De baptismo contra Donatistas
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo">
—
⋯
Original / primary: 7461 Debacod
2.1
LIBER SECUNDUS. In quo probat Augustinus, auctoritatem Cypriani episcopi et martyris frustra objectari a Donatistis, quaei llis nimirum magis quam Catholicis adversetur. Eum enim praedecessoris sui Agrippini sententiam de haereticis in catholica Ecclesia, cum ad eam veniunt, baptizandis non censuisse recipiendam, nisi eo pacto, ut et pax cum aliter sentientibus, semper servaretur, et Ecclesiae unitas nullo schismate unquam rumperetur.
2.1
CAPUT PRIMUM.-- 1. Quantum pro nobis, hoc est, pro pace catholica faciant ea quae tanquam ex auctoritate beati Cypriani adversus nos a parte Donati proferuntur, et quantum sint adversus eos a quibus proferuntur, adjuvante Domino demonstrare proposui. Si qua ergo me respondendi necessitas ea quae jam in aliis libris posui, rursus commemorare coegerit( quanquam id modice faciam), his qui jam illa legerunt et tenent, onerosum esse non debet: quia et ea quae instructioni sunt necessaria, saepius oportet insinuare cardioribus, et cum eadem multipliciter varieque versantur atque tractantur, ipsos quoque capaciore intelligentia praeditos adjuvant et ad facilitatem sciendi et ad copiam disserendi. Novi etiam quemadmodum soleat contristare lectorem, cum ab eo libro quem gerit in manibus, quando in aliquem nodum quaestionis inciderit, in alium mittitur ubi ejus solutionem requirat, quem forte non habet. Quapropter quaecumque in aliis libris jam diximus, si necessitas praesentium quaestionum breviter iterare compulerit, ignoscant scientes, ne offendantur nescientes: satius est enim offerre habenti, quam differre non habentem.
2.1.1
Quid ergo isti dicunt, cum veritatis viribus praefocantur, cui consentire nolunt? Cyprianus, inquiunt, cujus tantum meritum novimus tantamque doctrinam, cum multis coepiscopis suis sententias proprias conferentibus, in concilio statuit haereticos vel schismaticos, id est omnes qui extra unius Ecclesiae communionem sunt, Baptismum non habere; et ideo quisquis ab eis baptizatus ad Ecclesiam venerit, esse in Ecclesia baptizandum. Non me terret auctoritas Cypriani, quia reficit humilitas Cypriani. Magnum quidem meritum novimus Cypriani episcopi et martyris; sed numquid majus quam Petri apostoli et martyris? De quo idem Cyprianus in epistola ad Quintum ita loquitur: Nam nec Petrus, inquit, quem primum Dominus elegit, et super quem aedificavit Ecclesiam suam, cum secum Paulus de circumcisione postmodum disceptaret, vindicavit sibi aliquid insolenter, aut arroganter assumpsit, ut diceret se primatum tenere, et obtemperari a novellis et posteris sibi potius oportere; nec despexit Paulum, quod Ecclesiae prius persecutor fuisset: sed consilium veritatis admisit, et rationi legitimae quam Paulus vindicabat facile consensit; documentum scilicet nobis et concordiae et patientiae tribuens, ut non pertinaciter nostra amemus, sed quae aliquando a fratribus et collegis nostris utiliter et salubriter suggeruntur, si sint vera et legitima, ipsa potius nostra ducamus. Ecce ubi commemorat Cyprianus, quod etiam nos in Scripturis sanctis didicimus, apostolum Petrum in quo primatus Apostolorum tam excellenti gratia praeeminet, aliter quam veritas postulabat de circumcisione agere solitum, a posteriore apostolo Paulo esse correctum. Si ergo potuit Petrus non recte in aliquo ingredi ad veritatem Evangelii, ita ut Gentes cogeret judaizare, quod Paulus in ea scribit Epistola, in qua Deum testatus est non se mentiri: ait enim, Quae autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior: et post hanc tam sanctam atque terribilem attestationem Dei, narravit haec omnia, in quibus dixit, Cum vidissem quia non recte ingrediuntur ad veritatem Evangelii, dixi Petro coram omnibus, Si tu cum sis Judaeus gentiliter et non judaice vivis; quemadmodum Gentes cogis judaizare? Si potuit, inquam, Petrus contra veritatis regulam, quam postea Ecclesia tenuit, cogere Gentes judaizare; cur non potuit Cyprianus contra regulam veritatis, quam postea tota Ecclesia tenuit, cogere haereticos vel schismaticos denuo baptizari? Puto quod sine ulla sui contumelia Cyprianus episcopus Petro apostolo comparatur, quantum attinet ad martyrii coronam. Caeterum magis vereri debeo, ne in Petrum contumeliosus existam. Quis enim nescit illum