Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Contra Sermonem Arianorum
Augustine of HippoAria 10 · 7438-cosearMore by Augustine of Hippo
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo"> —
⋯
More
Original / primary: 7438 Cosear
10.1
CAPUT X.
10.1
Item dicunt: Is qui voluntate et praecepto Patris totam dispensationem adimplevit, voluntate et praecepto Patris corpus suum a mortuis suscitavit; et cum ipso corpore, ut pastor cum ove, et sacerdos cum oblatione, et rex cum purpura, et Deus cum templo a Patre assumptus est in gloriam. Quaerendum est ab eis qui ista dicunt, qualem ovem pastor reportaverit Patri. Si enim caro sine anima est quam reportavit, quid est ovis ista nisi terra sine sensu, quae nec agere gratias potest? Quia sine anima caro quid potest?

Intertext edge

Open linked passage

Note