De baptismo contra Donatistas
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo">
—
⋯
Original / primary: 7461 Debacod
3.1
LIBER TERTIUS. Refellenda ea suscipit, quae in Cypriani ad Jubaianum epistola videntur probare Christi Baptismum per haereticos dari non posse.
3.1
CAPUT PRIMUM.-- 1. Arbitror jam manifestum esse omnibus posse, auctoritatem beati Cypriani ad retinendum vinculum pacis, nulloque modo violandam unitatis Ecclesiae saluberrimam charitatem, magis pro nobis quam pro Donatistis esse proponendam. Si enim Cypriani exemplo uti voluerint ad rebaptizandos catholicos, quia ille censuit in catholica baptizandos haereticos: nos potius ejus exemplo utimur, quo apertissime statuit a catholica communione, id est, a Christianis toto orbe terrarum diffusis, etiam malis et sacrilegis admissis, nullo modo per separationem communionis esse recedendum, quandoquidem nec eos qui, ut eidem videbatur, non baptizatos sacrilegos in catholicam communionem recipiebant, a jure communionis voluit amovere, dicens, Neminem judicantes, aut a jure communionis aliquem, si diversum senserit, amoventes.
3.2
CAPUT II.-- 2. Video tamen quid adhuc a me possit inquiri, videlicet ut respondeam verisimilibus illis rationibus, quibus vel ante Agrippinus, vel ipse Cyprianus, vel illi qui eis in Africa consenserunt, vel si forte aliqui ex transmarinis terris longeque discretis, nullo quidem sive plenario sive saltem regionali concilio, sed epistolari colloquio commoti sunt, ut hoc esse faciendum putarent, quod et consuetudo Ecclesiae pristina non habebat, et postea catholicus orbis terrarum robustissima firmitate consensionis exclusit: ut quod per disputationes ejusmodi in aliquorum mentes irrepere coeperat, de salute veniens unitatis potentior veritas et universalis medicina sanaret. Hunc itaque sermonem videant quam securus aggrediar. Si assequi et ostendere non potuero, quomodo refellantur ea quae de concilio Cypriani vel epistolis ejus affirmant, Christi Baptismum per haereticos dari non posse; in Ecclesia manebo securus, in cujus communione cum eis qui sibi non consenserant, mansit ipse Cyprianus.
3.1.1
Quod si dicunt, propterea tunc illam catholicam Ecclesiam fuisse, quia erant ibi pauci, vel si hoc putant, etiam multi qui Baptismum datum apud haereticos improbabant, et baptizabant eos qui inde veniebant: Quid ergo? ante Agrippinum, a quo ista coepit quasi nova ratio adversus consuetudinem dimicans, numquid non erat Ecclesia? Quid denique post Agrippinum, quando nisi ad pristinam consuetudinem reditum esset, alterum moliri concilium non esset necesse Cypriano, numquid non erat Ecclesia, quia talis per omnia consuetudo tenebatur, ut Baptismus Christi nonnisi Christi Baptismus haberetur, etiamsi apud haereticos vel schismaticos datus fuisse probaretur? Quod si erat etiam tunc Ecclesia, et haereditas Christi non interrupta perierat, sed per omnes gentes augmenta capiens permanebat; tutissima ratio est in eadem consuetudine permanere, quae tunc bonos et malos una complexione portabat. Si autem tunc non erat Ecclesia, quia sacrilegi haeretici sine Baptismo recipiebantur, et hoc universali consuetudine tenebatur; unde Donatus apparuit? de qua terra germinavit? de quo mari emersit? de quo coelo cecidit? Nos itaque, ut dicere coeperam, in ejus Ecclesiae communione securi sumus, per cujus universitatem id nunc agitur, quod et ante Agrippinum, et inter Agrippinum et Cyprianum per ejus universitatem similiter agebatur; et cujus universitatem neque Agrippinus deseruit, neque Cyprianus, neque illi qui eis consenserant, quamvis aliter quam caeteri saperent, sed cum eis ipsis a quibus diversa senserunt, in eadem unitatis communione manserunt. Ipsi autem considerent ubi sint, qui neque unde propagati sunt possunt dicere, si jam tunc Ecclesiam recepti sine Baptismo haeretici et schismatici communionis contagione perdiderant: neque ipsi Cypriano consentiunt; ille enim cum receptoribus haereticorum et schismaticorum, ac per hoc etiam cum ipsis receptis manere se in communione professus est; isti autem propter nomen traditorum quos in Africa infamaverunt, et in transmarino judicio non convicerunt, se ab orbis terrarum communione separarunt: cum etiamsi vera crimina objicerent, multo sint majora scelera haeresum et schismatum, unde sine Baptismo, sicut ipse sensit, venientes, et in catholicam communionem non per Baptismum recepti, non potuerunt maculare Cyprianum. Neque in eo ipso in quo se dicunt imitari Cyprianum, inveniunt quid respondeant de recepto Baptismo Maximianistarum, cum eis, quos ex eorum numero, quos concilio suo plenario damnatos, etiam terrenarum potestatum judicio sunt persecuti, in suam communionem, in eodem ipso episcopatu in quo damnaverant revocaverunt. Quapropter si temporibus Cypriani perdidit Ecclesiam malorum communio, non habent isti suae communionis originem; si autem non perdidit, non habent suae praecisionis aliquam defensionem: insuper nec exemplum Cypriani sectantur, quia unitatis vinculum disruperunt; nec ipsum concilium, quia Maximianistarum Baptismum receperunt.
