Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Contra Sermonem Arianorum
Augustine of HippoAria 35 · 7438-cosearMore by Augustine of Hippo
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo"> —
⋯
More
Original / primary: 7438 Cosear
35.1
CAPUT XXXV.
35.1
Nunquam sane, ut impietas ista delirat, Pater praescius erat se unigeniti Dei Patrem futurum: quia nunquam non Pater erat, habens Filium coaeternum, et generans sine tempore per quem condidit tempora. Et sicut Deum se non praescivit futurum quod semper erat; sic nec Patrem, quia cum Filio semper erat: nec magno Filio major, nec bono melior; quia non Patri tantum, sed universae Trinitati dictum est, Tu es Deus solus magnus. Nec de Patre tantum, sed de universa Trinitate recte intelligitur dixisse idem Filius, Nemo bonus, nisi unus Deus; quando eum appellavit magistrum bonum, qui eum nondum intelligebat Deum: tanquam diceret, Si vocas bonum, intellige Deum; nemo enim bonus, nisi unus Deus. Trinitas ergo unus Deus solus magnus et bonus, cui uni et soli, sicut praecipit lex ejus, illa quae latria dicitur servitute servimus.

Intertext edge

Open linked passage

Note