Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Contra Julianum
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo"> —
⋯
More
Original / primary: 7470 Conjul
3.1
LIBER TERTIUS.
3.1
Julianus deinceps ea ratione ac diligentia confutandus, ut ad singulos quatuor ipsius libros seorsim respondeatur singulis totidem libris. Hoc itaque tertio suo Augustinus primum Juliani librum refellit, id agens ut liquido appareat, cum Deus verus et bonus sit hominum conditor, bonaeque sint nuptiae et ab ipso institutae, malam tamen esse concupiscentiam, qua caro contra spiritum concupiscit. Hoc malo bene uti pudicitiam conjugalem meliusque non uti eo continentiam sanctiorem. Malum autem istud non ex alia substantia quam non Deus condiderit, ut Manichaeus insanit, nobis esse permixtum; sed per Adae inobedientiam exortum atque traductum, et per Christi obedientiam expiandum atque sanandum: cujus mali obligatione implicat debita poena nascentem, solvit indebita gratia renascentem. Ex ipsis quoque Juliani dictis malam ostendi libidinem: quippe qui et remedia contra eam agnoscat, et ratione frenari eam velit, ac denique dicat gloriosa in ipsam a continentibus exerceri certamina.
3.1.1
LIBER TERTIUS. CAPUT PRIMUM.
3.1.1
Jam nunc, quia sine dubio tot tantorumque sanctorum, et in sacris Litteris eruditorum, et in Ecclesiae regimine tam clara memoria et laude pollentium auctoritati si non cesseris, nec acquieveris, sive contumeliosissime sicut me, sive illos verecundius et mitius cum aliqua personarum acceptione tractaveris, tamen etiam ipsos errasse dicturus es: ita tibi, dilecte fili Juliane, Domino donante respondere debeo, et sic tuos libros atque argumenta refellere, ut si possis, intelligas, male tibi fuisse persuasum, quod aliis persuadere moliris; teque salubriter poeniteat incautae ac temerariae juvenilis progressionis et prolapsionis tuae, non tantum tibi tua correctione, verum etiam pluribus profutura, cognoscentibus vobis atque fatentibus quam non inaniter quamque veraciter tot et tanti christianorum rectores doctoresque populorum hoc in Ecclesia Dei didicerint et docuerint, quod veri simili novitate decepti cupiebatis evertere. Si autem, quod abs te Dominus avertat, vel sic tenebratum cor habueris, ut intelligere ista non possis; vel ex eo numero fueris, quos in sanctis Psalmis veritas notat dicens, Noluit intelligere, ut bene ageret; vel ex eo, de qualibus item scriptum est, Verbis non emendabitur servus durus; si enim et intellexerit, non obaudiet: nec sic erit iste infructuosus labor vel meus, vel aliorum fratrum, qui per Christi gratiam contra hunc errorem catholicam defendunt fidem. Multo amplius enim erunt quos antiqua veritas vel instruat defensa, vel corrigat, si non defuerunt quos irrepens error insolitus aut subverteret, aut moveret. Ac ne longum faciam, non omnia verba tua ponam; sed si Dominus adjuverit, tuarum velut acutarum argumentationum nihil non solutum destructumque dimittam.
3.1.2
De judicibus,« apud quos propterea» dicis« non potuisse vos agere causam vestram, quia nemo de rebus dubiis bene consultat, nisi qui ab odio, ira et amicitia vacuum pectus attulerit; quales non fuisse» dicis,« qui de causa vestra judicaverunt, quia prius eam coeperunt odisse quam nosse,» jam quidem superiore libro respondi: Quia si tales judices, quales definivit, unde hoc dixisti, Sallustius, quaereretis; sancto Ambrosio et coepiscopis ejus, qui de hac re ab odio vestri vel amicitia, vel ira, vel quod tu non posuisti, sed Sallustius posuit( De Conjuratione Catilinae, in oratione Caesaris), misericordia pro vobis, vel contra vos, vacuum pectus habuerunt, quando de hac re veras tranquillasque sententias protulerunt, utique cederetis. Quos nunc vobis parum est judices nolle, nisi etiam reos facere insuper audeatis. Sed, obsecro te, quomodo causam vestram qui damnaverunt ante coeperunt odisse quam nosse? Qui eam procul dubio quia noverant, oderant. Noverant enim vos dicere, nihil mali parvulos habere nascendo, quod purgari debeat renascendo. Noverant vos dicere, gratiam Dei secundum merita nostra dari: ut jam gratia non esset gratia, quia non gratia daretur, sed secundum debitum redderetur. Noverant vos dicere, hominem in hac vita posse nullum habere peccatum; ut non ei sit necessarium, quod in oratione dominica tota dicit Ecclesia, Dimitte nobis debita nostra. Haec in vobis noverant, et rectissime oderant. Denique ab eis vos correctos noverint, et amabunt. Quoniam non sicut dicis,« Si quis aut liberum in hominibus arbitrium, aut Deum esse nascentium conditorem dixerit, Pelagianus et Coelestianus vocatur:» sed qui libertatem in quam vocati sumus, non gratiae Dei tribuerit; et qui parvulorum liberatorem Christum negaverit; et qui cuiquam in hac vita justo aliquam in dominica oratione petitionem, non propter ipsum dixerit necessariam; ipse hujus erroris accipit nomen, quia errore communicat crimen.
3.1.3
Jam vero Manichaeorum crimine, quae catholica lumina audeas, vel te nescias, vel nescire te fingas, infamare, non opus est hic dicere. Sane, ut dicis, si« pro vobis potius ab Imperatore responsum est,» cur non in medium prosilitis, et hoc ultro publicis potestatibus allegatis, vos esse monstrantes, quorum christianus princeps approbavit fidem? Verum si Dei legem non sicut sese habet, sed sicut vobis placet, intelligitis; quid mirum si et de lege Imperatoris hoc facitis? Sed haec te alias exsecuturum plenius polliceris. Quod si feceris, aut redarguetur sicut insidiosum; aut contemnetur sicut inane, quod feceris.
3.1.4
Quam vero lauta et lepida est gratulatio tua, quod« unum» dicis« egressum, qui in se summam praelii sitam optat intelligi;» videlicet ut Pelagianis tu videaris David, ego autem Golias. Videris, si tu hoc induxisti pactum et placitum cum Pelagianis, ut si victus fueris, nihil ulterius illi audeant. Ego autem absit ut ad monomachiam vos provocem, quos ubicumque apparueritis, ubique diffusus Christi debellat exercitus; qui debellavit apud Carthaginem Coelestium, quando illic ipse non eram; et rursus Constantinopoli tam longe a regionibus Africanis: qui debellavit in Palaestina Pelagium, ubi causam vestram suae damnationis timore damnavit: ibi enim omnino cecidit haeresis vestra. Et quia ille, cujus figura erat David, contra suos adversarios in suis omnibus militibus pugnat, errorem vestrum etiam Pelagii lingua tanquam prostrati et jacentis gladio detruncavit. Nam quod tu dedignaris,« propterea vos novos haereticos dici, quia omne malum quod peccatum definitur, asseritis non in natura, sed in sola voluntate consistere,» jam vobis Pelagius, imo per linguam Pelagii Dominus amputavit. Timens quippe ille damnari, damnavit eos qui dicunt, infantes etiamsi non baptizentur, habere vitam aeternam. Qui ergo negatis esse in parvulo malum, quod Baptismate diluatur; dicite quo merito parvulus non baptizatus aeterna morte plectatur. Sed quid estis dicturi, nisi forte Pelagio maledicturi? Qui tamen si vobis maledicentibus dicat, Et quid velletis ut facerem? an dicente Christo, Si non manducaveritis meam carnem, et biberitis meum sanguinem, non habebitis vitam in vobis; dicturus fueram parvulum habiturum vitam, qui sine isto Sacramento finisset hanc vitam? puto quod vos maledixisse homini poenitebit. Jam vos ergo totius poeniteat hujus erroris.
3.1.5
Ne argumento miserrimo utamini, quo universi utuntur haeretici, quos a perniciosa licentia leges imperatorum catholicorum premunt. Omnes quippe hujusmodi dicunt, quod ipse dixisti,« Laborare illam partem rationis inopia, quae in disserendo cum terrorem subrogat, nullum a prudentibus impetrat, sed caecum a meticulosis extorquet assensum.» Novi quidem haeretici vos estis, sed istam pene omnium haereticorum veterem vocem cum caeteris agnovistis atque tenuistis. Nec vos nec alios decipiatis, velut talem vocem habentes adversum nos, qualem nos adversum Donatistas, quos ad Collationem nobiscum venire per imperiala jussa compulimus( illorum enim furor occupaverat Africam totam, nec praedicari a Catholicis veritatem contra suum patiebantur errorem, violentis aggressionibus, latrocinationibus, itinerum obsidionibus, rapinis, ignibus, caedibus multa vastantes, cuncta terrentes): cum quibus apud episcopos, quos communes non habebamus, nihil agere poteramus; quod vero ante ferme centum annos majores nostri cum eis egerant, jam populorum memoria non tenebat. Haec igitur necessitas compulit, ut saltem gestis nostra Collatione confectis, eorum contunderemus inverecundiam, et reprimeremus audaciam. Vestra vero apud competens judicium communium episcoporum modo causa finita est: nec amplius vobiscum agendum est, quantum ad jus examinis pertinet, nisi ut prolatam de hac re sententiam cum pace sequamini: quod si nolueritis, a turbulenta vel insidiosa inquietudine cohibeamini. Similes autem potius estis Maximianistis, qui cupientes exiguitatem suam nomine saltem certaminis consolari, et ideo videri aliquid apud eos, quibus contemptibiles erant, quia inire nobiscum sinerentur examen; interpellantes eos et libellum dantes provocantesque contempsimus. Magis enim de certamine nominari desiderabant, quam formidabant in certamine superari: nec sperabant victoriae gloriam, sed famam requierebant Collationis, quia multitudinis non habebant. Si ergo putatis ideo vos esse victores, quia non vobis datum est quale desideratis examen; Maximianistae vos ad ista vaniloquia praecesserunt: quamvis dederit vobis Ecclesia catholica judicium, quale debuit, ubi causa vestra finita est: illis autem nullum dare dignata est; quia non a nobis sicut vos, sed a Donatistis fuerant segregati. Si autem in Maximianistis videtis non esse consequens, ut qui conferre in aliquo judicio non sinuntur, putari debeant de veritate confidere: nolite ulterius haec vana jactare; vobisque sufficiat, quod vos Ecclesia catholica et materna lenitate sustinuit, et judiciaria severitate, vel potius medicinali necessitate damnavit.
3.1.6
Sed ne superfluis immoremur, omitto tumultus maledictorum et conviciorum tuorum, sive quae in principio congessisti operis tui, sive quae per omnes eosdem quatuor libros pene nusquam spargere destitisti; ne gravibus hominibus neuter nostrum disputator gravis, sed levis uterque litigator appareat. Videamus jam potius quid afferas, unde me, sicut promittis, ostendas homines et nuptias diabolo auctori tribuere.
3.2.1
LIBER TERTIUS. CAPUT II.
3.2.1
Certe redarguenda tibi mea verba proponis; quibus propositis velut respondens, persuadere conaris,« contra me ipsum locutum me fuisse: qui cum propter meam defensionem dixerim, ab haereticis novis dici nos damnatores esse nuptiarum, operisque divini, postea id abstulerim, dicendo in semis unciis possideri hominem nascentem a Deo et a diabolo, vel potius totum a diabolo possideri, prorsus excluso Deo velut ab universa sua possessione, quod est homo.» Ubi est acumen tuum, quo tibi videris et categorias Aristotelicas assecutus, et aliam dialecticae artis astutiam? Itane non attendis hoc, quod mihi de parvulis objecisti, de quibuslibet majoribus malis hominibus utrique nostrum objici posse ab aliquo adversario veritatis? Interrogo enim te, quid de nondum regenerato homine pessimo quocumque respondeas. Saltem istum confiteris esse sub diabolo, nisi renascatur in Christo: an et hoc negas? Si negas, qui sunt ergo quos Deus eruit de potestate tenebrarum, et transfert ad regnum Filii charitatis suae? Si autem confiteris, quaero utrum in tali homine in potestate adhuc posito tenebrarum habeat Deus aliquam potestatem. Si dixeris, Non habet: respondebitur tibi, Ergo Deus de sua possessione a diabolo exclusus est. Si dixeris, Habet: respondebitur tibi, Ergo Deus et diabolus in semis unciis hominem possident; et tibi ab imperitis talis invidia concitabitur, qualem tu mihi, qui vis peritus putari, de parvulis ab ortu recentibus concitare voluisti. Ecce primum argumentum tuum quanta facilitate destructum est, dum attendere negligis, sic esse homines sub diaboli potestate, antequam redimantur a Christo, ut tamen Dei potestati, non solum hi, sed ne ipse quidem diabolus subtrahatur.
3.3.1
LIBER TERTIUS. CAPUT III.