Apostolatus principatum cuilibet episcopatui praeferendum? Sed et si distat cathedrarum gratia, una est tamen martyrum gloria: et si forte se invicem in aliquo praecedunt corda confitentium, ac pro vera fide in unitate charitatis morientium, Dominus noverit, cujus occulta et mirabili dispensatione gratiarum latro in cruce pendens semel eum confitetur, et die ipso in paradisum mittitur, Petrus Dominum sequens ter eum negat, et a corona differtur: nobis hinc judicare temerarium est. Verumtamen si quisquam nunc cogat circumcidi aliquem more judaico, et sic baptizari; multo amplius detestatur hoc genus humanum, quam si aliquis cogatur rebaptizari. Quapropter cum Petrus illud faciens a Paulo posteriore corrigitur, et pacis atque unitatis vinculo custoditus ad martyrium provehitur; quanto facilius et fortius quod per universae Ecclesiae statuta firmatum est, vel unius episcopi auctoritati, vel unius provinciae concilio praeferendum est? Cum idem ipse Cyprianus ita dixerit quid ei videretur, ut in pacis unitate esse voluerit, etiam cum eis qui de hac re diversa sentirent: quod indicat ipsius primus sermo in ejusdem concilii, quod ab istis profertur, exordio. Nam ita se habet:
2.1.2
CAPUT II.-- 3.« Cum in unum Carthagine convenissent calendis septembris episcopi plurimi, ex provincia Africa, Numidia, Mauritania, cum presbyteris et diaconibus, etiam praesente plebis maxima parte, et lectae essent litterae Jubaiani ad Cyprianum factae, item Cypriani ad Jubaianum rescriptae de haereticis baptizandis, quidque postmodum Cypriano Jubaianus idem rescripserit, Cyprianus dixit: Audistis, collegae dilectissimi, quid mihi Jubaianus coepiscopus noster scripserit, consulens mediocritatem nostram de illicito et profano haereticorum Baptismo; quidque ego ei rescripserim, censens scilicet quod semel atque iterum et saepe censuimus, haereticos ad Ecclesiam venientes Ecclesiae Baptismo baptizari et sanctificari oportere. Item lectae sunt vobis et aliae Jubaiani litterae, quibus pro sua sincera et religiosa devotione, ad epistolam nostram rescribens, non tantum consensit, sed et instructum se esse gratias egit. Superest ut de hac ipsa re quid singuli sentiamus proferamus; neminem judicantes, aut a jure communionis aliquem, si diversum senserit, amoventes. Neque enim quisquam nostrum episcopum se esse episcoporum constituit, aut tyrannico terrore ad obsequendi necessitatem collegas suos adigit, quando habeat omnis episcopus pro licentia libertatis et potestatis suae arbitrium proprium, tamque judicari ab alio non possit, quam nec ipse potest alterum judicare; sed exspectemus universi judicium Domini nostri Jesu Christi, qui unus et solus habet potestatem et praeponendi nos in Ecclesiae suae gubernatione, et de actu nostro judicandi.»
2.1.3
CAPUT III.-- 4. Nunc se, si audent, superbae et tumidae cervices haereticorum adversus sanctam humilitatem hujus sermonis extollant. Insani Donatistae, quos ad pacem atque unitatem sanctae Ecclesiae remeare, atque in ea sanari cupimus et optamus, quid ad haec dicitis? Vos certe nobis objicere soletis Cypriani litteras, Cypriani sententiam, Cypriani concilium: cur auctoritatem Cypriani pro vestro schismate assumitis, et ejus exemplum pro Ecclesiae pace respuitis? Quis autem nesciat sanctam Scripturam canonicam, tam Veteris quam Novi Testamenti, certis suis terminis contineri, eamque omnibus posterioribus episcoporum litteris ita praeponi, ut de illa omnino dubitari et disceptari non possit, utrum verum vel utrum rectum sit, quidquid in ea scriptum esse constiterit: episcoporum autem litteras quae post confirmatum canonem vel scriptae sunt vel scribuntur, et per sermonem forte sapientiorem cujuslibet in ea re peritioris, et per aliorum episcoporum graviorem auctoritatem doctioremque prudentiam, et per concilia licere reprehendi, si quid in eis forte a veritate deviatum est: et ipsa concilia quae per singulas regiones vel provincias fiunt, plenariorum conciliorum auctoritati quae fiunt ex universo orbe christiano, sine ullis ambagibus cedere: ipsaque plenaria saepe priora posterioribus emendari; cum aliquo experimento rerum aperitur quod clausum erat, et cognoscitur quod latebat; sine ullo typho sacrilegae superbiae, sine ulla inflata cervice arrogantiae, sine ulla contentione lividae invidiae, cum sancta humilitate, cum pace catholica, cum charitate christiana?
