Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De baptismo contra Donatistas
Augustine of HippoDona 4 · 7461-debacodMore by Augustine of Hippo
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo"> —
⋯
More
Original / primary: 7461 Debacod
4.1
LIBER QUARTUS. In quo tractat quae subsequuntur in eadem Cypriani epistola ad Jubaianum.
4.1
CAPUT PRIMUM.-- 1. Ecclesia paradiso comparata, indicat nobis posse quidem ejus Baptismum homines etiam foris accipere, sed salutem beatitudinis extra eam neminem vel percipere vel tenere. Nam et flumina de fonte paradisi, sicut Scriptura testatur, etiam foras largiter manaverunt. Nominatim quippe commemorantur, et per quas terras fluant, et quia extra paradisum constituta sunt, omnibus notum est: nec tamen in Mesopotamio vel in Aegypto, quo illa flumina pervenerunt, est felicitas vitae quae in paradiso commemoratur. Ita fit ut cum paradisi aqua sit extra paradisum, beatitudo tamen non sit nisi intra paradisum. Sic ergo Baptismus Ecclesiae potest esse extra Ecclesiam, munus autem beatae vitae non nisi intra Ecclesiam reperitur: quae super petram etiam fundata est, quae ligandi et solvendi claves accepit. Haec est una quae tenet et possidet omnem sui sponsi et Domini potestatem: per quam conjugalem potestatem etiam de ancillis filios parere potest: qui si non superbiant, in sortem haereditatis vocabuntur; si autem superbiant, extra remanebunt.
4.2
CAPUT II.-- 2. Magis ergo quia pro Ecclesiae honore atque unitate pugnamus, non tribuamus haereticis quidquid apud eos ejus agnoscimus: sed eos arguentes doceamus, quod ex unitate habent non valere ad salutem, nisi ad eamdem venerint unitatem. Aqua enim Ecclesiae fidelis et salutaris et sancta est bene utentibus. Ea vero bene uti extra Ecclesiam nemo potest. Male autem utentibus et foris et intus, ad supplicium geritur, non ad praemium suffragatur. Et ideo Baptismus corrumpi et adulterari non potest, etsi a corruptis et adulteris habeatur: sicut et ipsa Ecclesia incorrupta et casta et pudica est; et ideo non ad eam pertinent a vari, raptores, feneratores: quos non tantum foris, sed etiam intus esse multis litterarum suarum locis Cyprianus ipse testatur: et tamen non mutato corde baptizantur et baptizant.
4.1.1
Nam et hoc in quadam epistola sua dicit ad Clericos de precando Deo, transfigurans in se sicut sanctus Daniel peccata populi sui. Nam inter multa mala quae commemorat, etiam hoc ait, Saeculo verbis solis et non factis renuntiantes: sicut de quibusdam dicit Apostolus, Confitentur enim nosse se Deum, factis autem negant. Hos ergo beatus Cyprianus in ipsa intus Ecclesia versari arguit, qui corde in melius non mutato baptizantur, quando utique saeculo verbis, non factis renuntiant, cum dicat apostolus Petrus, Quod et vos simili forma salvos facit Baptisma; non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio; quam utique non habebant, de quibus dicitur, Saeculo verbis solis et non factis renuntiantes: et tamen id agit increpans et arguens eos, ut aliquando ambulent in via Christi, et ejus amici malint esse quam saeculi.
4.1.2
CAPUT III.-- Cui si obtemperassent, et recte jam vivere, non ut pseudochristiani, sed ut veri christiani coepissent, numquid eos juberet denuo baptizari? Non utique, sed hoc eis praestaret vera conversio, ut Sacramentum quod non mutatis valebat ad perniciem, mutatis valere inciperet ad salutem.
4.2.1
Quia nec isti Ecclesiae devoti sunt, qui videntur esse intus, et contra Christum vivunt, id est, contra Christi mandata faciunt: nec omnino ad illam Ecclesiam pertinere judicandi sunt, quam sic ipse mundat lavacro aquae in verbo, ut exhibeat sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam, aut aliquid hujusmodi. Quod si in ista Ecclesia non sunt, ad cujus membra non pertinent, non sunt in Ecclesia de qua dicitur, Una est columba mea, una est matri suae: ipsa est enim sine macula et ruga. Aut asserat qui potest, hujus columbae membra esse qui saeculo verbis, non factis renuntiant. Interim aliquid videmus, unde dictum arbitror, Qui sapit diem, Domino sapit: Deus enim judicat omnem diem. Secundum autem ejus praescientiam, qui novit quos praedestinaverit ante mundi constitutionem conformes imaginis Filii sui, multi etiam qui aperte foris sunt, et haeretici appellantur, multis et bonis catholicis meliores sunt. Quid enim sint hodie, videmus; quid cras futuri sint, ignoramus. Et Deo quidem, apud quem sunt praesentia quae ventura sunt, etiam quod futuri sunt jam sunt: nos autem secundum id quod in praesenti est quisque hominum, quaerimus utrum in illis Ecclesiae membris, quae una columba dicta est, et sponsa Christi sine macula et ruga, hodie deputandi sint, de quibus dicit Cyprianus in epistola quam commemoravi, quod viam Domini non tenerent, nec data sibi ad salutem coelestia mandata servarent, quod non facerent Domini voluntatem: patrimonio et lucro studentes, superbiam sectantes, aemulationi et dissensioni vacantes, simplicitatis et fidei negligentes, saeculo verbis solis et non factis renuntiantes, unusquisque sibi placentes, et omnibus displicentes. Quod si eos in suis membris nec illa columba cognoscit; et talibus, si in eadem perversitate permanserint, dicturus est Dominus, Non novi vos; recedite a me, qui operamini iniquitatem: videntur esse in Ecclesia, sed non sunt; imo et contra Ecclesiam faciunt. Quomodo ergo Baptismo Ecclesiae baptizare possunt, quod nec ipsis prodest nec accipientibus, nisi intrinsecus vera conversione mutentur, ut ipsum Sacramentum, quod eis accipientibus non proderat, quando saeculo verbis non factis renuntiabant, prodesse incipiat, cum et factis coeperint renuntiare? ita et illi quorum est aperta separatio; quia in membris illius columbae, nec hi nec illi sunt hodie, sed aliqui eorum fortasse futuri sunt.
4.2.2
CAPUT IV.-- 5. Non itaque haereticorum Baptisma acceptamus, quando post eos non baptizamus: sed quod Christi esse cognoscimus, etiam in malis hominibus, sive aperte foris, sive intus occulte separatis, illis in ea re in qua deviabant correctis, debita veneratione suscipimus. Sicut autem urgeri videor cum mihi dicitur, Ergo haereticus dimittit peccata? sic et ego urgeo cum dico, Ergo qui coelestia mandata non servat, avarus, raptor, fenerator, invidus, verbis non factis saeculo renuntians, dimittit peccata? Si per vim Sacramenti Dei, sicut ille, ita et ille: si per meritum suum, nec ille, nec ille. Illud enim Sacramentum et in malis hominibus Christi esse cognoscitur: in corpore autem unicae columbae, incorruptae, sanctae, pudicae, non habentis maculam aut rugam, nec ille nec ille invenitur. Et quomodo accipienti non prodest Baptismus ei qui saeculo verbis non factis renuntiat; sic non prodest ei qui in haeresi vel schismate baptizatur: utrique autem correcto prodesse incipit, quod ante non proderat, sed tamen inerat.