3.3.1
De Baptismi sane quaestione, quam vobis apud ignaros invidiosam mendaciis nostris factam fuisse conquestus es, vix dici potest, quam eleganter existi, hanc a vobis amolitus invidiam, eo quod parvulos baptizandos esse fateamini, quia« gratiam Baptismatis» dicitis,« non pro causis esse mutandam, quod ipsa dona sua pro accidentium capacitate dispensat. Ideoque Christus qui est sui operis redemptor, auget,» inquis,« circa imaginem suam continua largitate beneficia; et quos fecerat condendo bonos, facit innovando adoptandoque meliores.» Hoccine est totum, cur vobis de Baptismate parvulorum faciendam non existimatis invidiam? quasi quisquam nostrum vos dixerit negare, baptizari parvulos oportere. Non eos dicitis non debere baptizari; sed pro magnitudine sapientiae vestrae, res mirabiles dicitis: In Sacramento Salvatoris baptizantur, sed non salvantur; redimuntur, sed non liberantur; lavantur, sed non abluuntur; exorcizantur et exsufflantur, sed a potestate diaboli non eruuntur. Haec sunt sententiarum portenta vestrarum, haec inopinata mysteria dogmatum novorum, haec paradoxa Pelagianorum haereticorum, mirabiliora quam Stoicorum philosophorum. Ut enim haec dicatis, timetis audire, Si salvantur, quid in eis aegrotabat? si liberantur, quid in eis servitutis vinculo tenebatur? si abluuntur, quid in eis latebat immundum? si eruuntur, quo merito erant sub diaboli potestate, qui propria iniquitate non erant rei, nisi quia trahunt, quod negatis, originale peccatum? Et ad hoc negatis, non ut eos salvos, liberos, mundos, nulli hosti subditos asseratis; non enim aliquid eis opitulatur vestrum testimonium falsum, ante judicem verum: sed ut illis in mala vetustate remanentibus, vos novam sectemini vanitatem. Non enim vestra, sed illius est vera sententia, qui dixit, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest intrare in regnum Dei.
3.3.2
Verum vos excellentissimi amatores illius vitae, quae futura est aeterna cum Christo, nullam poenam putatis esse imaginis Dei, in aeternum exsulare a regno Dei: cum si parvam poenam esse diceretis, non esset haec vox beati amatoris illius regni, sed miseri contemptoris. Porro autem, si quod huic sufficit causae, parvam saltem poenam fatemini esse, quae magna est, ut imago Dei non sinatur intrare in regnum Dei; obsecro, aperite qualescumque oculos, et videte qua justitia poena ista infligenda sit parvulo, quem clausis oculis originali obnoxium negatis esse peccato. Omitto commemorare quae mala in hac ipsa transitoria vita pene omnes patiantur infantes, et quomodo explicetur quod dictum est, Grave jugum super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturae in matrem omnium. Quae utique mala sub justo et omnipotente Deo non irrogarentur ejus imagini, quibus malis in virtute exerceri infantilis aetas non potest dici, si nulla ex parentibus mala merita traherentur. Haec autem mala parvulorum, non ea quae habere negantur a vobis, sed quae perpeti cernuntur ab omnibus nobis, tu praetermittis omnino, nec respicis: sed spatiaris tibi vir disertissimus, et exerces ingenium ac linguam tuam in laude naturae. Natura ista in tantas et tam manifestas collapsa miserias, salvatorem, liberatorem, mundatorem, redemptorem Christum habet necessarium; non Julianum, non Coelestium, non Pelagium laudatorem. Quam quidem redimi non fatereris in parvulis, nisi quia hoc Coelestius apud Carthaginem gestis ecclesiasticis, ora christiana non sustinens, fassus est. Caeterum, rogo te, quomodo potest intelligi ista redemptio, nisi a malo, redimente illo qui redimit Israel ab omnibus iniquitatibus ejus? Ubi enim redemptio sonat, intelligitur et pretium: et quod est hoc, nisi pretiosus sanguis agni immaculati Jesu Christi? De hoc autem pretio quare sit fusum, quid interrogamus alium? Redemptor ipse respondeat, dicat ipse mereator. Hic est, inquit, sanguis meus qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Pergite adhuc, pergite, et sicut dicitis, In Sacramento Salvatoris baptizantur, sed non salvantur; redimuntur, sed non liberantur; lavantur, sed non abluuntur; exorcizantur et exsufflantur, sed a potestate diaboli non eruuntur: sic etiam dicite, Funditur pro eis sanguis in remissionem peccatorum, sed nullius peccati remissione mundantur. Mira sunt quae dicitis, nova sunt quae dicitis, falsa sunt quae dicitis: mira stupemus, nova cavemus, falsa convincimus.
3.4.1
LIBER TERTIUS. CAPUT IV.
3.4.1
Nonne ipse dixisti,« Administrationem corporis sic animo esse commissam, ut fructus operis fieret utrique communis, et vel virtutis exercitae gaudia, vel insolentiae poenas cum ejus quam hic non bene rexerat, carnis afflictione sentiret?» Responde igitur, quare in hac ipsa vita afflictione carnis anima crucietur infantis, cujus ei meritum, quia non bene rexerit carnem, adhuc non potest imputari.« Naturam» dicis« humanam in exordiis nascentium innocentiae dote locupletem.» Fatemur sane, quantum ad peccata pertinet propria: cum autem etiam originali negatis obnoxios, respondete, quo merito tanta innocentia nonnunquam caeca, nonnunquam surda nascatur. Quod vitium etiam ipsam impedit fidem, Apostolo testante qui dicit, Igitur fides ex auditu. Jam vero quis ferat, quod ad ipsum spectat animum, imaginem Dei« innocentiae,» sicut asseris, dote locupletem, fatuam nasci, si nulla ex parentibus mala merita in parvulos transeunt? An ita est quisquam vestrum fatuus, ut fatuitatem nullum malum putet; cum Scriptura dicat, Mortuum septem diebus, fatuum vero omnibus diebus esse lugendum? Quis autem nesciat, quos vulgo moriones vocant, natura ita fatuos, ut quibusdam eorum pene sensus pecorum conferatur? Et non vultis fateri genus humanum ex initio quo deseruit Deum, trahere damnatae originis noxam his omnibus dignissimam poenis, nisi ubi parcit ratione dispositionis occultae inscrutabilis sapientia Conditoris. Qui nec ab ipsa universa massa perditionis abstinet sui operis bonum: ut ex malis vitiorum condat, licet cum malis, in quantum bona est, rationalem mortalemque naturam, cujus nemo esse potest conditor, praeter ipsum, et in generatione damnata, praebeat vasis misericordiae regenerationis auxilium.
3.5.1
LIBER TERTIUS. CAPUT V.
3.5.1
Frustra itaque putas,« ideo in parvulis non esse delictum, quia sine voluntate, quae in eis nulla est, esse non potest.» Hoc enim recte dicitur propter proprium cujusque peccatum, non propter primi peccati originale contagium: quod si nullum esset, profecto nulli malo parvuli obstricti, nihil mali vel in corpore, vel in anima, sub tanta justi Dei potestate paterentur. Quod tamen et ipsum a mala voluntate priorum hominum sumpsit exordium. Ita nisi voluntas mala, non est cujusquam ulla origo peccati. Haec si sapias, simpliciter et veraciter gratiam Christi erga parvulos confiteberis, nec cogeris res impiissimas atque absurdissimas dicere, aut baptizandos non esse parvulos, quod quidem postea estis fortasse dicturi, aut tam magnum Sacramentum sic in eis esse ludibrium, ut in Salvatore baptizentur, sed non salventur; a liberatore redimantur, sed non liberentur; lavacro regenerationis laventur, sed non abluantur; exorcizentur et exsufflentur, sed a potestate tenebrarum non eruantur; sit eorum pretium sanguis, qui in remissionem fusus est peccatorum, sed nullius peccati remissione purgentur. Hoc totum propterea, quia timetis dicere, Non baptizentur; ne non solum facies vestrae sputis oblinantur virorum, verum etiam capita sandaliis muliercularum commitigentur.
3.5.2
Nos certe causam cur sub diabolo sit qui nascitur, donec renascatur in Christo, peccati ex origine dicimus esse contagium. Vos autem qui hoc negatis, ea saltem quae aperta sunt intuemini; cur nonnulli etiam daemonem patiantur infantes: nisi forte et ipsos, aut esse, aut sub diabolo esse, negabitis; nec vos Evangelium commonebit, ubi forsitan propter vos interrogavit Dominus quod sciebat, ut pater pueri responderet, filium suum ab infantia sua a daemonio tam gravi graviterque vexari, ut a Christi discipulis non posset expelli. Ecce ego, ut sint parvuli in diaboli potestate, causam nuptias esse non dico, quod me dicere calumniaris. Nuptiae quippe habent ordinem suum et benedictionem suam, bonumque suum nec subintrante peccato amittere potuerunt. Tu autem quare sit sub diabolo ille saltem infans, qui manifestissime vexatur a diabolo, ita ut aliquando ipsa vexatione moriatur, responde si potes. Non vis enim, quemquam ullam poenam pro alienis subire peccatis, ne hinc fiat credibile, etiam contagia peccatorum in nascentes ex gignentibus posse transire.
3.6.1
LIBER TERTIUS. CAPUT VI.
3.6.1
Sed videlicet, ut egregius dialecticus,« non me patieris elabi, sed presse interrogabis et breviter, In parvulis actionem ream, an naturam putem.» Et ad utrumque respondens,« Si actionem,» inquis,« ostende quid fecerint: si naturam, ostende quis eam fecerit.» Quasi et actio mala faciat nisi naturam ream. Actione quippe qui reus est hominis, homo est; homo autem natura est. Homines igitur, sicut peccati actione majores, ita minores majorum contagione sunt rei: isti ex eo quod faciunt, illi ex quibus originem ducunt. Quocirca in parvulis bonum est, quod homines sunt; quod omnino non essent, nisi eos ille qui summe bonus est creavisset. Malum vero si nullum ex origine traherent, nunquam cum vitiis vel corporalibus nascerentur. Deus enim qui est animarum, ipse est etiam corporum conditor, qui utique humanae in ipsa conditione naturae vitia non infligit immeritae. Neque enim de innumerabilibus parvulis, qui et in animo et in corpore cum tanta vitiorum varietate nascuntur, hoc dici potest, quod Dominus ait de illo qui caecus natus est; non propter peccatum ipsius, vel parentum, id esse factum, sed ut manifestarentur opera Dei in illo. Multi quippe nec sanantur omnino, sed cum eisdem vitiis, sive qualibet aetate, sive in ipsa moriuntur infantia. Nonnullis etiam parvulis jam renatis, vel permanent cum quibus sunt nati, vel accidunt hujusmodi mala, absit ut dicamus indigne: sed hinc potius intelligamus eis ad alterum saeculum prodesse, quod renascuntur; hujus autem saeculi dispositionem propter vitium superbiae hominis, per quod apostatavit a Deo, diversis malis hominum peragi in jugo gravi super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturae in matrem omnium.
3.7.1
LIBER TERTIUS. CAPUT VII.
3.7.1
Quod autem in hoc opere tuo, quomodo fiant a dialecticis syllogismi, unde quaestionem tibi nullus objecit, docere conaris; quantum tibi places, tantum gravibus lectoribus displices. Et, quod est pejus, fingis me dicere quod non dico, concludere sicut non concludo, concedere quod non concedo, et concludis tibi ipse quod renuo. Quando enim ego negavi,« naturam hominum esse laudabilem,» in quantum homines sunt? Quando dixi,« ob hoc ipsum reos esse, quia sunt;» cum profecto essent, nec rei essent, si nemo peccasset? Quando dixi,« fecunditatem esse reprobandam;» cum ad benedictionem pertineat nuptiarum? Quomodo a te peterem ut hoc ipsum concederes, quod ipse non dixi?
3.7.2
Jam vero quod me dicis assumere,« Omnis commixtio corporum mala;» nihil minus est, quam ut dicas, me etiam vini et aquae accusasse commixtionem, quando nobis potio temperatur: quia et ibi corporum est sine dubitatione commixtio; et si omnem commixtionem corporum malam dixi, neque hanc utique praetermisi. Sed nec ipsam commixtionem sexus utriusque reprehendi, si legitima atque nuptialis est. Sine hac enim non fieret hominum generatio, etiam nullo cujusquam praecedente peccato. Proinde illud aliud quod me dicere adjungis,« Filii autem de corporum commixtione nascuntur,» dico sane: sed conclusio, quam velut meam inferre voluisti, non est mea. Non enim ego dico,« Nequam igitur filii, qui de mala operatione procedunt;» quandoquidem ipsam conjugum operationem, quae fit gignendorum gratia filiorum, non dico malam, sed potius bonam: quia bene utitur libidinis malo, per quod generantur homines bonum opus Dei; non sine malo, propter quod regenerandi sunt, ut liberentur a malo.
