaudentii contra superiorem librum responsio diluitur.
2.1
CAPUT PRIMUM.-- 1. Accepi, Gaudenti, responsionem tuam: si tamen responsio ista dicenda est, quam mihi propterea referre voluisti, ne si tacuisses, diceremus te esse convictum. Sed non hoc est respondere, quod est non tacere. Nam si hoc est, respondisti plane: sed ideo, ut etiam hi qui de te aliquid possent sperare, noverint te non invenisse quid respondere deberes, et tamen respondisse ne taceres. Itaque cum caveres ne victus dicereris, fecisti ut ostendereris. Ad quod ostendendum tua ipsa scripta sufficiunt, si ab intelligentibus legantur, et meis diligenti examine comparentur. Ut autem scriptis aliis hoc doceam, quo etiam ingeniis tardioribus satisfiat, aliquanto prolixior disputatio necessaria est: quam quidem aggrediar, si opus fuerit Dominusque voluerit.
2.2
CAPUT II.-- 2. Nunc interim, quoniam vos potius esse catholicos testimonio beati Cypriani affirmare conatus es: attende paululum quam Ecclesiam dixerit ille catholicam, cum ejus defenderet unitatem. Ecclesia, inquit, Domini luce perfusa, per totum orbem radios suos porrigit: unum tamen lumen est, quod ubique diffunditur, nec unitas corporis separatur. Ramos suos in universam terram copia ubertatis extendit, profluentes largiter rivos latius expandit: unum tamen caput est, et origo una, et una mater, fecunditatis successibus copiosa. Quid igitur et vos ipsos fallitis, et alios fallere mendaciis impudentibus vultis? Si hujus martyris testimonio vestra est Ecclesia catholica, ostendite illam per orbem totum radios suos porrigere; ostendite illam per universam terram ramos suos copia ubertatis extendere. Hinc enim et graeco vocabulo Catholica nominatur. Quod enim graece ὅλον dicitur, latine totum vel universum interpretatur. Per totum ergo sive secundum totum est καθ' ὅλον, unde Catholica nuncupatur. Si hoc nosti, quare te nosse dissimulas? Si autem ignoras, quare non prius quam loqueris, quod nescis, eos qui norunt, interrogas? Quod si displicet tibi, non graecam, sed aliquam linguam inveni, qua doceas καθ' ὅλον, non per totum, sive secundum totum, vel secundum universum significare: et recede a testimonio Cypriani. Ille namque contra te loquitur: qui vides quid dicat. Per orbem totum dicit, et per universam terram porrigi, extendique Catholicam, graeco ejus nomini ac definitioni consentiens. Tu aliud tenere, sentire, dicere reperiris, et dum Cypriano teste inniteris, Cypriano teste mentiris.
2.3
CAPUT III.-- 3. Ab hac ergo vera germanaque Catholica, quae Domini luce perfusa, per orbem totum radios suos porrigit, ramos suos per universam terram copia ubertatis extendit, quae causa vobis fuerit exeundi, cum interrogamini, nihil justum invenitis: prorsus ab hac Ecclesia exitum vestrum nulla purgatione probabilis excusationis abluitis. Quid enim dicitis, nisi, Necessitas compulit, ut justi relinqueremus injustos? Respondet vobis Scriptura divina: Filius malus ipse se justum dicit; exitum vero suum non abluit. Exitum, inquit, suum, utique illum de quo dicit apostolus Joannes, Ex nobis exierunt, omnino non abluit, non defendit, non excusat, non purgat. Ad justos enim non pertinet in Ecclesia catholica, nisi malos, quos corrigere vel damnare non possunt, patientissime tolerare; nec propter zizania, de dominico agro, nec propter paleam, de dominica area, nec propter vasa inhonorata, de dominica domo, nec propter pisces malos, de dominicis retibus ante tempus exire; ne frustra exitum suum conentur abluere. Has evangelicas sententias si volueris in alium sensum qualibet argumentatione convertere, eidem beato Cypriano, cujus testimonium adhibes, contradicis: sicut in nostra Collatione fecistis. Nam haec de ista quaestione supra dicti martyris verba sunt, in epistola quam scripsit ad Maximum et socios confessionis ejus. Etsi videntur, inquit, in Ecclesia esse zizania, non tamen impediri debet aut fides aut charitas nostra; ut quoniam zizania esse in Ecclesia cernimus, ipsi de Ecclesia recedamus. Nobis tantummodo laborandum est, ut frumentum esse possimus: ut cum coeperit frumentum dominicis horreis condi, fructum pro opere nostro et labore capiamus. Apostolus in Epistola sua dicit,« In domo autem magna non solum vasa sunt aurea et argentea, sed et lignea, et fictilia; et quaedam quidem honorata, quaedam vero inhonorata». Nos operam demus, et quantum possumus laboremus, ut vas aureum vel argenteum simus. Caeterum fictilia vasa confringere soli Domino concessum est, cui et virga ferrea data est. Esse non potest major Domino suo servus: ne quisquam sibi, quod soli Filio Pater tribuit, vindicarit: ut se putet, aut ad aream ventilandam et purgandam, palam ferre jam posse, aut a frumento universa zizania humano judicio separare. Superba est ista obstinatio et sacrilega praesumptio, quam sibi furor pravus assumit: et dum sibi semper quidam plus quam mitis justitia deposcit, assumunt, de Ecclesia pereunt; et dum se insolenter extollunt, ipso suo tumore caecati, veritatis lumen amittunt.