4.3.1
Baptizatus ergo in haeresi non fit templum Dei: numquid tamen ideo pro baptizato non habendus est? Nam nec avarus intus baptizatus fit templum Dei, si ab avaritia non recesserit; qui enim fiunt templum Dei, possident utique regnum Dei. Apostolus autem dicit inter multa, Neque avari, neque rapaces regnum Dei possidebunt. Avaritiam quippe idolorum servituti alio loco idem apostolus comparat: Et avaritia, inquit, quae est idolorum servitus. Quem sensum idem Cyprianus sic exaggeravit in epistola ad Antonianum, ut eorum peccato qui tempore persecutionis per libellos se thurificaturos professi erant, avaros comparare non dubitaret. Sic ergo in haeresi baptizatus in nomine sanctae Trinitatis, tamen non fit templum Dei, si ab haeresi non recesserit, quomodo neque in avaritia in eodem nomine baptizatus fit templum Dei, si ab avaritia non recedat, quae est idolorum servitus. Nam et hoc idem apostolus dicit: Quae compositio templo Dei cum idolis? Non ergo de nobis quaeratur cujus Dei templum fiat, quem dicimus templum Dei non fieri. Nec tamen ideo non baptizatur, nec ejus error immundus efficit ut non sit sanctum Sacramentum, quod accepit verbis evangelicis consecratum: sicut nec illius a varitia quae est idolorum servitus, et magna immunditia potest efficere ut non sit sanctum Baptisma quod accipit, etiamsi ab alio avaro similiter per eadem verba evangelica baptizetur.
4.3.2
CAPUT V.-- 7. Proinde, inquit, frustra quidam qui ratione vincuntur, consuetudinem nobis objiciunt, quasi consuetudo major sit veritate; aut non id sit in spiritualibus sequendum, quod in melius fuerit a Spiritu sancto revelatum. Hoc plane verum est, quia ratio et veritas consuetudini praeponenda est. Sed cum consuetudini veritas suffragatur, nihil oportet firmius retineri. Deinde sequitur, et dicit: Ignosci enim potest simpliciter erranti, sicut de se ipso dicit apostolus Paulus,« Qui prius fui blasphemus, et persecutor, et injuriosus; sed misericordiam merui, quia ignorans feci». Post inspirationem vero et revelationem factam, qui in eo quod erraverat, perseverat prudens et sciens, sine venia ignorantiae peccat. Praesumptione enim atque obstinatione quadam nititur, cum ratione superetur. Hoc verissimum est, longe gravius esse peccatum ejus qui sciens, quam ejus qui nesciens peccaverit. Et ideo vir sanctus Cyprianus, non solum doctus, sed etiam docibilis, quod in laude episcopi quem designat Apostolus sic intellexit ipse, ut diceret etiam hoc in episcopo esse diligendum, ut non solum scienter doceat, sed etiam patienter discat; non dubito quod si istam quaestionem in Ecclesia diu multumque versatam cum viris sanctissimis doctissimisque tractaret, per quos postea factum est ut antiqua illa consuetudo etiam plenario concilio firmaretur, sine dubitatione demonstraret non solum quam doctus esset in his quae firmissima veritate perceperat, verum etiam quam docibilis in his quae minus adverterat. Et tamen cum manifestissimum sit, multo gravius peccare scientem quam nescientem; vellem mihi aliquis diceret, si quis in haeresim incurrat, nesciens quantum malum sit, et alius ab avaritia non recedat, sciens quantum malum sit, quis eorum sit pejor. Possum etiam ita proponere, Si alius nesciens in haeresim irruat, et sciens alius ab idololatria non recedat, quia et Apostolus dicit, Avaritia quae est idolorum servitus: et ipse Cyprianus eamdem sententiam non aliter intellexit, sicut dixi, ad Antonianum scribens, ubi ait, Nec sibi novi in hoc haeretici blandiantur, quod se dicant idololatris non communicare; quando sint et apud illos adulteri, et fraudatores qui teneantur idololatriae crimine.« Hoc enim scitote intelligentes, quia omnis fornicator, aut immundus, aut fraudator, quod est idololatra, non habet haereditatem in regno Christi et Dei»: et iterum,« Mortificate itaque membra vestra quae sunt super terram; fornicationem, immunditiam et concupiscentiam malam, et avaritiam quae est idolorum servitus». Quaero ergo quis peccet gravius, qui nesciens in haeresim incurrerit, an qui sciens ab avaritia, id est, ab idololatria non recesserit? Secundum quidem illam regulam qua peccata scientium peccatis ignorantium praeponuntur, avarus cum scientia vincit in scelere. Sed ne forte hoc faciat in haeresi sceleris ipsius magnitudo, quod facit in avaritia scientis admissio, haereticus nesciens avaro scienti coaequetur: quanquam non hoc videatur ostendere testimonium, quod ipse ex Apostolo posuit. Quid enim in haereticis nisi blasphemias detestamur? Volens autem demonstrare ad facilitatem veniae ignorantiam pertinere peccati testimonium posuit ex Apostolo ubi ait, Qui prius fui blasphemus, et persecutor, et injuriosus; sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci. Sed si possunt, ut dixi, amborum peccata aequaliter appendantur, ignorantis blasphemia, et scientis idololatria; et eadem sententia judicentur, ille qui Christum quaerendo in verisimilem sermonem falsitatis incurrit, et ille qui sciens Christo resistit loquenti per Apostolum, Quoniam omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet haereditatem in regno Christi et Dei: cur in illo Baptismus et evangelica verba improbantur, in isto autem approbantur; cum ab illis columbae membris uterque inveniatur alienus? An quia ille foris apertus litigator est, ne intromittatur; iste vero intus callidus assentator, ne foras projiciatur?
4.3.3
CAPUT VI.-- 8. Quod autem ait, Nec quisquam dicat, Quod accepimus ab Apostolis, hoc sequimur: quando Apostoli nonnisi unam Ecclesiam tradiderunt, et Baptisma unum, quod nonnisi in eadem Ecclesia sit constitutum: non me tantum movet, ut Baptismum Christi etiam apud haereticos inventum audeam reprobare( sicut etiam ipsum Evangelium, cum apud eos invenio, necesse est ut approbem, quamvis eorum detester errorem), quantum admonet, fuisse quosdam etiam sancti Cypriani temporibus, qui consuetudinem illam contra quam fiebant Africana concilia, de qua et ipse paulo ante dixit, Frustra quidam qui ratione vincuntur, consuetudinem nobis opponunt, dicerent ab Apostolis traditam. Nec invenio cur istam consuetudinem, quae post Cyprianum etiam plenario totius orbis concilio confirmata est, tam robustam et antea idem Cyprianus invenerit, ut cum ejus mutandae auctoritatem quam sequeretur vir tanta scientia praeditus quaereret, nonnisi in Africa sola factum paucis ante se annis Agrippini concilium reperiret. Quod cum sibi adversus totius orbis morem non sufficere cerneret, has rationes arripuit, quas modo nos antiquitate ipsius consuetudinis, et plenarii postea concilii auctoritate firmati, diligentius considerantes, verisimiles potius quam veras esse invenimus: quae illi verae visae sunt in obscurissima quaestione laboranti, et de remissione peccatorum fluctuanti, utrum in Baptismo Christi possit non fieri, et utrum possit apud haereticos fieri: ubi si minus ei aliquid revelatum est, ut magnitudo charitatis ejus qua unitatem non deseruit probaretur, non ideo quisquam tantis ejus firmamentis meritisque virtutum et tantae copiae gratiarum debet se audere praeponere, quia universalis concilii admonitus firmitate, videt aliquid quod ille non vidit, quia plenarium de hac re concilium nondum habebat Ecclesia. Sicut nec Petri apostoli meritis quisquam tam insanus est ut se praeponat, quia Pauli apostoli edoctus Litteris, et ipsius jam Ecclesiae consuetudine roboratus, non cogit Gentes judaizare, quod Petrus aliquando coegerat.
4.4.1
Non ergo invenimus ab Apostolis aliquem, cum apud haereticos baptizatus esset, in eodem Baptismo admissum esse et communicasse. Sed neque hoc invenimus, ab haereticis aliquem venientem, qui apud illos fuerit baptizatus, ab Apostolis denuo baptizatum. Sed illa consuetudo, quam etiam tunc homines sursum versus respicientes non videbant a posterioribus institutam, recte ab Apostolis tradita creditur. Et talia multa sunt, quae longum est repetere. Quapropter si non nihil dicebant, quibus id quod ei visum est, volens persuadere Cyprianus, ait, Ne quisquam dicat, Quod accepimus ab Apostolis, hoc sequimur: quanto robustius nunc dicimus, Quod Ecclesiae consuetudo semper tenuit, quod haec disputatio dissuadere non potuit, et quod plenarium concilium confirmavit, hoc sequimur? Huc accedit, quod bene perspectis ex utroque latere disputationis rationibus et Scripturarum testimoniis, potest etiam dici, Quod veritas declaravit, hoc sequimur.