3.7.3
Deinde contexis alterum syllogismum tuum; quoniam tuus est et prior iste, non meus. Dicis ergo,« Causa sexuum commixtio corporum:» et vis ut hoc concedam tibi. Ecce concedo. Pergis inde, et adjungis:« Si mala semper commixtio, deformis etiam conditio corporum in sexuum diversitate positorum.» Hoc si esset consequens, me non premeret, qui commixtionem nuptialem, id est, liberorum procreandorum causa, non solum malam non dico, verum etiam bonam dico. Huc accedit, quia et consequens non est, ut si semper est mala sexus utriusque commixtio, propterea sit deformis etiam conditio corporum in sexuum diversitate positorum. Profecto enim si in tantum homines essent malo libidinis subjugati, ut remota honestate nuptiarum, omnes indifferenter ac passim canino more concumberent, non ideo deformis esset conditio corporum, cujus Deus auctor est, quoniam mala esset omnium hominum maris feminaeque commixtio: sicut etiam nunc de adulterina commixtione utique mala, bonum est in corporum conditione opus Dei. Vides nempe, quam dialectice nihil dixeris, et nulla quidem culpa dialecticae disciplinae, tu quantum a tramite ejus exorbitaveris. Vides illius artis verbis ad hoc te uti, ut eis inflatus attonitos facias imperitos, volendo videri esse quod non es. Quod et si esses, ad eum modum quo ista disputanda sunt, nihil esses. Sed plane nunc et ineptus et imperitus, tunc autem ineptus artifex esses. Et tamen dialecticorum quasi jaculis oneratus acutis, in certamen procedis, et jactas plumbeos pugiones, dicens,« Si mala semper commixtio, deformis etiam conditio corporum in sexuum diversitate positorum.» Nec videns quam non sit consequens, quod pro argumento necessario posuisti, adjungis et dicis,« Quod cum negare nequiveris.» Quid est quod nequeo negare, homo inconsiderate? quid est quod nequeo negare? Hoc nempe, quod tu jam, si vel sero sapis, non potes nisi negare: quia non utique si mala est commixtio adulterorum, propterea ex illis nascentium conditio deformis est hominum. Illa quippe est hominum male operantium de membris bonis: ista vero Dei est bene operantis de hominibus malis. Quod si dixeris, Etiam cum fit adulterium, bona est per se ipsa commixtio, quia naturalis est, sed ea male utuntur adulteri; cur non vis acquiescere, ita posse esse libidinem malam, qua tamen bene utantur gignendi gratia conjugati? An potest bonorum esse usus malus, et non potest malorum bonus? cum inveniamus ipso satana quam bene usus fuerit Apostolus, tradens ei hominem in interitum carnis ut spiritus salvus esset in die Domini, et alios ut discerent non blasphemare.
3.8.1
LIBER TERTIUS. CAPUT VIII.
3.8.1
Quod vero superaddis, et dicis,« Rei autem malae Deus auctor esse non potest;» quomodo id dicis? Melius enim loqui novit ipse quam tu, qui per prophetam dicit, creare se mala. Deinde quomodolibet sese habeat haec superadditio tua, quid ad me pertinet, cum illud cui connectitur non concesserim; eo quod inconsequens esse monstraverim, ut deformis sit conditio corporum, etiamsi omnem commixtionem corporum vel utriusque sexus malam esse concederem? Ut enim concedamus Deum nullius esse auctorem mali: numquid ideo non est auctor conditionis corporum, quam nullo modo malam esse concessi; quia nulla me ad hoc superius concessa cogebant? Inanis ergo et ridenda tua remansit illatio, qua concludis et dicis,« Omnia igitur corpora malo reputantur auctori.» Multo enim verius ita concluditur, ut dicamus: Si nec mala commixtio adulterorum facit esse malam conditionem corporum; aut si bona est et in adulteris sexus utriusque commixtio, sed ea mali utuntur male, quoniam multo magis ex hoc non potest corporum mala esse conditio; recte igitur corpora Deo reputantur auctori. Nulla est itaque fovea, quam metuens quasi revertar in viam, quo videris me velle revocare. Dic tamen quaenam illa via sit, et explica ratiocinationem tuam.
3.9.1
LIBER TERTIUS. CAPUT IX.
3.9.1
« Deus,» inquis,« bonus, per quem facta sunt omnia, ipse corporis nostri membra formavit.» Hoc verissimum esse concedo. Sequeris et adjungis:« Qui autem corpora fecerat, divisit et sexum: divisit in specie, quod in operatione conjungeret; fecitque causam conjunctionum dissimilitudo membrorum.» Et hoc assentior. Deinde infers:« Ab ipso igitur commixtio corporum, a quo est origo corporum,» Quis hoc negaverit?« Quod cum ingratis,» inquis,« concesseris, sequitur tot rerum bonarum, corporum, sexuum, conjunctionum, malos fructus esse non posse.» Et hoc verum dicis: horum enim bonorum fructus homo est, quod in quantum homo est, bonum est: quod autem in illo malum est, a quo sanandus est per Salvatorem, et liberandus per Redemptorem, et abluendus per lavacrum, et eruendus per exorcismum, et absolvendus per sanguinem qui in remissionem fusus est peccatorum; non est fructus corporum, sexuum, conjunctionum, sed originalis veterisque peccati. Sicut enim de prole adulterorum, si ego dicerem, Tot malorum, id est, lasciviae, turpitudinis, criminis, bonus fructus esse non potuit; recte mihi responderes, hominem qui de adulteris natus est, non esse fructum lasciviae, turpitudinis, criminis, quorum malorum auctor est diabolus; sed corporum, sexuum, conjunctionum, quorum bonorum auctor est Deus: sic ego tibi rectissime dico, malum cum quo nascitur homo, non esse fructum corporum, sexuum, conjunctionum, quorum bonorum auctor est Deus; sed primae praevaricationis, cujus auctor est diabolus.
3.9.2
Absit autem ut, quemadmodum calumniaris, dicamus« homines ad hoc a Deo fieri, ut a diabolo legitimo jure teneantur.» Quamvis enim et hoc divinae sit magis, quam diabolicae potestatis, ut immundo principi generatio immunda subdatur, nisi regeneratione mundetur: tamen non ad hoc Deus facit homines, ut familiam quodam modo diabolus habeat; sed ea bonitate, qua naturis omnibus praestat ut sint, qua etiam ipsum facit subsistere diabolum. Quam bonitatem si rebus subtraheret, continuo nihil essent. Sicut non ideo creat pecora in armentis et gregibus impiorum, ut daemonibus immolentur, quamvis hoc eos noverit esse facturos: sic etiam ubi generationem peccato cernit obnoxiam; secundum pulcherrimum quem disposuit ordinem saeculorum, suam non abstinet ab ejus conditione bonitatem.
3.10.1
LIBER TERTIUS. CAPUT X.
3.10.1
Sed post hanc argumentationem, qua te fallis, et confecisse te aliquid arbitraris, ingeris solitum maledictum, ac deinde subnectis,« Quod forsitan dicam, Scripturarum, non syllogismorum debere testimonio comprobari, filios de corporum commixtione nascentes, reputari divino operi:» quasi qui hoc negaverit, possit esse christianus. Proinde rem, quam promptissime confitemur et libentissime praedicamus, velut habeat inter nos controversiam, ita per Scripturarum testimonia conaris ostendere; et laboras inaniter, non ut respondere nobis, sed ut libros possis implere. Verumtamen quod dixisti,« Ut exprimeret fidem operum Propheta, prope periculum pudoris accessit, quia dixit, Erunt duo in carne una»; satis te debuit admonere, nihil pudendum futurum fuisse in operibus Dei, nisi praecessisset cur natura humana deberet de sui meriti deformitate confundi.
3.11.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XI.
3.11.1
Dicis etiam in laude libidinis,« hanc fuisse redditam Dei munere Abrahae et Sarae sebio confectis emortuisque corporibus»: et invidiosa voce proclamas,« ut asseram si possum, ad opus diaboli pertinere, quod Deum videam interdum conferre pro munere.» Quasi vero si claudum hominem resuscitet Deus, viventibusque restituat, qui utique mortuus jam claudicare non poterat, etiam claudicationem debet videri pro munere contulisse. Ita ergo si restitutus est, qui fuerat in viridioribus, corporum vigor, sic utique restitutus est, ut se habet conditio corporis mortis hujus. Non enim eos ad illum statum revocari oportebat, in quo Adam fuit ante peccatum, ut possent sine lege in membris quae repugnat legi mentis, filios procreare.
3.11.2
Quamvis et ad hoc intelligendum sit emortuum fuisse corpus Abrahae, ut non valeret de omni femina filios gignere, quae parere posset. Dicitur enim facere hoc aetatis accessus, ut ex femina generare senex possit adolescentula, cum jam de grandiore non possit, quamvis illa de juvene possit. Qui enim tam prolixo tempore tunc vivebant, procul dubio serius fiebant ita decrepiti, ut ad concubitum moveri omnino non possent: si tamen cuiquam viro sano potest id accidere per aetatem. Nam cum hoc opus in manibus haberem, nuntiatus est nobis senex octoginta et quatuor agens annos, qui religiose cum conjuge religiosa jam viginti quinque annos vixerat continenter, ad libidinem sibi emisse Lyristriam; qui utique pro modulo, quo isto tempore vivunt homines, gravioris senectutis est quam fuerat Abraham in annis centum, adhuc victurus alios septuaginta. Unde prudentius creditur, fecunditatem quae defuit, suis Deum famulis praestitisse. Duae quippe causae dicuntur, propter quas parere Sarra non poterat, et erat vulva ejus emortua: una sterilitatis, quae ab ipsa inerat juventute; altera aetatis, non quia nonaginta annos agebat, sed quia jam destiterant ei fieri muliebria. Constat enim si mulierum menstrua secreta cessaverint per aetatem, non eas jam posse concipere, etsi fecundae fuerunt, antequam illa cessassent. Et ideo Scriptura noluit hoc tacere, ut augeretur miraculi gloria, quod erat Deus in eorum prole facturus. Quando autem suo viro ancillam dedit, de qua voluit, quia de se non poterat, suscipere filios; non aetate fuerat, sed sua sterilitate permota. Sic enim Scriptura loquitur: Sarra autem uxor Abraham non pariebat illi. Et verba ejus ad virum ista sunt: Ecce conclusit me Deus, ut non pariam. Tunc autem si aetatem consideremus amborum, decrepiti essent, si nostri temporis homines essent. Erat enim Abraham annorum circiter octoginta quinque, Sarra autem annorum septuaginta quinque. Scriptum est enim: Abraham autem erat annorum octoginta sex, cum peperit Agar Ismael Abrahae. Proinde ante annum ferme mixtus invenitur ancillae, quando conceptus est Ismael. Qui tandem conjuges in hac aetate generant temporibus nostris, nisi divinitus fiat tale miraculum? Et tamen illi poterant, si Sarra sterilis non fuisset; quia et ille potuit de Agar, et illa nondum erat sic aetate progressa, ut ei cessarent fieri muliebria. Ad hoc ergo erat Abrahae corpus emortuum, ut de Sarra jam generare non posset, etiamsi esset illa ita fecunda, ut tamen jam propinquaret aetati, qua cruor ille menstruis intervallis venire desisteret. Quibus enim jam omnino non fluit, eas ab auctoribus medicinae definitum est non posse concipere. Quod si falsum esset, nullo modo dicere Scriptura curaret, Defecerunt autem Sarrae fieri muliebria: cum superius jam dixisset, Abraham autem et Sarra seniores progressi in diebus suis. Pro modo ergo temporis, cujus longe prolixiore spatio tunc vivebant, generare jam illa aetate non poterant, cum esset Abraham centenarius, Sarra nonagenaria; etiamsi sterilis non fuisset, et ante annum concumberent, quando adhuc ei fluebant fortasse muliebria; et ideo adhuc concipere posset, si juvenis esset maritus; tunc autem non posset, propter corpus Abrahae sic emortuum senectute, ut ex illius aetatis femina gignere non valeret; qui tamen et ipse de adolescentula valeret, sicut postea de Cethura valuit( Id. XXV, 1, 2): quamvis et illic dici possit, fecunditatis munus in eodem perseverasse, quod acceperat ut nasceretur Isaac. Pro modo autem nunc temporis, quo longe breviore spatio vivunt homines, intra centum annos amborum conjugum generare posse dicuntur. Si vero in summam ducti amborum anni centenarium numerum excesserint, sic asseverantur non posse filios procreare, etiamsi fecunda sit mulier, et fluentibus adhuc muliebribus possit ex juvene; ut jure fuerit etiam constitutum, ne quisquam jus liberorum haberet, nisi cum amborum anni computati et simul ducti centum transisse docerentur.
3.11.3
Miraculum ergo Dei factum est, ut conciperetur Isaac, non parentibus ejus libidine reddita, sed fecunditate donata: nam illa esse poterat etiam in illis annis; haec vero esse non poterat, tot impedientibus causis. Quanquam et libido, sicut superius disseruimus, si emortuis membris senilibus munere Dei quodam modo reviviscentibus etiam ipsa revivisceret; conditionem profecto carnis corruptibilis sequeretur, ut esset in corpore mortis hujus, quae in paradiso esse non potest ante peccatum in corpore vitae illius. Secundum conditionem autem poenalis hujus corporis, munus fecunditatis nunc Deus unicuique largitur, non secundum illam felicitatem, ubi nihil erat in carne, quod adversus spiritum concupisceret, et concupiscente adversus se spiritu frenaretur: quia in natura hominis ante peccatum pacem decebat esse, non bellum. In ea vero parte ratiocinationis tuae frustra laborasti, tanquam dicere possemus,« Isaac sine concupiscentia carnis vel semine viri fuisse procreatum.» Hoc enim non dicimus: et ideo quidquid inde disputasti, praetereundo contemnimus.