2.4
CAPUT IV.-- 4. Nempe nunc saltem vides, adversus sanctum Cyprianum vos in nostra Collatione clamasse, eique contentionibus restitisse, quibus asserebatis agrum Christi, de quo ait, Ager est hic mundus, non esse Ecclesiam, sed mundum praeter Ecclesiam, ut ea quae cernerentur, posset habere zizania? Nam in Ecclesia dicebatis manifesta zizania esse non posse. Quoties hinc testimonium Cypriani posuimus, et nec aperte illi resistere ausi estis, nec tamen consentire voluistis? Nempe nunc saltem expergisceris, audis, advertis, quia etsi videntur in Ecclesia esse zizania, non tamen impediri debet aut fides, aut charitas nostra; ut quoniam zizania esse in Ecclesia cernimus, ipsi de Ecclesia recedamus. Quare ergo vos ab unitate hujus Ecclesiae nefario schismate disceditis, et haeretica praesumptione in eadem discissione persistitis? Ecce tibi Cyprianus, consenti illi, aut responde illi. Vides quemadmodum his verbis, quibus dicit esse in Ecclesia cernique zizania, nec tamen ab illa propterea debere discedere, delet omnes tuorum scriptorum calumnias? Quibus etiam in tanta abrupta progressus es, et te more vestro praecipitasti, ut diceres, etiam nescientes qui peccaverunt de universo mundo, peccatis alienis potuisse perire Christianos; quia scilicet legitur in sanctis Scripturis, unum de anathemate fuisse furatum, et pro isto peccato alienum populum nescientem fuisse punitum: ignorans illas mortalium corporum poenas, hoc est, moriturorum mortes, ad utilem terrorem populo valuisse; non tamen eisdem mortuis ad aliquod detrimentum futurae vitae, aliena peccata, praesertim quae nescierunt, aliquid obfuisse. Itane ut hoc diceres, itane ut peccatis alienis etiam incognitis, perire Deo quemquam, credere et dicere auderes, nec saltem ipsos timuisti collegas tuos, qui te in nostra Collatione reticente, et fortasse cum hoc jam sentires non audente, tantis disceptationum lateribus pugnaverunt, pisces malos in dominicis retibus a piscatoribus ignorari, ne videlicet perirent eorum contagione, si scirent? Nonne tibi venit in mentem, de palea dominicae areae; id est, Ecclesiae, usque ad tempus ventilationis in una permixtione toleranda, disputantibus, cum Emeritus urgeretur, negasse illum atque dixisse, Non legis aream. Qui cum et a suis secretius admoneretur, et a nobis apertius commemorantibus ex Evangelio, Dominum esse venturum ferentem ventilabrum in manu sua, qui mundabit aream suam, et frumentum recondet in horreo, paleam vero comburet igni inexstinguibili, continuo correxisse oblivionis errorem, quo negaverat scriptum; nec tamen haereticam vel schismaticam convertisse perversitatem, qua negabat malos a bonis debere pro unitate Ecclesiae sustineri: continuoque dixisse, quod nomine paleae, mali significarentur occulti, ut hic causae vestrae praecipua diligentia servaretis, quod ignorati mali commaculare bonorum neminem possent. Ecce partis vestrae patronus egregius perdidit, te adversante, labores suos. Ille quippe ut custodiat bonorum salutem, prorsus in Ecclesia malos permanentes a bonis perhibet ignorari, ne perdant eos si fuerint cogniti et tolerati: tu autem etiam ignoratorum malorum contagio bonos perire dixisti. Neque timuisti tam multos ab initio vestros latentes flagitiosos, facinorosos atque impios, qui profecto secundum tuam sententiam, te atque omnes tuos, vobis nescientibus perdiderunt. Sed nunc quoque nullo pavore tremuisti, ne forte quispiam vestrum te nesciente peccaret, et te dum ista loqueris perderet. An forte dum cognitis tuis factis perisse te intelligis, propter hoc alienis incognitis perire non metuis?