3.1.2
CAPUT III.-- 4. Nunc ergo nos manentes in exemplo Cypriani, consideremus etiam concilium Cypriani. Quid ait Cyprianus? Audistis, inquit, collegae dilectissimi, quid mihi Jubaianus coepiscopus noster scripserit, consulens mediocritatem nostram de illicito et profano haereticorum Baptismo; quidque ergo rescripserim ei, censens scilicet quod semel atque iterum et saepe censuimus, haereticos ad Ecclesiam venientes Ecclesiae Baptismo baptizari et sanctificari oportere. Item lectae sunt vobis et aliae Jubaiani litterae, quibus pro sua sincera et religiosa devotione ad epistolam nostram rescribens, non tantum consensit, sed et instructum se esse gratias egit. His verbis beati Cypriani, accepimus eum a Jubaiano esse consultum, et quod responderit consulenti, et quod ille instructum se esse gratias egerit. Numquid jam pertinaces existimari debemus, si considerare voluerimus eamdem ipsam epistolam, qua hoc Jubaiano persuasum est? Donec enim persuadeatur et nobis( si hoc persuaderi veris rationibus potest), securos nos de jure catholicae communionis facit ipse Cyprianus.
3.2.1
Sequitur enim, et dicit: Superest ut de hac ipsa re quid singuli sentiamus, proferamus, neminem judicantes, aut a jure communionis aliquem, si diversum senserit, amoventes. Non solum ergo mihi salvo jure communionis adhuc verum quaerere, sed etiam diversum sentire concedit. Neque enim quisquam nostrum, inquit, episcopum se episcoporum constituit, aut tyrannico terrore ad obsequendi necessitatem collegas suos adigit. Quid mansuetius? quid humilius? Nulla nos certe deterret auctoritas a quaerendo quid verum sit. Quando habeat, inquit, omnis episcopus pro licentia libertatis et potestatis suae arbitrium proprium, tamque judicari ab alio non possit, quam nec ipse potest alterum judicare: opinor utique, in his quaestionibus quae nondum eliquatissima perfectione discussae sunt. Noverat enim quantam Sacramenti profunditatem tunc omnis Ecclesia varia disputatione versabat, liberumque faciebat quaerendi arbitrium, ut examinata veritas panderetur. Neque enim mentiebatur, et simpliciores collegas in verbo capere cogitabat, ut cum se diversum sentire prodidissent, tunc contra quam promiserat, excommunicandos esse censeret. Absit ab anima tam sancta ista scelerata perfidia: qui hoc de tali viro quasi cum ejus laude sentiunt, nihil aliud quam se ipsos tales esse profitentur. Ego Cyprianum catholicum episcopum, catholicum martyrem, et quanto magis magnus erat, tanto se in omnibus humiliantem, ut coram Deo inveniret gratiam, nullo prorsus modo crediderim, in sancto praesertim concilio collegarum, aliud ore protulisse quam corde gestabat, praesertim cum addat et dicat: Sed exspectemus universi judicium Domini nostri Jesu Christi, qui unus et solus habet potestatem et praeponendi nos in Ecclesiae suae gubernatione, et de actu nostro judicandi( Ex concilio Carthaginensi). Sub tanti ergo commemoratione judicii, verum exspectans audire a collegis, prior eis mentiendi praeberet exemplum? Averterit Deus hanc dementiam a quolibet christiano, quanto magis a Cypriano! Habemus ergo quaerendi liberum arbitrium, ipsius Cypriani nobis mitissimo et veracissimo sermone concessum.
3.2.2
CAPUT IV.-- 6. Jam quidem incipiunt ejus collegae proprias proferre sententias: sed ad Jubaianum datas litteras audierunt. Recitatae sunt enim, sicut in exordio commemoratum est. Et nobis ergo recitentur, ut nos quoque inde quid sentire oporteat, quantum Dominus adjuvat, indagemus. Dicit forsitan quispiam, Quid ergo? tu modo dicis quid ad Jubaianum scripserit Cyprianus? Jam legi, fateor; et profecto issem in eamdem sententiam, nisi me ad diligentiorem considerationem revocaret tanta auctoritas aliorum, quos vel pares gratia doctrinae, vel etiam fortasse doctiores, per tot gentes Latinas, Graecas, Barbaras, et ipsam Hebraeam, Ecclesia toto orbe diffusa parere potuit, quae ipsum quoque pepererat, qui mihi nullo modo videri potuerunt frustra noluisse istam tenere sententiam: non quia fieri non potuit ut in obscurissima quaestione verius pluribus unus paucive sentirent; sed quia non facile pro uno vel paucis adversus innumerabiles ejusdem religionis et unitatis viros, et magno ingenio et uberi doctrina praeditos, nisi pertractatis pro viribus atque perspectis rebus ferenda sententia est. Itaque sollicitius inquirenti, quanta mihi etiam ipsius Cypriani litterae suggesserint pro hac sententia, quam nunc Ecclesia catholica tenet, ut Christi Baptismus non ex merito eorum per quos datur, sed ex ipsius de quo dictum est, Hic est qui baptizat, agnoscendus et approbandus sit, in progressu sermonis nostri res ipsa indicabit. Arbitremur itaque jam illam epistolam, quae ad Jubaianum ab eodem data est, recitatam nobis, sicut in concilio recitata est. Legat eam primo, qui lecturus est haec quae dicturus sum, ne quid forte necessarium me subtraxisse arbitretur. Nimis enim longum est, nec ad explicationem susceptae rei pertinet, ut omnia verba hujus epistolae nunc commemorentur a nobis.
3.2.3
CAPUT V.-- 7. Si quis autem quaerit, quid interim teneam dum ista pertracto: respondeo, primum mihi Cypriani litteras suggessisse quod teneam, donec perspiciam quale sit quod coepit postea disputari. Ait quippe ipse Cyprianus: Sed dicit aliquis, Quid ergo fiet de iis qui in praeteritum de haeresi venientes ad Ecclesiam, sine Baptismo admissi sunt? Utrum revera sine Baptismo isti fuerint; an ideo sint admissi, quia illi qui admittebant, eos habere Baptismum intelligebant, mox considerabimus. Verumtamen quae soleret esse Ecclesiae consuetudo, satis idem Cyprianus ostendit, qui ait, in praeteritum de haeresi ad Ecclesiam venientes sine Baptismo admissos.