3.12.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XII.
3.12.1
Quod autem tibi praeclaro acumine visus es invenisse, ut diceres,« Etiamsi diabolus crearet homines, nulla culpa sua mali essent; et ideo jam nec mali essent, quia esse quisquam nisi quod natus est, non potest, nec ab eo justum est aliquid amplius flagitare quam potest:» solemus et nos adversus Manichaeos ista dicere, qui non vitiatam bonam dicunt esse naturam, sed sine initio et immutabiliter malam, quam secundum suas fabulas opinantur malam. Natura vero humana secundum catholicam fidem bona instituta, sed vitiata peccato meritoque damnata est. Nec mirum autem nec injustum est, quod radix profert damnata damnatos, nisi cujus manus non defuit creantis, non desit et misericordia liberantis; quam vos miseris invidetis, cum malum parvulos, a quo liberentur, non habere dicitis.
3.12.2
Sed certe vos qui miseram falsa defensione premitis, et perniciosa laude oppugnatis infantiam, quare nihil mali merentes tot in parvulis imagines Dei, si non baptizentur, non admittitis ad regnum Dei? Numquid ipsi sibi defuerunt, ut priventur regno, ut tam luctuoso puniantur exsilio; cum id non fecerint, quod facere omnino non poterant? Ubi etiam ponis, quia et vita carebunt, quoniam non manducaverunt carnem, nec biberunt sanguinem Filii hominis? Unde Pelagius, quod supra commemoravi, eos qui dicunt,« infantes, etiamsi non baptizentur, habere vitam aeternam,» in ecclesiastico judicio nisi damnasset, damnatus exisset. Qua judstitia, quaeso, a regno Dei, a vita Dei alienatur imago Dei, in nullo transgressa legem Dei? Nonne audis quemadmodum detestatur Apostolus quosdam, quos dicit alienatos a vita Dei per ignorantiam quae est in illis, propter caecitatem cordis eorum? Tenebitur hac sententia non baptizatus parvulus, an non tenebitur? Si dixeritis, Non tenebitur: evangelica veritate, lingua etiam Pelagii teste, vincemini atque puniemini. Ubi est enim vita Dei, nisi in regno Dei, quo nisi renati ex aqua et spiritu, intrare non possunt? Si autem dixeritis, Tenebitur: fatemini poenam, culpam dicite; fatemini supplicium, meritum dicite. Nihil in vestro dogmate reperitis, quod proferre possitis. Jam igitur aliquando, si ullus est christianus sensus in vobis, etiam in parvulis propaginem mortis et damnationis agnoscite, debita justitia puniendam, gratis gratia Dei liberandam. In quorum redemptione laudari Dei misericordia potest, in quorum perditione accusari Dei veritas non potest: quia universae viae Domini misericordia et veritas.
3.13.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XIII.
3.13.1
Dividis, definis, disseris quasi medicinaliter de genere, et specie, et modo, et excessu concupiscentiae;« hujus genus esse» asserens« in igne vitali, speciem in motu genitali, modum in opere conjugali, excessum in intemperantia fornicandi:» et tamen post istam tota quasi subtilem atque prolixam disputationem tuam, cum te breviter et aperte interrogavero, cur ignis iste vitalis bellum in homine radicaverit, ut eo caro concupiscat adversus spiritum, et spiritui necesse sit concupiscere adversus carnem; cur vulnere feriatur mortali, qui voluerit igni consentire vitali; puto quod ipsum libri tui atramentum erubescendo convertetur in minium. En ignis vitalis, qui nostrae animae, quae vita est vera carnis, non solum ad arbitrium non obsequitur, sed plerumque contra ejus arbitrium inordinatis et turpibus motibus excitatur, et nisi adversus eum spiritus concupiscat, bonam vitam nostram ignis iste vitalis occidit.
3.13.2
Post longam disputationem velut concludens,« Merito igitur,» inquis,« concupiscentiae origo definitur in igne vitali, quo collecto necesse est ut ei reputetur concupiscentia carnalis, per quem constitit vita carnalis.» Ita hoc dicis, quasi probare possis, aut vero cujuscumque frontis sis, audeas suspicari, in prima hominum constitutione, priusquam culpam debita damnatio sequeretur, istam carnalem concupiscentiam aut exstitisse in paradiso, aut inordinatis, sicut eam nunc videmus, motibus pugnas adversus spiritum foedissimas edidisse. Deinde subnectis, et dicis:« Hujus itaque appetitus non in genere suo, non in specie, non in modo culpa est, sed in excessu; quia genus ejus et species ad conditoris operam pertinent, modus ejus ad arbitrium honestatis, excessus ad vitium voluntatis.» Quam concinne tibi verba mania sonuerunt; utique homini qui non cogitas quid dicas! Si modus appetitus hujus ad arbitrium pertinet honestatis; cujus tandem honesti arbitrium conjugati velit hunc appetitum, nisi quando opus est, commoveri? et tamen quod vult non potest. Cujus honesti continentis arbitrium velit aliquando hunc appetitum moveri? et tamen quod vult non potest. Unde clamat homo, Velle adjacet mihi, perficere autem bonum non invenio. Cum ergo in ipso motu pro nostrae voluntatis arbitrio non habeat ullum modum, in effectu autem non sit ipse moderatus, sed ei modum vigili certamine spiritus honestus imponat; quid est quod laudatis, homines mali, et ad Deum non clamatis, Libera nos a malo?
3.14.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XIV.
3.14.1
Quid te autem juvat quod dicis,« intercipi debilitate libidinem:» quasi non morte prorsus exstinguatur, quando jam homini, qui ab illa fuerit superatus et subjugatus, non certamen indicitur, sed victo redditur quod debetur? Hoc est amarius, hoc est ubi non intelligis contendentis propaginem mortis, quod quando sani sumus, tunc est iste motus insanus.« Aut in conjugibus,» inquis,« cum honestate exercetur, aut in castis virtute frenatur.» Itane vero, ita tu expertus es? Ergone a conjugibus non frenatur hoc malum, vel hoc tuum bonum? Prorsus cum libitum fuerit, sternunt se conjuges, et invadunt, quandocumque titillaverit; nec ad horam cubandi appetitus iste differtur, sed tunc videtur legitima corporum esse commixtio, quando istud naturale tuum bonum fuerit sponte commotum. Si talem duxisti vitam conjugalem, desine te tuis experimentis in disputatione committere, et de aliis potius quemadmodum sit ducenda, vel docenda, perquire. Miror tamen si adulterina saltem desideria non frenasti, nec frenanda sensisti. Si vero etiam pudicitia conjugalis, et propter immoderata in ipso quoque connubio volutabra libidinis, et propter damnabiles concupiscentias, ne praeter conjugis naturalem usum aliquid perpetretur, frenat hanc pestem: quid est quod dicis,« In conjugibus cum honestate exercetur;» quasi honestus sit appetitus iste semper in conjuge, et nihil ei saltem secundum veniam, sicut dicit Apostolus, concedatur? Quanto melius diceres, In conjugum moderatione cum honestate exercetur? An timuisti ne illic quoque intelligatur malum, cui etiam conjuges frenum cura moderationis imponunt? Postremo nunc saltem jam continenter vivens agnosce in quadrigis illis Ambrosianis equum malum; et noli corde vel ore laudare, quem cogeris virtute frenare.« Quartum,» inquis,« a lascivientibus perpetratur, id est, illius voluptatis excessus, et quia de insolentia, non de natura contingit,» inquis,« jure damnatur.» De cujus, quaeso, insolentia contingit? lasciviae, an concupiscentiae? Ne offendas susceptam, respondebis, Lasciviae. Sed omnes homines judicant lasciviae non esse peccatum, nisi quia concupiscentiae consentitur. Nullumne ergo malum est, cui consentiendo peccatur? At hoc malum inest in carne contra spiritum consupiscente, etiamsi non sit in spiritu non consentiente, et contra etiam concupiscente. Exclama ergo, Libera nos a malo: et noli malum falsae laudis huic addere malo.
3.15.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XV.
3.15.1
Diserte sane inter lascivientes et continentes tanquam in medio pudicitiam constituis conjugalem,« quae illos illicita commisisse indignatur, hos etiam licita contempsisse miratur; ultimi limitis sortita regionem, ultra se proruentium exsecrata barbariem, supra se micantium venerata fulgorem, quae verecundis manibus et confovet aestuantes, et laudat tali remedio non egentes.» Multum delector eloquentissima veritate: sed obsecro te, nempe sicut dicis, et disertissime ac verissime dicis, propterea continentes laudat pudicitia conjugalis, quod tali remedio non egeant, quo se ipsam perspicit eguisse, id est, ut secundum Apostolum, qui se non continet, nubat: cur ergo quando ego istam concupiscentiam morbum esse dico, tu negas, qui tamen ei necessarium remedium confiteris? Si agnoscis remedium, agnosce morbum: si negas morbum, nega remedium. Rogo, cede aliquando etiam per os tuum tibi loquenti veritati: nemo providet remedium sanitati.
3.16.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XVI.
3.16.1
Illud etiam recte dicis,« examinate non posse placere connubium, si mali comparatione laudatur.» Hoc verum est. Omnino enim in genere suo nuptiae bonum sunt; sed ideo bonum quia fidem thori servant, quia prolis suscipiendae causa sexum utrumque commiscent, quia impietatem separationis exhorrent. Haec sunt bona nuptialia, quibus nuptiae bonum sunt: quae saepissime diximus esse potuisse, etiamsi nemo peccasset. Post peccatum autem accessit eis, non de felicitate, sed de necessitate certamen, ut suo bono pugnent etiam ipsae contra concupiscentiae malum, ad nihil eam sinentes illicitum pervenire; quamvis ipsa in haec, nunc remissioribus, nunc concitatioribus motibus, instigare non cesset, et ejus malo bene utentes in propagatione filiorum. Illud vero quis neget malum, nisi qui non audit Apostolum monentem, Hoc autem dico secundum veniam, non secundum imperium? quando conjuges non prolis suscipiendae, sed carnalis voluptatis explendae victi cupiditate concumbunt; hoc non laudatur, sed ignoscitur in comparatione pejoris, intervenientibus et deprecantibus nuptiis.
3.17.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XVII.
3.17.1
Post haec autem ad exemplum Abrahae et Sarrae, nescio qua ratione reverteris, de quo jam satis respondisse me existimo. Sed nescio quid te fugerat, quod addere voluisti, cum postea venisset in mentem. Humanum est, solet evenire: quid ergo illud est audiamus. Dicis,« factum fuisse propheticum, quod nunc ostensum est in regione Africae; pulchrae et sanctae mulieris, quae Ecclesiae formam tenebat, tutum non esse vel conjugem, vel pudorem, et quia ibi divinitus intacta servata est.» Ne in omnibus tuis verbis frustra immorer, ad eum cui scribis, te convertis et dicis:« Orandus est hic Deus, frater beatissime Turbanti, consacerdos dilectissime, ut paribus etiam hac tempestate virtutibus Ecclesiam catholicam, Filii sui sponsam, maturam, fecundam, castam, decoram, a Manichaeorum constupratione, in Africa vel ex Africa latrocinantium, eruere non moretur.» Haec nostra potius oratio est adversus Manichaeos, et Donatistas, et alios haereticos, vel quoslibet christiani et catholici nominis inimicos in Africa constitutos. Contra vos autem, quia nobis estis pestilentia transmarina, Christo salvatore vincenda, ideone latrocinamur ex Africa, quia unum martyrem hinc opponimus Cyprianum, per quem probemus antiquam nos defendere fidem catholicam, contra vestri erroris vanam profanamque novitatem? O nefas! Defuerunt Ecclesiae Dei quae in Africa constituta est, defuerunt orationes tuae, quando ista quae oppugnas, Cyprianus beatissimus praedicabat? Quando ille dicebat,« Multo magis a Baptismate prohiberi non debet infans, qui recens natus nihil peccavit, nisi quod secundum Adam carnaliter natus, contagium mortis antiquae prima nativitate contraxit, ut ei remittantur non propria, sed aliena peccata»: quando haec Cyprianus didicerat et docebat, defuit auxilium precum tuarum, quo Sarra in regione Africae servaretur intacta, et a Manichaeorum constupratione, qui secundum intellectum tuum, antequam Manichaei nomen Romanis sonuisset in terris, etiam ipsum deceperant Cyprianum, liberaretur Ecclesiae pulchritudo? Vide quae monstruosa et furiosa dicas contra antiquissimam catholicam fidem, non habendo quid dicas.