2.5
CAPUT V.-- 5. Quid tibi optem, nisi ut te nobis liceat invenire, ne libeat te perire? Quid enim spei remanebit, non solum nobis qui Domino Christo, Prophetis, Apostolis, sanctoque Cypriano consentimus, etiam cognitos malos, si eos nec corrigere possumus, nec punire, pro unitatis vinculo sustinendos; verum etiam vobis, quibus ante tempus messis, ventilationis, et littoris, placet a malis separatio corporalis: si opinio tua vera est, qua putas et suis peccatis quemque perire qui facit, et alienis qui utrum facta sint nescit? Si enim hoc ita est, profecto et majores vestri, qui se, sicut putatis, a cognitis malis separaverunt, de incognitis perierunt. Non solum autem tibi, qui cum dicis alienis criminibus perire hominem, sive illa scientem, sive nescientem, nullum procul dubio remanere pateris innocentem; sed etiam ipsi Emerito, qui longe tolerabilius sentiens, in communione Sacramentorum alienis peccatis tantummodo cognitis homines innectit, ab incognitis solvit, multo veriore venerabilis Cyprianus voce respondit, simul crescentia non perire frumenta, zizaniis non extra Ecclesiam, sed in Ecclesia constitutis, nec occultis atque incognitis, sed plane notis ac perspicuis. Puto enim quod non in carne, sed in ipsa mente caecatur, qui contendit latere quod cernitur. Cum autem monet beatissimus ille, ne propter zizania quae in ea sunt, ab Ecclesia recedatur; non monet propter illa quae occultantur, sed propter illa potius quae cernuntur. Ipsa enim sunt, quae possunt perturbare cernentes, nisi eos faciat sapientia patientes. Nam quomodo propter occulta nos non debere recedere disceremus, quae omnino esse nescimus? Etsi videntur, inquit, in Ecclesia esse zizania. Videntur, ait, non suspicatione creduntur. Et ne quisquam putaret ita dictum, videntur esse, tanquam non essent, sed esse viderentur; verbis consequentibus, quid dixerit, aperit: Non tamen impediri, inquit, debet, aut fides, aut charitas nostra; ut quoniam zizania esse in Ecclesia cernimus, ipsi de Ecclesia recedamus. Non ait, Suspicamur, putamus, credimus, opinamur; sed, cernimus. Ea quippe etiam illi non operta credebant, sed aperta cernebant, qui dixerunt patrifamilias, Vis, imus, et colligimus ea? de quibus dictum erat, Cum crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania. Quibus respondit, Non; ne forte, dum vultis colligere zizania, simul eradicetis et triticum; et, Sinite utraque crescere usque ad messem. Et tamen tu dicis( ubi quid aliud quam Domino contradicis?) sola per mundum crevisse zizania, et toto pene mundo diminuta perisse frumenta: cum ad aliquas gentes nondum Ecclesia crescendo pervenerit. Necesse est autem ut perveniat, et praedicetur Evangelium in universo mundo, et tunc veniat finis. Quod futurum esse, Dominus sine ulla ambiguitate praedixit.
2.6
CAPUT VI.-- 6. Vides Ecclesiam testimonio Cypriani, et a toto catholicam dictam, et non esse sine manifestis malis, propter quos tamen admonet non relinquendam. In ea sunt boni, per se ipsos multi: in comparatione autem zizaniorum vel paleae, profecto pauci. Non enim praeter illam, sed in ea agitur, quod ipse Dominus dicit, Quoniam abundavit iniquitas, refrigescet charitas multorum. Sed ibi est et populus ubique diffusus, cui dicitur, Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Qui autem habeant fidem tanquam granum sinapis, qua montes etiam transferantur, rarissimi omnino sunt. De tali enim fide Dominus dicebat, Putas, veniet Filius hominis, et inveniet fidem in terra? non de apostasia totius orbis, sicut tu perversissime intelligis.
