De actis cum Felice Manichaeo
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo">
—
⋯
Original / primary: 7442 Deaccuf
1.1
ADMONITIO.
1.1
De iisdem contra Felicem disputationibus Possidius in Augustini Vita, cap. 16, scribit:« Cum quodam etiam Felice, de numero eorum quos Electos dicunt iidem Manichaei, quique Hipponem venerat eumdem seminaturus errorem, publice in Hipponensi ecclesia notariis excipientibus disputavit beatus Augustinus, populo astante; et post secundam vel tertiam collationem ille manichaeus frustrata vanitate et errore illius sectae ad nostram conversus est fidem atque Ecclesiam, sicut eadem relecta docere poterit scriptura.» Ubi tres Possidius indicat habitas collationes, ea scilicet computata, quam sine notariis pridie Gestorum publicorum habuit cum Felice Augustinus: unde initio libri primi ait,« Hesterno die scis te dixisse quod possis defendere scripturas Manichaei.» In priorem istam collationem respicit et illud quod dicit Felix, lib. 1, cap. 14:« Si mihi attuleris scripturas Manichaei, quinque auctores quos tibi dixi.» Intellige,« hesterno die dixi:» nam ipso die Gestorum nihil notatur de quinque illis auctoribus dictum ante a Felice.
1.2
Confer epistolam Augustini 79, presbytero cuidam manichaeo, quem nos in tomi secundi praefatione Felicem esse conjectabamus, scriptam. Ad hunc ipsum spectare videtur professio a Felice quodam, converso ex Manichaeorum haeresi, palam facta de sibi notis Manichaeis, quam in Appendice tomi quinti Annalium edidit Baronius, descriptam ex Gervasiani Parisiensis collegii codice, in quo post librum de Haeresibus ad Quodvultdeum haec leguntur:« Ego Cresconius unus ex Manichaeis scripsi, quia si discessero antequam Gesta subscribantur, sic sim habendus ac si Manichaeum non anathemaverim. Felix conversus ex Manichaeis dixi sub testificatione Dei, me omnia vera confiteri, de quo scio esse Manichaeos vel Manichaeas in partes Caesarienses, Mariam et Lampadiam uxorem Mercurii argentarii, cum quibus etiam Electum Eucharistum pariter oravimus, Caesariam et Lucillam filiam suam, Candidam quae commoratur Thipasae, Victorinam Hispanam, Simplicianum Antonini patrem, Paulum et sororem suam qui sunt Hippone, quas etiam per Mariam et Lampadiam scivi esse Manichaeas. Hoc tantum scio: quod si aliud inventum fuerit me scire supra quam dixi, me reum ego ipse confiteor.»
1.1.1
LIBER PRIMUS. ACTA PRIMAE DIEI. CAPUT PRIMUM.
1.1.1
Honorio Augusto sextum consule, septimo idus decembris, AUGUSTINUS episcopus Ecclesiae catholicae Hipponeregiensium regionum dixit: Hesterno die scis te dixisse quod possis defendere scripturas Manichaei, et asserere quod veritatem habeant; si hoc placet tibi hodie facere, aut praesumis te posse, dic.
1.1.2
FELIX manichaeus dixit: Ego me non nego dixisse defendere legem meam, si proferantur auctores legis meae in medio.
1.1.3
Et cum Augustinus episcopus epistolam Manichaei, quam Fundamenti appellant, protulisset, dixit: Si legero ex hoc codice, quem me vides ferre, epistolam Manichaei quam Fundamenti appellatis, potes agnoscere an ipsa sit?
1.1.4
FEL. dixit: Agnosco.
1.1.5
AUG. dixit: Accipe tu ipse, et lege.
1.1.6
Et cum accepisset codicem Felix, legit: Manichaeus apostolus Jesu Christi providentia Dei Patris. Haec sunt salubria verba ex perenni ac vivo fonte, quae qui audierit et iisdem primitus crediderit, deinde quae insinuata sunt custodierit, nunquam erit morti obnoxius, verum aeterna et gloriosa vita fruetur. Nam profecto beatus est judicandus, qui hac divina instructus cognitione fuerit, per quam liberatus in sempiterna vita permanebit.
1.1.7
AUG. episcopus dixit: Agnovisti certe epistolam Manichaei vestri?
1.1.8
FEL. dixit: Agnovi.
1.1.9
AUG. dixit: Proba nobis ergo quomodo Manichaeus iste sit apostolus Jesu Christi. Non enim eum in Evangelio inter Apostolos legimus aliquando: et quis fuerit ordinatus in locum Judae traditoris, novimus, id est sanctus Matthias; et quis postea Domini voce de coelo vocatus sit, hoc est Paulus apostolus, omnes recognoscunt. Istum ergo Manichaeum proba nobis apostolum esse Christi, quod in capite epistolae suae ausus est ponere.
1.2.1
LIBER PRIMUS. ACTA PRIMAE DIEI. CAPUT II.
1.2.1
FEL. dixit: Et Sanctitas tua mihi probet quod in Evangelio scriptum est, Christo dicente: Vado ad Patrem; et mittam vobis Spiritum sanctum paracletum, qui vos inducat in omnem veritatem. Hoc tu mihi extra scripturam istam proba esse scripturam Spiritus sancti, quod Christus promisit ubi omnis veritas reperiatur: et si invenero veritatem in aliis codicibus qui ad Manichaeum non pertinent, et Christus illos tradidit: sic enim dictum est a Christo, quia Spiritus sanctus paracletus ipse in omnem veritatem inducet: secundum Christi sermonem ego scripturas Manichaei recuso.
1.2.2
AUG. dixit: Quoniam ergo tu probare non potuisti, quomodo sit Manichaeus apostolus Christi, et exigis ut ego probem quomodo miserit Spiritum sanctum paracletum quem promisit, ut tunc respuas scripturas Manichaei, si inveneris impletam promissionem Christi praeter scripturas Manichaei: quamvis prior ad interrogata mea respondere debueris, tamen ecce prior ipse respondeo, et ostendo tibi quando missus sit Spiritus sanctus quem Christus promisit. Et accedit ad Evangelium et ad Actus Apostolorum.
1.3
LIBER PRIMUS. ACTA PRIMAE DIEI. CAPUT III.