3.3.1
Dicit etiam in ipso concilio Castus Siccensis: Qui contempta veritate praesumit consuetudinem sequi, aut circa fratres invidus est et malignus, quibus veritas revelatur; aut circa Deum ingratus est, cujus inspiratione Ecclesia ejus instruitur. Utrum veritas revelata sit, mox quaeremus: tamen aliam fuisse Ecclesiae consuetudinem, etiam iste confessus est.
3.3.2
CAPUT VI.-- 9. Dicit et Libosus Vagensis: In Evangelio Dominus,« Ego sum,» inquit,« veritas»: non dixit, Ego sum consuetudo. Itaque veritate manifestata, cedat consuetudo veritati. Plane quis dubitet veritati manifestatae debere consuetudinem cedere? Sed de manifestata veritate mox videbimus: nunc tamen et iste aliam consuetudinem fuisse manifestat.
3.3.3
CAPUT VII.-- 10. Item Zosimus a Tharassa dixit: Revelatione facta veritatis, cedat error veritati: quia et Petrus qui prius circumcidebat, cessit Paulo veritatem praedicanti. Noluit quidem iste dicere consuetudinem, sed errorem: verumtamen cum dicit, Quia et Petrus qui prius circumcidebat, cessit Paulo veritatem praedidicanti, satis indicat quod aliud etiam de Baptismo fieri solebat. Simul et admonet nos, non fuisse impossibile ut de Baptismo Cyprianus aliquid aliter saperet quam veritas postulabat, quae ab Ecclesia et ante illum et post illum retenta est; si potuit aliquid etiam Petrus aliter sapere quam veritas habebat, quam Paulo apostolo doctore didicimus.
3.3.4
CAPUT VIII.-- 11. Item Felix a Buslaceni dixit: In haereticis sine Ecclesiae Baptismo admittendis, nemo consuetudinem rationi et veritati praeponat; quia consuetudinem ratio et veritas semper excludit. Si ratio, si veritas, optime: sed hoc mox videbimus. Interim aliam fuisse consuetudinem etiam verbis hujus apparet.
3.3.5
CAPUT IX.-- 12. Item Honoratus a Tucca dixit: Cum Christus veritas sit, magis veritatem quam consuetudinem sequi debemus. His omnibus sententiis declaratur non extra Ecclesiae communionem nos esse constitutos, donec veritas, quam dicunt huic consuetudini esse praeponendam, liquido eluxerit. Si autem veritas id aperuit esse retinendum, quod illa consuetudo praescripserat; manifestum erit, nec illam frustra fuisse institutam atque roboratam, et vigilantius etiam post istas disputationes tanti Sacramenti saluberrimam observationem in Ecclesia catholica non potuisse mutari, sed conciliorum etiam majori robore confirmatam religiosissime custodiri.
3.3.6
CAPUT X.-- 13. Scribit ergo ad Jubaianum Cyprianus, de haereticorum Baptismo, qui videntur ei foris positi, et extra Ecclesiam constituti, vindicare sibi rem, nec juris sui, nec potestatis, quod nos, inquit, nec ratum possumus nec legitimum putare, quando hoc apud eos esse constet illicitum. Nec nos abnuimus eum qui apud haereticos vel in aliquo schismate extra communionem Ecclesiae baptizatur, non ei prodesse in quantum haereticorum et schismaticorum perversitati consentit; nec illos qui baptizant, quamvis ipsum et verum dent Baptismi sacramentum, recte tamen facere, extra Ecclesiam colligere, et contra Ecclesiam sentire. Sed aliud est non habere aliquid, aliud non jure habere vel illicite usurpare. Non itaque ideo non sunt Sacramenta Christi et Ecclesiae, quia eis illicite utuntur, non haeretici solum, sed etiam omnes iniqui et impii. Sed tamen illi corrigendi aut puniendi: illa vero agnoscenda et veneranda sunt.
3.4
Dicit sane de hac re non unum, sed duo vel amplius facta esse concilia, sed tamen Africana. Nam et in quodam septuaginta et unum episcopos fuisse commemorat, quorum omnium auctoritati, universae Ecclesiae cum longe pluribus episcopis toto orbe diffusae auctoritatem non dubitamus cum ipsius Cypriani pace praeponere, cujus universae Ecclesiae inevulsibile membrum se esse gaudebat.
3.5.1
Non est autem aqua profana et adultera, super quam nomen Dei invocatur, etiamsi a profanis et adulteris invocetur: quia nec ipsa creatura, nec ipsum nomen adulterum est. Baptismus vero Christi verbis evangelicis consecratus, et per adulteros et in adulteris sanctus est, quamvis illi sint impudici et immundi: quia ipsa ejus sanctitas pollui non potest, et sacramento suo divina virtus assistit, sive ad salutem bene utentium, sive ad perniciem male utentium. An vero solis vel etiam lucernae lux, cum per coenosa diffunditur, nihil inde sordium contrahit, et baptismus Christi potest cujusquam sceleribus inquinari? Si enim ad ipsas res visibiles quibus Sacramenta tractantur, animum conferamus; quis nesciat eas esse corruptibiles? Si autem ad id quod per illas agitur, quis non videat non posse corrumpi, quamvis homines per quos agitur, pro suis moribus vel praemia percipiant, vel poenas luant?