2.7
CAPUT VII.-- 7. Porro de Baptismo, quem non putas esse nisi in Ecclesia, et ideo nos arguis, quod ex haeresibus venientes, si jam baptizati sunt, iterum non esse baptizandos censemus; sufficit, quod respondere minime potuisti, quomodo damnatus baptizare potuerit Felicianus, foris a vestra Ecclesia constitutus: quem frustra ponere voluisti inter eos quibus dilationem dedistis. Lege Bagaitanam vestri concilii sententiam, in qua scilicet post multa acerbissima quae in illos dicta sunt, et longe graviora quam in Caecilianum, quando eum majores vestri absentem innocentemque damnarunt; ita subjecta est eorum manifesta et indubitata damnatio: Famosi ergo criminis reos Victorianum Carcabianensem, Martianum Sullectinum, Beianum Baianensem, Salvium Ausaphensem, Theodorum Usulensem, Donatum Sabratensem, Miggenem Elephantariensem, Praetextatum Assuritanum, Salvium Membresitanum, Valerium Melzitanum, Felicianum Mustitanum, et Martialem Pertusensem, qui funesto opere perditionis vas sordidum collecta foeculentia glutinaverunt; sed et clericos aliquando Ecclesiae Carthaginis, qui dum facinori intersunt, illicito incestui lenocinium praebuerunt; Dei praesidentis arbitrio, universalis concilii ore veridico damnatos esse cognoscite. Et deinde incipit caeteris dilatio prorogari his verbis: Eos autem quos sacrilegi surculi non polluere plantaria, hoc est, qui a Maximiani capite proprias manus verecundo fidei pudore retraxerunt, ad matrem Ecclesiam redire permisimus. Jam de his quod dicendum fuit, et in prioribus ad te datis litteris meis satis dictum est. Cui loco te prorsus respondere non potuisse quisquis legerit et parumper adverterit, dubitare non poterit.
2.8
CAPUT VIII.-- 8. Frustra itaque tibi videtur, Agrippini et Cypriani concilia in hac quaestione esse sectanda: cum vos ea neglexeritis, quando extra vestram communionem baptizatos a damnatis, contra quos de basilicis excludendos litigabatis, sine ulla repetitione Baptismatis suscepistis. De sententia vero Cypriani, vel collegarum ejus, quibus tunc placuit, venientes ab haereticis baptizare oportere, longum est ut pro merito disputem. Sed istam tu mihi, si potes, brevem solve quaestionem. Quando rebaptizabat Cyprianus ab haereticis venientes, Ecclesiae Carthaginensis episcopus, tunc Ecclesiae Romanae Stephanus episcopus in eodem Baptismo quem foris acceperant, suscipiebat haereticos; et ambo haec diversa facientes, in unitate catholica permanebant. Dic mihi, utrum illo tempore Ecclesia, quando secundum vos, omnium criminum reos sine Baptismo recipiebat per Stephanum et ejus innumerabiles toto orbe collegas, qui ejusdem sententiae participes erant, malorum contagione perierat, an non perierat? Neque enim istos malos poteris dicere occultos: quamvis tu asseras nocere ac mortificare et occultos. Quisquis igitur homicida, vel etiam parricida, adulter, incestator, idololatra, codicum denique sanctorum non timidus traditor, sed ut traderentur crudelis tortor, et violentus extortor et jussu vel manu extremus incensor, apud haereticos baptizatus, ad Stephanum et ejus socios venit, secundum vos sine Baptismo exceptus est. Cernis igitur omnia hominum crimina, si verum est quod de Baptismo sentitis, tunc in Ecclesia sine Baptismo congregata? Responde utrum his criminibus in eadem unitate maculatus fuerit Cyprianus, responde utrum Ecclesia perierit, an non perierit. Elige quod putaveris. Si jam tunc perierat, Donatum quae peperit? Si autem tot in eam sine Baptismo aggregatis, perire non potuit, responde quaeso, ut ab ea se, tanquam malorum communionem devitans, pars Donati separaret, quae dementia persuasit.
