De anima et ejus origine
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo">
—
⋯
Original / primary: 7472 Deanete
3.1
LIBER TERTIUS. AD VINCENTIUM VICTOREM.
3.1
Vincentio Victori monstrat quae necesse est in suis de origine animae libris emendet, si vult esse catholicus: eaque superioribus libris ad Renatum et ad Petrum jam refutata, hoc tertio ad Victorem ipsum scripto perstringit breviter Augustinus, et ad undecim errorum capita revocat.
3.1.1
LIBER TERTIUS. AD VINCENTIUM VICTOREM. CAPUT PRIMUM.
3.1.1
Quod mihi ad te scribendum putavi, hoc prius cogites, fili dilectissime Victor, volo, si te contemnerem, nequaquam id me fuisse facturum. Nec ideo tamen humilitate nostra sic abutaris, ut propterea te existimes approbatum, quia cernis non fuisse contemptum. Non enim sequendum, sed corrigendum te diligo: et quoniam nec corrigi posse despero, nolo mireris me contemnere non posse quem diligo. Si enim te antequam nobis communicares, diligere debui, ut esses catholicus; quanto magis te jam communicantem diligere debeo, ne sis novus haereticus, et ut sis talis catholicus, cui resistere nullus possit haereticus? Quantum enim apparet ex donis ingenii, quae jam tibi largitus est Deus, profecto sapiens eris, si te non esse credideris; atque ut sis, ab illo qui facit sapientes, pie, suppliciter, instanterque poposceris; et malueris errore non decipi, quam errantium laudibus honorari.
3.2.1
LIBER TERTIUS. AD VINCENTIUM VICTOREM. CAPUT II.
3.2.1
Prius me in libris tuis titulus tui nominis pro te sollicitum reddidit. Cum enim quis esset Vincentius Victor, ab eis qui te noverant, et forte aderant, requisissem; audivi te fuisse Donatistam, vel potius Rogatistam, nuper autem communicasse Catholicae. Et cum gauderem tantum, quantum de his solemus, quos ab illo errore liberatos esse cognoscimus; imo vero etiam multo amplius, quod ingenium tuum, quod delectabar in litteris tuis, videbam non remansisse apud adversarios veritatis: additum est a referentibus, quo me inter illa gaudia contristaret, ideo te cognominari voluisse Vincentium, quod Rogati successorem, qui hoc nomine appellatus est, adhuc tanquam magnum et sanctum virum animo teneas; et ob hoc illius nomen, tuum volueris esse cognomen. Nec defuerunt qui dicerent, etiam hoc a te fuisse jactatum, quod ipse tibi nescio qua visione apparuerit, atque ad hos conficiendos libros, de quibus tecum agere isto nostro opusculo institui, sic adjuverit, ut ea tibi scribenda, quantum ad res ipsas rationesque attinet, ipse dictaret. Quod si verum est, jam te illa dicere potuisse non miror, quae, si patienter auscultes admonitioni meae, et eos libros catholica mente consideres atque pertractes, te dixisse procul dubio poenitebit. Ille quippe qui se, sicut eum prodit Apostolus, transfigurat in angelum lucis, in eum tibi est transfiguratus, quem tu fuisse vel esse tanquam lucis angelum credis. Et eo quidem modo minus ad decipiendos Catholicos valet, quando se non in lucis angelos, sed in haereticos transfigurat: sed te ab eo falli jam catholicum nollem. Crucietur ergo te didicisse quae vera sunt, quanto magis laetatus fuerat se tibi persuasisse quae falsa sunt. Ut autem non diligas hominem mortuum, cujus dilectio tibi obesse potest, prodesse illi non potest; hoc breviter intuearis admoneo; quod utique ille non est sanctus et justus, si tu haereticorum Donatistarum vel Rogatistarum laqueos evasisti: si autem illum sanctum et justum arbitraris, tu communicando Catholicis interisti. Profecto enim te catholicum fingis, si animo illud es, quod erat ille quem diligis. Et nosti quam terribiliter scriptum sit, quod Spiritus sanctus disciplinae fugiet fictum. Si autem veraciter communicans, non te catholicum fingis; quid adhuc haereticum mortuum sic diligis, ut ejus velis te jactare adhuc nomine, cujus jam non teneris errore? Nolumus te habere tale cognomentum, tanquam sis haeretici mortui monumentum. Nolumus talem titulum habere librum tuum, qualem falsum esse diceremus, si in ejus sepulcro legeremus. Non enim Vincentium victorem scimus esse, sed victum: et utinam fructuose, sicut te vinci volumus veritate. Astute autem putaris et callide, cum libros tuos, quos credi cupis illo tibi revelante dictatos, appellas Vincentii Victoris, non tam Vincentium te quam illum vocari voluisse Victorem, velut tibi revelando quae scriberes, vicisset errorem. Utquid tibi ista, fili? Esto potius verus, non fictus catholicus, ne te fugiat Spiritus sanctus, et nihil tibi possit prodesse Vincentius, in quem se ad te fallendum transfiguravit malignissimus spiritus: ejus quippe sunt illa, qualibet tibi fraude persuasa. Quae si admonitus pia humilitate et catholica pace correxeris, errores fuisse judicabuntur studiosissimi juvenis, emendari potius quam in eis remanere cupientis. Si autem pro eis tibi etiam contentionem, quod absit, persuaserit pervicacem; jam tanquam haeretica dogmata cum suo necesse erit auctore damnari, cura scilicet pastorali et medicinali, priusquam per incautum vulgus serpant dira contagia, cum dilectionis non veritate, sed nomine, salubris negligitur disciplina.