2.1.4
CAPUT IV.-- 5. Quapropter sanctus Cyprianus, tanto excelsior, quanto humilior, qui documentum Petri sic amavit, ut diceret,« Documentum, scilicet nobis et concordiae et patientiae tribuens, ut non pertinaciter nostra amemus, sed quae aliquando a fratribus et collegis nostris utiliter et salubriter suggeruntur, si sint vera et legitima, ipsa potius nostra ducamus;» satis ostendit facillime se correcturum fuisse sententiam suam, si quis ei demonstraret Baptismum Christi sic dari posse ab eis qui foras exierunt, quemadmodum amitti non potuit cum foras exirent: unde multa jam diximus. Nec nos ipsi tale aliquid auderemus asserere, nisi universae Ecclesiae concordissima auctoritate firmati; cui et ipse sine dubio cederet, si jam illo tempore quaestionis hujus veritas eliquata et declarata per plenarium concilium solidaretur. Si enim Petrum laudat et praedicat ab uno posteriore collega patienter concorditerque correctum, quanto citius ipse cum concilio provinciae suae universi orbis auctoritati patefacta veritate cessisset? quia profecto et uni verum dicenti et demonstranti posset facillime consentire tam sancta anima, tam pacata: et fortasse factum est, sed nescimus. Neque enim omnia quae illo tempore inter episcopos gesta sunt, memoriae litterisque mandari potuerunt, aut omnia quae mandata sunt novimus. Quomodo enim potuit ista res tantis altercationum nebulis involuta, ad plenarii concilii luculentam illustrationem confirmationemque perduci, nisi primo diutius per orbis terrarum regiones, multis hinc atque hinc disputationibus et collationibus episcoporum pertractata constaret? Hoc autem facit sanitas pacis, ut cum diutius aliqua obscuriora quaeruntur, et propter inveniendi difficultatem, diversas pariunt in fraterna disceptatione sententias, donec ad verum liquidum perveniatur, vinculum permaneat unitatis, ne in parte praecisa remaneat insanabile vulnus erroris.
2.1.5
CAPUT V.-- 6. Et ideo plerumque doctioribus minus aliquid revelatur, ut eorum patiens et humilis charitas, in qua fructus major est, comprobetur, vel quomodo teneant unitatem, cum in rebus obscurioribus diversa sentiunt; vel quomodo accipiant veritatem, cum contra id quod sentiebant, declaratam esse cognoscunt. Quorum duorum manifestatum tenemus unum in beato Cypriano, id est, quomodo tenuerit unitatem cum eis a quibus diversum sentiebat. Ait enim:« Neminem judicantes, aut a jure communionis aliquem, si diversum senserit, amoventes.» Alterum autem, id est, quomodo accipere potuerit veritatem contra id quod sentiebat inventam, etsi litterae tacent, merita clamant; si epistola non invenitur. corona testatur; si concilium non indicat episcoporum, consortium indicat Angelorum. Non enim parvum documentum est pacatissimae animae, in ea unitate martyrium meruisse, unde se diversum sentiens noluit separare. Homines enim sumus. Unde aliquid aliter sapere quam res se habet, humana tentatio est. Nimis autem amando sententiam suam, vel invidendo melioribus, usque ad praecidendae communionis et condendi schismatis vel haeresis sacrilegium pervenire, diabolica praesumptio est. In nullo autem aliter sapere quam res se habet, angelica perfectio est. Quia itaque homines sumus, sed spe angeli sumus, quibus aequales in resurrectione futuri sumus, quamdiu perfectionem angeli non habemus, praesumptionem diaboli non habeamus. Ideo dicit Apostolus: Tentatio vos non apprehendat nisi humana. Humanum est ergo aliquid aliter sapere. Propterea dicit alio loco: Quotquot ergo perfecti hoc sapiamus; et si quid aliter sapitis, hoc quoque vobis Deus revelabit. Quibus autem revelat cum voluerit, sive in hac vita sive post hanc vitam, nisi ambulantibus in via pacis, et in nullam praecisionem deviantibus? Non quales isti sunt, qui viam pacis non cognoverunt, nec propter aliud unitatis vinculum disruperunt. Ideoque Apostolus cum dixisset, Et si quid aliter sapitis, hoc quoque vobis Deus revelabit; ne putarent praeter viam pacis quod aliter sapiebant sibi posse revelari, continuo addidit, Verumtamen in quod pervenimus, in eo ambulemus. In quo ambulans Cyprianus, perseverantissima tolerantia, non fuso sanguine, sed in unitate fuso, per martyrii confessionem pervenit ad angelicam lucem; ut si non antea, ibi certe revelatum agnosceret, quod cum aliter saperet, sententiam diversae opinionis vinculo non praeposuit unitatis.
2.1.6
CAPUT VI.-- 7. Vos itaque, Donatistae, quid ad haec dicitis? Si nostra sententia de Baptismo vera est, omnes qui aliter sapiebant Cypriani temporibus, non sunt ab Ecclesiae unitate separati, donec illud quod aliter saperent Deus illis revelaret: vos ergo quare separatione sacrilega pacis vinculum disrupistis? Si autem vestra sententia de Baptismo vera est, Cyprianus et caeteri cum quibus eum tale concilium celebrasse perhibetis, cum eis qui aliter sapiebant, in unitate manserunt: quare vos pacis vinculum disrupistis? Quodlibet horum elegeritis, contra vestram praecisionem sententiam ferre cogimini. Respondete, quare vos separastis? Quare contra orbem terrarum altare erexistis? Quare non communicatis Ecclesiis, quibus Epistolas apostolicas missas tenetis et legitis, et secundum ipsas vos vivere dicitis? Respondete, quare vos separastis? Propterea certe, ne malorum communione periretis. Quomodo ergo non perierunt Cyprianus et tot collegae ipsius? Qui cum crederent haereticos et schismaticos Baptismum non habere, sine Baptismo tamen receptis, cum peccata eorum tam immania tamque sacrilega super eos esse crederent, eis tamen communicare, quam separari ab unitate maluerunt, dicente Cypriano, Neminem judicantes, aut a jure communionis aliquem, si diversum senserit, amoventes.