3.17.2
Sed quantumlibet tergiverseris, o haeresis Pelagiana, quae contra muros antiquissimae veritatis novas construis machinas, novas moliris insidias:« Poenus disputator,» quod me contumeliose tuus defensor appellat; Poenus, inquam, disputator, non ego, sed Cyprianus Poenus, te hoc vulnere Poenus immolat, et poenam scelerato ex dogmate sumit. Quid, si tot episcopos ex Africa nominassem, quot ex aliis orbis partibus nominavi? aut quid, si in eis ipsis plures Afri essent? Unus hinc est, caeteri aliunde, quorum ab Oriente et Occidente consensione confoderis: et tamen tanta obstinatione caecaris, ut non videas, te potius velle corrumpere antiquum Ecclesiae decorem, id est, antiquam fidem, tanquam Sarrae aniculae pulcherrimae castitatem. Si enim per sanctos antistites Dei, memorabilesque doctores, Irenaeum, Cyprianum, Reticium, Olympium, Hilarium, Ambrosium, Gregorium, Basilium, Joannem, Innocentium, et Hieronymum, constupraverunt Ecclesiam Manichaei; dic mihi, Juliane, quae te peperit? Utrum te casta, an vero meretrix, in lucem quam deseruisti, per uterum gratiae spiritualis enixa est? an ut dogmata Pelagiana defendas, conjugis Christi et matris tuae viscera, instinctu nefarii, non erroris, sed furoris infamas? Usque adeo enim contra vetustam pulchritudinem Sarrae non invenit quid novitia deformitas mentiatur, ut tot episcoporum gloriosorum catholicorum in tanta suarum sententiarum manifestatione consensum, in quibus sunt qui Manichaei nec nomen audierunt, Manichaeorum blasphemia criminetur.
3.17.3
« Sed ab hoc digressu, quo te impetus,« non ut dicis,« doloris,» sed perditi pudoris« abstulerat, ad ea quae institueras» delira reverteris: et adhibito ex Apostolo testimonio, illud quod de Abrahae et Sarrae emortuis membris dixeras, confirmare conaris. Unde jam superius, quantum satis visum est, me disseruisse suffecerit. Quis autem Christianus ignoret, quod« ille, qui primum hominem fecit ex pulvere, omnes fabricetur ex semine?» Sed ex semine jam vitiato atque damnato, quod partim per veritatem remaneat in supplicio, partim per misericordiam liberetur a malo. Non igitur, ut putas atque concludis,« ullis laqueis tuis peccati naturalis suffocatur assertio.» Depravatam quippe primi transgressoris voluntate naturam, non tua defensio verbis inanibus purgat per novitium dogma vestrum, sed gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum.
3.18.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XVIII.
3.18.1
Quamobrem nec puto, sicut calumniaris, quod« conjuges sine corporum calore generaverint:» nec puto quod« hominem Deus non fecerit, aut diabolo fecerit, aut diabolus fecerit;» quia nec ipsi parentes possunt hominem facere, sed ex parentibus Deus: cujus potestati nec se ipsum diabolus subtrahit; quanto minus naturam humanam, quam sibi per peccati meritum illo damnante subjecit? Quae cum ita sint, tu potius, etsi non cultor, quod esse me dicis, tamen quantumlibet eum accusare videaris, diaboli adjutor esse convinceris: qui omnes parvulos ab eo malo, per quod tenentur a diabolo, sanari per Christum non debere contendis, cum doctrina non sana sanos esse defendis. Ego autem secundum sanam fidem,« ex eadem concupiscentiae voluptate concretum etiam Isaac» dico, ex qua et homines caeteri, uno solo excepto ab hoc malo, per quem liberamur a malo.« Peccatorum quoque genitalibus manum divinae providentiae interesse» non nego. Attingit enim a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter; et nihil inquinatum in eam incurrit: et ideo etiam de immundis et contaminatis, quae voluerit operatur, munda tamen ipsa et incontaminata persistens. Nec opus est ut anfractibus longis, ea quae concedo, mihi probare coneris: sed ad hoc responde, si potes, cur ipse Isaac nisi Baptismatis Christi signo circumcisus die octavo fuisset, perisset anima ejus de populo suo. Explica, si potes, tanta poena quo merito plecteretur, nisi ab hac illo Sacramento liberaretur. Emortuam vulvam Sarrae ad emissionem seminis, et emortuum corpus Abrahae ad generandum sicut juvenes generant, Deum vivificasse, negari non potest, ut proles de illa parentum nasceretur aetate: sed Isaac quantum ad propria peccata, etiamsi ex adulteris nasceretur, innocens natus, quid meruerat, ut anima ejus de populo suo periret, nisi circumcisio subveniret? Noli evagari per multa obscura, perplexa, superflua: ad hoc unum apertum, simplex, necessariumque responde.
3.18.2
Interponis Apostoli testimonium, non ad quod ab illo positum est, sed ad quod ipse arbitraris. Unde nunc, quoniam non inde agimus, et longum et supervacaneum est disputare: tamen interponis ubi ait, Et quomodo judicabit Deus mundum? Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius, quid adhuc et ego tanquam peccator judicor? Ac deinde subjungis,« Per haec sua verba Apostolum ostendere, amisisse Deum auctoritatem judicandi, si modum non tenuit imperandi.» Si ergo sicut putas,« ad hoc ista dixit Apostolus, ut sese cohiberent, qui asserebant laudi Dei proficere peccata mortalium, eumque ideo impossibilia praecepisse, ut miserendi sibi materiam praepararet: et per hanc apostolicam sententiam,» sicut existimas,« demonstratur, propterea recte judicari homines, quia praecepta possibilia non fecerunt; injuste autem judicarentur, si ea non fecissent, quae impossibilia juberentur:» quid de Isaac dicturus es, cui quidquam nec possibile, nec impossibile est imperatum; et tamen perditionis animae suae poena feriretur, si octavo die non circumcideretur? An vero nec sic tandem respicis, illud primitus in paradiso datum possibile ac facile fuisse praeceptum, quo contempto atque violato, omnes ex uno homine, tanquam in massa originis commune illud habere peccatum; et hinc esse jugum grave super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturae in matrem omnium? Et quoniam ex ista in Adam generatione damnata nemo liberatur, nisi regeneretur in Christo; propterea signum ejusdem regenerationis Isaac nisi accepisset, perisset: nec immerito perisset, quia ex hac vita, quo per generationem damnatam damnatus intraverat, sine signo regenerationis exisset. Aut si non est ista causa, dic alteram. Bonus est Deus, justus est Deus: potest aliquos sine bonis meritis liberare, quia bonus est; non potest quemquam sine malis meritis damnare, quia justus est. Nullum meritum malum octo dierum infans de propriis peccatis habebat; quare damnaretur, nisi circumcideretur, si ex origine non trahebat?
3.19.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XIX.
3.19.1
Perge ad caetera, et vanis vaniora contexe: non Scripturarum sanctarum eloquia quae commemoras, dico, sed ex his quae conficere niteris. Quandoquidem dicis,« Ex hoc intelligi debere perfectam ignorantiam justitiam nominari, quia dixit Deus ad Abimelech, qui cum Sarra fuerat concubiturus, ignorans quod uxor esset aliena, Et ego sciebam quia in corde mundo fecisti hoc. Et ideo nascentium statum, generantium voluntate non laedi: quia etsi mala esset,» inquis,« tamen ad illorum nullo genere scientiam perveniret.» Cur ergo eos non nominas justos, si perfecta ignorantia justitiae nomine nuncupanda est? Nihil est namque perfectius ignorantia parvulorum: nihil ergo vocetur et justius. Ubi est quod superius asserendum putasti,« Nec justos nasci parvulos, nec injustos, quod futuri sunt actibus suis; sed tantummodo infantiam innocentiae dote locupletem?» An non verba tua sunt, ubi dicis:« Homo igitur innocentia quidem plenus, sed virtutis capax nascitur, aut laudem, aut reprehensionem ex proposito accedente, meriturus?» Numquid virtutem dicturus es non esse justitiam? Quomodo igitur infans nondum plenus est virtute, sed capax, cum plenus sit ignorantia, quam dicis esse justitiam; nisi virtutem neges esse justitiam? Itane nondum evigilabis hac absurditate percussus, et te hoc dixisse poenitebit? Nam Domini verba vigilant, sed tu dormis. Neque enim ait regi, Sciebam quia cor habes justum; aut, quia cor habes mundum: cum scriptum sit, Beati qui mundo sunt corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Tu autem istum Abimelech ad peccatoris proponis exemplum. Sed, sciebam, inquit Deus, quia in corde mundo fecisti hoc. Non omnia, vel quaecumque alia; sed hoc, in quo adulterii conscientiam non habebat.
3.19.2
Miror tamen quod isto exemplo a te commemorato, quod non potes, conaris efficere; et non ibi vides quod non vis audire. Conaris enim ut credatur, orante Abraham, libido reddita esse mulieribus, quia scriptum est, Concluserat Deus aforis omnem vulvam in domo Abimelech, propter Sarram uxorem Abrahae. Hanc enim conclusionem sic vis intelligi, tanquam libido fuerit illis feminis Deo indignante detracta: cum magis indicetur his verbis, aliqua valetudine vulva conclusa, ut aut impregnanda concumbere femina, aut parere impraegnata non posset: et non attendisti, homo qui non vis judicio divino quemquam, non suis, sed alienis plecti posse peccatis, quomodo fieri potuerit ut Abimelech peccaret, quamvis nec ipse adulterino corde peccaverit, et Deus quantulumcumque peccatum ejus in mulieribus ad eum pertinentibus vindicaret. Vides contagionem transire peccati de viro in feminas, quibus miscebatur, vel quibus dominabatur; et in prolem de parentibus non vis, ex quorum seminibus propagatur. Considera igitur, quam sit inscrutabilis altitudo judiciorum sapientiae et scientiae Dei; et garrire desine contra originalis secreta peccati.
3.20.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XX.
3.20.1
Deinde incipis disputare de excessu concupiscentiae, quem reprehensibilem dicis: quasi in ejus moderatione, cum ea bene utitur conjugatus, equus ipse qui malus est, et non potius sit ejus auriga laudandus. Quid ergo te adjuvant testimonia de Scripturis, quibus ostenditur, quemadmodum Deus vel prohibeat libidinis vel damnet excessum. Illud potius intuere, quidquid in quorumlibet flagitiorum turpitudine, quae genitalibus membris perpetratur, horremus, concupiscentiam carnis, nisi teneatur, efficere ipsis motibus suis, quos in corporibus etiam castorum usque ad ingemiscendum effectum perducit in somnis.
3.20.2
Sic autem dicis,« Qua ratione quaereret justos in Sodomis Deus, si illos tales natura faciebat?» tanquam nos dicamus, mentis excellentiore natura concupiscentiam carnis non posse frenari. Sed dicimus, usque adeo malum esse, ut repugnans expugnando vincatur, donec sicut vulnus in corpore, ita perfecta curatione sanetur.
3.20.3
Si autem putas,« Apostolum ex hoc laudasse libidinem, quia usum feminae dixit esse naturalem, ubi ait, quosdam relicto naturali usu feminae, exarsisse in appetitum suum in invicem»: omnem profecto usum feminae laudare compelleris; ac per hoc et ea quae cum feminis committuntur stupra laudabis, quia et illic usus utique naturalis est: quamvis damnandus, quia legitimus non est; unde et filii non legitimi, sed naturales vocantur, qui inde nascuntur. Non itaque concupiscentiam carnis illo verbo laudavit Apostolus: sed naturalem appellavit usum, unde natura humana potest nascendo subsistere.
3.20.4
Dicis,« etiam Sodomitas et in panis ac vini peccasse creatura:» atque ita vis intelligamus libidinem bonam, sed homines qui ea male utuntur, esse culpabiles; sicut bona est creatura panis et vini, quamvis ea male utendo peccetur. Ita enim non intelligis quid loquaris, ut non videas, creaturam panis et vini non concupiscere adversus spiritum, sed ipsam potius inhoneste a male utentibus concupisci, et eam forinsecus in nostrum corpus intrare. Qua ideo parcius et restrictius est utendum, ne ipsa quoque concupiscentia, quod malum intus ac nostrum est, mentem corruptibili corpore ex abundantiore materia multo amplius aggravante, adversus nos vehementius et invictius concitetur. Hoc igitur malo, quod indicat malum esse, sive qui adversus illud dimicat, sive quem subjugat; et parens bene utitur, cum pudice filium gignit; et Deus, cum provide hominem condit.
3.21.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XXI.