3.3.1
LIBER TERTIUS. AD VINCENTIUM VICTOREM. CAPUT III.
3.3.1
Si quaeris quaenam illa sint, poteris quidem legere mea scripta ad fratres nostros, Renatum Dei servum, et presbyterum Petrum, ad quem tu eadem ipsa, de quibus nunc agimus, scribenda existimasti,« ejus,» ut asseris,« voluntati petentis obtemperans.» Dabunt enim tibi ut legas procul dubio, si volueris, et ingerent etiam non petenti. Verumtamen etiam hic, quae maxime in eisdem libris tuis, et in fide tua emendari cupiam, non tacebo. Primum est, quod« Animam non ita vis a Deo esse factam, ut eam ex nihilo fecerit, sed ex semetipso». Ubi non putas esse consequens ut naturae sit Dei: quia profecto quam sit impium, et ipse cognoscis. Qua impietate ut careas, ita oportet ut dicas animae auctorem Deum, ut ab illo facta sit, non de illo. Quod enim de illo est, sicut unigenitus Filius, ejusdem naturae cujus et ille est. Ut autem anima ejusdem naturae non sit cujus est ille, facta est quidem ab illo, sed non de illo. Aut ergo dic unde, aut fatere de nihilo. Quid est quod dicis,« eam particulam esse quamdam halitus naturae Dei?» Numquidnam ipsum halitum naturae Dei, cujus halitus est ista particula, negas ejusdem cujus Deus est esse naturae? Si negas, ergo de nihilo et istum halitum fecit Deus, cujus halitus animam vis esse particulam. Aut si non de nihilo, dic unde illum fecerit Deus. Si de se ipso, ergo ipse est, quod absit, materies operis sui. Sed dicis,« Cum de se ipso halitum vel flatum facit, ipse integer manet:» quasi non et ignis lucernae integer maneat, cum de illo altera accenditur, et tamen ejusdem, non alterius, sit naturae.
3.4.1
LIBER TERTIUS. AD VINCENTIUM VICTOREM. CAPUT IV.
3.4.1
« Sed,» inquis,« cum a nobis uter inflatur, non aliqua portio nostrae naturae, vel qualitatis infunditur; cum hic ipse spiritus, quo hausto uter impletus extenditur, sine aliqua nostri diminutione egeratur.» His verbis tuis adhuc addis et immoraris, et inculcas similitudinem quasi necessariam, qua intelligamus quomodo Deus sine suae naturae aliquo detrimento, et de se ipso animam faciat, et facta de ipso, non sit quod ipse. Dicis enim:« Numquid animae nostrae est portio utris inflatio, aut homines fingimus cum utres inflamus, aut detrimentum nostri in aliquo patimur, cum flatus nostros in diversa partimur? Sed nullum patimur detrimentum, cum ex nobis ad aliquid transmittimus flatum; et manente in nobis plena flatus proprii qualitate et integra quantitate, nullum nos meminimus damnum ex utris inflatione sentire.» Ista similitudine, quae satis elegans et congruens tibi videtur, quantum fallaris attende. Deum quippe dicis incorporeum, non de nihilo a se factam, sed de se ipso animam sufflare corpoream: cum flatum nos, licet corporeum, subtiliorem tamen emittamus, quam nostra sunt corpora; nec eum de anima nostra, sed de hoc aere per viscera corporis exhalemus. Pulmones quippe anima, cujus nutu moventur etiam caetera corporis membra, ad hunc aerium spiritum ducendum atque reddendum, sicut folles movet. Praeter enim alimenta solida et fluxa, unde est cibus et potus, hoc tertium nobis Deus alimentum circumfudit aurarum, quas ita carpimus, ut sine cibo et potu diu esse possimus, sine hoc autem alimento tertio, quod aura nobis, quae undique circumsistit, spirantibus et respirantibus exhibet, nec exiguo temporis spatio possimus vivere. Sicut autem cibus et potus non solum ingerendi, verum etiam per meatus ad hoc institutos egerendi sunt, ne utroque laedant, vel non intrando, vel non exeundo: ita hoc tertium flabile alimentum, quia in nobis manere non sinitur, nec immorando corrumpitur, sed egeritur mox ut ingeritur; non alios, sed eosdem meatus, id est, os, aut nares, aut utrumque, et qua intraret, et qua exiret, accepit.
