Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Contra Priscillianistas et Origenistas
Augustine of HippoOrig 6 · 7436-copretoMore by Augustine of Hippo
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo"> —
⋯
More
Original / primary: 7436 Copreto
6.1
CAPUT VI.
6.1
Sed quisquis prudenter advertit quod dictum est, Ite in ignem aeternum, illud esse dictum quod non habet finem, a contrario probat eo ipso loco evangelico de vita aeterna quam justi accepturi sunt: non enim et ipsa habet finem. Ita enim conclusit: Ibunt illi in ambustionem aeternam; justi autem, in vitam aeternam. In utroque graecus αἰώνιον habet. Si misericordia nos provocat credere, non futurum impiorum sine fine supplicium; quid de praemio justorum credituri sumus, cum in utraque parte, eodem loco, eadem sententia, eodem verbo pronuntietur aeternitas? An iterum etiam justos ex illa sanctificatione et vita aeterna in peccatorum immunditiam atque in mortem relapsuros esse dicemus? Absit hoc a christianae fidei sanitate. Utrumque igitur sine fine dictum est aeternum, hoc est, αἰώνιον: ne cum diaboli poenas dolemus, de regno Christi dubitemus. Postremo si aeternum et aeternale, hoc est, αἰών et αἰώνιον, sub utroque intellectu in Scripturis poni solet, aliquando sine fine, aliquando cum fine; quid de illis prophetae verbis responsuri sumus, ubi scriptum est, Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur? Qualiscumque poena significata sit nomine vermis atque ignis; certe si non morietur nec exstinguetur, sine fine praedicta est: nec aliud agebat Propheta, cum hoc diceret, nisi ut eam sine fine praediceret.

Intertext edge

Open linked passage

Note