2.1.1
Absit autem, ut quoniam beatissimus Cyprianus de Baptismo aliter sensit, quam veritas et antea consuetudine et postea perspecta diligentius ratione monstravit, propterea quisquam nostrum, qui hoc quod ille non sapimus, ei se audeat anteponere. Caetera enim multa et magna ejus merita, et animus praecipua charitate plenissimus, per quem cum collegis diversa sentientibus pacatissimus mansit, et in unitate Ecclesiae passio gloriosa, satis ostenderunt eum fuisse sarmentum in Christi radice fructuosum, quod Pater etiam ab ista reprehensione purgaret, ut fructum posset afferre majorem. Sic enim ait ipse Jesus: Sarmentum quod in me dat fructum, purgat illud Pater meus, ut majorem fructum afferat. Ostendens etiam in ipsis fructuosis, agricolam qui est in coelis, aliquid invenire quod purget. Quis enim nostrum Petro apostolo comparari potest, quamvis nunquam gentes Judaizare coegerimus, quod ille faciebat, quando non recte ingrediebatur ad veritatem Evangelii? unde a suo posteriore apostolo Paulo, salubri admonitione correctus, utilius posteris humilitatis praebuit exemplum, quam si nihil in illo existeret corrigendum.
2.1.2
CAPUT IX.-- 10. In hac ergo Ecclesia constituti, quae malorum sive occultorum, sive etiam manifestorum, nec potuit, nec poterit perire contagio, nullas de quibuslibet hominibus calumnias formidamus. Si enim mali sunt, procul dubio eos aut ignorant boni, aut suis judiciis manifestatos ecclesiasticis legibus damnant: aut etiam si noverunt eos, et non apud se accusatos, neque convictos, damnare non possunt, pro Ecclesiae pace non solum irreprehensibiliter, verum etiam laudabiliter tolerant; nec se propter pisces malos ruptis dominicis retibus ante tempus littoris damnabiliter separant. Si enim hoc facere velint, exceptis divinarum Scripturarum innumerabilibus testimoniis, quibus ne faciant prohibentur, retinet eos certe quem testem adhibuisti, beatissimus Cyprianus, clamans atque contestans: Quia etsi videntur in Ecclesia esse zizania, non tamen impediri debet aut fides aut charitas nostra; ut quoniam zizania esse in Ecclesia cernimus, ipsi de Ecclesia recedamus. Non solum verbo, verum etiam exemplo suo nos admonens, qui collegas suos, fundos insidiosis fraudibus rapientes, usuris multiplicantibus fenus augentes, quorum avaritiam, non leve aliquod vitium, sed esse idololatriam, secundum Apostolum intellexit, pro unitatis vinculo pertulit tales, nec eorum contagio factus est talis: discessit ab eis dissimilitudine morum, non divisione Sacramentorum: et immundum non tetigit; sed a factis eorum abhorrendo, non seorsum populos colligendo. Vos autem dum carnaliter sapitis, quod dictum est per Isaiam prophetam, Discedite, et exile de medio eorum, et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis; et talia quae in Scripturis similiter dicta sunt: dum haec, inquam, non spiritualiter, sed carnaliter sapitis, tales omnino apparetis, quales eorum, ipso Propheta praedicante, dominantur dicentes, Nolite me tangere, quoniam mundus sum. Denique quando aliena peccata vos perverse devitanda esse censuistis, alia vestra fecistis, sacrilegum schisma populos dividendo, et sacrilegam haeresim contra Dei manifestata promissa et impleta de Ecclesia toto orbe diffusa nefario spiritu sentiendo. Nam si, ut putas et nos in verbo reprehendis, una eademque societas perditorum simul et schisma et haeresis esset, non dixisset beatus Cyprianus in hac ipsa epistola, unde hoc de zizaniis in Ecclesia constitutis posui testimonium, eis confessoribus quos gratulabatur a Novatianorum divisione fuisse liberatos: Dolebam vehementer et graviter angebar, quod eis communicare non possem, quos semel diligere coepissem, posteaquam vos de carcere prodeuntes schismaticus error excepit. Noli ergo contra apertissimam veritatem, aut utrumque fallaciter declinare; aut unum horum tibi, quod tibi mitius videtur, eligere: cum et schismaticus sis sacrilega discessione, et haereticus sacrilego dogmate.