1.3
Et cum accepisset codicem Evangelii, recitavit: Dum autem haec loquuntur, Jesus stetit in medio eorum, et dixit eis: Pax vobis; ego sum, nolite timere. Et cum legeret, dixit: Hoc post resurrectionem. Et cum dixisset, legit: Conturbati vero et conterriti existimabant se spiritum videre. Et dixit eis: Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra? Videte manus meas et pedes meos, quia ego ipse sum: palpate, et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Et cum haec dixisset, ostendit eis manus et pedes. Adhuc autem illis non credentibus, et mirantibus prae gaudio, dixit: Habetis hic aliquid quod manducetur? At illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis. Et cum manducasset coram eis, sumens reliquias dedit eis, et dixit ad eos: Haec sunt verba quae locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi, et Prophetis, et Psalmis de me. Tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas: et dixit eis, Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis die tertio, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem Vos autem estis testes horum. Et ego mittam promissum Patris mei in vos: vos autem sedete in civitate quoadusque induamini virtutem ex alto. Et cum reddidisset codicem Evangelii, accepit Actus Apostolorum, et dixit: Audivimus in Evangelio commemorasse Evangelistam sanctum promissionem Christi, quae est in Evangelio secundum Joannem, quem praesens Felix commemoravit. Ubi enim dixit Dominus, Mitto vobis Spiritum sanctum paracletum, Joannes evangelista scripsit. Hoc autem quod modo legi, Lucas evangelista attestatus est, et consonuit veritati apostoli Joannis. Videamus etiam quomodo perfectum est quod promisit Dominus, et quomodo impletum: ut cum fuerit ex canonicis Libris sanctae Ecclesiae expressa impletio promissionis Domini, paracletum Spiritum sanctum alterum non quaeramus, ne in seductorum laqueos incurramus.
1.4
LIBER PRIMUS. ACTA PRIMAE DIEI. CAPUT IV.
1.4
Et recitavit ex Actibus Apostolorum: Primum quidem sermonem feci de omnibus, o Theophile, quae coepit Jesus facere et docere, in die quo Apostolos elegit per Spiritum sanctum, et praecepit praedicare Evangelium: quibus praebuit se vivum post passionem in multis argumentis dierum, visus eis dies quadraginta, et docens de regno Dei, et quomodo conversatus est cum illis. Et praecepit eis ne discederent ab Jerosolymis, sed sustinerent pollicitationem Patris, quam audistis, inquit, ex ore meo; quoniam Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem Spiritu sancto incipietis baptizari, quem et accepturi estis non post multos istos dies, usque ad Pentecosten. Illi ergo convenientes, interrogabant eum dicentes: Domine, si in hoc tempore praesentabis regnum Israel? Ille autem dixit: Nemo potest cognoscere tempus, quod Pater posuit in sua potestate; sed accipietis virtutem Spiritus sancti supervenientem in vos, et eritis mihi testes apud Jerosolymam, et in tota Judaea et Samaria, et usque in totam terram. Cum haec diceret, nubes suscepit eum, et sublatus est ab eis. Et quomodo contemplantes erant cum iret in coelum, ecce duo viri adstabant illis in veste alba, qui dixerunt ad eos: Viri Galilaei, quid statis respicientes in coelum? Iste Jesus qui assumptus est in coelum a vobis, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in coelum. Tunc reversi sunt Jerosolymam a monte qui vocatur Elaeon, qui est juxta Jerosolymam, sabbati habens iter. Et cum introissent, ascenderunt in superiora, ubi habitabant Petrus et Joannes, Jacobus et Andreas, Philippus et Thomas, Bartholomaeus et Matthaeus, Jacobus Alphaei, et Simon Zelotes, et Judas Jacobi. Et erant perseverantes omnes unanimes in orationibus, cum mulieribus, et Maria quae fuerat mater Jesu, et fratribus ejus. Et in diebus illis exsurrexit Petrus in medio discentium, et dixit( fuit autem turba in uno, hominum quasi centum viginti): Viri fratres, oportet adimpleri scripturam istam, quam praedixit Spiritus sanctus ore sancti David de Juda, qui fuit deductor illorum qui comprehenderunt Jesum, quoniam annumeratus erat inter nos, qui habuit sortem hujus ministerii. Hic ergo possedit agrum de mercede injustitiae suae, et collum sibi alligavit, et dejectus in faciem, disruptus est medius, et effusa sunt omnia viscera ejus. Quod et cognitum factum est omnibus qui inhabitabant Jerosolymam, ita ut vocaretur ager ille ipsorum lingua Aceldemach, id est, ager sanguinis. Scriptum est enim in libro Psalmorum: Fiat villa ejus deserta, et non sit qui inhabitet in ea, et episcopatum ejus accipiat alter. Oportet itaque ex his viris qui convenerunt nobiscum in omni tempore quo introivit super nos et excessit Dominus Jesus Christus, incipiens a baptismo Joannis usque in illum diem quo assumptus est a nobis, testem resurrectionis ejus nobiscum esse. Et statuit duos, Joseph qui vocabatur Barsabas, qui et Justus, et Matthiam. Et precatus dixit: Tu, Domine, cordium omnium intellector, ostende ex his duobus quem elegisti ad suscipiendum locum hujus ministerii et annuntiationis, a qua excessit Judas ambulare in locum suum. Et dederunt sortes suas, et cecidit sors super Matthiam, et simul deputatus est cum undecim Apostolis duodecimus. Et cum legisset, dixit: Audivimus quis ordinatus est in locum Judae traditoris, quod paulo ante commemoravi, ne quisquam per fraudem irrepat in Apostolorum numerum, et nomine apostolatus fallat ignaros.
1.5
LIBER PRIMUS. ACTA PRIMAE DIEI. CAPUT V.
1.5
Nunc videamus quod promisimus, quomodo impleta sit Christi promissio de Spiritu sancto. Et cum dixisset, legit in loco: Tempore quo suppletus est dies Pentecostes, fuerunt omnes simul in uno. Et factus est subito sonus de coelo, quasi ferretur flatus vehemens, et implevit totam illam domum, in qua erant sedentes. Et visae sunt illis linguae divisae quasi ignis, qui et insedit super unumquemque eorum. Et impleti sunt omnes Spiritu sancto, et coeperunt loqui variis linguis, quomodo Spiritus dabat eis pronuntiare. Jerosolymis autem fuerunt habitatores Judaei, homines ex omni natione quae est sub coelo. Et cum facta esset vox, collecta est turba et confusa, quoniam audiebat unusquisque suo sermone et suis linguis loquentes eos. Stupebant autem et admirabantur, ad invicem dicentes: Nonne omnes qui loquuntur, natione sunt Galilaei? Et quomodo agnoscimus in illis sermonem in quo nati sumus? Parthi, et Medi, et Elamitae, et qui habitant Mesopotamiam, Judaeam et Cappadociam, Pontum et Asiam, Phrygiamque et Pamphyliam, Aegyptum et partes Libyae quae est circa Cyrenen, et qui advenerant Romani, Judaeique et Proselyti, Cretenses et Arabes, audiebant loquentes illos suis linguis magnalia Dei. Et cum recitaret, dixit: Audisti nunc jam Spiritum sanctum, quomodo sit missus? Quod a me exegisti probavi; superest ut et tu facias quod promisisti: quoniam invenimus quando misit Spiritum sanctum, quem promisit; respuas illam scripturam, quae sub nomine Spiritus sancti fraudare voluit vel lectorem vel auditorem.