3.5.2
CAPUT XI.-- 16. Recte autem non movit Cyprianum quod scripsit Jubaianus, Novatianenses rebaptizare eos qui ad se ex Catholica venirent. Neque enim quidquid haeretici perverse fuerint imitati, propterea faciendum a Catholicis non est, quia illi similiter faciunt. Sed aliud est cur haeretici rebaptizare non debeant, aliud cur Catholica. Haeretici enim nec si in Catholica faciendum esset, facere deberent; quia in Catholicis hoc non esse dicunt, quod ipsi cum ibi essent acceperunt, et cum discederent abstulerunt: Catholica vero propterea non debet iterare Baptismum, qui apud haereticos datus est, ne judicare videatur ipsorum esse quod Christi est, aut eos non habere, quod intus cum acceperint, amittere utique foras exeundo non possunt. Hoc enim ipse etiam Cyprianus cum caeteris statuit, ut si ab haeresibus redirent ad Ecclesiam, quicumque fuerant in ea baptizati, non jam per Baptismum, sed per poenitentiam reciperentur: unde constat eos non posse amittere recedentes, quod non recipiunt remeantes. Non autem sicut haeresis ipsorum est, sicut error ipsorum est, sicut sacrilegium dissensionis ipsorum est, sic etiam Baptismus qui Christi est, dici debet ipsorum. Itaque cum illa mala ipsorum quando redeunt corriguntur, in eo quod ipsorum non est, ille est agnoscendus cujus est.
3.5.3
CAPUT XII.-- 17. Ideo autem non se novam aut repentinam rem statuisse beatus Cyprianus ostendit, quia sub Agrippino fieri jam coeperat.« Anni sunt,» inquit,« multi, et longa aetas, ex quo sub Agrippino bonae memoriae viro convenientes episcopi plurimi hoc statuerunt.» Proinde ab ipso Agrippino res nova facta est. Quomodo autem dicat,« Atque exinde in hodiernum tot millia haereticorum in provinciis nostris ad Ecclesiam conversi, non aspernati sunt, neque cunctati, imo et rationabiliter et libenter amplexi sunt, ut lavacri vitalis et salutaris Baptismi gratiam consequerentur,» non video: nisi forte hoc dicat,« exinde in hodiernum», quia nulla de illis ex quo in Ecclesia per Agrippini concilium baptizati sunt, quaestio alicujus excommunicationis exorta est. Caeterum si permanebat ab Agrippino usque ad Cyprianum consuetudo baptizandi ab haereticis venientes, utquid facta sunt a Cypriano de hac re concilia? Utquid eidem Jubaiano dicit, non se rem novam facere aut repentinam, sed ab Agrippino constitutam? Cur enim Jubaianus de novitate turbaretur, ut eum per auctoritatem Agrippini sanari oporteret, si ab Agrippino usque ad Cyprianum hoc tenebat Ecclesia? Cur denique tot ejus collegae in concilio dixerunt rationem et veritatem consuetudini praeponendam, ac non potius dixerunt eos qui aliud facere vellent, et contra veritatem et contra consuetudinem facere?
3.5.4
CAPUT XIII.-- 18. De remissione autem peccatorum, utrum per Baptismum apud haereticos fiat, quid mihi videretur, in alio jam volumine scripsi: sed etiam hic breviter commemoro. Si fit illic remissio debitorum per Baptismi sanctitatem; rursus debita redeunt per haeresis aut schismatis obstinationem: et ideo necessarium habent hujusmodi homines venire ad catholicam pacem, ut haeretici et schismatici esse jam desinant, et eorum quae in illos redierant, peccatorum purgationem in unitatis vinculo charitate operante mereantur. Si autem, quamvis apud haereticos vel schismaticos idem sit Baptismus Christi, non tamen ibi operatur remissionem peccatorum propter eamdem discordiae foeditatem et dissensionis iniquitatem: tunc incipit valere idem Baptismus ad dimittenda peccata, cum ad Ecclesiae pacem venerint; non ut jam vere dimissa non retineantur; neque ut ille Baptismus quasi alienus aut alius improbetur, ut alter tradatur: sed ut idem ipse qui propter discordiam foris operabatur mortem, propter pacem intus operetur salutem. Idem quippe odor erat de quo dicit Apostolus, Christi bonus odor sumus in omni loco; et tamen et in iis qui salvi fiunt, inquit, et in iis qui pereunt: aliis quidem odor vitae in vitam, aliis autem odor mortis in mortem. Quod etsi de alia re dixit, ad hoc ego posui, ut intelligatur aliquod bonum, non solum vitam posse operari bene utentibus, sed etiam mortem male utentibus.