2.2
Si ergo tali communione malorum pereunt justi, jam Ecclesia temporibus Cypriani perierat. Unde igitur exstitit origo Donati, ubi catechizatus est, ubi baptizatus, ubi ordinatus, quando jam Ecclesiam contagio communionis exstinxerat? Si autem erat Ecclesia, nihil obesse mali bonis in una communione potuerunt. Quare vos separastis? Ecce in unitate video Cyprianum et alios collegas ejus, qui facto concilio censuerunt omnes qui extra Ecclesiae communionem fuerint baptizati, Baptismum non habere, et ideo eis dandum esse cum veniunt. Sed ecce rursus in eadem unitate video quosdam de hac re aliter sentire, et eos qui ab haereticis vel schismaticis venerint, agnito in eis Baptismo Christi non audere iterum baptizare. Hos omnes catholica unitas materno sinu complectitur, invicem onera sua portantes, et studentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis, donec alteris eorum, si quid aliter sapiebant, Dominus revelaret. Si vera isti sentiebant, ab illis non contaminabantur, an contaminabantur? Si vera illi sentiebant, ab istis non contaminabantur, an contaminabantur? Quod volueritis eligite. Si contaminabantur, jam tunc non erat Ecclesia: respondete, unde huc existis? Si autem permanebat Ecclesia, nullo modo boni a malis tali communione contaminantur: respondete, quare vinculum disrupistis?
2.3.1
An forte schismatici sine Baptismo recepti non contaminant, et traditores sanctorum Librorum contaminant? Vestros quidem fuisse traditores manifestissima rerum gesta testantur. Et si tunc in illos quos arguebatis vera diceretis, causam vestram unitati orbis terrarum persuasissetis, ut vobis retentis illi excluderentur. Quod si conati estis facere et non obtinuistis, innocens est orbis terrarum, qui judicibus ecclesiasticis potius quam victis litigatoribus credidit: si autem noluistis agere causam vestram, innocens est orbis terrarum, qui damnare non potuit inauditos. Quare ergo vos ab innocentibus separastis? Sacrilegium schismatis vestri defendere non valetis. Sed haec omitto: hoc dico; si vos possent contaminare traditores, qui non sunt a vobis convicti, et a quibus vos estis victi, multo magis possent sacrilegia schismaticorum et haereticorum sine Baptismo secundum vestram sententiam recepta contaminare Cyprianum. Non se tamen ille separavit. Et quia permanebat Ecclesia, manifestum est quod contaminari non potuit. Quare ergo vos, non dico ab innocentibus, quod probatur; sed ab ipsis, quod non probatur, traditoribus separastis? An, ut dicere coeperam, graviora sunt crimina traditorum quam schismaticorum? Non afferamus stateras dolosas, ubi appendamus quod volumus, et quomodo volumus, pro arbitrio nostro dicentes, Hoc grave, hoc leve est: sed afferamus divinam stateram de Scripturis sanctis tanquam de thesauris dominicis, et in illa quid sit gravius appendamus; imo non appendamus, sed a Domino appensa recognoscamus. Tempore illo quo Dominus priora delicta recentibus poenarum exemplis cavenda monstravit, et idolum fabricatum atque adoratum est, et propheticus liber ira regis contemptoris incensus, et schisma tentatum; idololatria gladio punita est, exustio libri bellica caede et peregrina captivitate, schisma hiatu terrae, sepultis auctoribus vivis, et caeteris coelesti igne consumptis. Quis jam dubitaverit hoc esse sceleratius commissum, quod est gravius vindicatum? A talibus sacrilegis venientes, sine Baptismo, ut dicitis, si Cyprianum non contaminabant, quomodo vos contaminare poterant non convicti, sed conficti traditores? Qui si non Libros incendendos tradidissent, sed eos ipsi manibus suis incendissent, minoris fuissent utique sceleris, quam si schisma committerent; quia illud mitius, illud gravius vindicatum est, non humano arbitrio, sed divino judicio.