1.6.1
LIBER PRIMUS. ACTA PRIMAE DIEI. CAPUT VI.
1.6.1
FEL. dixit: Ego non nego id quod dixi, quia cum probatum mihi fuerit quod Spiritus sanctus docuerit veritatem quam quaero, illam respuo. Hoc enim Sanctitas tua mihi legit, ubi Spiritum sanctum Apostoli acceperunt, et in ipsis Apostolis unum quaero qui me doceat de initio, de medio, et de fine.
1.6.2
AUG. dixit: Si legeris hoc dixisse Dominum, Mitto vobis Spiritum sanctum, qui doceat vos initium, medium et finem; bene me astringis ut ostendam quos docuerit Spiritus sanctus.
1.6.3
FEL. dixit: Quia sanctitas tua hoc dicit, quod Apostoli ipsi acceperunt Spiritum sanctum paracletum; iterum dico, de Apostolis ipsis quem volueris, doceat me quod me Manichaeus docuit, aut ipsius doctrinam evacuet de duodecim quem volueris.
1.6.4
AUG. dixit: Absit longe a fide Apostolorum, ut doctrinam doceant sacrilegi Manichaei. Sed quoniam dicis unum ipsorum debere evacuare doctrinam Manichaei, modo autem sancti Apostoli non sunt in corpore; ego minimus, non solum omnium Apostolorum, sed omnium episcoporum,( nam ad merita Apostolorum quando aspiro?) quantum mihi Dominus de ipso Spiritu suo largiri dignatus est, evacuo doctrinam Manichaei, cum coeperint legi sequentia illius epistolae, quam tu ipse Manichaei esse non negas.
1.6.5
FEL. dixit: Dixisti quia Apostoli de corpore recesserunt, scripturae eorum valent usque nunc: et quia dixit Sanctitas tua, et quia dedisti potestatem dicendi quae voluerimus sine ulla formidine, dixisti, Evacuo legem Manichaei: et ego dico, Omnis homo mendax, solus Deus verax; Scripturae Dei loquuntur.
1.7
LIBER PRIMUS. ACTA PRIMAE DIEI. CAPUT VII.
1.7
AUG. dixit: Tu quidem et homo es, et sicut res ipsa modo indicatura est, mendax. Et quoniam locutus es quae voluisti, non de Scriptura Dei; oportet et me loqui quod volo. Si enim veritas est Manichaei tui, nec a me destrui poterit: si falsitas est, quid interest a quo destruatur? Tamen quia de Apostolorum scriptura dixisti, quod etsi illi non sint in corpore, sunt hic scripturae eorum: ante assumpti sunt Apostoli, quam error Manichaei natus in mundo fuerat; propterea non inveniuntur scripturae Apostolorum evidenter contra Manichaeum disserentes. Verumtamen quod apostolus Paulus in Spiritu isto sancto paracleto quem acceperat, futurum praeviderit de talibus, qualis Manichaeus fuit, quales estis et vos, recito ut agnoscas. Et accepta Epistola apostoli Pauli ad Timotheum legit: Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus recedent quidam a fide, attendentes spiritibus seductoribus, doctrinis daemoniorum in hypocrisi mendaciloquorum, cauteriatam habentes conscientiam suam; prohibentes nubere, abstinere a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et iis qui cognoverunt veritatem: quia omnis creatura Dei bona est, et nihil abjiciendum quod cum gratiarum actione percipitur; sanctificatur enim per verbum Dei et orationem. Haec praecipiens fratribus, bonus eris minister Jesu Christi. Et cum legeret, dixit: Ego hoc de vobis, et de talibus qui dicunt aliquam creaturam Dei immundam esse, et qui dicunt omnem concubitum et qui fit cum uxore, fornicationem esse; hoc est enim quod ait, Prohibentes nuptias; per Spiritum prophetiae designatum et expressum esse dico. Tu autem si negas omnem concubitum fornicationem esse, aut si dicis omnem cibum humanum licitum et ad edendum concessum hominibus, mundum esse, non es de illis quos prophetavit Apostolus. Si autem inveniris in iis quae dixi, ecce habes apostolum Paulum destruentem et evacuantem doctrinam Manichaei futuri. Itaque responde ad id quod interrogo: Omnis concubitus fornicatio est, an concubitus cum uxore non est peccatum?
1.8.1
LIBER PRIMUS. ACTA PRIMAE DIEI. CAPUT VIII.
1.8.1
FEL. dixit: Iterum mihi recitetur quod dixit Apostolus. Et recitatum est: Spiritus autem manifeste dicit, et caetera quae supra sunt. FEL. dixit: Manichaeus non a fide recessit, sicut dicit Paulus, sicut caeteri recesserunt a fide quasi in sectam suam: Manichaeus autem a nulla secta recessit, ut dicatur quia a fide recessit.
1.8.2
AUG. dixit: Quoniam te video nolle respondere ad quod interrogaris, ne inveniaris vel non tenere Spiritum sanctum, quem jam probavimus missum esse Apostolis, vel non esse in eorum numero quos futuros Paulus designavit, ubi et vos ipsos prophetavit; breviter respondeo: Ut secundum tuum intellectum accipiam quod dixisti, Recedent a fide: quia non recedunt a fide, nisi illi qui fuerunt in aliqua fide; Manichaeus autem in nulla fide fuit a qua recesserit, sed in qua fuit in ea permansit: hoc te interrogo, utrum Manichaeus, vel potius doctrina daemoniorum mendaciloquorum quae fuit in Manichaeo, nullos Christianos catholicos seduxerit, ut recederent a fide. Si enim multi a vobis, et per vos, et per illam doctrinam seducuntur, ut recedant a fide, et intendant spiritibus seductoribus, qualis in Manichaeo fuit; et incipiant dicere omnem concubitum esse fornicationem, unde Apostolus dicit, Prohibentes nuptias; et incipiant dicere, carnes quas comedunt homines, non esse Dei creaturam, sed daemonum facturam, et esse immunditiam, manifestum est de his praedixisse Spiritum sanctum paracletum qui erat in apostolo Paulo, quod recessuri erant a fide, intendentes spiritibus seductoribus, qualis fuit in Manichaeo. Jam ergo quia ego respondi, justum est ut tu respondeas ad quod interrogavi, utrum non dicas omnem concubitum esse fornicationem: aut si ad hoc non vis respondere, ad id quod primo interrogavi responde, ut probes Manichaeum esse apostolum Christi: aut si et hoc non vis, permitte me evacuare doctrinam ipsius, quod promisi cum legeretur epistola ejus, quam dicitis Fundamenti.
