Contra Priscillianistas et Origenistas
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo">
—
⋯
Original / primary: 7436 Copreto
10.1
CAPUT X.
10.1
Quanquam in comparatione justitiae Dei, si nec sancti in coelis Angeli justi esse dicantur, non mihi videtur importuna sententia: non quia ut hoc essent, a justitia lapsi sunt; sed quia facti sunt, et Deus non sunt, tantumque spiritualis luminis habere non possunt, quantum habet ille a quo facti sunt. Ibi enim summa justitia, ubi summa sapientia: et hoc Deus est, de quo dictum est, Soli sapienti Deo. Sed alia quaestio est, quantum justitiae ipsius capiant Angeli, quantumque non capiant. Cujus enim participatione justi sunt, ejus comparatione nec justi sunt.