2.1.3
CAPUT X.-- 11. Nec vobis blandiamini, quod Baptismum non rescindimus vestrum. Non est hoc vestrum, sed catholicae Ecclesiae quam tenemus, unde illum quando discessistis, non quidem ad salutem, sed ad perniciem vestram vobiscum tulistis. Nam vasa dominica, etiam apud alienigenas, sancta permanserant. Unde rex qui eis contumeliose uti ausus est, Deo irascente punitus est. Et arca testamenti ab hostibus capta nequaquam virtutem suae sanctificationis amisit. Si ergo illa sancta, quae si tunc apud alienos fuerunt, ut apud suos esse desisterent, vim tamen sanctitatis nullo modo perdere potuerunt; quanto magis eam christiana Sacramenta non perdunt, quando ita ut apud nos etiam maneant, ad haereticos transeunt? Hoc est quod dixi ad te scribens, quod etiam in Collatione vobis diximus, idque potius eludendum putastis, quia dissolvere nequivistis: quoniam sicut Apostolus ait de quibusdam, Veritatem in iniquitate detinent, ita et vos veritatem Baptismi divini in iniquitate detinetis erroris humani. Quam veritatem non vestram, propter iniquitatem vestram rescindere utique non debemus. Et quia ipse Apostolus de idololatris gentibus dixisse intelligitur, Qui veritatem in iniquitate detinent: tu mihi quasi respondens flagitasti ut probarem, quid de Gentilium sacrilegio Apostolus non rescindat, quid de eorum profano ritu non damnet. Quasi posset quod sacrilegum est et profanum non rescindere atque damnare, sicut nos schisma vestrum et haeresim vestram. Sententias tamen quasdam veritatis, quas de incognito Deo quidam Gentilium philosophi tenent, non solum non destruxit Apostolus, sed etiam inde testimonium, cum opus esset, adhibuit. Loquens quippe Atheniensibus ait de Deo: In illo enim vivimus, et movemur, et sumus, sicut et quidam secundum vos dixerunt. Hanc illi veritatem sapientiae, quam beatus Paulus non solum non destruebat, verum etiam ad illos instruendos adhibebat, in iniquitate detinebant suae idololatriae, quam doctrina apostolica machinamentis apostolicis evertebat. Ita et nos, quae in Ecclesia catholica vera majores vestri acceperunt, vobisque tradiderunt, non rescindimus, sed agnoscimus: vestrum vero sacrilegium, aut in vestra conversione rescindimus, aut in vestra pertinacia detestamur.
2.1.4
CAPUT XI.-- 12. Quanquam totam quaestionem, et totum quod inter nos agitur, uno verbo Tribuni satis diligenter exposito, omnino solvisti. Cum enim ego dixissem, Neque hoc in Tribuni litteris legitur, a te in veritate invocatum nomen Dei; quia ipsum prorsus verbum ibi non legeram: tu respondisti, Falleris, vel potius fallis. Nam verba Tribuni sunt: Neve tantum opus domus Domini, ubi a te saepius Dei et Christi ejus invocatum nomen est, per religionem tuam ibidem constitutam, concrematum esse dicatur. Intellige quia in veritate religio dicitur, in fallacia superstitio nominatur. Quando ego id adverterem? quando ita ratiocinarer? quando aliud ex alio sic probarem? Fateor, fugit hoc aciem quantulicumque ingenii mei: et ideo crede mihi, falli me ibi potuisse, non, ut dixisti, fallere voluisse in verbo. Itaque Tribunus tanquam homo militaris erravit, ut ei quem scit vel credit haereticum, diceret, per religionem tuam: cum haeresis non religio, sed superstitio; religio autem non in falsitate, sed in veritate, propria locutione dicatur. Proinde secundum hanc expositionem tuam, verus Dei cultus religio, falsus autem superstitio nuncupatur. Audi ergo te ipsum, obaudi tibi ipsi: et nos sequi minime recusabis. Scribens namque ad eumdem Tribunum in primae epistolae tuae ipso exordio posuisti, atque dixisti, Honorabili, ac nimium nobis, si sic volueris, desiderando Dulcitio tribuno et notario, Gaudentius episcopus: et continuo subjecisti, Religionis tuae scripta percepi. Quid igitur ad nos venire adhuc dubitas? Ecce tribunus Dulcitius cum sit homo communionis nostrae, tamen secundum testimonium tuum, non superstitiosus, sed religiosus est: ac per hoc secundum expositionem tuam, non falsum, sed verum Dei cultum tenet. Ipse ergo est in Catholica potius quam tu: quoniam tu in hoc verbo usque adeo non errasti, ut etiam exponeres, tantum religionem a superstitione distare, quantum