1.9.1
LIBER PRIMUS. ACTA PRIMAE DIEI. CAPUT IX.
1.9.1
FEL. dixit: Ego respondeo ad id quod dicit Sanctitas tua, quia in Paulo venit Spiritus sanctus paracletus.
1.9.2
AUG. dixit: Non in solo.
1.9.3
FEL. dixit: Ego de ipso ago: quia si in ipso, et in omnes. Et si in ipso: Paulus enim in altera Epistola dicit: Ex parte scimus, et ex parte prophetamus: cum venerit autem quod perfectum est, abolebuntur ea quae ex parte dicta sunt. Nos audientes Paulum hoc dicere, venit Manichaeus cum praedicatione sua, et suscepimus eum secundum quod Christus dixit, Mitto vobis Spiritum sanctum. Et Paulus venit et dixit quia et ipse venturus est, et postea nemo venit; ideo suscepimus Manichaeum. Et quia venit Manichaeus, et per suam praedicationem docuit nos initium, medium et finem: docuit nos de fabrica mundi, quare facta est, et unde facta est, et qui fecerunt; docuit nos quare dies et quare nox; docuit nos de cursu solis et lunae: quia hoc in Paulo non audivimus, nec in caeterorum Apostolorum scripturis: hoc credimus, quia ipse est Paracletus. Itaque illud iterum dico, quod superius dixi: si audiero in altera scriptura, ubi Paracletus loquitur, id est, Spiritus sanctus, de quo voluero interrogare, et docueris me; credo et renuntio.
1.10
LIBER PRIMUS. ACTA PRIMAE DIEI. CAPUT X.
1.10
AUG. dixit: Dicis te ideo non credere Spiritum sanctum paracletum in Paulo apostolo fuisse, quia Paulus dicit, Ex parte enim scimus, et ex parte prophetamus: et inde putas Apostolum per haec verba praedixisse velut alium venturum post se, qui praedicaret omnia quae ipse non potuit, quia ex parte dicebat; et hunc tu credis esse Manichaeum. Primo ergo, ex ipsa lectione Apostoli ostendo unde dicebat hoc Apostolus. Deinde, quia dixisti quod Manichaeus vos docuerit initium, medium et finem, et quomodo vel quare factus sit mundus, de cursu solis et lunae, et de aliis quae commemorasti; non legitur in Evangelio Dominum dixisse, Mitto vobis Paracletum qui vos doceat de cursu solis et lunae. Christianos enim facere volebat, non mathematicos. Sufficit autem ut homines de his rebus, quantum in schola didicerunt, noverint propter humanos usus. Christus autem venturum Paracletum dixit, qui inducat in omnem veritatem: sed non ibi ait, Initium, medium et finem; non ait, Solis et lunae cursus. Aut si putas hanc doctrinam ad illam veritatem pertinere, quam per Spiritum sanctum Christus promisit, interrogo te quot sint stellae. Si accepisti Spiritum illum, de quo dicis, ad quem pertinet docere ista, quae ego dico ad disciplinam et doctrinam christianam non pertinere; oportet ut renunties et respondeas mihi. Debitorem enim te fecisti, ut si quid de talibus interrogavero, si non responderis, non in te appareat Spiritus ille, de quo dictum est, Inducet in omnem veritatem; si illa est veritas quo ista pertinent. Itaque elige tibi utrum velis et paratus sis mihi de his rebus respondere, tanquam homo qui accepisti Spiritum qui introducit in omnem veritatem, et dicis quia ad ipsam veritatem pertinet scire ista mundana. Itaque ego tibi possum ea dicere quae pertinent ad doctrinam christianam: tu autem qui putas ad eam pertinere quomodo sit factus mundus, et quae agantur in mundo, ad omnia mihi necesse est respondeas. Sed plane cum responderis, probaturus es. Sed antequam incipias dicere, si forte habes quod ille confinxerit, quem secutus es, doceam ego prius quod promisi, unde dicebat Apostolus, Ex parte scimus, et ex parte prophetamus.
1.11
LIBER PRIMUS. ACTA PRIMAE DIEI. CAPUT XI.
1.11
Dicebat enim, sicut lectio ipsa mox indicatura est, quia in ista vita homo cum est, non potest assequi omnia; sed ex parte assequitur in hac vita: ipse autem Spiritus sanctus, qui ex parte docet in hac vita, post hanc vitam introducet in omnem veritatem. Quod ut apertissime doceatur, audi Apostolum. Et cum diceret, ex Apostolo legit: Sive autem prophetiae evacuabuntur, sive linguae cessabunt, sive scientia evacuabitur: ex parte enim scimus, et ex parte prophetamus; cum autem venerit quod perfectum est, quod ex parte est evacuabitur. Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam quasi parvulus, cogitabam quasi parvulus: cum autem factus sum vir, evacuavi ea quae parvuli erant. Videmus enim nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Et cum legeret, dixit: Jam dic mihi tu, si tempora futura Manichaei praedicebat Apostolus, utrum tu videas modo Deum facie ad faciem.
1.12.1
LIBER PRIMUS. ACTA PRIMAE DIEI. CAPUT XII.
1.12.1
FEL. dixit: Non tantum ego possum contra tuam virtutem, quia mira virtus est gradus episcopalis; deinde contra leges Imperatorum: et superius petivi compendive ut doceas me quid est veritas; et si docueris me quid est veritas, patebit quod teneo mendacium esse.