2.3.2
CAPUT VII.-- 10. Quare vos ergo separastis? Si ullus sensus in vobis est, videtis vos certe quid responderi possit non invenire. Non usque adeo, inquiunt, omnia defecerunt, ut non possimus respondere, Sic volumus.« Tu quis es, qui judices alienum servum? Suo domino stat, aut cadit». Quod eis dictum non intelligunt, qui volebant non de factis manifestis, sed de cordibus alienis judicare. Nam quomodo ipse tam multa de sceleribus schismatum et haeresum loquitur? Aut quomodo canitur in Psalmis, Si vere justitiam diligitis, recte judicate, filii hominum? Cur autem ipse Dominus dicit, Nolite personaliter judicare, sed rectum judicium judicate; si non licet de aliquo judicare? Postremo ipsi de illis traditoribus de quibus falsa judicaverunt, cur omnino judicaverunt de servis alienis? Suo domino stabant, aut cadebant. Cur denique de recentibus Maximianistis plenarii concilii, sicut dicunt, ore veridico non dubitaverunt tale proferre judicium, ut eos primis illis schismaticis, quos vivos terra sorbuit, compararent? Quorum quosdam tamen, quod negare non possunt, aut innocentes damnaverunt, aut nocentes iterum receperunt. Sed cum verum dicitur cui respondere non possunt, rodunt murmura salebrosa: Sic volumus.« Tu quis es, qui judices alienum servum? Suo domino stat, aut cadit.» Cum autem infirma ovis in solitudine aspicitur, ubi pastor qui reclamet absens videtur, dentes exseruntur, frangitur guttur invalidum: Bonus homo esses, si non esses traditor. Consule animae tuae; esto christianus. O improbam rabiem! Cum christiano dicitur, Esto christianus; quid aliud docetur, nisi negare se christianum? Numquid aliud erat quod docere cupiebant illi Christianorum persecutores, quibus qui restiterunt, facti sunt martyres? An levius putatur quod gladio minante, quam quod lingua insidiante committitur?
2.4
Ad ista respondete, lupi rapaces, qui pellibus ovinis indui cupientes, beati Cypriani litteras pro vobis esse arbitramini. Contaminabat Cyprianum sacrilegium schismaticorum, an non contaminabat? Si contaminabat, jam tunc periit Ecclesia, non erat unde propagaremini. Si autem non contaminabat, quo scelere alieno possunt in unitate contaminari innocentes, si schismatis sacrilegio non possunt? Quare ergo vos separastis? Quare cum leviora quae fingitis, fugitis, ipsum sacrilegium schismatis, quod est omnibus gravius, commisistis? An forte jam placet fateri non fuisse jam illos vel schismaticos vel haereticos, qui extra communionem Ecclesiae, vel in schismate aliquo vel in haeresi fuerant baptizati, quia transeundo ad Ecclesiam, et errores suos pristinos anathemando, destiterant esse quod erant? Quomodo ergo sine Baptismo non super eos remanserant scelera eorum? An ille Baptismus Christi erat, sed eis extra Ecclesiae communionem prodesse non poterat; eum autem venerunt, et anathemato praeterito errore in Ecclesiae pacem per manus impositionem recepti sunt, tunc in charitate radicatis et fundatis, sine qua infructuosa sunt caetera, prodesse coepit et ad remissionem peccatorum et ad sanctificationem vitae, quod sine fructu extra portabant?
2.5.1
Nolite ergo nobis auctoritatem objicere Cypriani ad Baptismi repetitionem: sed tenete nobiscum exemplum Cypriani ad unitatis conservationem. Nondum enim erat diligenter illa Baptismi quaestio pertractata, sed tamen saluberrimam consuetudinem tenebat Ecclesia, in ipsis quoque schismaticis et haereticis corrigere quod pravum est, non iterare quod datum est; sanare quod vulneratum est, non curare quod sanum est. Quam consuetudinem credo ex apostolica traditione venientem( sicut multa quae non inveniuntur in litteris eorum, neque in conciliis posteriorum, et tamen quia per universam custodiuntur Ecclesiam, nonnisi ab ipsis tradita et commendata creduntur): hanc ergo saluberrimam consuetudinem per Agrippinum praedecessorem suum dicit sanctus Cyprianus quasi coepisse corrigi. Sed sicut diligentius inquisita veritas docuit, quae post magnos dubitationis fluctus ad plenarii concilii confirmationem perducta est, verius creditur per Agrippinum corrumpi coepisse, non corrigi. Irruente itaque tam magna quaestione, cum de remissione peccatorum et de spirituali hominis regeneratione, utrum posset apud haereticos vel apud schismaticos fieri, difficile ratio redderetur, et praecederet auctoritas Agrippini, et nonnullorum qui ei consenserant hominum in hac quaestione deficientium, qui maluerant aliquid novum moliri, quam tenere consuetudinem cujus defensionem non intelligebant; irruerunt in oculos animae verisimiles rationes, et intercluserunt iter pervestigandae veritatis.