3.5.5
CAPUT XIV.-- 19. Nec interest cum de sacramenti integritate et sanctitate tractatur, quid credat et quali fide imbutus sit ille qui accipit sacramentum. Interest quidem plurimum ad salutis viam, sed ad sacramenti quaestionem nihil interest. Fieri enim potest ut homo integrum habeat Sacramentum, et perversam fidem: sicut fieri potest ut integra teneat verba Symboli, et tamen non recte credat, sive de ipsa Trinitate, sive de resurrectione, vel aliquid aliud. Neque enim parva res est, in ipsa intus Catholica tenere integram fidem, ita ut omnino non de aliqua creatura, sed de ipso Deo nihil aliter credat quam veritas habet. Numquidnam ergo si in ipsa Catholica baptizatus, postea legendo, audiendo, et pacifice disserendo, ipso Domino revelante cognoverit aliter se antea credidisse quam debuit, denuo baptizandus est? Quis autem carnalis et animalis homo, non per phantasmata cordis sui evagetur, et constituat sibi Deum qualis ei pro suo sensu carnali placuerit, atque ita credat tantum longe aliter quam Deus est, quantum a veritate vanitas differt? Verissimam quippe sententiam dixit Apostolus, plenus lumine veritatis: Animalis, inquit, homo non percipit quae sunt Spiritus Dei. Et tamen de his hoc dicebat, quos jam fuisse baptizatos ipse manifestat. Eis enim dicit: Numquid Paulus crucifixus est pro vobis? aut in nomine Pauli baptizati estis? Habebant ergo isti Baptismi sacramentum, et tamen carnaliter sapiendo, quid poterant de Deo credere nisi secundum sensum carnis suae, ubi animalis homo non percipit quae sunt Spiritus Dei? Talibus dicit: Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Quasi parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam; nondum enim poteratis: sed nec adhuc quidem potestis; adhuc enim estis carnales. Tales etiam circumferuntur omni vento doctrinae de qualibus dicit: Ut ultra non simus parvuli, jactati et circumlati omni vento doctrinae. Numquid ergo isti si profecerint usque ad spiritualem hominis interioris aetatem, et intelligentiae sinceritate cognoverint quam longe aliter per fallaciam suorum phantasmatum de Deo crediderint, quam veritas postulabat, iterum baptizandi sunt? Sic etiam fieri potest ut in alicujus haeretici librum catholicus catechumenus incidat, et a veritate nesciens discernere errorem, credat aliquid contra catholicam fidem; cui tamen errori verba Symboli non repugnant: sub eisdem quippe verbis innumerabiles haereticorum errores exorti sunt. Putans ergo iste catholici alicujus magni atque docti esse illum librum, si talia credens in Catholica baptizetur, et posteriore diligentia cognoscat quemadmodum credere debeat, atque arrepta fide catholica illud ex animo respuat; numquid si hoc confessus fuerit, denuo baptizandus est? Aut si antequam discat et confiteatur, hoc sentire inveniatur, et quid abjicere debeat, quidve credere doceatur, manifestumque fiat in ea falsitate fidei baptizatum fuisse; numquid denuo baptizandus est? Quid ita? Quia illa sanctitas Sacramenti verbis evangelicis consecrata super eum integra manebat, sicut eam traditam acceperat; quamvis ipse in carnalis mentis vanitate constitutus, aliud cum baptizaretur crederet, quam credere debuisset. Quapropter manifestum est, fieri posse ut fide non integra integrum in quoquam maneat Baptismi sacramentum: et ideo illa quae de diversorum haereticorum varietate dicuntur, ad istam quaestionem non pertinent. Illud enim in unoquoque corrigendum est, quod ille per quem corrigitur, pravum esse perspexerit. Illud sanandum est quod aegrotat: illud dandum est quod non habetur, et maxime charitas pacis, sine qua caetera prodesse non possunt. Sed tamen cum adsunt non quasi desint tradenda sunt; sed ut fructuose, et non perniciose habeantur, per ipsum vinculum pacis et eminentiam charitatis agendum est.
3.5.6
CAPUT XV.-- 20. Quamobrem si evangelicis verbis,« In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti», Marcion Baptismum consecrabat, integrum erat Sacramentum; quamvis ejus fides sub eisdem verbis aliud opinantis quam catholica veritas docet, non esset integra, sed fabulosis falsitatibus inquinata. Nam sub eisdem verbis, id est, In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, non solum Marcion, aut Valentinus, aut Arius, aut Eunomius, sed ipsi carnales parvuli Ecclesiae( quibus dicebat Apostolus, Non potui loqui vobis quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus), si possent singuli diligenter interrogari, tot diversitates opinionum fortassis, quot homines numerarentur: Animalis enim homo non percipit quae sunt Spiritus Dei. Numquid tamen ideo non integrum Sacramentum accipiunt? aut numquid ideo si profecerint, et opinionum carnalium vanitatem emendaverint, denuo quod acceperant repetendum est? Accipit quisque secundum fidem suam, sed quantum capit gubernante illa misericordia Dei, de qua praesumens idem apostolus dicit: Si quid aliter sapitis, id quoque vobis Deus revelabit. Laquei tamen haereticorum et schismaticorum propterea carnalibus nimium perniciosi sunt, quia ipse provectus eorum intercluditur, confirmata sententia vanitatis adversus catholicam veritatem, et confirmata animositate dissensionis adversus catholicam pacem. Sacramenta tamen si eadem sunt, ubique integra sunt, etiamsi prave intelliguntur et discordiose tractantur: sicut scriptura ipsius Evangelii si eadem ipsa est, ubique integra est, etiamsi innumerabili falsarum opinionum varietate asseratur. Nam quod ait Jeremias, Utquid qui contristant me praevalent? Plaga mea solida est; unde sanabor? Dum fit, facta est mihi sicut aqua mendax non habens fidem; si figurate atque allegorica locutione prophetiae nosquam poneretur aqua, nisi quae Baptismum significaret, laboraremus quaerere quid sibi velint haec verba Jeremiae: nunc autem cum apertissime in Apocalypsi exponantur aquae pro populis positae, cur non intelligam aquam mendacem et sine fide, populum mendacem ac perfidum, nescio.