3.21.1
Nunc ergo considera, rogo te; nunc, inquam, ut te salubriter veritas vincat, deposita vincendi cupiditate considera, utrum nostrae, an tuae sententiae debeas acquiescere. Bene, quod« breviter admonere te» dicis,« ut lectoris pectori haereat, quod toto libro abs te gestum est.» Et quae sit ipsa brevis admonitio, subinferens:« Concupiscentiae naturalis qui modum tenet,» inquis,« bono bene utitur; qui modum non tenet, bono male utitur: qui autem etiam ipsum modum, sanctae virginitatis amore contempserit, bono melius non utitur; confidentia quippe suae salutis,» inquis,« et roboris, contempsit remedia, ut gloriosa posset exercere certamina.» Ego vero sic ad tua ista respondeo: Concupiscentiae carnalis qui modum tenet, malo bene utitur; qui modum non tenet, malo male utitur: qui autem etiam ipsum modum, sanctae virginitatis amore contempserit, malo melius non utitur; confidentia quippe divinae opitulationis et muneris contempsit infima remedia, ut gloriosiora posset exercere certamina. In hac controversia de bene utendo isto, utrum bono an malo, tota inter nos causa versatur. In qua vellem quidem egregios judices non repudiares, quos tibi meis superioribus libris sana doctrina eruditos, sine ullo studio partium de hac causa sententias protulisse monstravi. Sed quoniam, si te non correxeris, ipsorum quoque accusationem, vel, ut mitius dixerim, reprehensionem sine dubio praeparabis; te potius utar judice, pro mea sententia contra tuam: non alicubi alibi, sed in eodem libro tuo; nec ejus alio, sed ipso loco. Dixisti enim,« sanctam virginitatem confidentia suae salutis et roboris contempsisse remedia, ut gloriosa posset exercere certamina.» Quaero quae remedia contempserit. Respondebis, Nuptias. Quaero, Ista remedia contra quem morbum sunt necessaria? Remedium quippe a medendo, id est a medicando, nomen accepit. Simul itaque videmus ambo remedium nuptiarum: cur tu laudas libidinis morbum, quo perveniri cernis ad mortem, si non ei resistat aut continentiae retinaculum, aut conjugale remedium? Jam hoc et superius egi tecum, ubi disertissime pudicitiam conjugalem inter lascivientes et continentes ita posuisti,« quae verecundis manibus et confovet aestuantes, et laudat tali remedio non egentes.» Eadem itaque repeto: iterum audi quod illic tibi breviter dilucideque respondi.« Quando ego istam concupiscentiam morbum esse dico, quare tu negas, qui tamen ei necessarium remedium confiteris? Si agnoscis remedium, agnosce morbum: si negas morbum, nega remedium. Rogo, cede aliquando etiam per os tuum tibi loquenti veritati: nemo providet remedium sanitati».
3.21.2
Quae sunt autem sanctarum virginum, sicut appellas,« gloriosa certamina;» nisi quia non vincuntur a malo, sed vincunt in bono malum? Quae non gloriosa ego, sed gloriosiora dicere malui. Habet enim palmam de hujus mali subjectione, quamvis minorem, pudicitia etiam conjugalis. Belligerat enim etiam ipsa contra carnalem concupiscentiam, ne limites thori nuptialis excedat: belligerat, ne definitum ex consensu conjugum orandi tempus irrumpat. Et si tantas vires habet ista pudicitia conjugalis, tantumque Dei donum est, ut faciat quod praescribunt tabulae matrimoniales, in ipso quoque thoro conjugali conflictu fortiore belligerat, ne ultra quam generandis filiis sat est, etiam ipsum conjugis corpus attrectet. Talis pudicitia nec menstruatis, nec gravidis utitur feminis, nec ejus aetatis qua certum est eas jam concipere non valere: nec eam prorsus concumbendi vincit affectus, sed tunc relaxatur, cum speratur generationis effectus. Si quid vero fit in conjuge, non quidem contra naturam, sed tamen quod tabularum matrimonialium limitem transeat, veniale apud Apostolum reperitur; quia nequaquam limes conjugalis carnis exceditur: sed tamen ut etiam ipse non excedatur, contra malum concupiscentiae dimicatur. Quod usque a deo malum est, ut ei, ne noceat, pudicitiae certamine resistatur.
3.21.3
Et tu, nisi fallor, in isto es certamine constitutus: et quia te fideliter pugnare existimas, vinci times. A quo, quaeso te, vinci times? a bono an malo? An forte sic a me vinci times, ut adhuc malum neges, et tanquam bonum laudes a quo vinci times? Inter duos adversarios constitutus in magnas coarctaris angustias, et me vis vincere per eloquentiam, et libidinem per continentiam: sed pugnando adversus eam confiteris malum, laudando eam deseris veritatis bonum. Sed ego te vinco, et expugnatorem et laudatorem mali, constituens te ante judicem, non alium, sed te ipsum. Vis enim vincere concupiscentiam expugnatione ejus, me vero laude ejus: sed ego respondeo, Ut vincatur qui laudat, judicet qui pugnat. Si enim malum est, cur laudat? si bonum est, cur expugnat? Si autem nec bonum nec malum est, utquid laudat? utquid expugnat? Quamdiu igitur expugnator libidinis eris, tamdiu pro me contra te ipsum judex eris. An forte adversus libidinem non certabis, ne in isto quod mecum habes certamine supereris, dicens tibi ipsi, Melius non pugno, quam ostendo pugnando malum esse quod laudo? Noli, obsecro te. Quid enim sum ego, quem pro magno desideras vincere? vincat te potius veritas, ut tu libidinem vincas. Nam si adversus eam pugnare destiteris, vinceris, vincieris et ad immunda omnia pertraheris. Quod cum sit horrendum malum, nec ad hoc quod desideras tibi proderit; etiam sic enim vinceris a me, imo ab ipsa quam praedico veritate. Sed concupiscentiae laudator et concupiscentiae debellator etiam tuo judicio vinceris, cum id malum laudas, de cujus debellatione gloriaris. Si autem ne certamine dimicantis vincatur lingua laudantis, pugnare jam desinis; captivum concupiscentiae, desertorem continentiae vincam, non jam suo, sed judicio sapientiae.
3.21.4
Causa itaque nostra finita est. Quantumlibet enim laudes concupiscentiam carnis, quamdiu pugnas adversus eam; cernis quam verum de illa, nec nisi de illa dixerit Apostolus Joannes, quod non est a Patre. Nam si, ut dicis,« qui modum ejus non tenet, bono male utitur;« etiam in male utentibus bonum est ipsa. Quae igitur est illa, quae non est a Patre? An etiam ipsam, quomodo libet intelligas, laudare disponis? Porro si malum est ipsa, ubi erit? quando erit? Quandoquidem ista, etiamsi male quisque utatur, bonum erit: nec ipsa, ut dicis, sed ille erit malus, qui bono utitur male. Ac per hoc frustra dixit Joannes, concupiscentiam carnis non esse a Patre: hanc enim tu bonam, et ob hoc a Patre esse contendis, etiam cum ea quisque male utitur; quia bono male utitur. Nec dicere poteris, Quando moderata est, a Patre est; quando immoderata est, non est a Patre: quia et tunc, ut dicis, bonum est, quo bono male utitur malus. Sed ab his angustiis liberaberis, si credideris, non linguae tuae, sed pugnae tuae. Continentia est enim a Patre, qua non expugnaretur concupiscentia, nisi non esset a Patre. Haec ipsa ergo, contra quam, si continenter vivis, acriter pugnas, non est a Patre. Non enim contra eam pugnares, nisi repugnaret: nec vero repugnaret tibi agenti quod donatur et amatur a Patre, si esset a Patre.
3.21.5
Ex ista et cum ista nascitur homo, bonum Dei opus, non sine malo, quod trahit origo generationis, et sanat gratia regenerationis. Ac per hoc recte a me dictum est,« Ita nuptiarum bonum malo originali quod inde trahitur non potest accusari, sicut adulteriorum et fornicationum malum bono naturali quod inde nascitur non potest excusari». Bonum enim naturale dixi, quod mecum ipse collaudas; malum autem originale dixi, cujus motibus mecum repugnas, et cujus contra me laudibus pugnas. Non est malum quod natus es, sed cum quo natus es, et contra quod spiritualiter dimicas quia renatus es. Quod natus es, pertinet ad Dei conditionem, et parentum fecunditatem: contra quod autem dimicas quia renatus es, pertinet ad praevaricationem, quam diaboli astutia seminavit, unde te gratia Christi liberavit; ut prius hoc malo bene utereris in conjuge, nunc illi adverseris in te; non jam reus ex illo, sicut eras natus, sed ab eodem reatu non erutus, nisi quia renatus, ut possis redemptus regnare cum Christo: si tamen ista haeresis non te faciat perire cum diabolo, sed, quod potius cupimus, confitearis malum, contra quod bellum geris, ut eo non ita separato quasi alia natura sit, sed in te omni ex parte sanato, in perpetua pace laeteris.
3.21.6
Non igitur« sum pharmacopolae similis,» ut dicis,« qui promittebat bestiam, quae se ipsam comesset.» Sed observa, ne bestialis iste motus, contra quem videris in tua carne confligere, sicut te pervertit laudatus, sic te consumat postea relaxatus. Non enim, ut calumniaris, ego dixi« nuptias et magnum bonum et magnum malum,» tanquam eo modo ipsa se comedat ista sententia; sed dixi in uno homine naturam bonam, vitium malum: quod esse tu ipse certe in adulteris confiteris, nec propter eorum vitium improbans naturam, nec propter eorum naturam approbans vitium. Bonum dixi nuptias, ex quibus es natus; malum autem non de nuptiis, sed de vitiata origine attractum, contra quod geris bellum renatus.
3.21.7
Ridiculum est autem, quod me dicis,« Epicuri vias gradientem habenas omnes, quibus cupiditates frenantur, incidere.» Quid, si ego laudarem corporis voluptatem? Hoc enim tu satis eloquenter facis, quod inerudite atque impolite faciebat Epicurus: quasi propterea sis ejus adversarius, quia diserte dicere non noverat ille, quae dicis. Rursus, ut sentio, laboraturus es, quomodo te ostendas et laudatorem voluptatis esse, et Epicureum non esse. Sed noli laborare, ego te ista cura liberabo. Non es Epicureus, quia ille totum hominis bonum in corporis posuit voluptate, tu autem magnam partem humani boni ponere in virtute conaris, quam veram, id est, verae pietatis ignoras. Dixit enim homini Deus, Ecce pietas est sapientia. Et haec unde homini, nisi ille det de quo scriptum est, Dominus sapientes facit caecos; et de quo item legitur, Si quis indiget sapientia, postulet a Deo( Jacobi I, 5)? Verum si tu non es Epicureus, qui ex illo aliquam partem in voluptatis laude sumpsisti: quanto minus ego, qui de voluptate carnis hoc sentio, quod sentit Ambrosius; inimicam scilicet esse justitiae, et quod homo concupiscentiae voluptate concretus, priusquam nascitur subeat contagia delictorum. Quod autem ad mores pertinet nostros, quemadmodum vivamus, in promptu est eis cum quibus vivimus. Nunc de catholico agitur dogmate ac fide: perfidia non sit desertoris in te. Nam tua me non terret, velut lingua censoris. Fateor me docere homines, quod in Apostolicis Litteris didici, quia si dixerimus quod peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est. Fateor me in populo et cum populo Dei pectus tundere, et veraciter dicere, Dimitte nobis debita nostra. Nec insultetis hinc nobis: inde quippe estis haeretici, quia haec displicent vobis. Nos in Dei vera misericordia, vos in vestra falsa virtute confiditis. Vos gratiam Dei secundum merita nostra dari dicitis; quod tamen nisi damnasset Pelagius, a catholicis episcopis damnaretur: nos vero eam gratis dari, et propterea gratiam nuncupari, et ex illa esse omnia sanctorum merita confitemur, dicente Apostolo, Gratia Dei sum quod sum. Ideo nos irridetis, et prae vobis alta cervice contemnitis. Facti enim sumus opprobrium iis qui abundant, et despectio superbis. Consilium quippe inopis confudistis, quoniam Dominus spes ejus est.
3.21.8
In hac tamen re, unde nunc agimus, non video, cur dicas,« me habenas omnes, quibus cupiditates frenantur, incidere;» qui omni virtute secundum gratiam Dei, quae datur hominibus, omnes cupiditates frenandas esse decerno. Sed abs te quaero, utrum bonae an malae sint istae cupiditates, quas praedicas esse frenandas, et velut a me relaxentur, accusas. Puto enim non eas equorum vel quorumque animalium praeter nos esse, sed nostras. In nobis sunt ergo malae cupiditates, quas bene vivendo frenamus. Habenas igitur, quibus non bonae, sed malae frenantur cupiditates, me praecidere criminaris. Harum est una concupiscentia carnis, ex qua et cum qua nascuntur, et propter quam renascuntur infantes. Eo malo conjuges castos dico uti bene, adulteros male; tu contra eo bono adulteros dicis uti male, castos conjuges bene: continentiam melius eo non uti, ambo dicimus; sed ego eo malo, tu eo bono. Ac per hoc, quamvis Deo nostra conscientia, conversatio vero etiam hominibus, inter quos vivimus, nota sit; tamen ambo continentiam profitemur: et si quod profitemur agimus, istam concupiscentiam profecto ambo frenamus, adversus ejus repugnantes motus ambo bellamus; ambo eam, si proficimus, debellamus. Verum hoc interest, quod ego dico me malum frenare, tu autem te bonum: ego dico mihi malum repugnare: tu tibi bonum: ego bello adversus malum, tu adversus bonum: ego cupio malum debellare, tu bonum. Unde putari potest quod istam concupiscentiam magis incitare laudando, quam refrenare studeas continendo.