2.5.2
CAPUT VIII.-- 13. Nec arbitror beatum Cyprianum propter aliud contra consuetudinem quid sentiret liberius exprompsisse, prioremque dixisse, nisi ut alium, si forte existeret, cui esset melius revelatum, gratissime acciperet; et ostenderet imitandam, non solum docendi diligentiam, sed etiam discendi modestiam: si autem nullus existeret, qui tale aliquid afferret, unde illae omnes verisimiles rationes quibus movebatur refellerentur, in eadem sententia permaneret, bene sibi conscius et non occultatae quae putabatur veritatis, et retentae quae amabatur unitatis. Nam et illud sic intellexit quod ait Apostolus:« Prophetae autem duo aut tres loquantur, et caeteri examinent; si alii revelatum fuerit sedenti, ille prior taceat». Qua in parte, inquit, docuit et ostendit, multa singulis in melius revelari, et debere unumquemque, non pro eo quod semel imbiberat et tenebat, pertinaciter congredi; sed si quid melius et utilius exstiterit, libenter amplecti. His utique verbis non solum eos admonuit sibi consentire, qui melius aliquid non videbant; sed etiam hortatus est, si qui possent afferre aliquid quo prior consuetudo servanda potius firmaretur: ut si tale esset quod refelli non posset, etiam ipse ostenderet quam veraciter dixerit,« debere unumquemque non pro eo quod semel imbiberat et tenebat, pertinaciter congredi; sed si quid melius et utilius exstiterit, libenter amplecti.» Sed quia tunc non exstiterant, nisi qui ei consuetudinem opponerent; defensiones autem ipsius consuetudinis non tales afferrent, quibus illa talis anima moveretur: noluit vir gravissimus rationes suas, etsi non veras( quod eum latebat), sed tamen non victas, veraci quidem, sed tamen nondum assertae consuetudini cedere. Quam tamen consuetudinem nisi prior ante Agrippinus, et nonnulli per Africam coepiscopi ejus etiam per concilii sententias deserere tentavissent, non auderet iste saltem ratiocinari adversus eam: sed in tam obscura quaestione turbatus, et ubique intuens universalem robustamque consuetudinem, coarctaret se potius et prece et intentione mentis ad Deum, ut quod postea plenario concilio visum est, id verum esse perspiceret et doceret. Sed cum fatigatum praecedentis concilii quod per Agrippinum factum est excepisset auctoritas, maluit praedecessorum suorum tanquam inventum defendere, quam inquirendo amplius laborare. Nam in fine epistolae ad Quintum ita ostendit, in quo tanquam lectulo auctoritatis quasi fessus acquieverit.
2.5.3
CAPUT IX.-- 14. Quod quidem, inquit, et Agrippinus bonae memoriae vir, cum caeteris coepiscopis suis qui illo tempore in provincia Africa et Numidia Ecclesiam Domini gubernabant, statuit, et librata concilii communis examinatione firmavit: quorum sententiam religiosam et legitimam, salutarem, fidei et Ecclesiae catholicae congruentem, nos etiam secuti sumus. Hac attestatione satis ostendit, multo magis se fuisse commemoraturum, si quod de hac re transmarinum vel universale concilium factum esset. Nondum autem factum erat, quia consuetudinis robore tenebatur orbis terrarum, et haec sola opponebatur inducere volentibus novitatem, quia non poterant apprehendere veritatem. Postea tamen dum inter multos ex utraque parte tractatur et quaeritur, non solum inventa est, sed etiam ad plenarii concilii auctoritatem roburque perducta, post Cypriani quidem passionem, sed antequam nos nati essemus. Hanc autem fuisse consuetudinem Ecclesiae, quae postea multis discussis ambagibus perspecta veritate plenario concilio confirmata est, satis ostenditur et ipsius beati Cypriani verbis in eadem ad Jubaianum epistola, quae in concilio lecta memoratur. Ait enim:« Sed dicit aliquis, Quid ergo fiet de iis qui in praeteritum de haeresi ad Ecclesiam venientes, sine Baptismo admissi sunt?» Ubi certe quid fieri soleret, etsi non fieri vellet, satis ostendit; et eo ipso quod concilium Agrippini commemorat, aperte indicat fuisse aliam consuetudinem Ecclesiae. Neque enim opus erat hoc concilio velle statuere, si jam consuetudine tenebatur: et in ipso concilio nonnullae sententiae omnino declarant, eos contra Ecclesiae consuetudinem decrevisse, quod decernendum esse arbitrati sunt. Quapropter illud unum isti considerent quod omnibus patet: si auctoritas Cypriani sequenda est, magis eam sequendam esse in unitate servanda, quam in Ecclesiae consuetudine commutanda; si autem concilium ejus attenditur, huic esse universae Ecclesiae posterius concilium praeponendum, cujus se membrum esse gaudebat; et ut se in totius corporis compage retinenda caeteri imitarentur, saepius admonebat. Nam et concilia posteriora prioribus apud posteros praeponuntur, et universum partibus semper jure optimo praeponitur.