4.4.2
CAPUT VII.-- 10. Nam revera illud quod quidam Cypriani disputationibus opponebant, quod Apostolus ait, Verumtamen omni modo, sive per occasionem, sive per veritatem Christus annuntietur, recte Cyprianus refellit, ostendens ad causam haereticorum non pertinere; quoniam de his dicebat Apostolus, qui cum malevola invidia, sua quaerentes interius versabantur: Christum quidem annuntiabant, sicut se habet veritas qua Christo credimus, sed non eo animo quo a bonis evangelistis illius columbae filiis annuntiabatur. Neque enim de haereticis, inquit, aut de eorum Baptismo loquebatur in Epistola sua Paulus, ut aliquid quod ad hanc rem pertineat posuisse ostendatur. Loquebatur de fratribus sive inordinate et contra ecclesiasticam disciplinam ambulantibus, sive evangelicam veritatem de Dei timore servantibus. Et quosdam ex eis posuit verbum Dei constanter atque intrepide locutos, quosdam vero in invidia et dissensione versatos; quosdam servasse circa se benevolam charitatem, alios vero habuisse malevolam dissensionem: sed tamen omnia se patienter sustinere, dummodo sive in veritate, sive per occasionem nomen Christi, quod Paulus praedicabat, ad plurimorum notitiam perveniret, et nova adhuc ac rudis sermonis seminatio loquentium praedicatione crebresceret. Porro aliud est eos qui intus in Ecclesia sunt, in nomine Christi loqui: aliud eos qui foris sunt, et contra Ecclesiam faciunt, in nomine Christi baptizare. Haec verba Cypriani admonere nos videntur, ut distinguamus inter eos qui mali foris sunt, et eos qui intus mali sunt. Et illos de quibus dicit Apostolus, quod Evangelium non caste et per invidiam annuntiarent, intus fuisse dicit, et verum dicit. Hoc tamen puto me non temere dicere: Si foris nemo potest aliquid habere quod Christi est, nec intus quisquam potest aliquid habere quod diaboli est. Si enim hortus ille clausus potuit habere spinas diaboli, cur non et extra hortum potuit manare fons Christi? Si autem non potuit, unde in his qui intus erant etiam ipsius apostoli Pauli temporibus tantum malum invidiae, et malevolae dissensionis? Haec enim verba Cypriani sunt. An forte invidia et malevola dissensio parvum malum est? Quomodo ergo isti erant in unitate, qui non erant in pace? Vox enim non mea aut alicujus hominis, sed ipsius Domini; nec per homines, sed per Angelos sonuit nato Christo: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Quod utique nato in terris Christo non sonaret ore angelico, nisi Deus hoc vellet intelligi, eos esse in unitate corporis Christi, qui sunt in pace Christi: eos autem esse in pace Christi, qui sunt bonae voluntatis. Porro sicut in benevolentia bona voluntas, sic in malevolentia mala voluntas est.
4.4.3
CAPUT VIII.-- 11. Jam vero ipsa invidia, quae non potest esse nisi malevola, quantum malum est? Non quaeramus alios testes: sufficit nobis ipse Cyprianus, per quem tam multa de zelo et livore Dominus veracissima intonuit, et salubria praecepit. Legamus ergo epistolam Cypriani de zelo et livore, et videamus quantum malum sit invidere melioribus, cujus mali originem ab ipso diabolo exstitisse memorabiliter docet: Zelare, inquit, quod bonum videas, et invidere melioribus, leve apud quosdam, et modicum crimen videtur, fratres dilectissimi. Deinde paulo post, cum ejus mali caput atque originem quaereret: Hinc diabolus, inquit, inter initia statim mundi, et periit primus et perdidit. Et paulo post: Quale malum est, inquit, fratres dilectissimi, quo angelus cecidit, quo circumveniri et subverti alta illa et praeclara sublimitas potuit, quo deceptus est ipse qui decepit? Exinde invidia grassatur in terris, dum livore periturus magistro perditionis obsequitur, dum diabolum qui zelat imitatur, sicut scriptum est,« Invidia diaboli mors intravit in orbem terrarum; imitantur ergo illum qui sunt ex parte ejus». Haec verba Cypriani in epistola populis nota, quam vera, quam fortia sint recognoscimus. Vere decuit Cyprianum de zelo et livore et arguere graviter et monere, a quo tam mortifero malo cor ejus penitus alienum tanta charitatis abundantia comprobavit: qua vigilantissime custodita, cum collegis suis non malevole de Baptismo diversa sentientibus, nec ipse malevola contentione, sed humana tentatione aliter sapiens, quod illi Deus in charitate perseveranti cum vellet postea revelaret, in communionis unitate permansit, aperte dicens: Neminem judicantes, neque a jure communionis aliquem, si diversum senserit, amoventes. Neque enim quisquam nostrum episcopum se episcoporum constituit, aut tyrannico terrore ad obsequendi necessitatem collegas suos adigit( In concilio Carthaginensi). Et in fine hujus epistolae: Haec tibi breviter, inquit, pro nostra mediocritate rescripsimus, frater charissime, nemini praescribentes aut praejudicantes, quominus unusquisque episcoporum quod putat faciat, habens arbitrii sui liberam potestatem. Nos, quantum in nobis est, propter haereticos cum collegis et coepiscopis nostris non contendimus, cum quibus divinam concordiam et dominicam pacem tenemus; maxime cum et Apostolus dicat,« Si quis autem putaverit contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus, neque Ecclesia Dei». Servatur a nobis patienter et leniter charitas animi, collegii honor, vinculum fidei, concordia sacerdotii. Propter hoc etiam libellum nunc de Bono Patientiae, quantum valuit nostra mediocritas, permittente et inspirante Domino conscripsimus, quem ad te pro mutua dilectione transmisimus.
4.4.4
CAPUT IX.-- 12. Hac ille charitatis patientia toleravit non solum in obscura quaestione bonos collegas non malevole aliud sentientes, sicut et ipse toleratus est, donec processu temporis saluberrima consuetudo, quando Deus voluit, etiam declarata veritate plenario concilio firmaretur; sed etiam malos manifestos sibique notissimos, qui non obscuritate quaestionis aliter sapiebant, sed perditae vitae moribus contra quam praedicabant, faciebant, sicut dicit de illis Apostolus, Qui praedicas non furandum, furaris. De talibus enim et iste temporis episcopis suis collegis, et secum in communione manentibus in epistola sua dicit: Esurientibus in Ecclesia fratribus habere argentum largiter velle, fundos insidiosis fraudibus rapere, usuris multiplicantibus fenus augere. Hic enim nulla est quaestionis obscuritas; aperte Scriptura clamat, Neque avari neque rapaces regnum Dei possidebunt; et, Qui pecuniam suam dedit in usuram; et, Omnis fornicator et immundus et avarus, quod est idolorum servitus, non habet haereditatem in regno Christi et Dei. Tales ergo avaros ille, ut non solum sua cupide thesaurizarent, sed et aliena fraudulenter eriperent, tales idololatras sicut et ipse intelligit atque convincit, non utique argueret nisi nosset. Neque enim adversus coepiscopos suos falsum testimonium diceret. Et tamen eos propter Christum qui pro infirmis mortuus est, ne ante tempus eradicatis zizaniis simul eradicaretur et triticum, paternae et maternae charitatis visceribus toleravit: imitatus utique Paulum apostolum, qui malevolos et invidos sibi, eadem circa Ecclesiam charitate sustinuit.