3.21.9
Gloriosa te per continentiam profiteris exercere certamina: contra quid, rogo? Quid dicturus es, nisi contra carnis concupiscentiam? Sed utrum amicam, an adversariam? Numquid nisi adversariam respondebis? Caro enim concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem: haec enim invicem adversantur, sicut Apostolus testis est. Fortassis ergo eam laudare te fingis, si pugnare non fingis. Nam quomodo fideliter simul agas duo ista, non video, ut et laudes velut amicam, et expugnes velut inimicam. Unum eorum credimus: sed elige quid credamus. Si ex animo pugnas, non ex animo laudas. Si autem simpliciter agis in praeconio, colludis in praelio. Ego sane quia inimicus tibi non sum, sicut inimicum tibi est illud quod habitat in carne tua malum, quamvis potissimum cupiam, ut hoc malum et doctrinae sanitate vituperes, et vitae sanctitate debelles: tamen ex his duobus, quorum putari potes unum ex animo facere, alterum fingere; malim te fallaciter laudare concupiscentiam, quam fallaciter expugnare. Tolerabilius enim lingua tua, quam vita mentitur: tolerabilius sententia, quam continentia simulatur. Fingis quippe laudem, qua sis adversarius sententiae meae; si non fingis castitatem, qua es adversarius concupiscentiae tuae. Ita fiet ut nec contra me diutius proferas fallaciter verbum, si veraciter geris contra libidinem bellum. Sed sive unum horum fingas, sive utrumque( quod nescio quemadmodum ex animo facias, id est sine ulla simulatione, et pugnes contra quod laudas, et laudes contra quod pugnas): ego tamen id quod est mitius de te credens, velut cum debellatore libidinis ago; et nuptias non dico malas, sed bene uti malo, quas tu dicis bene uti bono, bonum esse dicens concupiscentiam carnis, quam tamen in te debellando malum esse convincis. Quomodo autem cum illa, etiam qui ea bene utuntur, belligerent conjugati, jam superius disputavi.
3.22.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XXII.
3.22.1
Quae cum ita sint, et conjugium bonum est in quantum conjugium est, et homo sive de conjugio, sive de adulterio nascatur, in quantum homo est, bonum est; quia in quantum homo est, opus Dei est: et tamen quia cum illo et ex illo malo generatur, quo bene pudicitia conjugalis utitur, necessarium illi est, ut ab ejus mali nexu regeneratione solvatur. Quid ergo a me quaeris,« ubi sit originale malum;» cum in te ipso verius tibi loquatur libido, contra quam pugnas, quam tu ipse, quando eam laudas? Quid quaeris,« unde sit homo sub diabolo, quem Deus fecit?» Unde enim est in morte, quam Deus non fecit?« Quid ibi cognoscit,» inquis,« diabolus suum, si nec quod factum, nec unde factum est, ipse condidit?» Plane quod factum est, homo est; unde factum est, semen est hominis; utrumque bonum est: nihil horum diabolus condidit, sed vitium seminis ipse seminavit. Non ibi cognoscit suum bonum, quia non est ejus, quod ambo laudamus; sed cognoscit suum malum, contra quod ambo pugnamus: nec recte laudatur, ab altero nostrum, contra quod ab utroque pugnatur. Vide sane, quemadmodum quaeras a me,« inter tot bona, unde sit in parvulis malum;» et taceas quod ego posui in eodem libro cui respondes, et inter ipsa verba quibus nunc respondes, quod ait Apostolus: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt. Hoc enim non vis ut audiant vel legant homines isto loco, ubi maxime opus erat, ne agnoscant fidem suam, et contemnant argumentationem tuam.
3.23.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XXIII.
3.23.1
Definisse me dicis,« Hominem, si de fornicatione nascatur, reum non esse; si de conjugio, innocentem non esse.» Haec vero nimia est et aperta calumnia. Imo definivi hominem undecumque nascatur, secundum catholicam fidem quam patres contra vos, antequam nasceremini, evidentissime defenderunt, et innocentem esse per nullum proprium, et reum per originale peccatum: naturae autem substantiam, cujus auctor est Deus, etiam in grandibus esse peccatoribus bonam; qui utique propter peccata etiam sua propria mali sunt, quae illi malo cum quo nati sunt addiderunt. Cur autem timerem, ne mihi objiceretur, ut dicis,« quia peccata omnium parentum omnibus filiis imputarem;» cum etiamsi hoc verum sit( non quantum attinet ad utentes jam suae voluntatis arbitrio, sed quantum attinet ad nascentes), nullo modo naturae substantia malum esset, cujus auctor est Deus, sed ea quae insunt ei vitia, contra quae tu quoque, ut verbis tuis utar,« exerces gloriosa certamina?»
3.23.2
Sicut autem, quemadmodum dicis,« quando adulteri gignunt, nascitur homo de virtute seminum, non de turpitudine flagitiorum:» ita quando conjuges gignunt, nascitur homo de virtute seminum, non de honestate nuptiarum. Aut si hic de utroque, et ibi de utroque: fructus autem nuptiarum est, quantum ad ipsas prorsus attinet nuptias, non hominum generatio, qui possunt etiam de adulteris nasci; sed ordinata susceptio filiorum. Cur ergo« sententiae meae pars falsissima est, qua dixi, Nuptiarum bonum malo originali, quod inde trahitur, non potest accusari;» cum eo malo, contra quod pugnas, et bene usi fuerint conjugati ut nascereris, et hoc inde abs te tractum reum te teneret nisi renascereris? Itaque nec accusandi sunt conjuges qui bene utuntur malo, et regenerandi sunt filii ut liberentur a malo. Si enim nuptiarum bonum non esset nisi bonus usus boni, tunc mirandum esset, quomodo inde traheretur malum: cum vero sit bonum nuptiarum bonus usus mali, quid mirum si de ipso malo, quo bene utitur bonitas nuptiarum, trahitur malum quod est originale peccatum? Illud mirabile est, quod cum essent Apostoli bonus odor Christi, trahebatur inde bonum, trahebatur et malum. Aliis enim erant odor vitae in vitam, aliis odor mortis in mortem; cum odor ille non esset usus mali, sed boni. Ideo quippe bonus odor erant Christi, quia bene utebantur gratia Christi. Falsum est igitur quod dixisti,« Si malum inde trahitur, accusari potest, excusari non potest:» quia trahitur inde originale malum, cum trahatur inde etiam bonum, ordinata scilicet propagatio filiorum. Nec malum illud inde ideo trahitur, quia bonae sunt nuptiae; sed quia in bonis earum est etiam usus mali. Non enim copula nuptialis, sicut putas, propter carnis concupiscentiam, sed propter bonum quod de isto malo fit, instituta est. Quod quidem bonum sine isto malo fieret, si nemo peccasset. Nunc ergo sine isto malo esse non potest, sed non ideo malum est. Sicut e contrario, nullum malum sine aliquo bono esse potest, nec ideo bonum est. Opus enim Dei bonum est in natura, sine quo tamen esse non potest voluntas mala. Ac per hoc sicut adulterium non potest esse sine bono naturae, nec ideo bonum est: ita connubium non potest esse sine malo concupiscentiae, nec ideo malum est. Quapropter etiamsi tibi concedatur,« omnem causam mali esse expertem boni;» nihil hinc refertur ad nuptias, quae non sunt causa mali. Neque enim concupiscentiae malum nuptiae fecerunt; sed quo bene uterentur, paratum invenerunt.
3.24.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XXIV.
3.24.1
« Non evadit,» inquis,« res illa supplicium, cujus participatione etiam alia trahunt reatum.» Hoc si de concupiscentia carnis sentis, non absurde sentis. Hoc enim malo bene utuntur fideles conjugati, et ex hoc qui generantur reatum trahunt, ideoque et ipsi regenerandi sunt. Id autem malum non evadit supplicium: hoc est enim ejus supplicium, ut cum generatis, si regenerati non fuerint, puniatur; in regeneratis autem, cum ex omni parte sanati fuerint, consumatur.« Si trahitur,» inquis,« et de nuptiis originale malum, causa mali est conventio nuptiarum.» Quid si alius dicat, Si trahitur de natura voluntas mala, causa mali est constitutio naturarum? nonne falsissimum est? Sic ergo et quod ipse dixisti; quamvis originale malum non de nuptiis trahatur, sed de carnali concupiscentia; contra quod malum et ipse confligis: quo malo conjugati bene utuntur, si sola conjuges propagationis gratia misceantur; et si peccatum non praecessisset quod in omnes homines pertransiit, nec fuisset profecto malum quo bene uterentur, et tamen ut procrearent filios miscerentur.
3.24.2
De arboribus autem bona et mala, quantum erraveris, puto me satis demonstrasse in primo hujus operis libro: et cum eosdem nodos repetas, qui jam soluti sunt, non est superfluis immorandum. Quaeris« per quid peccatum inveniatur in parvulis;» et enumeras multa bona, tacens de malo, contra quod pugnas: sed cum taces, clamas.« Parentes,» inquis,« qui conventu suo causam fecere peccato, jure damnabiles; quorum labore actum est ut ad dominatum exercendum in homines diabolus perveniret.» Potes hoc et ipsi Deo dicere, non dico quia creat homines trahentes originale peccatum, quia id tu negas; sed quia nutrit et vestit innumerabiles impios, etiam quos novit in ipsa impietate mansuros: quod profecto si non fecisset, servos homines diabolus non haberet. Sed forsitan dicas, Deus in eis pascendis non attendit nisi bonum, cujus ipse auctor est, quod homines sunt. Sic ergo et parentes in filiis gignendis non attendunt nisi bonum, quod homines sunt, maxime nescientes quales futuri sunt. Nempe, quod etiam tu confiteris, peccatum nullum esset, si nulla praecessisset voluntas mala: quia et originale peccatum( quod nos dicimus, vos negatis) nullum esset utique, nisi natura ex primi hominis mala voluntate vitiata. Sed nulla esset etiam voluntas mala, si nulla praecessisset natura, vel angelica vel humana. Numquid propter hoc Deum causam dicturus es peccatorum, quia voluntas ejus causa est mutabilium naturarum? Sicut ergo creanti Deo non imputatur quod rationales naturae a bono deficiunt, sed quod bonum sunt: sic parentibus gignentibus et malo concupiscentiae bene utentibus non imputandum est quod cum eo malo filii nascuntur, sed quod bonum sunt. Non autem ideo, sicut putas,« a diabolo ducitur origo nascentium,» in quantum homines sunt,« quia dicitur a diabolo esse origo peccati, sine quo nullus nascitur hominum.» Neque enim quia origo mortis a diabolo est, ideo ab illo est origo mortalium.
3.24.3
« Rimam» quaeris« inter tot innocentiae praesidia, qua potuerit intrare peccatum:» cum tibi ostendat apostolus Paulus, non rimam, sed apertissimam januam, dicens, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit. Sed haec tacens verba, dicis tua,« Quia per opus Dei opus diaboli transire non sinitur:» cum homines sint opus Dei, peccatum autem opus diaboli, quod dicit Apostolus in omnes pertransisse. Clamas,« Si natura per Deum est, non potest in ea esse originale malum:» quasi non alius religiosius sibi clamare videatur, Si natura per Deum est, non potest ex ea nasci ullum malum, aut non potest in ea esse ullum malum. Et tamen falsum est: quia nec oriri malum potest, nisi ex natura; nec ubi sit habet, si non fuerit in natura. Confiteor igitur opus Dei esse qui nascitur, etiam trahens originale malum; quoniam quod in illo Dei opus est, bonum est: quia bonum est opus Dei etiam cum malo, non solum in parvulis, verum etiam in quibuslibet aetatibus, hoc est, substantia, forma, vita, sensus, ratio, caeteraque omnia bona, etiam in quocumque homine malo. Quis autem operatur ut vivat homo, nisi in quo vivimus, movemur, et sumus? Id autem operatur occulto quodam opere beneficentiae suae, exceptis alimentis perspicuis quibus extrinsecus sustinemur. Qui ergo operatur ut vivat homo, quamvis conversatione vitiosa; ipse operatur ut nascatur homo, quamvis origine vitiata.
3.25.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XXV.
3.25.1
Quid est autem, quod propositis aliis ex libro meo verbis meis fingis quod dixerim,« Aliam fuisse nuptiarum institutionem ante peccatum Adae, quae sine concupiscentia, sine motu corporum, sine necessitate sexuum esse potuissent?» Detrahe nuptiis concupiscentiam qua caro concupiscit adversus spiritum, detrahe malum contra quod pugnas gloriosa exercens continentiae virtute certamina; et non opus est ut caetera detrahas, si nuptias quaeris quales ante peccatum primorum hominum esse potuerunt. Sine motu enim corporum et sine necessitate sexuum quis unquam ullas nuptias cogitavit? Sed bellum quod in se casti sentiunt, sive continentes, sive etiam conjugati, hoc dicimus in paradiso, ante peccatum nullo modo esse potuisse. Ipsae ergo etiam nunc sunt nuptiae, sed in generandis filiis tunc nullo malo uterentur, nunc concupiscentiae malo bene utuntur. Quo malo sua bona non perdiderunt, in castitatis fide, in conjunctionis foedere, in propaganis germine. Adhaereret ergo tunc etiam vir uxori ut gignerent filios; non tamen haberent in carne motum libidinis turbidae, sed tranquillae tantummodo voluntatis, qua imperamus caeteris membris.