2.5.4
CAPUT X.-- 15. Quid autem agunt isti, cum docetur sanctus Cyprianus, etiamsi non admisit in haeresi vel schismate baptizatos, tamen communicasse admittentibus, quod apertissime declaravit, dicens: Neminem judicantes, aut a jure communionis aliquem, si diversum senserit, amoventes? Si talium communione maculatus est, cur in tractando Baptismo ejus auctoritatem sectantur? Si autem talium communione maculatus non est, cur in unitate retinenda exemplum ejus non imitantur? Numquid hic restat, nisi ut dicant, Sic volumus? Quid aliud sermoni veritatis justitiaeque respondent omnes flagitiosi et facinorosi homines, luxuriosi, ebriosi, adulteri, et modis omnibus impudici, fures, raptores, homicidae, latrones, malefici, idololatrae, quid aliud respondent cum eos veritas arguit, nisi, Hoc volo, hoc me delectat? Et si christiano tincti sunt nomine, dicunt etiam, Tu quis es, qui judices alienum servum? Verumtamen eo sunt isti modestiores, quia cum legibus divinis et humanis aliquid poenarum pro suis perditis moribus factisque patiuntur, non se martyres dicunt: isti autem simul habere volunt et sacrilegorum vitam et innocentium famam, et in sceleratis factis nullam poenam et in poenis justis martyrum gloriam: quasi non tanto sit erga illos major misericordia et patientia Dei, quanto magis eos partibus corripiens dat locum poenitentiae, et in hac vita flagella ingeminare non cessat; ut considerantes quae patiantur et quare patiantur, aliquando resipiscant: et qui jam pro unitate Donati Maximianistarum Baptismum receperunt, pro pace Christi orbis terrarum Baptismum potius amplectantur, reddantur radici, reconcilientur unitati, videant nihil sibi remansisse quod dicant, sed tamen remansisse quod faciant, ut pro factis eorum praeteritis sacrificium dilectionis offeratur placabili Deo, cujus unitatem nefario scelere disruperunt, cujus Sacramentis tam diuturnas injurias irrogarunt. Misericors est enim et miserator Dominus, longanimis et multum misericors et verax. Amplectantur in praesenti vita misericordem et longanimem, et timeant in futura veracem. Non vult enim mortem impii, quantum ut revertatur et vivat: quia sententiam flectit adversus injurias irrogatas. Haec est nostra exhortatio.
2.5.5
CAPUT XI.-- 16. Propter hoc eos habemus inimicos, quia vera dicimus, quia tacere metuimus, quia cessare ab instantia quanta possumus formidamus, quia obtemperamus Apostolo dicenti, Praedica verbum, insta opportune, importune; argue, hortare, increpa. Sed, sicut Evangelium loquitur, diligunt gloriam hominum magis quam Dei, et dum reprehendi ad tempus timent, damnari in sempiternum non timent. Vident etiam ipsi quid mali faciant, vident non esse quid omnino respondeant: sed nebulas imperitis offundunt, cum ipsi vivi sorbeantur, id est, scientes et agnoscentes intereant. Viderunt horrere homines, et graviter detestari, quod etiam se ipsi in multa schismata diviserunt, et maxime in Africae capite et notissima civitate Carthagine: conati sunt resarcire dedecus pannorum suorum. Putantes quod possent Maximianistas auferre, magno conatu per Optatum Gildonianum fortiter institerunt, multa illis mala et persecutiones saevissimas intulerunt. Receperunt inde aliquos, putantes quod possent omnes eodem terrore converti: his autem quos receperunt, noluerunt facere injuriam, ut ab eis in schismate baptizatos denuo baptizarent, vel potius ab his ipsis rebaptizari eos facerent intus, a quibus baptizati erant foris, atque hoc modo suae nefariae consuetudini praescripserunt. Sentiunt quam scelerate jam faciant, recepto Baptismo Maximianistarum, violare Baptismum orbis terrarum. Sed timent rebaptizatos suos, ne forte non eis parcant, si ipsi pepercerint caeteris; ne de illis exigant animas suas, si animas aliorum trucidare cessaverint.
2.5.6
CAPUT XII.-- 17. Quid de receptis Maximianistis respondeant, non inveniunt. Si dixerint, Innocentes recepimus: respondetur eis, Ergo innocentes damnaveratis. Si dixerint, Nesciebamus: Ergo temere judicastis( sic etiam de traditoribus sententiam temerariam protulistis); falsumque dixistis, Plenarii concilii ore veridico damnatos esse cognoscite( In Bagaitani concilii sententia). Neque enim ore veridico innocentes damnari potuerunt. Si dixerint, Non eos damnavimus: recitatur concilium, recitantur nomina et episcoporum et civitatum. Si dixerint, Non est ipsum concilium nostrum: recitantur Gesta proconsularia, ubi non semel idem concilium allegaverunt, ut eosdem Maximianistas de basilicis excluderent, et judiciorum strepitu atque auxiliorum impetu proturbarent. Si dixerint, Felicianum Mustitanum et Praetextatum Assuritanum, quos postea receperunt, cum Maximiano non fuisse: recitantur Gesta quibus eos de basilicis excludendos ex concilio suo quod adversus Maximianistas fecerunt, de judiciis publicis postularunt. Si dixerint, Pro pace suscepti sunt: respondetur, Cur ergo veram et plenam non agnoscitis pacem? Quis vos impulit, quis coegit pro pace Donati schismaticum recipere damnatum, et contra pacem Christi orbem damnare inauditum? Urget eos undique veritas; vident se non habere quid respondeant, et putant se non habere quid faciant: quid loquantur non inveniunt. Tacere non permittuntur; malunt perversis vocibus veritati reluctari, quam confessis erroribus paci restitui.
