Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Contra Sermonem Arianorum
Augustine of HippoAria 33 · 7438-cosearMore by Augustine of Hippo
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo"> —
⋯
More
Original / primary: 7438 Cosear
33.1
CAPUT XXXIII.
33.1
Cum itaque fateamur fieri ab Spiritu sancto, quae ab illo fieri commemoraverunt, non est ex eo consequens quod adjungunt: Alium esse a Filio Spiritum sanctum natura et ordine, gradu et affectu, dignitate et potestate, virtute et operatione. Quandoquidem nec hominum diversa natura est, quorum separabilia opera esse possunt, quod Trinitatis esse non possunt. Ordo autem, gradus, affectus, qui invenitur in creaturae disparilitate et infirmitate, nullus est in illa coaeterna et aequali et impassibili Trinitate. Dignitas vero, potestas, virtus, quomodo non aequalis est omnibus, qui et eadem et similiter operantur? Quod enim dicunt eos operatione diversos, hoc omnino falsum esse convicimus.

Intertext edge

Open linked passage

Note