4.5.1
Sed tamen quia invidia diaboli mors intravit in orbem terrarum, et imitantur illum qui sunt ex parte illius, non per illud quod a Deo creati sunt, sed per illud quod a se ipsis perversi sunt; sicut commemorat ipse Cyprianus; quia et diabolus antequam esset diabolus, angelus fuit et bonus fuit: unde sunt in unitate Christi, qui sunt ex parte diaboli? Procul dubio, sicut ipse Dominus ait, Inimicus homo hoc fecit, qui superseminavit zizania. Sicut ergo et intus quod diaboli est arguendum est, sic et foris quod Christi est agnoscendum est. An extra unitatem Ecclesiae non habet sua Christus, et in unitate Ecclesiae habet sua diabolus? Hoc fortasse de hominibus dici potest, ut sic extra communionem Ecclesiae non habeat Deus aliquem suorum, sicut inter Angelos sanctos non habet diabolus aliquem suorum. Ecclesiae vero huic quae adhuc carnis mortalitatem portat, quamdiu peregrinatur a Domino, licuerit diabolo miscere zizania, hoc est malos homines; et permissus sit propter ipsius Ecclesiae peregrinationem, ut requies illius patriae qua sancti angeli perfruuntur desideraretur ardentius: de Sacramentis autem hoc dici non potest. Sicut enim ea possunt habere atque tractare, non ad salutem, sed ad perniciem suam, in qua igni destinata sunt interiora zizania: sic et exteriora zizania quae ab interioribus recedentibus acceperunt; quia recedentia non amiserunt. Quod sine dubio manifestatur cum redeuntibus non restituitur, quando forte aliqui ex eis ipsis qui recesserant revertuntur. Nec quisquam dixerit, Quid enim frumenti habent zizania? Si enim hoc ita est, et intus et foris ad hoc duntaxat par conditio est. Neque enim in zizaniis exterioribus non inveniuntur grana frumenti, et in interioribus inveniuntur. De Sacramento autem cum quaeritur, non utrum habeant aliquid frumenti zizania quaeritur, sed utrum habeant aliquid coeli: et exterioribus enim et interioribus zizaniis cum ipso tritico est pluvia communis, quae coelestis et dulcis est ipsa, etiam si ex ea zizania steriliter crescunt: sic et evangelicum Christi Sacramentum divinum et suave est, neque propter eorum sterilitatem quos etiam foris compluit, improbandum.
4.5.2
CAPUT X.-- 14. Dixerit aliquis, interiora zizania facilius in frumentum converti. Concedo ita esse: sed quid hoc pertinet ad Baptismum iterandum? Numquid si forte aliquis ab haereticis conversus, conversionis suae tempore ac facilitate praevenerit eum qui tardius intus a malitia corrigitur et mutatur, ei non est iterandum Baptisma; et illi qui praeventus est ab eo qui ex haereticis venit, quia tardius correctus est, iterandum est? Nihil ergo ad rem pertinet, de qua nunc quaestio est, quis serius se tardiusve convertat a propria perversitate ad rectitudinem fidei, vel spei, vel charitatis. Etsi enim interiores mali facilius possunt boni fieri; aliquando tamen et de numero exteriorum quidam quosdam interiores conversione praeveniunt, et illis in sterilitate manentibus unitati reconciliati, fructum afferunt cum tolerantia, sive tricenum, sive sexagenum, sive centenum. Aut si zizania ea sola dicenda sunt, quae usque in finem in maligno errore perdurant; et foris multa frumenta sunt, et intus multa zizania.
4.6
At enim pejores sunt exteriores quam interiores mali? Magna quidem quaestio est, utrum pejor fuerit Nicolaus exterior jam, quam Simon adhuc interior, quia ille haereticus, iste magus. Quod si ipsa divisio, quia violatae charitatis certissimum indicium est, gravius habetur malum, concedo ita esse. Sed multi amissa charitate propterea non exeunt foras, quia saecularibus emolumentis tenentur, et sua quaerentes, non quae Jesu Christi, non a Christi unitate, sed a suis commodis nolunt recedere. Unde dictum est in laude charitatis, Non quaerit quae sua sunt.
4.7.1
Nunc ergo quaeritur, quomodo poterant homines ex parte diaboli, pertinere ad Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam, aut aliquid ejusmodi, de qua etiam dictum est, Una est columba mea. Quod si non possunt, manifestum est eam inter alienos gemere, et intrinsecus insidiantes, et extrinsecus oblatrantes. Tales tamen etiam intus et accipiunt Baptismum, et habent, et tradunt sanctum per se ipsum, nec ulla ex parte illorum malignitate violatur, in qua in finem usque perdurant. Quocirca nos idem beatus Cyprianus docet, per se ipsum considerandum esse Baptismum verbis evangelicis, sicut accepit Ecclesia, consecratum, non adjuncta neque permixta ulla perversitate atque malitia, sive accipientium sive tradentium: quandoquidem utrumque nos ipse admonet, et intus fuisse quosdam non servantes benevolam charitatem, sed in invidia et malevola dissensione versatos, de quibus Paulus apostolus locutus est; et ex parte diaboli esse invidos, sicut in epistola quam de zelo et livore scripsit, apertissima voce testatur. Quamobrem, cum manifestum sit fieri posse ut in eis qui sunt ex parte diaboli, sanctum tamen sit Sacramentum Christi, non ad salutem, sed ad judicium eorum, non solum si post acceptum Baptismum pervertantur, sed etiam si tales accipiunt, sicut idem Cyprianus ostendit, saeculo verbis solis et non factis renuntiantes; nec ideo si correcti postea fuerint, illud quod perversi acceperant, iterandum est: quantum arbitror, jam claret et liquet, in ista quaestione de Baptismo non esse cogitandum quis det, sed quid det; aut quis accipiat, sed quid accipiat; aut quis habeat, sed quid habeat. Si enim homines ex parte diaboli, et ideo nequaquam ad columbam unicam pertinentes, possunt tamen accipere et habere et dare Baptismi sanctitatem, nullo modo sua perversitate violatam, sicut ex ipsius Cypriani litteris admonemur; utquid tribuimus haereticis aliena? utquid dicimus eorum esse quod Christi est; ac non potius in eis et Imperatoris nostri signa cognoscimus, et desertorum facta emendamus? Quapropter aliud est quidem, sicut dicit sanctus Cyprianus, eos qui intus in Ecclesia sunt, in nomine Christi loqui; aliud eos qui foris sunt, et contra Ecclesiam faciunt, in nomine Christi baptizare. Sed et multi qui intus sunt, contra Ecclesiam faciunt male vivendo, et in suam vitam infirmas animas traducendo; et nonnulli qui foris sunt, in Christi nomine loquuntur, nec operari quae Christi sunt, sed foris esse prohibentur, quando eos ut sanentur vel corripimus, vel arguimus, vel hortamur. Nam et ille foris erat, qui cum discipulis non sequebatur Christum, et in nomine Christi expellebat daemonia, quod Dominus ne prohiberetur admonuit: quamvis utique in quo saucius erat curandus esset illis verbis Domini, ubi ait, Qui non est mecum, adversum me est; et qui mecum non colligit, spargit. Et foris ergo fiunt aliqua in nomine Christi, non contra Ecclesiam; et intus ex parte diaboli contra Ecclesiam.
4.7.2
CAPUT XI.-- 17. Quid, quod etiam mirum est, quod accidere posse invenit qui diligenter advertit, quosdam salva charitate docere aliquid inutile, sicut Petrus Gentes cogebat judaizare, sicut ipse Cyprianus haereticos denuo baptizari: unde talibus bonis membris in charitate radicatis, et in aliquo non recte ingredientibus dicit Apostolus, Si quid aliter sapitis, id quoque vobis Deus revelabit: et quosdam rursus sine charitate docere aliquid salubre, de qualibus Dominus dicit, Cathedram Moysi sedent. Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, nolite facere: dicunt enim, et non faciunt? Unde et Apostolus de illis invidis et malevolis, christianam tamen salutem annuntiantibus, Sive occasione, inquit, sive veritate Christus annuntietur. Quapropter et intus et foris perversitas hominum corrigenda est, divina vero Sacramenta et eloquia non hominibus tribuenda. Non itaque patrocinatur haereticis, qui non eis tribuit quod si et apud eos, non tamen ipsorum esse cognoscit. Non nos concedimus haeretico Baptismum; sed illius Baptismum, de quo dictum est, Hic est qui baptizat, ubicumque invenerimus, agnoscimus. Perfidus autem et blasphemus si in perfidia et blasphemia permanserit, nec extra Ecclesiam, nec intra Ecclesiam remissionem accipit peccatorum: aut si propter vim Sacramenti ad punctum temporis accipit, et foris et intus eadem vis operatur, sicut vis nominis Christi expulsionem daemoniorum foris etiam operabatur.