1.12.2
AUG. dixit: Apparuit te probare non potuisse apostolum Christi esse Manichaeum: quare autem non potueris, breviter expono. Dixisti inde te probare Manichaeum esse apostolum Christi, quia paracletum venturum promisit Christus Spiritum sanctum: et quia non invenires quando venerit quem Christus promisit, hinc te credere ipsum esse Manichaeum. At vero ubi probavi per Scripturas sanctas, ecclesiasticas, canonicas, quando venerit apertissime Spiritus sanctus, quem venturum promisit Dominus Christus, convertisti te, ut diceres, debere tibi ostendi quid docuerit, et utrum Manichaei doctrinam evacuaverit. Cum ergo respondissem Manichaeum post Apostolos fuisse in carne; illorum autem doctrinam, antequam Manichaeus natus esset, ab ipsis fuisse praedicatam: dixi tamen unum ipsorum Apostolorum Paulum per Spiritum sanctum, qui in omnes Apostolos venerat, prophetasse etiam de ista vestra doctrina, quia futura erat, et eam appellasse doctrinam daemoniorum mendaciloquorum; ubi ostendi ea, quae dixit Paulus futura in ipsa doctrina, ad vestram professionem pertinere, id est, prohibitionem nuptiarum; quia omnem concubitum, et cum uxore, fornicationem esse dicitis: et abstinentiam a cibis quos Deus creavit; quia novi vos quosdam cibos dicere immundos, cum ipse sequatur et dicat, Omnis creatura Dei bona est. Cum hic a te exigerem ut responderes, dixisti Manichaeum vos docere initium, medium et finem, et cursum solis et lunae, et caetera talia, quae cum ego ostenderem ad christianam doctrinam non pertinere; respondisti apostolum ipsum Paulum dixisse, quia ex parte scit et ex parte prophetat. Dixi nos non posse scire divina, cum sumus in hac vita; et hic videre per speculum et in aenigmate, tunc autem facie ad faciem: et quaesivi a te, si hoc putas dixisse apostolum Paulum, quod venturus esset Manichaeus, qui doceret quod non poterat Paulus, pertinere ad te, qui te dicis accepisse ipsum Spiritum, videre modo Deum facie ad faciem. Quod quia non potes, manifestum est apostolum Paulum de illa vita dixisse, de qua dicit et Joannes: Dilectissimi, filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus: scimus autem quia cum apparuerit, similes ei erimus; quoniam videbimus eum sicuti est. Hoc tu cum audisses, dixisti te non valere contra meam virtutem: quae virtus mea non est, sed si aliqua est, ab illo mihi data est ad redarguendos errores, qui virtus est omnium fidelium suorum, et pleno corde de se praesumentium. Dixisti etiam quod te episcopalis terreat auctoritas: cum videas quanta pace inter nos agamus, quanta tranquillitate disputemus; quemadmodum populus praesens nullam tibi vim faciat, nullum terrorem incutiat, sed tranquillissimus audiat, sicut decet Christianos. Dixisti etiam timere te leges Imperatorum: hoc pro vera fide non timeret, quem Spiritus sanctus impleret: nam et Petrus apostolus in passione Domini timuit, et ter negavit; ubi autem eum paracletus, quem Christus promiserat, Spiritus sanctus implevit, pro fide Domini crucifixus est; et ille qui primo habuit negationem timoris, postea implevit gloriosissimam passionem confessionis. Tu itaque ex hoc ipso quod timere te dixisti leges Imperatorum, quamvis et de caeteris rebus, satis apparet, quod non inveneris Spiritum paracletum veritatis: quia et si non timeres, aliis rebus convincereris.
1.12.3
FEL. dixit: Et Apostoli timuerunt.
1.12.4
AUG. dixit: Timuerunt ut caverent, non ut fidem suam comprehensi edicere dubitarent. Tu autem jam hinc timere debuisti, ut non hic te inveniremus: jam in medio es; quare times, nisi quia quod dicas non habes? Nam et si Imperatores timuisses, ante tacuisses. Nunc vero cum hesterno die libellum Curatori dederis, et publice clamitaveris, cum codicibus tuis te paratum esse incendi, si aliquid mali in ipsis fuerit inventum; unde heri leges flagitabas quasi fortis, hodie veritatem fugis ut timidus.
1.13.1
LIBER PRIMUS. ACTA PRIMAE DIEI. CAPUT XIII.
1.13.1
FEL. dixit: Non veritatem fugio.
1.13.2
AUG. dixit: Dic ergo, si vides Deum facie ad faciem, secundum pollicitationem tuam; quia dixisti apostolum Paulum de vobis dixisse quia tam plenam veritatem accepturi essetis: ut intelligamus, vel credamus, Apostolum habuisse ex parte, et te totum.
1.13.3
FEL. dixit: Non veritatem fugio, sed veritatem quaero. Quod tu dicis, quia non teneo, probetur mihi per Scripturas deificas: hoc quaero jam.
1.13.4
AUG. dixit: Prius profitere te non potuisse probare Manichaeum apostolum Jesu Christi: et quantum potuero, cum omnia exstirpata fuerint contraria de corde tuo per ministerium meum, donante Domino, insero tibi quae scit scientia veritatis, quae perducat ad Deum, initians a fide.
1.13.5
FEL. dixit: Quia hoc dicis tu, ut legem meam negem, et accipiam alteram, meliorem duntaxat, quod quaero ego; non hoc respondeo, ut legem meam negem antequam alteram accipiam.
1.13.6
AUG. dixit: Sed prius de vase funditur quod adversum habet, et sic impletur quod bonum est: aut si adhuc dubitas fundere, defende quo plenus es. Ostendam enim tibi, quantum me Dominus adjuvat, quanta immunditia et blasphemiis plena sit doctrina Manichaei, si permittas ut legatur illa epistola, de cujus initio jam tractavimus, et non potuisti probare apostolum Christi esse Manichaeum: sed ideo moras innectis, ne caetera legantur, ubi aperte vestra sacrilegia deprehenduntur; aut si permittis, legantur.
1.13.7
FEL. dixit: Permitto; quia dixisti omnia immunda fundi, et sic bona immitti: hoc enim dictum est Sanctitatis tuae. Ad quod et ego dico: Nullus aquam fundit, nisi alter impleverit.
1.13.8
AUG. dixit: Hoc vides quam inconsiderate dixeris, ut mitius loquar, et non dicam insane. Utique de vase tibi similitudinem posui: in vas plenum nemo potest aliquid mittere, nisi fundatur illud quo plenum erat.
1.13.9
FEL. dixit: Unum dixisti, et ego dixi duo.
1.13.10
AUG. dixit: Si duo vasa dixisti, vis illum parem tuum fundimus et implemus illum, ut possis tu fundere quod habes?
1.13.11
FEL. dixit: Ambo unam aquam habemus.
1.13.12
AUG. dixit: Cum ergo ambo pleni sitis aqua vestra, quid implebimus, ut doceamus vos, nisi aliquis vestrum fuderit quod habet? Aut si bonum est, et ideo debet teneri ut defendatur et legatur illa epistola, videamus si vel caetera possunt defendi, si in ipso initio defecisti: aut si dicis te in illo non defecisse, proba nobis quomodo Manichaeus sit apostolus Christi.
1.14.1
LIBER PRIMUS. ACTA PRIMAE DIEI. CAPUT XIV.
1.14.1
FEL. dixit: Christus dixit, Spiritum sanctum missurum se, qui in omnem veritatem inducat.