3.5.7
CAPUT XVI.-- 21. Spiritus autem sanctus quod in sola Catholica, per manus impositionem dari dicitur, nimirum hoc intelligi majores nostri voluerunt, quod Apostolus ait, Quoniam charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Ipsa est enim charitas, quam non habent qui ab Ecclesiae catholicae communione praecisi sunt: ac per hoc etiamsi linguis hominum et Angelorum loquantur, si sciant omnia sacramenta et omnem scientiam, et si habeant omnem prophetiam, et omnem fidem, ita ut montes transferant, et distribuant omnia sua pauperibus, et tradant corpus suum ut ardeant, nihil eis prodest. Non autem habent Dei charitatem, qui Ecclesiae non diligunt unitatem: ac per hoc recte intelligitur dici non accipi nisi in Catholica Spiritus sanctus. Neque enim temporalibus et sensibilibus miraculis attestantibus per manus impositionem modo datur Spiritus sanctus, sicut antea dabatur ad commendationem rudis fidei et Ecclesiae primordia dilatanda. Quis enim nunc hoc exspectat, ut ii quibus manus ad accipiendum Spiritum sanctum imponitur, repente incipiant linguis loqui? sed invisibiliter et latenter intelligitur propter vinculum pacis eorum cordibus divina charitas inspirari, ut possint dicere, Quoniam charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Multae autem sunt operationes Spiritus sancti, quas idem apostolus cum quodam loco, quantum sufficere arbitratus est, commemorasset, ita conclusit: Omnia autem haec operatur unus atque idem Spiritus, dividens propria unicuique prout vult. Cum ergo sit aliud Sacramentum, quod habere etiam Simon Magus potuit; aliud operatio Spiritus, quae in malis hominibus etiam fieri solet, sicut Saül habuit prophetiam; aliud operatio ejusdem Spiritus, quam nisi boni habere non possunt, sicut est finis praecepti charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta: quodlibet haeretici et schismatici accipiant, charitas quae cooperit multitudinem peccatorum, proprium donum est catholicae unitatis et pacis; nec ejus in omnibus, quia nec ejus sunt omnes, sicut suo loco videbimus. Praeter ipsam tamen esse illa charitas non potest, sine qua caetera etiam si agnosci et approbari possunt, prodesse tamen et liberare non possunt. Manus autem impositio non sicut Baptismus repeti non potest. Quid est enim aliud nisi oratio super hominem?
3.5.8
CAPUT XVII.-- 22. Nam quod in typo unitatis Petro Dominus dedit potestatem, ut id solveretur in terris quod ille solvisset, manifestum est quod illa unitas etiam una columba perfecta sit dicta. Numquid ergo ad eamdem columbam pertinent omnes avari, de quibus in eadem Catholica graviter idem Cyprianus ingemuit? Nam, ut opinor, raptores non columbae, sed accipitres dici possunt. Quomodo ergo baptizabant, qui fundos insidiosis fraudibus rapiebant, et usuris multiplicantibus fenus augebant, si sola illa columba, id est, illa unitas quae nisi in bonis intelligi non potest, simplex et casta et perfecta baptizat? An forte per orationes sanctorum spiritualium qui sunt in Ecclesia, tanquam per columbae creberrimum gemitum, magnum geritur sacramentum, et occulta dispensatio misericordiae Dei, ut eorum etiam peccata solvantur, qui non per columbam, sed per accipitrem baptizantur, si ad illud Sacramentum cum pace catholicae unitatis accedunt? Quod si ita est, cur non ergo per eorum orationes cum quisque ab haeresi aut schismate ad pacem catholicam venit, ejus peccata solvuntur? Sacramenti autem integritas ubique cognoscitur, sed ad peccatorum illam irrevocabilem remissionem extra unitatem Ecclesiae non valebit. Nec in haeresi aut schismate constitutum sanctorum orationes, id est, illius unicae columbae gemitus poterunt adjuvare; sicut nec intus positum possunt, si adversum se ipse per vitam pessimam teneat debita peccatorum, non solum si per accipitrem, sed etiam si per ipsius columbae pium ministerium baptizetur.
3.5.9
CAPUT XVIII.-- 23. Sicut misit me, inquit, Pater, et ego mitto vos. Hoc cum dixisset, inspiravit, et ait illis: Accipite Spiritum sanctum: si cujus remiseritis peccata, remittentur illi; si cujus tenueritis, tenebuntur. Ergo si personam gerebant Ecclesiae, et sic eis hoc dictum est, tanquam ipsi Ecclesiae diceretur; pax Ecclesiae dimittit peccata, et ab Ecclesiae pace alienatio tenet peccata, non secundum arbitrium hominum, sed secundum arbitrium Dei et orationes sanctorum spiritualium, qui omnia judicant, ipsi autem a nemine judicantur. Petra enim tenet, petra dimittit: columba tenet, columba dimittit: unitas tenet, unitas dimittit. Pax autem hujus unitatis in solis bonis est, vel jam spiritualibus, vel ad spiritualia concordi obedientia proficientibus: in malis autem non est, sive foris tumultuentur, sive intus cum gemitu tolerentur, et baptizent et baptizentur. Sicut autem isti qui intus cum gemitu tolerantur, quamvis ad eamdem columbae unitatem, et ad illam gloriosam Ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid hujusmodi, non pertineant; tamen si corrigantur, et se pessimos ad Baptismum accessisse fateantur, non rebaptizantur, sed incipiunt ad columbam pertinere, per cujus gemitus peccata solvuntur, a cujus pace alienatis tenebantur: sic et qui apertius foris sunt, si eadem Sacramenta sumpserunt, cum correcti ad Ecclesiae veniunt unitatem, non iterato Baptismo, sed eadem charitatis lege et unitatis vinculo liberantur. Nam si non nisi in Ecclesia praepositis, et evangelica lege ac dominica ordinatione fundatis licet baptizare; numquid tales erant qui fundos insidiosis fraudibus rapiebant, et usuris multiplicantibus fenus augebant? Arbitror enim quia illi dominica ordinatione fundati sunt, quibus cum formam daret Apostolus, ait, Non avarum, non turpilucrum. Tales tamen ipsius Cypriani temporibus baptizabant, quos coepiscopos suos fuisse cum magno gemitu confitetur, et cum magna tolerantiae mercede perpetitur. Remissam tamen peccatorum non dabant; quae per orationes sanctorum, id est, per columbae gemitus datur, quicumque baptizet, si ad ejus pacem illi pertinent quibus datur. Non enim raptoribus et feneratoribus diceret Dominus, Si cui dimiseritis peccata, dimittentur illi; si cui tenueritis, tenebuntur. Foris quidem nec ligari aliquid potest nec solvi, ubi non sit qui aut ligare possit aut solvere: sed solvitur qui cum columba fecerit pacem, et ligatur qui cum columba non habet pacem, sive aperte foris sit, sive intus esse videatur.