4.7.3
CAPUT XII.-- 18. At enim invenimus Apostolos in omnibus Epistolis suis exsecrari et detestari haereticorum sacrilegam pravitatem, ita ut dicant sermonem eorum sicut cancer serpere. Quid enim? et illos qui dicebant, Manducemus et bibamus, cras enim moriemur, nonne corruptores morum bonorum per mala colloquia Paulus esse manifestat, continuo subjungens, Corrumpunt mores bonos colloquia mala; et tamen eos intus fuisse significavit, cum ait, Quomodo dicunt quidam in vobis quia resurrectio mortuorum non est? Avaros autem ubi non detestatur? Aut vero quidquam dici potuit vehementius, quam ut idolorum dici potuit vehementius, quam ut idolorum servitus avaritia diceretur, sicut idem apostolus posuit: nec Cyprianus aliter intellexit, et litteris suis ubi opus erat inseruit; qui tamen confitetur suis temporibus in Ecclesia fuisse non qualescumque avaros. sed raptores et feneratores; nec quoslibet homines, sed episcopos. Quanquam et istos de quibus ait Apostolus, Sermo eorum sicut cancer serpit, vellem intelligere foris fuisse; sed Cyprianus ipse me non sinit. Cum enim ad Antonianum scribens ostenderet ante tempus ultimae separationis justorum et iniquorum nullo modo esse propter commixtionem malorum ab Ecclesiae unitate recedendum, ubi declarat quam sit sanctus, et illa quam meruit martyrii claritate dignissimus, ait: Quantus arrogantiae tumor est, quanta humilitatis et lenitatis oblivio, et arrogantiae suae quanta jactatio, ut quis audeat aut facere se posse credat, quod nec Apostolis concessit Dominus, ut zizania a frumento putet se posse discernere, aut quasi ipsi palam ferre et aream purgare concessum sit, paleas conetur a tritico separare: cumque Apostolus dicat,« In domo autem magna, non solum sunt vasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia;» aurea et argentea vasa videatur eligere, lignea vero et fictilia contemnere et abjicere et damnare, quando non nisi in die Domini vasa lignea divini ardoris incendio concrementur, et fictilia ab eo cui data est ferrea virga franguntur? Sic igitur arguens Cyprianus eos qui tanquam malorum consortium devitantes, se ab unitate disruperant, ostendit magnam domum quam dixit Apostolus, ubi essent non solum vasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia, non se intellexisse nisi Ecclesiam, ubi essent boni et mali, donec in fine sicut aurea ventilata purgetur. Quod si ita est, in ipsa Ecclesia, id est, in ipsa domo magna erant vasa in contumeliam, quorum sermo ut cancer serpebat. Nam cum de illis Apostolus loqueretur, hoc docuit: Et sermo, inquit, eorum sicut cancer serpit; ex quibus est Hymaeneus et Philetus, qui circa veritatem aberraverunt, dicentes resurrectionem jam factam esse, et fidem quorumdam subvertunt. Firmum autem fundamentum Dei stat habens signaculum hoc: Novit Dominus qui sunt ejus; et recedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini. In magna autem domo, non solum vasa aurea sunt et argentea, sed et lignea et fictilia. Si ergo et isti quorum sermo ut cancer serpebat, tanquam vasa in contumeliam in domo magna erant, quam domum magnam Ecclesiae ipsius unitatem Cyprianus intelligit, numquid istorum cancer Baptismum Christi violabat? Ita ergo nec foris, sicut nec intus, quisquam qui ex parte diaboli est, potest vel in se vel in quoquam maculare Sacramentum quod Christi est. Non itaque dat remissam peccatorum sermo qui ut cancer serpit ad aures audientium: sed cum Baptisma verbis evangelicis datur, qualibet ea perversitate intelligat ille per quem datur, vel ille cui datur, ipsum per se sanctum est propter illum cujus est. Et si quis per hominem perversum id accipiens, non accipiat tamen ministri perversitatem, sed solam mysterii sanctitatem, in bona fide et spe et charitate unitati compaginatus Ecclesiae, remissionem accipit peccatorum; non per verba sicut cancer serpentia, sed per evangelica Sacramenta de coelesti fonte manantia. Si autem ipse qui accipit perversus est, nec perverso ad salutem prodest quod datur; et sanctum tamen in eo permanet quod accipitur, nec ei si correctus fuerit iteratur.
4.7.4
CAPUT XIII.-- 19. Nulla itaque participatio est justitiae et iniquitati; non solum quae foris, sed etiam quae intus est. Novit enim Dominus qui sunt ejus; et recedat ab iniquitate omnis qui invocat nomen Domini. Nulla etiam communio est luci et tenebris; non solum quae foris, sed etiam quae intus sunt. Qui enim odit fratrem suum, ait Joannes, in tenebris est usque adhuc. Et utique illi oderant Paulum, qui invidia et malevola dissensione Christum annuntiantes, arbitrabantur se tribulationem excitare vinculis ejus: quos tamen intus fuisse idem Cyprianus intelligit. Cum ergo non possint tenebrae illuminare, aut iniquitas justificare, sicut idem dicit, quaero quemadmodum poterant isti in ipsa intus Ecclesia baptizare? Quaero quemadmodum vasa illa, quae non in honorem, sed in contumeliam domus magna continet, intra ipsam domum magnam possint sanctificandis hominibus ministrare quod sanctum est, nisi quia illa sanctitas Sacramenti nec ab immundis pollui potest, sive cum per eos datur, sive cum ab eis qui corde et vita in melius non commutantur accipitur? De quibus intus positis, ipse dicit, Saeculo verbis solis et non factis renuntiantes.
4.8.1
Sunt ergo et intus hostes Dei, et quorum pectora obsederit spiritus Antichristi: et tamen gerunt spiritualia et divina, quae nec ipsis possunt quamdiu tales sunt ad salutem prodesse, nec ipsi ea possunt sua immunditia maculare. Quod itaque dicit, nihil eis ad gratiam ecclesiasticam et salutarem licere, qui spargentes, atque impugnantes Ecclesiam Christi, a Christo ipso adversarii, ab Apostolis ejus antichristi nominentur; sic accipiendum est, quia et foris et intus inveniuntur tales: separationem tamen eorum qui intus sunt, ab illius columbae perfectione atque unitate, non solum Deus novit in quibusdam, sed etiam homines in quibusdam; quorum in manifesto pessimam vitam confirmatamque nequitiam intuentes, et eam praeceptorum divinorum regulis comparantes, intelligunt quam multis zizaniis et paleis sive foris sive intus positis, sed tamen in fine apertissime separandis dicturus est Dominus, Recedite a me, qui operamini iniquitatem; et, Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus.
4.8.2
CAPUT XIV.-- 21. De conversione autem nullius desperandum est, sive foris sive intus constituti, quamdiu patientia Dei ad poenitentiam eum adducit, et visitat in virga facinora eorum, et in flagellis peccata eorum. Hoc enim modo misericordiam suam non dispergit ab eis, si et ipsi aliquando misereantur animae suae, placentes Deo. Sicut enim bonus qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit; sic et malus sive foris sive intus, qui perseveraverit usque in finem salvus non erit. Neque nos dicimus quod ubicumque et quomodocumque baptizati gratiam Baptismi consequuntur, si gratia Baptismi in ipsa salute intelligitur, quae per celebrationem Sacramenti confertur: sed hanc salutem multi nec intus consequantur, quamvis Sacramentum quod per se sanctum est, eos habere manifestum sit. Recte itaque, Dominus nos admonet in Evangelio, ne consentiamus male suadentibus, sed sub Christi nomine ambulantibus: sed hi et intus et foris inveniuntur, quia nec foras exeunt nisi prius intus mali fuerint; et utique de vasis in domo magna positis dicebat Apostolus, Si quis autem mundaverit semetipsum ab istiusmodi, erit vas in honore sanctificatum, utile Domino, ad omne opus bonum semper paratum. Quomodo autem se quisque ab ejusmodi mundare debeat, paulo superius ostendit dicens, Recedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini; ne audiat in fine cum palea, sive quae ante de area volavit, sive quae in ultimo separanda est, Recedite a me, omnes qui operamini iniquitatem. Unde apparet quidem, sicut dicit Cyprianus, non ea statim sucispienda et assumenda quae jactantur in Christi nomine, sed quae geruntur in Christi veritate. Sed non utique in Christi veritate geritur, fundos insidiosis fraudibus rapere, usuris multiplicantibus fenus augere, saeculo solis verbis renuntiare; quae omnia etiam intus geri, satis idoneus testis ipse declarat.