3.4.2
In te ipso tibi proba ipse quod dico: emitte spiritum flando, et vide utrum dures, si non receperis: recipe respirando, et vide quas patiaris angustias, si non rursus emiseris. Hoc igitur facimus, quando utrem, sicut dicis, inflamus, quod facimus ut vivamus: nisi quod tunc paulo plus ducimus, ut paulo plus emittamus, ut spiritum flabilem, id est, ventum in utrem implendum et extendendum non quiete spirandi et respirandi, sed anhelandi impetu coarctemus. Quomodo ergo dicis,« Nullum patimur detrimentum, cum ex nobis ad aliquid transmittimus flatum; et manente in nobis plena flatus proprii qualitate et integra quantitate, nullum nos meminimus damnum ex utris inflatione sentire?» Apparet te, fili, si aliquando utrem inflasti, non advertisse quid egeris. Quod enim inflando amittis, statim recipiendo non sentis. Sed potes hoc facillime discere, si hoc potius velis, quam tua dicta, quia jam dicta sunt, non inflans utrem, sed inflatus ipse defendere, et auditores tuos, quos veris rebus aedificare debes, inani strepitu ventosi sermonis inflare. In hac causa non te ad magistrum mitto, nisi ad te ipsum. Emitte flatum in utrem, et os claude continuo, naresque detine, et sic saltem senti verum esse quod dico. Cum enim coeperis angustias intolerabiles perpeti, quid cupies ore aperto naribusque recipere, si quando sufflasti, nihil te existimas amisisse? Vide in quo malo sis, nisi hauriendo resumas quod effundendo reddideras. Vide, illa insufflatio qualia damna et detrimenta fecisset, nisi ea respiratio reparasset. Nisi enim quod impenderis ad utrem implendum, ad te itidem alendum aditu patefacto redierit, quid tibi, non solum unde illum inflare, sed unde tu possis vivere, remanebit?
3.4.3
Haec debuisti considerare, cum scriberes; et non ista similitudine utrium inflatorum vel inflandorum introducere nobis Deum, aut ex alia natura quae jam erat, sicut nos ex isto circumfuso aere flatum facimus, animas flare: aut certe, quod et abhorret ab ista similitudine, et abundat impietate, Deum sine ullo quidem sui detrimento, sed tamen de sua natura mutabile aliquid vel proferre, vel, quod est pejus, tanquam sui operis materies ipse sit, facere. Ut ergo aliquam de nostro flatu ad hanc rem adhibeamus similitudinem, id potius est credendum: quod sicut nos non de natura nostra, sed quia omnipotentes non sumus, de isto aere circumfuso quem trahimus et reddimus, cum spiramus et respiramus, flatum facimus quando sufflamus, nec viventem nec sentientem, quamvis nos vivamus atque sentiamus; ita Deum non de sua natura, sed quia sic omnipotens est, ut possit creare quod vult, etiam ex eo quod omnino non est, id est, de nihilo flatum facere posse viventem atque sentientem; sed plane cum sit immutabilis ipse mutabilem.
3.5.1
LIBER TERTIUS. AD VINCENTIUM VICTOREM. CAPUT V.
3.5.1
Quid autem sibi vult, quod huic similitudini addendum putasti ad exemplum de beato Elisaeo, quia flando in ejus faciem mortuum suscitaverit? Itane tu flatum Elisaei factum fuisse putas animam pueri? Non usque adeo te a vero exorbitare crediderim. Si ergo anima illa quae viventi ablata fuerat ut moreretur, eadem ipsa illi ut revivisceret reddita est; quid ad rem pertinet quod dixisti,« nihil Elisaeo fuisse diminutum,» quasi ab illo aliquid transisse, unde viveret, credatur in puerum? Quod si propterea dictum est, quia flavit et integer mansit; quid opus erat ut hoc de Elisaeo mortuum resuscitante diceres, quod de quovis flante et neminem suscitante dicere nihilominus posses? Incaute sane locutus es( cum absit ut credas flatum Elisaei factum fuisse reviviscentis animam pueri), quod primum Dei factum, ab istius prophetae facto hoc distare voluisti, quod ille semel, iste ter flaverit. Dixisti quippe« Elisaeum in faciem defuncti filii illius Sunamitis, ad instar primaevae originis insufflasse. Et cum emortua membra,» inquis,« in vigorem pristinum redanimata, per halitum Prophetae divina virtus accenderet, nihil Elisaeo fuerit imminutum, per cujus flatum corpus emortuum redivivam animam recepit et spiritum: nisi quod semel Dominus in faciem hominis insufflavit, et vixit; tertio Elisaeus in faciem mortui aspiravit, et revixit.» Sic sonant tua verba ista, quasi flandi tantum numerus interfuerit, ut non quod fecit Deus, etiam Propheta fecisse credatur. Et hoc ergo emendandum est. Tam multum quippe interfuit inter illud opus Dei, et hoc Elisaei, ut ille flaverit flatum vitae, quo fieret homo in animam viventem; iste autem flaverit flatum, neque sentientem neque viventem, sed aliquid significandi gratia figurantem. Denique ut puer iste revivisceret, non eum animando Propheta fecit, sed eum amando ut hoc Deus faceret impetravit. Quod autem illum ter sufflasse dicis, aut memoria, sicut fieri solet, aut mendositas codicis te fefellit. Quid plura? Non sunt tibi ad hoc astruendum aliqua exempla et argumenta quaerenda, sed potius emendanda et mutanda sententia. Noli ergo credere, noli ergo dicere, noli docere« quod non de nihilo, sed de sua natura fecerit animam Deus,» si vis esse catholicus.