3.6.1
Dathan vero, Chore et Abiron, qui sibi licentiam sacrificandi usurpare conati sunt contra unitatem populi Dei, et filii Aaron qui alienum ignem altari imposuerunt, novimus quod impune non fecerint. Nec nos talia scelera dicimus impunita remanere, nisi se tales correxerint, si patientia Dei ad poenitentiam adducens tempus corrigendi largitur.
3.6.2
CAPUT XIX.-- 25. Illi sane qui propterea dicunt non esse iterandum Baptismum, quia manus tantummodo imposita est eis quos Philippus diaconus baptizaverat, nihil ad rem pertinens dicunt: et absit ut cum verum quaerimus, talibus argumentis utamur. Quapropter magis haereticis non cedimus, si quod habent de Christi Ecclesia, non esse dicamus ipsorum, nec propter scelera desertorum Imperatoris nostri signa nolimus agnoscere: magis quia Dominus Deus noster Deus zelans est, quidquid ejus apud aliquem agnoscimus, nullo modo ei concedamus ut suum proprium esse arbitretur. Ipse certe Deus zelans fornicanti a se feminae in figura praevaricatricis plebis exprobrat, et dicit quod ea quae ipsius essent, dabat amatoribus suis, et ab eis rursus accipiebat, quae non illorum, sed ipsius erant. Inter adulteram feminam et adulteros amatores, dona sua tamen Deus tanquam zelans iratus agnoscit: et nos haereticorum esse Baptismum dicimus verbis evangelicis consecratum, commoti factis eorum etiam quae Dei sunt eis tribuere volumus, quasi ea contaminare potuerint, aut propterea sua facere quae Dei sunt, quia ipsi Dei esse noluerunt?
3.7
Quae est illa mulier adultera, quam Osee propheta designat, quae dixit: Ibo post amatores meos, qui mihi dant panes meos et aquam meam, vestes meas et linteamina mea, et universa quae mihi condecent( Osee II, 1- 13)? Licet quidem hoc et de praevaricatrice Judaeorum gente intelligere: sed tamen quos alios imitantur pseudochristiani( hoc enim sunt omnes haeretici et schismatici), nisi pseudo- Israelitas? Erant enim et veri Israelitae, sicut ipse Dominus Nathanaeli perhibet testimonium, dicens: Ecce vere Israelita in quo dolus non est. Qui sunt autem veri Christiani, nisi de quibus idem Dominus dicit: Qui diligit me, mandata mea custodit? Quid est autem custodire mandata ejus, nisi in dilectione persistere? Unde etiam dicit, Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis: et iterum, In hoc scient omnes quia mei discipuli estis, si vos invicem dilexeritis. Quis autem dubitet, non eis solis dictum qui tunc per ejus carnem verba praesentis audiebant, sed et eis qui nunc per Evangelium sedentis in coelo verba cognoscunt? Ille enim venit non legem solvere, sed implere. Plenitudo autem legis charitas. Qua multum viguit Cyprianus, ut aliud de Baptismo sentiens, non tamen desereret unitatem, et esset in vite dominica radicatum sarmentum fructuosum, quod etiam ferro passionis purgaret coelestis agricola, ut majorem fructum daret. Hujus autem fraternae charitatis inimici, sive aperte foris sint, sive intus esse videantur, pseudochristiani sunt et antichristi. Inventis enim occasionibus foras exeunt, sicut scriptum est: Occasiones quaerit qui vult discedere ab amicis. Sed etiamsi occasiones desint, cum intus videntur, ab illa invisibili charitatis compage separati sunt. Unde Joannes dicit: Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis: nam si fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum. Non ait quod exeundo alieni facti sunt; sed quod alieni erant, propter hoc eos exisse declaravit. Dicit et apostolus Paulus de quibusdam, qui circa veritatem aberraverant, et fidem quorumdam subvertebant, quorum sermo ut cancer serpebat, quos cum evitandos esse diceret, in una tamen domo magna eos fuisse significat, sed tanquam vasa in contumeliam. Credo quod nondum foras exierant. Aut si jam exierant, quomodo eos dicit in eadem magna domo cum vasis honorabilibus: nisi forte propter ipsa Sacramenta, quae separatis etiam haereticorum conventiculis non mutata sunt, ad unam magnam domum dicit omnes, sed diversis meritis pertinere, alios in honorem, alios in contumeliam? Sic enim loquitur ad Timotheum scribens: Profanas autem verborum novitates evita: multum enim proficient ad impietatem; et sermo eorum sicut cancer serpit: ex quibus est Hymenaeus et Philectus, qui circa veritatem aberraverunt, dicentes resurrectionem jam factam esse, et fidem quorumdam subvertunt. Firmum autem fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc: Novit Dominus qui sunt ejus; et recedat ab injustitia omnis qui nominat nomen Domini. In magna autem domo, non solum aurea vasa sunt vel argentea, sed et lignea et fictilia; et alia quidem sunt in honorem, alia vero in contumeliam. Si quis ergo emundaverit semetipsum ab istiusmodi, erit vas in honorem sanctificatum, utile Domino, ad omne opus bonum paratum. Quid est autem mundare semetipsum a talibus, nisi quod paulo ante dixit, Recedat ab injustitia omnis qui nominat nomen Domini? Et ne quisquam putaret tanquam in una domo magna perire se posse cum talibus, vigilantissime praedixit, Novit Dominus qui sunt ejus: eos videlicet qui recedendo ab iniquitate se mundant a vasis factis in contumeliam, ne cum ipsis pereant quos in domo magna tolerare coguntur.