4.8.3
CAPUT XV.-- 22. Jam vero quod multis verbis prosequitur, non posse in Christo baptizari eos qui Patrem Christi blasphemant; cum eos errore blasphemare manifestum sit( non enim qui accedit ad Baptismum Christi aperte blasphemat Patrem Christi, sed aliud quam veritas docet de Patre Christi sentiendo blasphemare convincitur); jam satis ostendimus ad Baptismum qui verbis evangelicis consecratur, non pertinere cujusquam vel dantis vel accipientis errorem, sive de Patre, sive de Filio, sive de Spiritu sancto aliter sentiat, quam coelestis doctrina insinuat. Multi enim carnales et animales etiam intus baptizantur, cum aperte dicat Apostolus. Animalis autem homo non percipit quae sunt Spiritus Dei; et percepto jam Baptismo dicit eos adhuc animales esse. Secundum sensum autem carnalem non potest nisi de Deo carnaliter sapere anima corporeis sensibus dedita. Unde multi post Baptismum proficientes, et maxime qui infantes vel pueri baptizati sunt, quanto magis intellectus eorum serenatur et illuminatur, dum interior homo renovatur de die in diem, priores suas opiniones, quas de Deo habebant cum suis phantasmatibus ludificarentur, irridentes et detestantes atque confitentes abjiciunt. Nec tamen ideo non accepisse Baptismum existimantur, aut talem baptismum accepisse dicuntur, qualis fuit error ipsorum: sed in eis et Sacramenti integritas honoratur, et mentis vanitas emendatur; etiam si confirmata, et fortasse multis contentionibus defensa calluerat. Quapropter etiam haereticus qui perspicue foris est, si Baptismum illic evangelicum accepit, non talem utique baptismum accepit quali errore caecatur. Et propterea si resipiscens viderit relinquendum esse quod male tenuerat, non simul ei relinquendum est bonum quod acceperat: nec quia error illius improbandus est, propterea Baptismus Christi in illo exsufflandus est. Jam enim ex iis quos intus contingit de Deo falsa opinantes baptizari, satis elucet discernendam esse Sacramenti veritatem a male credentis errore, quamvis utrumque in homine uno valeat inveniri; et ideo cum etiam foris in errore aliquo constitutus, vero tamen Sacramento fuerit baptizatus, cum Ecclesiae redditur unitati, sicut falsae fidei vera succedit, non sic potest etiam vero Baptismo verus Baptismus succedere: quia idem ipse sibi succedere non potest; quia nec decedere potest. Ad hoc ergo haeretici ad Catholicam veniunt, ut quod eorum malum est corrigatur, non quod bonum Dei est repetatur.
4.8.4
CAPUT XVI.-- 23. Dicit aliquis: Nihilne ergo interest, si duo in errore pari atque malitia constituti sint, nec vita nec corde mutato, alius eorum foris, alius intus baptizetur? Fateor interesse: ille enim pejor est qui etiam foris baptizatur, non eo quod baptizatur, sed eo quod foris est; est enim etiam ipsius divisionis nec nullum nec parvum malum: si tamen ille qui intus baptizatur, non propter aliquod terrenum aut temporale commodum intus esse voluit, sed quod unitatem Ecclesiae toto orbe diffusae schismatum concisionibus praetulit; alioquin etiam ipse inter illos qui foris sunt deputandus est. Constituamus ergo duos aliquos isto modo: unum eorum, verbi gratia, id sentire de Christo quod Photinus opinatus est, et in ejus haeresi baptizari extra Ecclesiae catholicae communionem; alium vero hoc idem sentire, sed in Catholica baptizari, existimantem ipsam esse catholicam fidem. Istum nondum haereticum dico, nisi manifestata sibi doctrina catholicae fidei resistere maluerit, et illud quod tenebat elegerit; quod antequam fiat, manifestum est illum qui foris baptizatus est esse pejorem. Itaque in hoc sola falsa opinio, in illo autem etiam ipsa divisio corrigenda est; sed in neutro ipsorum Sacramenti veritas repetenda. Quod si quisquam idem sentiat quod illi, et esse noverit haeresim ab unitate catholica separatam ubi hoc docetur et discitur, sed alicujus saecularis emolumenti causa in catholica unitate baptizari voluerit, vel in ea baptizatus propter hoc exire inde noluerit; non solum separatus habendus est, verum etiam tanto sceleratius, quanto magis errori haeresis et divisioni unitatis fallaciam simulationis adjungit. Quamobrem cujusque hominis pravitas, quanto periculosior et tortuosior est, tanto instantius et operosius corrigenda est: nec ideo tamen si quid habet integrum, praesertim non suum, sed Dei, propter pravitatem ejus vel nullum putandum est, vel eodem modo vituperandum, vel ejus pravitati tribuendum, ac non illius largitati, qui etiam fornicanti a se animae, et eunti post amatores suos dedit panem suum, et vinum suum, et oleum suum, et alia vel alimenta vel ornamenta, quae nec a se ipsa, nec ab ejus amatoribus ei sunt, sed ab illo qui eam miserans ubique voluit ad quem redeat admonere.
4.8.5
CAPUT XVII.-- 24. Numquid potest, inquit, vis Baptismi major esse aut potior quam confessio? quam passio? ut quis coram hominibus Christum confiteatur, et sanguine suo baptizetur? Et tamen, inquit, neque hoc Baptisma haeretico prodest, quamvis Christum confessus extra Ecclesiam fuerit occisus. Hoc verissimum est: extra Ecclesiam quippe occisus, charitatem non habuisse convincitur, de qua Apostolus dicit, Et si tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest. Quod si propter hoc quia charitas deest, passio nihil prodest; nec illis prodest quos in invidia intus et malevolentia sine charitate vivere Paulus dicit, Cyprianus exponit: et tamen verum baptisma possunt et accipere et tradere. Salus, inquit, extra Ecclesiam non est. Quis negat? Et ideo quaecumque ipsius Ecclesiae habentur, extra Ecclesiam non valent ad salutem. Sed aliud est non habere, aliud non utiliter habere. Qui non habet, est baptizandus ut habeat: qui autem non utiliter habet, ut utiliter habeat corrigendus. Nec adultera est aqua in Baptismo haereticorum: quia nec ipsa ereatura quam Deus condidit, mala est, nec verba evangelica in quibuslibet errantibus reprehendenda sunt, sed error illorum in quo adultera est anima, etsi a legitimo viro Sacramenti habeat ornamentum. Potest igitur nobis et haereticis Baptisma esse commune, cum quibus potest et Evangelium esse commune, quamvis a fide nostra error distet illorum: sive aliud de Patre vel de Filio vel de Spiritu sancto sentiant quam veritas habet, sive ab unitate praecisi non colligant cum Christo, sed spargant: quia potest nobis, si frumenta dominica sumus, etiam intus cum avaris, cum raptoribus, cum ebriosis, et caeteris ejusmodi pestibus, de quibus dicitur, Regnum Dei non possidebunt, et Baptismatis sacramentum esse commune, et tamen vitia quibus a regno Dei separantur non esse communia.