3.6.1
LIBER TERTIUS. AD VINCENTIUM VICTOREM. CAPUT VI.
3.6.1
Noli credere, nec dicere, nec docere,« Per infinitum tempus, atque ita semper Deum animas dare, sicut semper est ipse qui dat», si vis esse catholicus. Erit enim tempus quando non dabit animas Deus, cum tamen esse ipse non desinat. Poterat quidem sic accipi, quod aisti,« semper dat» ut intelligeretur sine cessatione dare quamdiu homines generant et generantur, sicut dictum est de quibusdam, Semper discentes, et ad veritatis scientiam nunquam pervenientes: non enim sic accipitur quod hic positum est, semper, velut nunquam desinant discere; cum procul dubio non discant, quando in hoc corpore destiterint vivere, vel cum coeperint supplicio gehennalis ignis ardere: sed tu non permisisti sic accipi verbum tuum, cum dixisti,« semper dat;» quandoquidem id ad infinitum tempus revocandum putasti. Et parum hoc fuit: sed tanquam quaereretur abs te, ut apertius explicares quomodo dixeris,« semper dat;» addidisti atque dixisti,« sicut semper est ipse qui dat.» Hoc sana et catholica fides omnino condemnat. Absit enim ut credamus quod animas Deus semper dat, sicut semper est ipse qui dat. Sic enim semper est ipse, ut nunquam esse desistat: animas autem non semper dabit, sed eas finito generationis saeculo, non jam nascentibus quibus dandae sint, procul dubio dare cessabit.
3.7.1
LIBER TERTIUS. AD VINCENTIUM VICTOREM. CAPUT VII.
3.7.1
Noli credere, nec dicere, nec docere,« Animam meritum aliquod perdidisse per carnem, tanquam boni meriti fuerit ante carnem», si vis esse catholicus. Nondum enim natos Apostolus nihil egisse dicit boni vel mali. Unde ergo anima potuit ante carnem habere meritum bonum, ubi nihil egerat boni? An forte audebis eam dicere ante carnem bene vixisse, quam non potes ostendere vel fuisse? Quomodo ergo dicis,« Non vis animam ex carne peccati contrahere valetudinem, ad quam vicissim sanctificationem videas transire per carnem, ut per ipsam reparet statum, per quam perdiderat meritum?» Haec dogmata, quibus putatur anima ante carnem habuisse aliquem statum bonum et meritum bonum, si forte nescis, exceptis antiquis haereticis, etiam recentius in Priscillianistis jam catholica damnavit Ecclesia.
3.7.2
Noli credere, nec dicere, nec docere,« Animam per carnem reparare habitudinem priscam et per illam renasci, per quam meruerat inquinari», si vis esse catholicus. Ut enim omittam in eo quod dixisti,« Merito ergo per carnem, priscam reparat habitudinem, quam visa fuerat paulisper amisisse per carnem, ut per eam incipiat renasci, per quam meruerat inquinari,» tam in proximo te ipsum tibi ipsi exstitisse contrarium; ut homo qui paulo ante dixeras, animam per carnem reparare statum per quam perdiderat meritum, ubi nullo modo potest nisi bonum meritum intelligi, quod vis utique per carnem in Baptismate reparari, rursus eam diceres inquinari meruisse per carnem, ubi jam non potest bonum sed malum meritum intelligi: ut ergo id omittam; prorsus vel bonum, vel malum meritum credere habuisse animam ante carnem, catholicum non est.
3.8.1
LIBER TERTIUS. AD VINCENTIUM VICTOREM. CAPUT VIII.
3.8.1
Noli credere, nec dicere, nec docere,« Quod anima meruerit esse peccatrix ante omne peccatum», si vis esse catholicus. Valde enim malum meritum est, meruisse fieri peccatricem. Et utique tam malum meritum nullo modo habere potuit ante omne peccatum, praesertim priusquam veniret in carnem, quando meritum nec malum potuit habere, nec bonum. Quomodo igitur dicis,« Anima itaque si peccatrix esse meruit, quae peccatrix esse non potuit, tamen neque in peccato remansit, quia in Christo praefigurata in peccato esse non debuit, sicut esse non potuit?» Attende quid dicas, et desiste jam dicere. Quomodo enim meruit, et quomodo non potuit esse peccatrix? Quomodo, quaeso te, peccatrix esse meruit, quae male non vixit? Quomodo, quaeso te, peccatrix facta est, quae peccatrix esse non potuit? Aut si« non potuit,» ideo dicis, quia praeter carnem non potuit: quomodo ergo meruit esse peccatrix, quo merito in carnem mitteretur; quandoquidem ante carnem non potuit esse peccatrix, unde mali aliquid mereretur?
3.9.1
LIBER TERTIUS. AD VINCENTIUM VICTOREM. CAPUT IX.