1.14.2
AUG. dixit: Si habes illum, attende ad id quod te jamdudum interrogavi. Dixisti enim ad ipsius doctrinam pertinere, etiam ista mundana cognoscere: dic mihi quot sunt stellae, si introductus es in istam omnem veritatem.
1.14.3
FEL. dixit: Et ego dico, quia si Paracletus per Apostolos locutus est, et per Paulum: et ego peto Sanctitatem tuam, ut illa mihi ostendas quae jam dixi.
1.14.4
AUG. dixit: Confitere te non potuisse ostendere quod ego interrogavi, et ostendam secundum Scripturas quod pertineat ad fidem christianam.
1.14.5
FEL. dixit: Et ego, si mihi attuleris scripturas Manichaei, quinque auctores quos tibi dixi, quidquid me interrogaveris, probo tibi.
1.14.6
AUG. dixit: De ipsis quinque auctoribus est ista epistola, cujus aperuimus principium, et invenimus ibi scriptum, Manichaeus apostolus Jesu Christi: et video quia ipsum principium non mihi exponis, quia non probas quomodo Manichaeus sit apostolus Jesu Christi.
1.14.7
FEL. dixit: Si in ista non probo, in secundo probo.
1.14.8
AUG. dixit: In quo secundo?
1.14.9
FEL. dixit: In Thesauro.
1.14.10
AUG. dixit: Thesaurum istum, quem ideo tali nomine appellatis, ut miseros seducatis, quis scripsit? Manichaeus? Nolo mihi ab illo probes: quia ille Manichaeus mentitur, dicendo se esse quod non est.
1.14.11
FEL. dixit: Tu proba mihi per alterum.
1.14.12
AUG. dixit: Quid vis tibi probem?
1.14.13
FEL. dixit: Quia mentitur Manichaeus.
1.14.14
AUG. dixit: Quia tu non potes probare verum dicere Manichaeum, oportet ut ego probem mentitum esse Manichaeum?
1.14.15
FEL. dixit: Quare non potui probare? Numquid prolatae sunt scripturae quas ego petivi, et non probavi?
1.14.16
AUG. dixit: Sed scripturas Manichaei petis, quibus fidem non habemus: aliunde proba. Ego autem de ipsa scriptura Manichaei tibi probo mentitum esse Manichaeum, et blasphemasse Manichaeum.
1.14.17
FEL. dixit: Afferantur libri.
1.14.18
AUG. dixit: Praesens est epistola Manichaei, quam dicitis Fundamenti. Initium in aedificio nullum est, nisi fundamentum: si eum ostendero in ipso fundamento ruinam fecisse, caeteram ejus constructionem utquid quaerimus?
1.15.1
LIBER PRIMUS. ACTA PRIMAE DIEI. CAPUT XV.
1.15.1
FEL. dixit: Hoc dicis, in ipsa ostendens ruinam esse: et ego dico, da arbitros quantos et tu habes, et tibi probo quia non mentitur.
1.15.2
AUG. dixit: Absit a nobis et a genere humano ut quantos hic vides, tantos videas Manichaeos.
1.15.3
FEL. dixit: Da, dixi, quae a te petivi.
1.15.4
AUG. dixit: Quos vis ergo ut dem tibi?
1.15.5
FEL. dixit: Quos tu volueris.
1.15.6
AUG. dixit: Ego istos do; si habes meliores, pete.
1.15.7
FEL. dixit: Quomodo istos das?
1.15.8
AUG. dixit: Praesentes qui nos audiunt.
1.15.9
FEL. dixit: Isti mihi non favent.
1.15.10
AUG. dixit: Ergo tu tales quaeris qui tibi faveant, non qui veritati?
1.15.11
FEL. dixit: Qui me audiant, et non tantum me, sed et ipsam scripturam, ut probetur an verum dicit, an mentitur.
1.15.12
AUG. dixit: Vides ergo quia audiunt. Legamus caetera: quia tu istam epistolam Manichaei esse confessus es.
1.15.13
FEL. dixit: Non nego.
1.15.14
AUG. dixit: Ergo legatur.
1.16.1
LIBER PRIMUS. ACTA PRIMAE DIEI. CAPUT XVI.
1.16.1
FEL. dixit: Arbitros non habeo. Et adjecit: Legatur caput illius. Et cum legeretur, et ventum esset ad locum ubi scriptum habet eadem epistola, Pax Dei invisibilis et veritatis notitia sit cum fratribus suis et charissimis, qui mandatis coelestibus credunt pariter atque deserviunt: sed et dextera luminis tueatur et eripiat vos ab omni incursione maligna, et a laqueo mundi; pietas vero Spiritus sancti intima vestri pectoris adaperiat, ut ipsis oculis videatis vestras animas; Felix dixit: Da scripturam quae ista redarguat.
1.16.2
AUG. dixit: Adhuc nihil mali audivimus, nisi quod ausus est Manichaeus apostolum Christi se nominare. Nam ea quae dixit, adhuc ad tectorium fallaciae pertinent, et ad ovinam pellem, quibus eis prius dicit verba bona, ut possit introducere mala. Sed quid velit per haec verba introducere, videamus. Si enim aliquid mali introduxerit, et ista verba mala erunt et seductoria: si autem aliquid boni in posterioribus et veri dixerit, necessitate comprehendemus. Permitte ergo legantur sequentia.
1.16.3
FEL. dixit: Si ergo asseris quia in primo bona ponuntur, et postea mala immittuntur, quomodo ego tibi possum credere, cum mihi primo bona dixeris?
1.16.4
AUG. dixit: Ego adhuc ista nec bona dixi, nec mala. Nihil mali adhuc audivimus, dixi: non dixi, Jam aliquid boni audivimus. Malum enim illud solum dixi, quod ausus est dicere se apostolum Christi. Verba vero quae dixit in consequentibus, tunc erunt mala, si mali aliquid introduxerint; tunc erunt bona, si boni aliquid introduxerint. Permitte ergo ut sequentia legantur: quare times?
1.16.5
FEL. dixit: Non timeo.
1.16.6
AUG. dixit: Permitte ergo ut legantur.
1.16.7
FEL. dixit: Legantur.
1.17.1
LIBER PRIMUS. ACTA PRIMAE DIEI. CAPUT XVII.
1.17.1
Et cum legeretur, et ventum esset ad locum ubi scriptum habet, Ita autem fundata sunt ejusdem splendidissima regna supra lucidam et beatam terram, ut a nullo unquam aut moveri aut concuti possint; Augustinus dixit: Terram istam quam dicit, unde habebat? Fecit eam, an genuit eam, an aequalis et coaeterna illi erat? Istam dico terram lucidam et beatam quam dicit.