4.8.6
CAPUT XVIII.-- 25. Neque enim de solis haeresibus dicit Apostolus, Quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt. Sed non pigeat paululum advertere quae simul enumeret: Manifesta, inquit, sunt opera carnis, quae sunt fornicationes, immunditiae, luxuriae, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, invidiae, ebrietates, comessationes, et his similia; quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt. Constituamus ergo aliquem castum, continentem, non avarum, non idolis servientem, hospitalem, indigentibus ministrantem, non cujusquam inimicum, non contentiosum, patientem, quietum, nullum aemulantem, nulli invidentem, sobrium, frugalem, sed haereticum: nulli utique dubium est propter hoc solum quod haereticus est, regnum Dei non possessurum. Constituamus alium fornicatorem, immundum, luxuriosum, avarum, vel etiam apertius idolis deditum, veneficum, discordiosum, contentiosum, aemulum, animosum, seditiosum, invidum, ebriosum, comessatorem, sed catholicum: numquid propter hoc solum quod catholicus est regnum Dei possidebit, agens talia de quibus sic concludit Apostolus, Quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt? Si hoc dicimus, nos ipsos seducimus. Nam sermo Dei non nos seducit, qui nec tacet, nec parcit, nec ulla adulatione nos decipit. Ideo quippe et alibi dicit, Hoc autem scitote cognoscentes, quoniam omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet haereditatem in regno Christi et Dei: nemo vos seducat inanibus verbis. Non est ergo quod de sermone Dei conqueramur. Dicit omnino, et aperte ac libere dicit, eos qui male vivunt, ad regnum Dei non pertinere.
4.8.7
CAPUT XIX.-- 26. His igitur omnibus vitiis circumsepto catholico non adulemur, nec ei quia christianus catholicus est, impunitatem quam Scriptura divina non promittit, promittere audeamus: nec si aliquid unum habeat ex iis quae dicta sunt, debemus ei societatem supernae illius patriae polliceri. Ad Corinthios enim singula enumerat, in quibus singulis subauditur, quod regnum Dei non possidebunt: Nolite, inquit, errare; neque fornicatores, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt. Non ait, Qui haec omnia vitia simul habuerint, regnum Dei non possidebunt: sed, Neque illi, neque illi; ut in singulis hoc subaudias, quod nulli eorum regnum Dei possidebunt. Sicut ergo haeretici regnum Dei non possidebunt; sic avari regnum Dei non possidebunt. Nec dubitandum est quidem ipsas poenas, quibus cruciabuntur qui regnum Dei non possidebunt, pro diversitate criminum esse diversas, et alias aliis acriores, ut in ipso igne aeterno pro disparibus ponderibus peccatorum sint disparia tormenta poenarum. Neque enim frustra ipse Dominus dicit, Tolerabilius erit Sodomis quam vobis in die judicii. Sed tamen ad non possidendum regnum Dei, tantumdem valet ex vitiis illis quod elegeris mitius, quantum vel plura vel unum quod perspexeris gravius. Et quia illi possessuri sunt regnum Dei quos ad dexteram constituet ille judex, nec eis qui ad dexteram constitui non merebuntur, aliquid aliud quam ad sinistram esse remanebit; nulla reliqua vox est, quam sicut haedi audiant ex ore pastoris, nisi, Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus: licet ex illo igne, sicut dixi, diversa possint distribui pro criminum diversitate supplicia.
4.8.8
CAPUT XX.-- 27. Utrum autem catholicum pessimis moribus, alicui haeretico in cujus vita praeter id quod haereticus est, non inveniunt homines quod reprehendant, praeponere debeamus, non audeo praecipitare sententiam. Si autem quis dicat, quia haereticus est, non potest hoc solum esse, quin et alia consequantur; carnalis est enim et animalis, ac per hoc et aemulus sit necesse est, et animosus, et invidus, et inimicus ipsi veritati ab eaque dissentiens: intelligat, et de illis malis, quod unum mitius elegerit, solum in quoquam esse non posse, ea scilicet causa quoniam carnalis et animalis est; velut ebriositas, quam non solum sine horrore nominare, sed etiam cum hilaritate populi praedicare jam consueverunt, numquid in quo fuerit, sola esse poterit? Quis enim ebriosus non et contentiosus, et animosus, et invidus, et a praeceptorum sanitate dissentiens, et arguentibus se graviter inimicus? Jam vero ut et fornicator et adulter non sit, difficile est: potest tamen non esse haereticus; sicut haereticus potest non esse ebriosus, nec adulter aut fornicator, nec luxuriosus aut amator pecuniae aut veneficus, et simul haec omnia potest non esse. Neque enim unum aliquod vitium omnia caetera consequuntur. Propositis itaque duobus, uno catholico cum his omnibus vitiis, alio haeretico sine iis quae possunt non esse in haeretico, quamvis contra fidem non uterque disputet, et tamen contra fidem uterque vivat, et spe vana uterque fallatur, et a charitate spirituali uterque dissentiat, et ob hoc uterque ab illius unicae columbae corpore alienus sit: cur in uno eorum Sacramentum Christi agnoscimus, in alio nolumus, quasi aut hujus, aut hujus sit; cum in utroque idem sit, et nonnisi Dei sit, et quamvis in pessimis, bonum sit? Et si hominum qui hoc habent, alius est alio deterior, non ideo illud quod habent deterius est in illo quam in isto: quia nec in duobus catholicis malis, si unus sit alio deterior, deteriorem Baptismum gerit: nec si unus eorum sit bonus, alius malus, in malo malus est Baptismus, et in bono bonus; sed in utroque bonus: sicut lumen solis vel etiam lucernae non utique deterius est in oculis deterioribus quam in melioribus; sed idem in utrisque, quamvis eos diverse pro illorum diversitate vel laetificet vel excruciet.
4.8.9
CAPUT XXI.-- 28. Illud sane quod de catechumenis objiciebatur Cypriano, quod in martyrio deprehensi, et pro Christi nomine occisi, etiam sine Baptismo coronarentur; quid ad rem pertineat, non satis intelligo: nisi forte quia dicebant, multo magis haereticos cum Baptismo Christi posse ad regnum ejus admitti, quo catechumeni admitterentur; cum ipse dixerit, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non intrabit in regnum coelorum. Qua in re nec ego dubito catechumenum catholicum divina charitate flagrantem haeretico baptizato anteponere; sed etiam in ipsa intus Catholica bonum catechumenum malo baptizato anteponimus: nec ideo tamen sacramento Baptismatis, quo iste nondum, ille jam imbutus est, facimus injuriam; aut catechumeni sacramentum sacramento Baptismi praeferendum putamus, cum aliquem catechumenum aliquo baptizato fideliorem melioremque cognoscimus. Melior enim centurio Cornelius nondum baptizatus Simone baptizato. Iste enim et ante Baptismum sancto Spiritu impletus est, ille et post Baptismum immundo spiritu inflatus est. Verumtamen Cornelius si etiam Spiritu sancto jam accepto baptizari noluisset, contempti tanti Sacramenti reus fieret. Cum autem baptizatus est, non utique melius Sacramentum quam Simon accepit; sed diversa hominum merita sub ejusdem Sacramenti pari sanctitate distincta sunt: ita non auget aut minuit Baptismatis sanctitatem vel bonum vel malum hominis meritum. Sicut autem bono catechumeno Baptismus deest ad capessendum regnum coelorum; sic malo baptizato vera conversio. Qui enim dixit, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non intrabit in regnum coelorum; ipse etiam dixit, Nisi abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum. Namque, ne secura esset justitia catechumeni, dictum est, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non intrabit in regnum coelorum: rursus, ne percepto Baptismo secura esset iniquitas baptizatorum, dictum est, Nisi abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum. Alterum sine altero parum est: utrumque perficit illius possessionis haeredem. Sicut ergo non debemus improbare justitiam hominis, quae prius esse coepit quam conjungeretur Ecclesiae, sicut esse coeperat justitia Cornelii priusquam ipse esset in plebe christiana; quae neque si improbaretur, dixisset ei angelus, Acceptae sunt eleemosynae tuae, et exauditae sunt orationes tuae; neque si sufficeret ad capessendum regnum coelorum, ut ad Petrum mitteret moneretur: sic non est improbandum evangelicum Baptismi sacramentum, etiamsi extra Ecclesiam fuerit acceptum: quod tamen quia non proficit ad salutem, nisi ille qui habet integritatem Baptismi, sua quoque pravitate correcta, incorporetur Ecclesiae; sic haereticorum corrigamus errorem, ut quod in eis, non eorum, sed Christi est, agnoscamus.