3.9.1
Noli credere, nec dicere, nec docere,« Infantes antequam baptizentur morte praeventos, pervenire posse ad originalium indulgentiam peccatorum», si vis esse catholicus. Exempla enim quae te fallunt, vel de latrone qui Dominum est confessus in cruce, vel de fratre sanctae Perpetuae Dinocrate, nihil tibi ad hujus erroris sententiam suffragantur. Latro quippe ille, quamvis potuerit judicio divino inter eos deputari, qui martyrii confessione purgantur, tamen etiam utrum non fuerit baptizatus, ignoras. Nam ut omittam quod creditur, aqua simul cum sanguine exsiliente de latere Domini, juxta confixus potuisse perfundi, atque hujusmodi sanctissimo baptismate dilui: quid, si in carcere fuerat baptizatus, quod et postea persecutionis tempore nonnulli clanculo impetrare potuerunt? Quid, si et antequam teneretur? Neque enim propterea illi publicae leges parcere poterant, quantum attinet ad corporis mortem, quoniam divinitus remissionem acceperat peccatorum. Quid, si jam baptizatus in latrocimi facinus et crimen incurrerat, et non expers Baptismatis, sed tanquam poenitens accepit scelerum veniam quae baptizatus admisit? quandoquidem pietas tam fidelis, et Domino in animo ejus, et nobis in verbis ejus apparuit. Nam si eos, de quibus non scriptum est utrum fuerint baptizati, sine Baptismo de hac vita recessisse contendimus; ipsis calumniamur Apostolis, qui, praeter apostolum Paulum, quando baptizati fuerint ignoramus. Sed si ipsos baptizatos esse per hoc nobis innotescere potuit, quod beato Petro Dominus ait; Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet: quid de aliis, de quibus vel tale nihil legimus dictum, de Barnaba, de Timotheo, de Tito, de Sila, de Philemone, de ipsis evangelistis Marco et Luca, de innumerabilibus caeteris; quos absit ut baptizatos esse dubitemus, quamvis non legamus? Dinocrates autem septennis puer, in quibus annis pueri cum baptizantur, jam Symbolum reddunt, et pro se ipsi ad interrogata respondent, cur non tibi visus fuerit baptizatus potuisse ab impio patre ad Gentilium sacrilegia revocari, et ob hoc fuisse in poenis, de quibus sorore orante liberatus est, nescio. Neque enim et ipsum vel nunquam fuisse christianum, vel catechumenum defunctum fuisse legisti? Quanquam ipsa lectio non sit in eo canone Scripturarum, unde in hujusmodi quaestionibus testimonia proferenda sunt.
3.10.1
LIBER TERTIUS. AD VINCENTIUM VICTOREM. CAPUT X.
3.10.1
Noli credere, nec dicere, nec docere, Quos Dominus praedestinavit ad Baptismum, praedestinationi ejus eripi posse, et ante defungi quam in eis fuerit quod Omnipotens praedestinavit impletum, si vis esse catholicus. Nescio enim quae hic potestas contra potestatem Dei casibus datur, quibus irruentibus quod ille praedestinavit fieri non sinatur. Hic error quanta errantem voragine impietatis absorbeat, exaggerare non opus est; cum prudentem virum et corrigi paratum breviter admonuisse sufficiat. Tua quippe ista sunt verba: Habendam dicimus, inquis, de infantibus istiusmodi rationem, qui praedestinati Baptismo, vitae praesentis, antequam renascantur in Christo, praeveniuntur occiduo Ergone praedestinati Baptismo, vitae praesentis, antequam ad eum perveniant, praeveniuntur occiduo, et praedestinaret Deus quod futurum non fuisse praescivit, aut hoc futurum non fuisse nescivit, ut ejus aut praedestinatio frustraretur, aut praescientia falleretur? Vides quanta hinc dici possent, nisi quod paulo ante dixi tenerem, ut hinc te breviter admonerem.
3.10.2
Noli credere, nec dicere, nec docere,« De infantibus, qui priusquam renascantur in Christo, praeveniuntur occiduo, scriptum esse, Raptus est ne malitia mutet illius intellectum, aut ne fictio decipiat animam ejus. Propter hoc properavit de medio iniquitatis illum educere; placita enim erat Deo anima ejus: et consummatus in brevi, explevit tempora longa», si vis esse catholicus. Hoc enim ad illos omnino non pertinet, sed ad eos potius, qui baptizati et pie viventes, diu non permittuntur hic vivere, non annis, sed sapientiae gratia consummati. Iste vero error, quo putatur hoc de parvulis antequam baptizentur morientibus esse dictum; ipsi sacrosancto lavacro intolerabilem facit injuriam, si parvulus qui baptizatus rapi poterat, propterea prius rapitur, ne malitia mutet illius intellectum, aut ne fictio decipiat animam ejus: quasi in eodem Baptismo haec esse malitia credatur, et fictio qua in pejus mutetur et decipiatur, si non ante rapiatur. Deinde quoniam placita erat Deo anima ejus, properavit de medio iniquitatis illum educere, ita ut nec paululum remoraretur, ut quod in eo praedestinarat, impleret: sed contra suam praedestinationem facere maluit tanquam festinans, ne quod ei placuerat in non baptizato, exterminaretur in Baptismo: tanquam moriturus infans ibi pereat, quo currendum est cum illo ne pereat. Quis ergo haec verba scripta in libro Sapientiae, de parvulis sine Baptismate mortuis dicta esse crederet, diceret, scriberet, recitaret, si ea, sicut oportuerat, cogitaret?