1.17.2
FEL. dixit: Quomodo scriptum est, In principio fecit Deus coelum et terram, et terra erat invisibilis et coinquinabilis et incomposita? Ego ita intelligo: In principio fecit Deus coelum et terram, et terra erat: quasi duae terrae mihi videntur esse, secundum quod Manichaeus dicit duo regna.
1.17.3
AUG. dixit: Quia Scripturam commemorasti nostram, quam soletis blasphemare, ad me pertinet exponere illam, et ostendere tibi, sine blasphemia esse illud scriptum, et cum veritate et non secundum Manichaeum; ut deinde tu vel in secundis mihi respondeas quod interrogavi.
1.17.4
FEL. dixit: Respondeo.
1.17.5
AUG. dixit: Quod scriptum est, In principio fecit Deus coelum et terram; breviter complexa est Scriptura quid fecerit Deus. Deinde quia nondum apparebat haec terra quam fecerat, antequam eam distingueret et ornaret, qualem terram fecerat Deus, secuta Scriptura exposuit, qualis terra erat de qua dixerat, In principio fecit Deus coelum et terram: tanquam cum audissemus, In principio fecit Deus coelum et terram, quaereremus, qualem terram, subjecit et ait, Terra autem, id est, illa quam fecerat Deus, invisibilis erat et incomposita. Non ergo duas terras dixit, sed qualis illa fuerit exposuit. Tu itaque responde nunc mihi quod breviter interrogavi: Terra ista lucida et beata quam dicit Manichaeus, supra quam fundata erant regna Dei, ab ipso Deo facta erat, an genita de illo erat, an coaeterna illi erat? Unum de tribus, nisi molestum est, sine tergiversatione responde.
1.17.6
FEL. dixit: Ipsa se scriptura interpretatur.
1.17.7
AUG. dixit: Si ergo nosti esse hic aliquem locum, ubi hoc dicat scriptura, quia illam terram vel genuit Deus, vel fecit, vel coaeterna illi erat, aperi ad locum quem nosti, et lege mihi.
1.17.8
FEL. dixit: Non est in ista scriptura, sed in altera.
1.17.9
AUG. dixit: Credo ergo, quia si qua est illa scriptura, meministi quid ibi dixerit. Itaque tu mihi responde, qui nosti illam scripturam: et si dixero quia non sic habet, convinces me. Si autem sic cognovero, secundum hoc disputo quod tu ipse responderis. Dic ergo an fecerit terram istam Deus, an genuerit, an coaeterna illi fuerit: qui legisti in nescio quo libro, ubi esse hoc scriptum dicis.
1.17.10
FEL. dixit: Quia modo Sanctitas tua interpretata est Scripturam tuam, quomodo voluisti et acceptavi, et tu sic mihi accepta quidquid dixero.
1.17.11
AUG. dixit: Interim quod interrogavi, si nihil me contra moverit accepto: si autem aliquid moverit, motum meum indico tibi, ut ad ipsum respondeas.
1.17.12
FEL. dixit: Ego non respondi ad tua dicta.
1.17.13
AUG. dixit: Quia prius est ut mihi ad id quod interrogavi respondeas, tamen feci etiam ut tibi prior respondeam: forte non te movit, ideo non respondisti, forte et me non movebit, cum responderis. Responde ergo ad quod interrogavi.
1.18.1
LIBER PRIMUS. ACTA PRIMAE DIEI. CAPUT XVIII.
1.18.1
FEL. dixit: Respondeo. Et adjecit: Dixisti ergo de terra illa in qua Deus habitat, an facta est ab illo, an generavit illam, an coaeterna illi est. Et ego dico, quia quomodo Deus aeternus est, et factura apud illum nulla est, totum aeternum est.
1.18.2
AUG. dixit: Non illam ergo genuit, neque fecit?
1.18.3
FEL. dixit: Non, sed est illi coaeterna.
1.18.4
AUG. dixit: Si autem genuisset illam, non illi esset coaeterna.
1.18.5
FEL. dixit: Quod nascitur, finem habet: quod innatum, non habet finem.
1.18.6
AUG. dixit: Quibus ergo erat ille pater, aut cujus erat pater, quem modo patrem nominavit? Si enim nihil genuerat, pater esse non poterat.
1.18.7
FEL. dixit: Sed sunt alia quae generavit.
1.18.8
AUG. dixit: Illa ergo quae generavit, non sunt illi coaeterna, an et ipsa coaeterna sunt?
1.18.9
FEL. dixit: Coaeterna sunt illi quidquid Deus generavit.
1.18.10
AUG. dixit: Ergo errasti, quod superius dixisti, Omne quod nascitur, finem habet.
1.18.11
FEL. dixit: Interim quia secundum generationem carnis locutus sum, erravi.
1.18.12
AUG. dixit: Modestissime confessus errorem, merearis intelligere veritatem.
1.18.13
FEL. dixit: Faciat Deus.
1.18.14
AUG. dixit: Attende ergo jam, ut incipias cognoscere errorem scripturae hujus. Si quae genuit Deus, coaeterna non sunt illi, melior est terra illa quam non generavit Deus, ubi habitant omnia quae generavit Deus, quam terram dicis ab eo non generatam.
1.18.15
FEL. dixit: Coaequantur sibi omnia, et quae generavit, et quae non generavit, id est, terra illa ubi commorabatur.
1.18.16
AUG. dixit: Quid, ipse qui generavit, aequalis est illis omnibus, aut major est illis?
1.18.17
FEL. dixit: Et qui generavit, et quos generavit, et ubi positi sunt, omnia aequalia sunt.
1.18.18
AUG. dixit: Unius ergo substantiae sunt?
1.18.19
FEL. dixit: Unius.
1.18.20
AUG. dixit: Hoc quod est Deus pater, hoc sunt filii ipsius, hoc et terra illa?
1.18.21
FEL. dixit: Hoc unum sunt omnes.
1.18.22
AUG. dixit: Hujus ergo terrae non est pater, sed inhabitator?
1.18.23
FEL. dixit: Etiam.
1.18.24
AUG. dixit: Sic nec genuit illam, nec fecit illam, quomodo ad eum pertineat nisi sola vicinitate non video, quomodo si habeat aliquis vicinum bonum: et duae jam erunt res ambae ingenitae, terra et pater.
1.18.25
FEL. dixit: Imo tres sunt, pater ingenitus, terra ingenita, et aer ingenitus.
1.18.26
AUG. dixit: Hoc totum una substantia est?
1.18.27
FEL. dixit: Una.
1.18.28
AUG. dixit: Et ita fundata, ut a nullo unquam moveri aut concuti possit?