a falsitate veritas distat. Ille autem homo, ut jam dixi, militaris, et in istis verborum proprietatibus minus eruditus, quid esset religio nesciebat. Absit enim ut dicam, Te adulando fallebat. Tu vero qui eos contra quos disputas, arguis ex propheta et clamas, Vae his qui dicunt amarum dulce, et dulce amarum; qui dicunt lucem tenebras, et tenebras lucem! si superstitio est quam nobiscum tenet Dulcitius, cur eam religionem esse dixisti? Si autem verum dixisti, cur haereticam tenendo superstitionem, respuis catholicam religionem? Sequere igitur testimonium tuum: maxime quia et ipsi vestri, cum cognoverint, non tibi fortasse communicabunt; quoniam tribuno Dulcitio per hoc verbum communicasti. Eia, frater Gaudenti, noli perdere occasionem, quam tibi etiam per tuam linguam Dominus dedit. An forte ad hoc irasceris, quod fratrem voco? Hoc enim nomen a nobis etiam in nostra Collatione respuistis: ubi ostendistis nos esse, quibus Dominus praecepit per prophetam, Dicite, Fratres nostri estis, eis qui vos oderunt, et qui vos detestantur; vos vero in numero eorum esse, qui istos quibus hoc Dominus dicit, oderunt et detestantur. Negare certe non potes, te religionem dixisse, in qua est tribunus Dulcitius. Propterea illam tibi epistolam misit, utique ut te non occideres, et illi Ecclesiae, in qua est ipse, communicares. Si ergo ipsius religio est, tua superstitio est. Quamvis enim ambo vobis hoc invicem dixeritis: eligis tamen ipsum potius falsum dixisse, quam te.
2.1.5
CAPUT XII.-- 13. Quamobrem secundum verissimum hoc tuum testimonium, et tuam verissimam expositionem, quoniam religio est quam Dulcitius tribunus tenet; profecto religio est, qua te ad nostram communionem praeceptum Imperatoris impellit. Unde fit consequens ut religio sit etiam, qua christianus imperator ad curam suam judicat pertinere, ne in res divinas impune peccetur: a quo tu non vis curari nisi ea quae terrena republica continentur. Unde et regem Ninivitarum, oblitus quid legeris, populo de agenda poenitentia non mandasse dixisti. Haec enim verba tua sunt ad me: Quid, inquis, miseros decipis? Jonae Deus praecepit, prophetam Dominus ad populum misit; nihil tale regi mandavit. Adverte ergo quid scriptum sit, et noli irasci tibi ipsi, qui vel divina scripta non recolis: vel tu potius miseros decipis. Surrexit Jonas, et abiit in Ninivem, sicut locutus est Dominus. Ninive autem civitas magna erat, quasi viae tridui. Et coepit Jonas ingredi civitatem, quasi unius diei iter, et praedicavit et ait: Adhuc triduum, et Ninive subvertetur. Et crediderunt viri Ninivitae Domino, et indixerunt jejunium, et saccos induerunt, a majore usque ad minorem. Cumque pervenisset sermo ad regem civitatis Ninive, surrexit de sede sua, et detraxit sibi vestimenta, et se circumdedit sacco, et consedit in cinere. Praedicaturque a rege et a potentibus, dicens: Homines et jumenta, et oves et boves, non gustent quidquam, nec pascantur, et aquam non bibant. Et induti sunt saccos homines, et jumenta proclamaverunt ad Dominum impense: et aversus est unusquisque a via nequitiae suae et iniquitatis quam in manibus habebat. Audisne tandem regem curasse, quod ad regum curam tibi displiceat pertinere? Certe ut impense ageretur, quod minus quam oportuerat, agebatur. Ideo ergo Ninivitae non sunt exspoliationibus proscriptionibusque vel terrore militum ad poenitentiam imperio regis arctati, quia obedienter jussa fecerunt. Non itaque ostendimus populum ista perpessum, quia nec tu ostendis regem fuisse contemptum. Proinde cum regibus ea quae secundum Deum sunt religioso timore jubentibus quisque obtemperat, timore incipiens et ad dilectionem proficiens, a Domino accipit pacem: non sicut pacem dat saeculum; quoniam saeculum dat pacem propter temporalem utilitatem, Dominus autem propter aeternam salutem. Ergo quia ista religio est, in qua est tribunus Dulcitius( neque enim verba tua negaturus es); superstitio est pars Donati, unde te vult erui hujus religio: superstitio est, quod te quaeris occidere, quod valde prohibet hujus religio: superstitio est, quod erga ista curam Imperatoris reprehendis, quam suscepit exsequendam hujus religio.