3.11.1
LIBER TERTIUS. AD VINCENTIUM VICTOREM. CAPUT XI.
3.11.1
Noli credere, nec dicere, nec docere,« Aliquas mansiones esse extra regnum Dei, quas esse Dominus dixit in domo Patris sui», si vis esse catholicus. Non enim ait, sicut hoc testimonium ipse posuisti, Multae mansiones sunt apud Patrem meum; quod si ita dixisset, non alibi essent intelligendae quam in domo Patris ejus: sed aperte ait, In domo Patris mei mansiones multae sunt. Quis itaque audeat aliquas partes domus Dei separare a regno Dei; ut cum reges terrae non tantum in domo sua, nec tantum in patria sua, sed longe, lateque etiam trans mare regnare inveniantur; rex qui fecit coelum et terram nec in tota domo sua regnare dicatur?
3.11.2
Sed forte dicas, omnia quidem pertinere ad Dei regnum, quia regnat in coelis, regnat in terris, in abyssis, in paradiso, in inferno,( ubi enim non regnat, cujus ubique summa potestas est?) sed aliud esse regnum coelorum, quo fas non est accedere, nisi lavacro regenerationis ablutos, propter dominicam veram fixamque sententiam; aliud autem esse regnum terrarum, vel aliarum creaturae partium, ubi possunt esse aliquae mansiones domus Dei, quamvis pertinentes ad regnum Dei, non tamen ad regnum coelorum, ubi excellentius et beatius est regnum Dei: ita fieri, ut nec aliquae domus Dei partes atque mansiones a regno Dei nefarie separentur; et tamen non omnes in regno coelorum mansiones praeparentur; atque in iis quae in regno coelorum non sunt, possint feliciter habitare, quibus eas etiam non baptizatis Deus dare voluerit; ut in regno Dei sint, quamvis in regno coelorum, quia baptizati non sunt, esse non possint.
3.11.3
Hoc qui dicunt, videntur quidem sibi dicere aliquid, quia Scripturas negligenter attendunt, et quomodo regnum Dei dicatur, unde oramus dicentes, Veniat regnum tuum, non intelligunt: quia regnum Dei dicitur, ubi cum illo fidelis familia ejus beate et sempiterne tota regnabit. Nam secundum potestatem quae illi super omnia est, etiam nunc utique regnat. Quid ergo est quod oramus ut veniat, nisi ut cum illo regnare mereamur? Sub ejus autem potestate etiam illi erunt, qui poena aeterni ignis ardebunt: numquidnam ob hoc etiam ipsos in regno Dei futuros dicturi sumus? Aliud est enim regni Dei muneribus honorari, aliud regni Dei legibus coerceri. Ut autem tibi manifestissime appareat, non esse regnum coelorum distribuendum baptizatis, et alias partes regni Dei dandas quibus tibi visum est, non baptizatis; ipsum Dominum audi, qui non ait, Si quis non renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest intrare in regnum coelorum; sed, non potest, inquit, intrare in regnum Dei. Nam verba ejus de hac re ista sunt ad Nicodemum: Amen, amen dico tibi, nisi quis natus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei. Ecce non hic dixit, Regnum coelorum; sed, Dei. Et cum respondisset Nicodemus atque dixisset, Quomodo potest homo nasci, cum senex sit? numquid potest in ventrem matris suae iterato introire, et nasci? eamdem Dominus sententiam planius apertiusque repetens ait, Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei. Ecce nec hic dixit, Regnum coelorum; sed, regnum Dei. Quod enim dixerat, Nisi quis natus fuerit denuo; hoc quid esset exposuit dicens, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu. Et quod dixerat, non potest videre; hoc exposuit dicendo, non potest introire. Illud tamen quod dixerat, regnum Dei, non alio nomine repetivit. Neque nunc opus est quaerere atque disserere, utrum regnum Dei regnumque coelorum cum aliqua differentia sit intelligendum, an res una sit duobus appellata nominibus: sufficit quod non potest introire in regnum Dei, qui non fuerit lavacro regenerationis ablutus. Mansiones autem aliquas constitutas in domo Dei separare a regno Dei, quam sit a veritate devium, puto quod jam intelligas. Et ideo quod putasti, in aliquibus mansionibus, quas Dominus multas esse dixit in domo Patris sui, mansuros quosdam etiam non renatos ex aqua et Spiritu, ut fidem catholicam teneas, admoneo, si permittis, emendare non differas.
3.12.1
LIBER TERTIUS. AD VINCENTIUM VICTOREM. CAPUT XII.