3.25.2
Arguis me, quod« eos parvulos qui mundum impleverunt, pro quibus Christus mortuus est, diaboli opus, et de morbo natos, et ab exordio reos definiam.» Parvuli opus diaboli substantialiter non sunt: sed opere diaboli originaliter rei sunt. Et ideo Christus, quod et ipse confiteris, etiam pro parvulis mortuus est; quia et ad ipsos pertinet sanguis, qui in remissionem fusus est peccatorum; a quo illos sanguine facitis alienos, cum eum negatis trahere originale peccatum. Nec succenseas quod concupiscentiam dixi morbum, cui et tu confessus es provisum fuisse remedium. Exordium vero parvulorum, ex quo nascerentur, in Adam fuit; quo per peccatum vitiato atque damnato, alterum eis Christus, ex quo renascerentur, instituit.
3.26.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XXVI.
3.26.1
« Si ante peccatum,» inquis,« per Deum creatum est unde homines nascerentur, per diabolum autem unde parentes commoverentur; adscribitur sine dubio sanctitas nascentibus, et culpa generantibus.» Quid dicis,« parentes commoverentur?» Si pietate voluntatis, qua optat filios quisque suscipere; et hoc per Deum institutum: si autem perturbatione libidinis, cui nec excitandae nec auferendae sufficit voluntatis arbitrium; naturae vulnus est de praevaricatione, quam diabolus persuasit, inflictum. Recte itaque a me dictum est,« Fieret sine isto morbo seminatio filiorum in corpore vitae illius, sine quo nunc fieri non potest in corpore mortis hujus».
3.26.2
Quod autem argumentaris,« ad bonum fecunditatis parvulos pertinere, quae Dei benedictione ante morbum libidinis instituta est; non ad ipsum libidinis morbum, si postea peccantibus accidit; atque ideo sanctitatem adscribendam esse nascentibus, et generantibus culpam:» non attendis peccato illo magno universam in deterius mutatam fuisse naturam, unde fuerat propago ducenda. Sic enim posses dicere, Evam solam, non caeteras feminas dolores parturitionis sentire debuisse; quoniam benedictio qua dictum est; Crescite, et multiplicamini, ex qua filii procreantur, ante facta est, quam fuisset muliebris sexus illa maledictione punitus. Sed si hoc dixerimus, utique respondebitur, sicut ex peccato illo, ita ex maledicto in pejus totam mutatam fuisse naturam, unde trahitur originale peccatum et jugum grave super filios Adam.
3.26.3
Non enim, sicut tu argumentaris,« Judaeum sub lege positum describebat Apostolus dicentem, Scio quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum; et, Non ego operor illud, sed quod habitat in me, peccatum; et, Mihi malum adjacet; et, Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae:» sed describebat humanam in hac corruptibili carne naturam, non opere Dei cum vitio primitus institutam, sed ex voluntatis arbitrio veniente primorum hominum vitio sauciatam. Cujus enim vox est, Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum? Numquid Judaei? Absit: sed sine dubitatione Christiani. Ejus ergo voces sunt etiam illae superiores, ex quibus haec consequenter expressa est. Ipse enim dixit, Gratia Dei me liberabit de corpore mortis hujus per Jesum Christum Dominum nostrum; qui dicebat, Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae.
3.26.4
Sed ne forte istam catechumeni existimes vocem lavacrum regenerationis adhuc sperantis, post quod lavacrum nullam legem peccati resistentem legi mentis, habiturus esset in membris( quanquam tu ipse, sicut de te vis credamus, adversus hujus concupiscentiae malum, per continentiae bonum, gloriosa certamina post lavacrum regenerationis exerceas); recole tamen quid scribat ad Galatas, certe homines baptizatos. Dico autem, inquit, spiritu ambulate, et concupiscentias carnis ne perfeceritis. Non ait, Ne feceritis; quia eas non habere non poterant: sed, ne perfeceritis; id est, ne opera earum, consensu voluntatis impleatis. Caro enim, inquit, concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem: haec enim invicem adversantur; ut non ea quae vultis faciatis. Vide si non hoc est ad Romanos: Non enim quod volo facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago. Deinde ad Galatas addit et dicit: Quod si spiritu ducimini; non adhuc estis sub lege. Vide si non hoc est ad Romanos: Jam non ego operor illud; et, Condelector legi Dei secundum interiorem hominem; et, Non regnet peccatum in vestro mortali corpore, ad obediendum desideriis ejus. Si enim non obediatur concupiscentiis, quas necesse est esse in carne peccati atque in corpore mortis hujus, non perficietur quod perfici vetat Apostolus dicens, Concupiscentias carnis ne perfeceritis. Ipsa quippe sunt opera, de quibus totum mire sequitur, et dicit: Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicationes, immunditiae, luxuriae, idolorum servitus, et caetera. Si ergo non consentiatur concupiscentiis carnis, quamvis agantur motibus, non tamen perficientur operibus. Proinde cum caro concupiscit adversus spiritum et spiritus adversus carnem, ut non ea quae volumus faciamus; nec carnis perficiuntur concupiscentiae, quamvis fiant; nec nostra perficiuntur bona opera, quamvis fiant. Sicut enim tunc perficitur carnis concupiscentia, cum consentit ei spiritus ad opera mala, ut non concupiscat adversus illam, sed cum illa: sic et bona opera nostra tunc perficientur, quando ita spiritui caro consenserit, ut adversus eum etiam ipsa non concupiscat. Hoc enim volumus, cum perfectionem justitiae concupiscimus; hoc intentione non intermissa velle debemus: sed quia id perficere in ista corruptibili carne non possumus, ideo dixit ad Romanos, Velle adjacet mihi, perficere autem bonum non invenio. Vel, sicut habent codices graeci, Velle adjacet mihi, perficere autem bonum non: id est, non mihi adjacet perficere bonum. Non ait; Facere; sed, perficere bonum. Quia facere bonum, est post concupiscentias non ire: perficere autem bonum, est non concupiscere. Quod ergo est ad Galatas, Concupiscentias carnis ne perfeceritis: hoc e contrario est ad Romanos, Perficere autem bonum non invenio. Quia nec illae perficiuntur in malo, quando eis non accedit nostrae voluntatis assensus: nec nostra voluntas perficitur in bono, quamdiu illarum cui non consentimus permanet motus. Ipse autem conflictus, in quo etiam baptizati velut in agone decertant, cum caro concupiscit adversus spiritum et spiritus adversus carnem; ubi et spiritus facit bonum opus, non consentiendo concupiscentiae malae, sed non perficit, quia ipsa mala desideria non absumit; et caro facit malum desiderium, sed nec ipsa perficit, quia non sibi consentiente spiritu, et ipsa ad opera damnanda non pervenit: iste ergo conflictus non Judaeorum, nec quorumlibet aliorum, sed plane Christianorum fidelium et bene vivendo in hoc certamine laborantium, breviter ostenditur ad Romanos, ubi ait, Igitur ipse ego mente servio legi Dei, carne autem legi peccati.
3.26.5
Si ergo haec est conditio in corpore mortis hujus( quae utique non fuit in paradiso, in corpore vitae illius); procul dubio satis evidenter apparet, unde trahant parvuli obligationem peccati cum carnaliter nascuntur, quae non solvitur nisi cum spiritualiter renascuntur. Non enim hanc trahunt ex opere, quo humanam Deus naturam fecit; sed ex vulnere, quod naturae humanae hostis inflixit. Non hostis secundum Manichaeos prosiliens ex natura mali, quam non condidit Deus; sed hostis angelus quondam ex opere Dei bonus, ex opere suo factus malus. Qui se primum vulnerando prostravit, ut elisus elideret, et per malam suasionem praevaricationis vulnus infligeret; unde genus humanum, etiam in his qui viam Dei ambulant, claudicaret.
3.26.6
Et tamen succenses mihi, quia dixi,« Haec enim quae ab impudentibus impudenter laudatur, pudenda concupiscentia»: et iratus impudentius multa dicis, vos extollens,« tanquam Scripturis sanctis et rationi certissimae congruentes, eo proposito non esse in natura malum defendatis, ut ad virtutum studia homines incitetis; inculcantes nullum culmen ita arduum esse virtutis, ut non ad illud adjuvante Deo mens queat fidelis evadere; atque ob hoc dicatis non esse in carne mali necessitatem, ut erubescat unusquisque laudabiliter conditus, deformiter vivere, ac sic pudor turpi occurrat ignaviae de commendatione nobilitatis ingenitae:» et caetera hujusmodi, quae satis eloquenter in vestra praedicatione jactasti, nos contra deprimens, et dicens,« quod dubium non sit eversionem sanctitatis, contaminationem pudicitiae, morum labem nostris convenire, imo inesse dogmatibus: neque id esse me negaturum, qui ideo,» sicut dicis,« in naturae invidiam malae conversationis sordes refundo, ut peccantibus metum demam; quorum obscenitates, Apostolorum et sanctorum omnium consolor injuriis, eo quod vas aureum apostolum Paulum saepe dixisse commemorem, Non enim quod volo bonum, hoc ago; sed quod odi malum, illud facio»: et caetera hujusmodi.
3.26.7
Verumtamen vos laudans, nos arguens, adversus concupiscentiae malum pugnas, et pugnando confiteris quod loquendo negas. Atque ita vis videri te culmen ascendisse virtutis, ut in ipso culmine, quo te existimas evasisse, cum persequente concupiscentia, tanquam in arce confligas, et quantumlibet ex loco superiore, tamen cum hoste interno dimicare non desinas. Nec erubescis concupiscentiam, quae te amplius perdet sine dubitatione si vicerit, laudare adversus eum, qui te perditum etiam cum vincit inquirit: maxime quia in fine ejusdem libri tui dicis,« quod non sit alia mei sensus intentio, quam ad inferendum virtutibus bellum in vitiorum sacramenta jurare, et ad excidium civitatis Dei, omni astu, omni furore conniti, adipiscendae castitatis desperatione repugnantes turpitudini territare, mentiri me tantas obscenae libidinis vires, ut eam ratio regere ac frenare non possit, cui nec Apostolorum legio repugnaverit.» Haec de me prorsus ipse mentiris. Ego enim non infero virtutibus bellum; sed vitiis, quantum adjuvor, infero, et inferendum esse proclamo. Quod si et tu facis, quid est quod laudas, cum quibus pugnas? Quomodo virtute hostes debellare te credam, quos verbo lacerare non audes? Si ambo concupiscentiam debellamus, quare non ambo vituperamus? Quam te jactas expugnare continentia, quare non vis damnare sententia? Mentiri me dicis tantas libidinis vires, ut eam ratio regere ac frenare non possit. Ecce ego non dico tantas libidinis vires, ut humana ratio divinitus accensa et adjuta eam regere ac frenare non possit: sed tu quare negas malum esse, quod si non frenetur occidit? Ecce ego voce qua possum, quod me negare asseris clamo, Apostolorum legionem repugnasse libidini, utique repugnanti: tu qui nos fecisse Apostolis calumniaris et velut indignaris injuriam, cur et illorum et tuam exornas laudibus inimicam? Quis eam defendat, cui legio repugnavit Apostolorum, nisi hostis Apostolorum?
3.26.8
Itane habere tecum libido et amicitiam meretur et bellum, ut abs te expugnetur in te, et defendatur adversus me? Bellum vestrum latet, amicitia patet: ex hoc quod patet, suspectum facis esse quod latet. Quid enim vis credamus de bello quod geritis in operto, quorum amicitiam cernimus in aperto? Quomodo vis ut arbitremur adversus aculeum te dimicare libidinis, cum libros impleas laude libidinis? Verum ecce vinco suspicionem meam: expugnare te credo quod laudas; sed laudare te doleo quod expugnas. Ex isto igitur et cum isto malo, quod a te quoque credimus expugnari, homo generatur, quem negas regeneratione salvari. Isto enim conjugati bene utuntur, quo continentes melius non utuntur. Porro si malum est, quo caro concupiscit adversus spiritum, cui malo, sicut fateris, Apostolorum legio repugnavit; hoc utentes conjugati, procul dubio non bono bene utuntur, sed malo. Ex hoc igitur et cum hoc filii generati regenerandi sunt, ut liberentur a malo. Hoc enim originali malo etiam parentes illorum rei nati sunt, etsi ab hoc reatu renascendo sunt liberati. Quid autem vellemus ut gignerent, non unde renati, sed unde nati sunt, nisi quod et ipsi nati sunt? Reos ergo: quia et ipsi rei nati sunt, et generantes inde unde nati sunt, non aliud potuerunt generare quam nati sunt. Unde autem renati, inde a reatu cum quo nati sunt liberati. Ac per hoc et illi quos reos liberati generaverunt, eadem sunt regeneratione liberandi. Ex hoc enim malo rei nati sunt, quo bene utuntur renati, ut nascantur regenerandi. Contra quod malum si non pugnas, pugnantibus crede: si pugnas, adversarium confitere; et noli laudando morbum, habere amicum, quem pugnando experiris inimicum.

Intertext edge

Open linked passage

Note