2.1.6
CAPUT XIII.-- 14. Itaque quia verbo tuo causa finita est, obsecro per Deum religionis, Deum veritatis, ut etiam tuus error aliquando finiatur. Ipsa est, frater, Ecclesia Christi, quae hoc tempore, toto terrarum orbe crescendo dilatatur, continens et malos et bonos, ventilatione ultima separandos. Atque ut te ad extremum illius potius verbis alloquar, quem testem catholici nominis adhibere voluisti: Ipsa est quae Domini luce perfusa, per orbem totum radios suos porrigit: ipsa est quae ramos suos per universam terram copia ubertatis extendit( Cyprianus, de Unitate Ecclesiae). Proinde et si videntur in illa esse zizania, non tamen impediri debet aut fides, aut charitas nostra; ut quoniam zizania esse in Ecclesia cernimus, ipsi de Ecclesia recedamus. Nobis tantummodo laborandum est, ut frumentum esse possimus, ut cum frumentum coeperit dominicis horreis condi, fructum pro opere nostro et labore capiamus. Apostolus in Epistola sua dicit:« In domo autem magna, non solum vasa sunt aurea et argentea, sed et lignea et fictilia; et quaedam quidem honorata, quaedam vero inhonorata». Nos operam demus, et quantum possumus laboremus, ut vas aureum vel argenteum simus. Caeterum fictilia vasa confringere, Domino soli concessum est, cui et virga ferrea data est. Esse non potest major Domino suo servus: nec quisquam sibi, quod soli Filio Pater tribuit, vindicarit, ut se putet, aut ad aream ventilandam et purgandam, palam jam ferre posse, aut a frumento universa zizania humano judicio separare. Superba est ista obstinatio et sacrilega praesumptio, quam sibi furor pravus assumit. Et dum sibi semper quidam plus quam mitis justitia deposcit, assumunt, de Ecclesia pereunt: et dum se insolenter extollunt, ipso suo tumore caecati, veritatis lumen amittunt. Beatissimi Cypriani sunt verba ista, non mea: ejus videlicet verba sunt, quem tu nobis lectissimum testem catholici nominis, in tuorum Scriptorum exordio posuisti, et per multa copiosissime commendasti; imo per ipsum( quoniam vera atque divina sunt verba) sunt Dei. Ecce quod audi, ecce quod cave, ut adjuvante misericordia Salvatoris, simul charitatem catholicam teneamus, simul pacem catholicam diligamus, simul cum ejus frumentis usquequaque crescamus, simul usque ad finem zizania toleremus, simul in horreo sine fine vivamus. Vides nempe sine ulla defensione Caeciliani, vel quorumlibet hominum quos accusandos putatis, Catholicam suo robore ac firmitate consistere. Quamvis et Caeciliani causam Collatio nostra purgaverit: et aliorum, de quibus calumniamini, aut dubia sit criminatio, aut injusta damnatio, Sed valde stultum est ut Ecclesiae causam, divinis testimoniis fultam atque munitam, in hominum causis ratione exorbitante ponamus: cum etiamsi illos malos manifestissime videremus, nec jam separare a Sacramentis Ecclesiae valeremus, non tamen impediri deberet aut fides aut charitas nostra; ut quoniam et istos inter zizania esse in Ecclesia cerneremus, ipsi de Ecclesia recedere deberemus. Si respondere cogitas, noli causam relinquere, et in supervacaneis evagari. Ea quae dicta sunt, intuere: ad ea quae dicta sunt, non fallaciter eludendo, sed rationabiliter disputando responde. Nam illa prolixa responsione quid egeris, vel potius quam nihil egeris, si necessarium visum fuerit, Dominusque donaverit, opere alio diligentius demonstrabo.