3.12.1
Noli credere, nec dicere, nec docere,« Sacrificium Christianorum pro iis qui non baptizati de corpore exierint, offerendum», si vis esse catholicus. Quia nec illud quod de Machabaeorum libris commemorasti sacrificium Judaeorum, pro eis qui non circumcisi de corpore exierant, ostendis oblatum. In qua tua sententia tam nova, et contra Ecclesiae totius auctoritatem disciplinamque prolata, verbo etiam insolentissimo usus es, dicens,« Pro his sane oblationes assiduas et offerenda jugiter sanctorum censeo sacrificia sacerdotum:» ut te homo laicus sacerdotibus Dei nec discendo subderes, nec saltem simul quaerendo misceres, sed censendo praeponeres. Aufer tibi ista, fili: non sic in via, quam Christus humilis se ipsum esse docuit, ambulatur; nullus cum hoc tumore per angustam portam ejus ingreditur.
3.13.1
LIBER TERTIUS. AD VINCENTIUM VICTOREM. CAPUT XIII.
3.13.1
Noli credere, nec dicere, nec docere,« Aliquos eorum qui sine Baptismo Christi ex hac vita emigraverint, interim non ire in regnum coelorum, sed in paradisum; postea vero, in resurrectione mortuorum, etiam ad regni coelorum beatitudinem pervenire», si vis esse catholicus. Hoc enim eis dare nec Pelagiana haeresis ausa est, quae opinatur parvulos non trahere originale peccatum: quos tu quamvis sicut catholicus cum peccato nasci fatearis, nescio qua tamen perversioris novitate opinionis, sine Baptismate salutari, et ab hoc peccato cum quo nascuntur absolvi, et in regnum coelorum asseris introduci. Neque consideras, in hac causa quanto deterius sapias quam Pelagius. Ille quippe dominicam sententiam pertimescens, qua non baptizati in regnum coelorum non permittuntur intrare, licet eos quos ab omni peccato liberos credit, non illo audet parvulos mittere: tu vero sic contemnis quod dictum est, Si quis non renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei; ut excepto errore, quo audes a regno Dei paradisum separare, quibusdam quos reos nasci, sicut catholicus, credis, sine Baptismate mortuis, et illius reatus absolutionem, et regnum coelorum non dubites insuper polliceri: quasi contra Pelagium in originali peccato astruendo tunc esse possis catholicus verus, si contra Dominum fueris in destruenda ejus de Baptismo sententia haereticus novus. Nos te, dilectissime, non sic volumus haereticorum esse victorem, ut error vincat errorem, et, quod est pejus, major minorem. Dicis enim:« Aut si forte quispiam reluctetur, latronis animae vel Dinocratis interim temporarie collatum esse paradisum; nam superesse illis adhuc in resurrectione praemium regni coelorum; quanquam sententia illa principalis obsistat, Quia qui non renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum coelorum; tamen teneat etiam meum in hac parte non invidentis assensum, modo misericordiae praescientiaeque divinae et effectum amplificet et affectum.» Haec verba tua sunt, ubi te confiteris consentire dicenti, quibusdam non baptizatis sic temporarie collatum esse paradisum, ut supersit illis in resurrectione praemium regni coelorum, contra sententiam principalem, qua constitutum est, non intraturum in illud regnum, qui non renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto. Quam sententiam principalem timens violare Pelagius, nec illos sine Baptismo in regnum coelorum credidit intraturos, quos non credidit reos: tu autem et originalis peccati reos parvulos confiteris, et tamen eos sine lavacro regenerationis absolvis, et in paradisum mittis, et postea etiam regnum coelorum intrare permittis.
3.14.1
LIBER TERTIUS. AD VINCENTIUM VICTOREM. CAPUT XIV.
3.14.1
Haec atque hujusmodi, si et alia forsitan in tuis libris attentior et otiosior invenire potueris, sine ulla dilatione jam corrige, si animum catholicum geris, id est, si veraciter praelocutus es, dicens,« quod tibi ipsi credulus non sis, ea probari posse quae dixeris; et quod semper studeas etiam propriam sententiam non tueri, si improbabilis detegatur; et sit tibi cordi, proprio judicio damnato, meliora magis et quae sunt veriora sectari.» Modo proba, charissime, non te fallaciter ista dixisse, ut de tua indole non solum ingeniosa, verum etiam cauta, pia, modesta, gaudeat catholica Ecclesia, non de contentiosa pertinacia haeretica exardescat insania. Nunc est ut ostendas, quanta post haec bona verba quae tua commemoravi, sinceritate pectoris dixeris, quod continuo subjecisti:« Nam ut est,» inquis,« optimi propositi laudandique consilii, facile ad veriora transduci; ita improbi obstinatique judicii est, nolle citius ad tramitem rationis inflecti». Esto igitur optimi propositi laudandique consilii, et facile ad veriora transducere: nec sis improbi obstinatique judicii, ut nolis citius ad tramitem rationis inflecti. Si enim haec liberaliter elocutus es, si non in labiis ista sonuisti, sed intus et germanitus in corde sensisti; in tuae correctionis tanto bono etiam moras odisti. Parum quippe tibi fuit dicere,« improbi obstinatique esse judicii, nolle ad tramitem rationis inflecti,» nisi adderes« citius:» ut hinc ostenderes quam sit exsecrandus, qui bonum hoc nunquam facit; quandoquidem qui tardius facit, tanta tibi videatur severitate culpandus, ut merito improbi judicii obstinatique dicatur. Audi ergo te ipsum, tuque potissimum et maxime eloquii tui fructibus utere, ut citius te ad rationis tramitem gravitate mentis inflectas, quam te inde minus erudite parumque consulte lubrico aetatis averteras.