3.8
Mali ergo et facinorosi, carnales, animales, diabolici, a seductoribus suis sibi dari arbitrantur, quae non nisi munera Dei sunt, sive Sacramenta, sive spirituales aliquas operationes, circa praesentem salutem. Non autem habent isti charitatem in Deum, sed circa eos occupati sunt, quorum superbia seducuntur, et comparantur fornicanti mulieri, quam Propheta commemorat dicentem, Ibo post amatores meos qui mihi dant panes meos et aquam meam, vestes meas et linteamina mea et oleum meum, et universa quae mihi condecent. Sic enim fiunt haereses et schismata, cum dicit plebs carnalis quae in charitate Dei fundata non est, Ibo post amatores meos: cum quibus utique sive per fidei corruptionem, sive per elationem superbiae turpiter fornicatur. Sed propter eos qui passi difficultates et angustias et interclusiones inanis ratiocinationis eorum a quibus seducuntur, compunguntur timoribus, et redeunt ad viam pacis, ad quaerendum sinceriter Deum; ideo sequitur et dicit: Propterea ecce ego sepio sudibus viam illius, et aedificabo in via ipsius spinas, et tramitem suum non inveniet: et persequetur amatores suos, nec illos apprehendet, et requiret eos, nec inveniet eos; et dicet, Ibo et revertar ad virum meum pristinum, quia bene tunc mihi fuit quam nunc. Deinde ne ipsorum putentur illa quae seductores habent integra et de veritatis doctrina venientia, per quae seducunt ad falsitates dogmatum et dissensionum suarum; ne illa ergo quae habent integra ipsorum putentur, addidit continuo: Et haec non cognovit quod ego ei dederim frumentum et vinum et oleum, et pecuniam multiplicavi illi; ipsa vero fecit vasa aurea et argentea Baal( Osee II, 5- 8). Dixerat enim superius, Ibo post amatores meos, qui mihi dant panes meos, etc., non utique intelligens haec Dei esse, non hominum, quaecumque etiam seductores integra et legitima tenent: nec ea sibi etiam ipsi arrogarent, et quasi propria vindicarent, nisi a plebibus seductis vicissim seducerentur, cum eis creditur, et tales honores deferuntur, ut per eos habeant potestatem talia dicendi, et sibi talia vindicandi; ut error eorum veritas appelletur, et scelus eorum justitia putetur, propter Sacramenta et Scripturas quas tenent ad speciem, non ad salutem. Ideoque et per Ezechielem eidem fornicariae dicitur: Et protulisti de vasis gloriae tuae de auro meo, et de argento meo, ex quibus dedi tibi; et fecisti tibi imagines masculinas, et fornicata es in eis. Et accepisti vestem meam versicoloriam, et cooperuisti idola tua; et oleum meum, et incensum meum posuisti ante faciem idolorum tuorum, et panes meos quos dedi tibi; et similagine et melle et oleo cibavi te; et posuisti haec ante faciem idolorum tuorum in odorem bene olentem. Et perfecisti haec. Ad imagines enim phantasmatum suorum, cum quibus volutari carnalis anima delectatur, convertit omnia sacramenta, et verba Librorum sanctorum. Nec tamen quia illae imagines falsae sunt, et doctrinae daemoniorum sunt, in hypocrisi mendaciloquorum, propter ea et illa sacramenta, et divina eloquia sic exhonoranda sunt, ut eorum illa esse deputentur: cum Dominus dicat, De auro meo et de argento meo et veste mea versicoloria, et oleo meo et incenso et panibus meis, et caetera. An quia illi errantes eorum esse ista putant a quibus seducuntur, propterea non debemus agnoscere cujus sint; cum ipse dicat, Et haec non cognovit quod ego ei dederim frumentum, vinum et oleum, et pecuniam multiplicavi illi? Non enim dixit eam non habuisse ista, quia fornicaria erat: sed et habuisse dicitur, et non sua nec amatorum suorum, sed Dei, cujus unius ista sunt. Quamvis ergo habuerit fornicationem suam, illa tamen quibus eamdem fornicationem ornabat, vel seducta vel seducens, non erant ejus, sed Dei. Si haec de Judaea gente figurabantur, ubi Scribae et Pharisaei rejiciebant mandatum Dei, ut traditiones suas constituerent, ut cum plebe Deum relinquente sic quodam modo fornicarentur; nec tamen talis illius temporis in populo fornicatio quam Dominus arguendo prodebat, effecit ut eorum essent sacramenta, quae non erant eorum, sed Dei, qui loquens ad fornicariam dicit illa omnia sua esse; unde ipse Dominus etiam quos mundavit a lepra, ad eadem sacramenta misit, ut offerrent pro se sacrificium sacerdotibus; quia nondum eis successerat sacrificium, quod ipse post in Ecclesia voluit celebrari pro illis omnibus, quia illis omnibus, ipse praenuntiabatur: quanto magis nos Sacramenta novi Testamenti, apud quoslibet haereticos vel schismaticos invenientes, non debemus ipsis tribuere, nec quasi non agnita reprobare; sed quamvis apud fornicariam mulierem dona viri legitimi agnoscere, et verbo veritatis illam fornicationem emendare, quae propria est impudicae mulieris, non illa dona culpare, quae propria sunt Domini miserantis?
3.9
Harum et talium rerum consideratione patres nostri, non solum ante Cyprianum vel Agrippinum, sed etiam postea saluberrimam consuetudinem tenuerunt, ut quidquid divinum atque legitimum in aliqua haeresi vel schismate integrum reperirent, approbarent potius quam negarent: quidquid autem alienum, et erroris illius vel dissensionis proprium, veraciter arguerent et sanarent. Sed ea quae ex epistola illa quae ad Jubaianum scripta est, consideranda remanserunt, propter hujus voluminis modum, ab alio, quantum opinor, exordio suscipienda atque tractanda sunt.