1.18.29
FEL. dixit: Motio et concussio habet distantiam.
1.18.30
AUG. dixit: Habeat: sed tamen talia fuerunt, ut a nullo unquam moveri aut concuti possent?
1.18.31
FEL. dixit: Est distantia inter moveri et concuti.
1.18.32
AUG. dixit: Non inde te interrogo.
1.18.33
FEL. dixit: Sed inde me vis tenere.
1.18.34
AUG. dixit: Quomodo vis, accipe Moveri: non poterat moveri?
1.18.35
FEL. dixit: Non dico quia non poterat moveri, sed motio distantia est.
1.18.36
AUG. dixit: Sed ita dixi, Nec moveri, nec concuti. Non dixi, Moveri quidem potest, sed concuti non potest; aut, Concuti quidem potest, moveri non potest: sed ambas res dixi, non posse nec moveri, nec concuti.
1.18.37
FEL. dixit: De ambabus rebus distantia est inter moveri et concuti.
1.19.1
LIBER PRIMUS. ACTA PRIMAE DIEI. CAPUT XIX.
1.19.1
AUG. dixit: Legamus ergo sequentia, videamus si Deus iste qui fundata habebat regna super lucidam et beatam terram, quae a nullo unquam moveri et concuti possunt, neminem timuit, sicut oportebat ut neminem timeret, cujus regna sic fundata erant, ut a nullo aut moveri aut concuti possent. Et legit sequentia: Juxta unam vero partem ac latus illustris illius ac sanctae terrae. Et cum legeret interrogavit: Quod latus? dextrum, an sinistrum?
1.19.2
FEL. dixit: Hanc tibi ego non possum interpretari scripturam, et exponere quod ibi non est: ipsa sibi interpres est; ego non possum dicere, ne forte incurram in peccatum.
1.19.3
AUG. dixit: Legatur hoc ergo quod sequitur. Et cum legeret, et ventum esset ad locum ubi habet, Lucis vero beatissimae Pater, sciens labem magnam ac vastitatem quae ex tenebris surgeret, adversus sua sancta impendere saecula, nisi quod eximium ac praeclarum et virtute potens numen opponat, quo superet simul ac destruat stirpem tenebrarum, qua exstincta perpetua quies lucis incolis pararetur; Augustinus dixit: Nunc jam quia coeperunt apertae blasphemiae, si defendendas putas, dic quid ista gens tenebrarum, quam videtur Deus timuisse, ne magna labes et vastitas ex tenebris in regna ejus irruerent, nocere poterat Deo; maxime cujus regna superius dixit ita fundata, ut a nullo unquam moveri aut concuti possent. Quid ergo illi factura erat gens ista? Poterat ei nocere, an non poterat? Responde unum e duobus.
1.19.4
FEL. dixit: Ego respondeo: Si nihil contra Deum est, secundum quod dixit scriptura Manichaei, quia est alterum regnum; pro qua causa Christus missus est, ut nos liberaret de laqueo mortis hujus? cujus est iste laqueus et mors? Si adversarius nullus contra Deum est, utquid baptizati sumus? Utquid Eucharistia, utquid Christianitas, si contra Deum nihil est?
1.19.5
AUG. dixit: Quia video te nolle respondere ad id quod te interrogo, et te interrogare ut tibi respondeam; et hoc non recuso: dum tamen memineris quia tibi interroganti ego respondeo, tu autem mihi interroganti respondere noluisti. Sed quia me interrogasti, audi quod interrogasti. Nos quidem dicimus liberatorem Christum venisse, et a peccatis nostris dicimus nos liberari, quia nos non sumus de substantia Dei geniti, sed per ejus Verbum facti a Deo. Multum autem interest inter natum de substantia Dei, et factum a Deo quod non est de substantia Dei. Quidquid ergo fecit Deus, potest esse mutabile; ipse autem Deus non est mutabilis: quia non possunt aequari opera artifici et conditori. Tu autem qui paulo ante ad interrogationem meam dixisti, quia et Pater qui generavit ibi lucis filios, et aer, et ipsa terra, et ipsi filii una substantia sunt, et aequalia sunt omnia; oportet ut dicas mihi, huic substantiae utique incorruptibili quomodo poterat nocere gens tenebrarum. Si enim poterat nocere ei, non erat natura incorruptibilis: si autem non poterat, nulla causa erat quare praelium agitaret, et illud numen quod dicit, huc mitteret.
1.19.6
FEL. dixit: Dilationem peto, ut possim respondere.
1.19.7
AUG. dixit: Quando? Cras intermissus sufficit?
1.20.1
LIBER PRIMUS. ACTA PRIMAE DIEI. CAPUT XX.
1.20.1
FEL. dixit: Intermitte mihi tres dies, id est, hodie, et cras, et perendie, aut usque ad diem qui est post dominicum, id est, pridie idus decembris.
1.20.2
AUG. dixit: Video te dilationem ad respondendum petiisse; humanum est ut concedatur tibi: sed si respondere non potueris ad praestitutum diem, quid fiet?
1.20.3
FEL. dixit: Ero victus.
1.20.4
AUG. dixit: Quid, si fugeris?
1.20.5
FEL. dixit: Reus ero civitatis hujus, et ubique, et legis meae.
1.20.6
AUG. dixit: Imo hoc dic: Si fugero, sic habear tanquam si anathemavero Manichaeum.
1.20.7
FEL. dixit: Hoc dicere non possum.
1.20.8
AUG. dixit: Ergo aperte nobis dic quia fugere cogitas, et nemo te tenet.
1.20.9
FEL. dixit: Non fugio.
1.20.10
AUG. dixit: Ut video, non vis quasi victus abscedere: sed saltem hoc dic, Si fugero, victus sum.
1.20.11
FEL. dixit: Dixi.
1.20.12
AUG. dixit: Et unde apparebit te fugisse propter Gesta?
1.20.13
FEL. dixit: Jube ut quem elegero, cum ipso sim.
1.20.14
AUG. dixit: Elige tibi aliquem de praesentibus istis fratribus, qui ad cancellum stant.
1.20.15
FEL. dixit: Sim cum illo qui est in medio.
1.20.16
AUG. dixit: Sicut tibi elegisti, usque ad diem cum illo eris.
1.20.17
FEL. dixit: Etiam, et ego hoc consentio.
1.20.18
BONIFACIUS dixit: Praestabit Christus, ut si cum illo veniam, christianus est.
1.20.19
Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae Hipponeregiensis, his in ecclesia coram populo Gestis subscripsi.
1.20.20
Felix christianus, cultor legis Manichaei, his in ecclesia coram populo Gestis subscripsi.