2.5.7
CAPUT XIII.-- 18. Quis autem non intelligat quid in corde suo possint dicere? Quid ergo facimus, inquiunt, de his quos jam rebaptizavimus? Respondetur: Redite cum eis ad Ecclesiam, medicamento pacis offerte curandos quos vulnerastis, vitae charitatis offerte suscitandos quos occidistis. Multum valet ad propitiandum Deum fraterna concordia. Si duobus ex vobis, ait Dominus, convenerit in terra, quidquid patieritis fiet vobis. Si duobus hominibus, quanto magis duobus populis? Simul nos Domino prosternamus, participamini nobiscum unitatem, participemur vobiscum dolorem, et charitas cooperiat multitudinem peccatorum. Ab ipso beato Cypriano consilium quaerite, attendite quantum de unitatis bono praesumpserit, unde se non disrupit a diversa sentientibus; et cum arbitraretur eos qui extra Ecclesiae communionem baptizarentur, Baptismum non habere, credidit eos tamen in Ecclesiam simpliciter admissos propter ipsius unitatis vinculum posse ad veniam pertinere. Sic enim solvit quaestionem, quam sibi ipse proposuit ad Jubaianum ita scribens: Sed dicit aliquis, Quid ergo fiet de his qui in praeteritum de haeresi ad Ecclesiam venientes, sine Baptismo admissi sunt? Potens est Dominus misericordia sua indulgentiam dare, et eos qui ad Ecclesiam simpliciter admissi, in Ecclesia dormierunt, ab Ecclesiae suae muneribus non separare.
2.5.8
CAPUT XIV.-- 19. Quid sit autem perniciosius, utrum omnino non baptizari, an rebaptizari, judicari difficile est. Video quidem quid amplius homines detestentur atque horreant: verumtamen recurrens ad illam stateram dominicam, ubi non ex humano sensu, sed ex auctoritate divina rerum momenta penduntur, invenio de utraque re Domini sententiam. Nam et Petro dixit, Qui lotus est, non habet necessitatem iterum lavandi: et Nicodemo, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non intrabit in regnum coelorum. Quid habeat secretior dijudicatio Dei, hominibus quales nos sumus, difficile est fortasse cognoscere: quantum tamen ad ipsa verba attinet, cuilibet homini manifestum est quantum distet inter, non habet necessitatem lavandi; et, non intrabit in regnum coelorum. Ipsa denique Ecclesia sic traditum tenet, ut hominem sine Baptismo ad altare prorsus non possit admittere; rebaptizatum autem cum post poenitentiam liceat admitti, quid aliud ostenditur nisi eum Baptismo non carere? Si ergo Cyprianus quos esse sine Baptismo arbitrabatur, tamen propter unitatis vinculum ad veniam pertinere praesumebat; potens est Dominus per ipsum unitatis vinculum et pacis etiam rebaptizatis placari, et eis a quibus rebaptizati sunt, ea ipsa pacis compensatione mitescere, et omnia quae in errore commiserant delicta donare, offerentibus sacrificium charitatis, quae cooperit multitudinem peccatorum; ut non attendat quam multi eorum discessu vulnerati sint, sed quam plures eorum reditu liberati. In quo enim vinculo pacis credidit Cyprianus posse per misericordiam Dei ab Ecclesiae muneribus non separari eos quos in Ecclesiam sine Baptismo existimabat admissos, in eodem vinculo pacis credimus per eamdem misericordiam Dei mereri veniam posse rebaptizatos.
2.5.9
CAPUT XV.-- 20. Ecclesia quippe catholica et temporibus beati Cypriani, et ante ipsum praeterito tempore, aut rebaptizatos, aut Baptismum non habentes, unitatis gremio continebat: aut illi, aut illi salutem non nisi unitatis ipsius merito consecuti sunt. Si enim non habebant Baptismum qui ab haereticis veniebant, sicut asserit Cyprianus; non recte admittebantur: et tamen eisdem ipse indulgentiam de Domini misericordia propter unitatem Ecclesiae non desperavit. Ita ergo si habebant Baptismum, non recte rebaptizantur; quid itaque illos nisi eadem unitatis charitas adjuvabat, ut quod in Sacramento tractando latebat humanam infirmitatem, divina misericordia non reputaret amantibus pacem? Cur ergo cum vestros rebaptizatos timetis, et illis et vobis salutis aditus invidetis? Fuit aliquando de Baptismo dubitatio: qui diversa senserunt, in unitate manserunt. Ea dubitatio procedente tempore perspecta veritate sublata est: quaestio quae nondum finita Cyprianum non deterruit ut recederet, vos finita ut redeatis invitat. Venite ad Catholicam concordantem, quam Cyprianus non deseruit fluctuantem: aut si vobis exemplum Cypriani jam displicet, qui communicavit eis qui cum Baptismate haereticorum recipiebantur, aperte dicens, Neminem judicantes, aut a jure communionis aliquem, si diversum senserit, amoventes; quo itis, miseri? quid agitis? Et vos ipsos fugite, quia inde processistis, ubi ille permansit. Si vero ei, propter abundantiam charitatis et amorem fraternitatis, et vinculum pacis, nec sua peccata, nec aliena obesse potuerunt; huc redite, ubi et nobis et vobis multo minus oberunt quae vestri finxerunt.