3.14.2
Nimis longum est, omnia quae in tuis libris, vel potius in te ipso volo emendari, pertractare atque discutere, et saltem brevem tibi de singulis corrigendis reddere rationem. Nec ideo tamen te contemnas, ut arbitreris ingenium et eloquium tuum parvi esse pendendum. Nec sanctarum Sripturarum memoriam in te parvam esse cognovi: sed eruditio minor est, quam tantae indoli laborique congruebat. Itaque te nec amplius quam oportet tibi tribuendo vanescere volo, nec rursus te abjiciendo ac desperando frigescere. Utinam tua scripta tecum legere possem, et colloquendo potius, quam scribendo, quae sint emendanda monstrarem. Facilius hoc negotium perageretur nostra inter nos sermocinatione, quam litteris: quae si scribenda esset, multis voluminibus indigeret. Verumtamen ista capitalia, quae certo etiam numero comprehendere volui, instanter admoneo, ne corrigere differas, et ea prorsus a fide et praedicatione tua facias aliena: ut quanta tibi facultas est disputandi, munere Dei utaris utiliter ad aedificationem, non ad destructionem sanae salubrisque doctrinae.
3.15.1
LIBER TERTIUS. AD VINCENTIUM VICTOREM. CAPUT XV.
3.15.1
Sunt autem ista, de quibus, ut potui, jam disserui: sed breviter ea repetendo percurram. Unum est,« Quod animam non ex nihilo, sed de se ipso Deum fecisse» dixisti. Alterum,« Per infinitum tempus, atque ita semper Deum animas dare, sicut semper est ipse qui dat.» Tertium,« Animam meritum aliquod perdidisse per carnem, quod habuerit ante carnem.» Quartum,« Animam per carnem reparare habitudinem priscam, et per eamdem carnem renasci, per quam meruerat inquinari.» Quintum,« Quod anima meruerit esse peccatrix ante omne peccatum.» Sextum,« Infantes antequam baptizentur, morte praeventos, pervenire posse ad originalium indulgentiam peccatorum.» Septimum,« Quos Dominus praedestinavit ad Baptismum, praedestinationi ejus eripi posse, et ante defungi, quam in eis fuerit quod Omnipotens praedestinavit impletum.» Octavum,« De infantibus qui priusquam renascantur in Christo, praeveniuntur occiduo, scriptum esse, Raptus est ne malitia mutaret intellectum illius:» et caeterea quae in eam sententiam in Sapientiae libro leguntur. Nonum,« Aliquas mansiones esse extra regnum Dei, earum quas Dominus esse dixit in domo Patris sui.» Decimum est,« Sacrificium Christianorum pro eis qui non baptizati de corpore exierint offerendum.» Undecimum,« Aliquos eorum qui sine Baptismo Christi ex hac vita emigraverint, interim non ire in regnum, sed in paradisum; postea vero, in resurrectione mortuorum, etiam ad regni coelorum beatitudinem pervenire.»
3.15.2
Haec interim undecim multum aperteque perversa, et fidei catholicae adversa, nunc jam nihil cuncteris exstirpare atque abjicere ab animo, a verbo, ab stilo tuo; si vis ut te, non solum ad altaria transisse catholica, sed vere catholicum esse gaudeamus. Nam haec si pertinaciter singula defendantur, tot haereses facere possunt, quot opiniones esse numerantur. Quocirca considera, quam sit horrendum ut omnes sint in uno homine, quae damnabiles essent in singulis singulae. Sed si tu pro eis nulla contentione pugnaveris, imo vero eas fidelibus verbis et litteris expugnaveris; laudabilior eris censor in te ipsum, quam si quemlibet alium recta ratione reprehenderes; et mirabilior eorum emendator, quam si nunquam illa sensisses. Adsit Dominus tuae menti, et tantam spiritui tuo spiritu suo facilitatem humilitatis, lucem veritatis, dulcedinem charitatis, pacem pietatis infundat, ut victor tui animi esse malis in veris, quam cujuslibet contradicentis in falsis. Absit autem ut te arbitreris, haec opinando, a fide catholica recessisse, quamvis ea fidei sint adversa catholicae; si coram Deo, cujus in nullius corde oculus fallitur, veraciter te dixisse respicis,« non te tibi ipsi esse credulum, probari ea quae dixeris posse; ac studere te semper etiam propriam sententiam non tueri, si improbabilis detegatur, eo quod sit tibi cordi, proprio damnato judicio, meliora magis et quae sint veriora sectari.» Iste quippe animus etiam in dictis per ignorantiam non catholicis, ipsa est correctionis praemeditatione ac praeparatione catholicus. Sed iste sit modus hujus voluminis, ubi requiescat paululum lector, ut ad ea quae sequuntur, ejus intentio ab alio renovetur exordio.