4.8.10
CAPUT XXII.-- 29. Baptismi sane vicem aliquando implere passionem, de latrone illo cui non baptizato dictum est, Hodie mecum eris in paradiso, non leve documentum idem beatus Cyprianus assumit: quod etiam atque etiam considerans, invenio non tantum passionem pro nomine Christi id quod ex Baptismo deerat posse supplere, sed etiam fidem conversionemque cordis, si forte ad celebrandum mysterium Baptismi in angustiis temporum succurri non potest. Neque enim latro ille pro nomine Christi crucifixus est, sed pro meritis facinorum suorum: nec quia credidit passus est, sed dum patitur credidit. Quantum itaque valeat etiam sine visibili sacramento Baptismi, quod ait Apostolus, Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem; in illo latrone declaratum est. Sed tunc impletur invisibiliter, cum ministerium Baptismi non contemptus religionis, sed articulus necessitatis excludit. Nam multo magis in Cornelio et in amicis ejus, quam in illo latrone, posset videri superfluum ut aqua etiam tingerentur, in quibus jam donum Spiritus sancti, quod nonnisi baptizatos alios accepisse sancta Scriptura testatur, certo quoque indicio quod illis temporibus congruebat, cum linguis loquerentur, eminuerat. Baptizati sunt tamen: et in hoc facto apostolica exstat auctoritas. Usque adeo nemo debet in quolibet provectu interioris hominis, si forte ante Baptismum usque ad spiritualem intellectum pio corde profecerit, contemnere Sacramentum, quod ministrorum opere corporaliter adhibetur, sed per hoc Deus hominis consecrationem spiritualiter operatur. Nec ob aliud existimo munus baptizandi Joanni fuisse attributum, ita ut Joannis baptismus diceretur, nisi ut Dominus ipse qui dederat, cum servi baptismum non sprevisset accipere, dedicaret humilitatis viam, et quanti pendendum esset suum Baptisma quo ipse baptizaturus erat, tali facto apertissime declararet. Videbat enim tanquam peritissimus medicus salutis aeternae, quorumdam non defuturum tumorem, qui cum intellectu veritatis et probabilibus moribus ita profecissent, ut multis baptizatis vita atque doctrina se praeponere minime dubitarent, supervacaneum sibi esse crederent baptizari, quando ad illum mentis habitum se pervenisse sentirent, ad quem multi baptizati adhuc ascendere conarentur.
4.8.11
CAPUT XXIII.-- 30. Quid autem valeat et quid agat in homine corporaliter adhibita sanctificatio Sacramenti( sine qua tamen ille latro non fuit, quia non ejus accipiendae voluntas defuit, sed non accipiendae necessitas adfuit), difficile est dicere. Nisi tamen plurimum valeret, non servi baptismum Dominus accepisset. Verum quia per se ipsa consideranda est, excepta salute hominis cui perficiendae adhibetur, satis indicat quod et in malis, et in eis qui saeculo verbis, non factis renuntiant, ipsa integra est, cum illi nisi corrigantur, salutem habere non possint. Sicut autem in latrone, quia per necessitatem corporaliter defuit, perfecta salus est, quia per pietatem spiritualiter adfuit: sic et cum ipsa praesto est, si per necessitatem desit quod latroni adfuit, perficitur salus. Quod traditum tenet universitas Ecclesiae, cum parvuli infantes baptizantur, qui certe nondum possunt corde credere ad justitiam, et ore confiteri ad salutem, quod latro potuit: quin etiam flendo et vagiendo cum in eis mysterium celebratur, ipsis mysticis vocibus obstrepunt; et tamen nullus Christianorum dixerit eos inaniter baptizari.
4.8.12
CAPUT XXIV.-- 31. Et si quisquam in hac re auctoritatem divinam quaerat, quanquam quod universa tenet Ecclesia, nec conciliis institutum, sed semper retentum est, nonnisi auctoritate apostolica traditum rectissime creditur: tamen veraciter conjicere possumus, quid valeat in parvulis Baptismi sacramentum, ex circumcisione carnis, quam prior populus accepit, quam priusquam acciperet justificatus est Abraham. Sicut Cornelius etiam dono Spiritus sancti, priusquam baptizaretur, ditatus est. Dicit tamen Apostolus de ipso Abraham, Signum accepit circumcisionis, signaculum justitiae fidei; qui jam corde crediderat, et deputatum illi erat ad justitiam. Cur ergo ei praeceptum est ut omnem deinceps infantem masculum octavo die circumcideret, qui nondum poterat corde credere, ut ei deputaretur ad justitiam; nisi quia et ipsum per se ipsum sacramentum multum valebat? Quod in filio Moysi per angelum manifestatum est, qui cum adhuc incircumcisus a matre ferretur, praesenti et evidenti periculo ut circumcideretur exactum est; et cum factum esset, depulsa est pernicies. Sicut ergo in Abraham praecessit fidei justitia, et accessit circumcisio signaculum justitiae fidei; ita in Cornelio praecessit sanctificatio spiritualis in dono Spiritus sancti, et accessit Sacramentum regenerationis in lavacro Baptismi. Et sicut in Isaac, qui octavo suae nativitatis die circumcisus est, praecessit signaculum justitiae fidei; et quoniam patris fidem imitatus est, secuta est in crescente ipsa justitia, cujus signaculum in infante praecesserat: ita in baptizatis infantibus praecedit regenerationis Sacramentum; et si christianam tenuerint pietatem, sequetur etiam in corde conversio, cujus mysterium praecessit in corpore. Et sicut in illo latrone quod ex Baptismi sacramento defuerat complevit Omnipotentis benignitas, quia non superbia vel contemptu, sed necessitate defuerat: sic in infantibus qui baptizati moriuntur, eadem gratia Omnipotentis implere credenda est, quod non ex impia voluntate, sed ex aetatis indigentia, nec corde credere ad justitiam possunt, nec ore confiteri ad salutem. Ideo cum alii pro eis respondent, ut impleatur erga eos celebratio Sacramenti, valet utique ad eorum consecrationem, quia ipsi respondere non possunt. At si pro eo qui respondere potest alius respondeat, non itidem valet. Ex qua regula illud in Evangelio dictum est, quod omnes cum legitur naturaliter movet: Aetatem habet, ipse pro se loquatur.
4.8.13
CAPUT XXV.-- 32. Quibus rebus omnibus ostenditur aliud esse sacramentum Baptismi, aliud conversionem cordis; sed salutem hominis ex utroque compleri: nec si unum horum defuerit, ideo putare debemus consequens esse ut et alterum desit; quia et illud sine isto potest esse in infante, et hoc sine illo potuit esse in latrone, complente Deo sive in illo, sive in isto, quod non ex voluntate defuisset: cum vero ex voluntate alterum horum defuerit, reatu hominem involvi. Et Baptismus quidem potest inesse ubi conversio cordis defuerit: conversio autem cordis potest quidem inesse non percepto Baptismo, sed contempto non potest. Neque enim ullo modo dicenda est conversio cordis ad Deum, cum Dei Sacramentum contemnitur. Juste igitur reprehendimus, anathemamus, detestamur, abominamur perversitatem cordis haereticorum: Sacramentum tamen evangelicum non ideo non habent, quia per quod utile est non habent. Quapropter cum ad fidem et veritatem veniunt, et agentes poenitentiam remitti sibi peccata deposcunt, non eos decipimus neque fallimus, cum correctos a nobis ac reformatos in eo quod depravati atque perversi sunt, ad regnum coelorum sic disciplinis coelestibus erudimus; ut quod in eis integrum est, nullo modo violemus, nec propter hominis vitium, si quid in homine Dei est, vel nullum, vel vitiosum esse dicamus.
4.8.14
CAPUT XXVI.-- 33. Jam pauca restant ex epistola ad Jubaianum: sed quia in eis et de praeterita Ecclesiae consuetudine dicitur, et de baptismo Joannis, quod solet non parvam movere quaestionem hominibus rem nanifestam parum attendentibus, quia jussi sunt ab Apostolo in Christo baptizari qui baptismum Joannis acceperant; non negligenter tractanda sunt, et in volumen aliud differenda, ne hujus modus immoderatus sit.

Intertext edge

Open linked passage

Note