Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De baptismo contra Donatistas
Augustine of HippoDona 5 · 7461-debacodMore by Augustine of Hippo
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo"> —
⋯
More
Original / primary: 7461 Debacod
5.1
LIBER QUINTUS. Postremam partem examinat epistolae Cypriani ad Jubaianum, necnon epistolam ejusdem ad Quintum, synodicam ad Numidas episcopos, et epistolam ad Pompeium.
5.1
CAPUT PRIMUM.-- 1. Ecclesiae catholicae consuetudinem pristinam nunc teneri, cum ab haereticis vel schismaticis venientes, si evangelicis verbis consecratum Baptismum perceperunt, denuo non baptizantur, beato Cypriano teste utimur. Ipse quippe sibi quaestionem proposuit ex ore utique fratrum, sive quaerentium veritatem, sive pro veritate certantium. Inter disputationes enim suas, quibus volebat ostendere denuo baptizandos haereticos, de quibus satis pro tempore libris superioribus disseruimus, ait: Sed dicit aliquis, quid ergo fiet de his qui in praeteritum de haeresi ad Ecclesiam venientes, sine Baptismo admissi sunt? Hic tota causa Donatistarum, cum quibus nobis de hac quaestione conflictus est, penitus naufragavit. Si enim vere Baptismum non habebant, qui venientes ab haereticis ita suscipiebantur, et super eos erant peccata eorum; cum communicatum est talibus, sive ab eis qui fuerant ante Cyprianum, sive ab ipso Cypriano, necesse est ut unum dicatur ex duobus, aut periisse jam tunc Ecclesiam talium communione maculatam, aut non obesse cuiquam in unitate permanenti aliena etiam nota peccata. Illud autem quia dicere non possunt, periisse tunc Ecclesiam contagione communionis eorum qui sine Baptismo ad eam, sicut dicit Cyprianus, admissi sunt; alioquin nec originem suam poterunt asserere, si tunc periit Ecclesia; quoniam plus quam quadraginta anni sunt inter Cypriani passionem et divinorum codicum exustionem, unde isti calumniarum suarum fumos jactantes, occasionem faciendi schismatis invenerant, sicut Consulum ordo declarat: restat ut fateantur, nulla malorum etiam cognitorum tali communione contaminari unitatem Christi. Quod cum fassi fuerint, non invenient causam cur se ab Ecclesiis orbis terrarum, quas per Apostolos institutas pariter legimus, separare debuisse contendant: quia neque illi quorumlibet malorum commixtione perire potuerunt, et isti qui non perirent si cum illis in unitate mansissent, separando se ab eis, et rumpendo vinculum pacis, utique in schismate perierunt. Apertissimum enim sacrilegium eminet schismatis, si nulla fuit causa separationis. Nullam vero fuisse causam separationis apparet, si mali etiam cogniti bonos in unitate non maculant. Non autem maculari in unitate bonos, etiam a cognitis malis docemus, teste Cypriano, qui dicit, in praeteritum de haeresi ad Ecclesiam venientes, sine Baptismo admissos: quorum tamen nefaria sacrilegia, quae super eos erant, quia Baptismo dimissa non erant, si polluere et perdere non potuerunt Ecclesiae sanctitatem, nulla malorum potest contagione perire. Quapropter si Cyprianum verum dixisse consentiunt, eo teste vincuntur in crimine schismatis: si Cyprianum falsum dixisse contendunt, eo teste non utantur in quaestione Baptismatis.
5.2
CAPUT II.-- 2. Sed nunc quod cum beato Cypriano homine pacifico sermocinari instituimus, pergamus. Qui cum sibi opposuisset, quod dici a fratribus noverat, Quid ergo fiet de his qui in praeteritum ad Ecclesiam de haeresi venientes, sine Baptismo admissi sunt? Potens est, inquit, Dominus misericordia sua indulgentiam dare, et eos qui ad Ecclesiam simpliciter admissi in Ecclesia dormierunt, ab Ecclesiae suae muneribus non separare. Bene quidem praesumpsit, quod charitas unitatis posset cooperire multitudinem peccatorum. Quod si habebant Baptismum, et ab his non recte sentiebatur qui eos denuo baptizandos esse censebant, id erratum cooperiebat unitatis charitas, quamdiu inerat ista, non diabolica dissensio, sed humana tentatio; donec eis, sicut dicit Apostolus, si quid aliter sapiebant Dominus revelaret. Et ideo vae istis qui per sacrilegam praecisionem ab unitate disrupti, si et apud nos et apud illos est baptismus, rebaptizant: si autem in Catholica sola est, nec baptizant. Sive ergo rebaptizent sive non baptizent, non sunt in vinculo pacis: unde cuilibet istorum vulneri adhibeant medicinam. Nos autem si ad Ecclesiam sine Baptismo admittimus, in eo numero sumus quibus Cyprianus propter unitatis custodiam ignosci posse praesumpsit. Si autem( sicut jam, ut arbitror, ex his quae in superioribus libris diximus, manifestum est) etiam in haereticorum perversitate potest esse christiani Baptismi integritas; si qui temporibus illis rebaptizaverunt, nec tamen ab unitatis compagine recesserunt, eadem dilectione pacis potuerunt ad veniam pertinere, qua Cyprianus etiam sine Baptismo admissos ab Ecclesiae muneribus non potuisse separari testatur. Porro si verum est apud haereticos et schismaticos non esse Baptismum Christi, quanto minus obessent in unitate positis aliena peccata, si ad unitatem venientibus et sine Baptismo admissis solverentur et propria. Nam si, teste Cypriano, unitatis vinculum tantum valet, quomodo possent laedi alienis peccatis, qui nollent ab unitate recedere, si etiam non baptizati peccatis propriis non perirent, qui ad eam vellent ex haeresi accedere?
5.3
CAPUT III.-- 3. Quod autem adjungit Cyprianus, et dicit, Non tamen quia aliquando erratum est, ideo semper errandum est: cum magis sapientibus et Deum timentibus congruat, patefactae et perspectae veritati libenter atque incunctanter obsequi, quam pertinaciter atque obstinate contra fratres et consacerdotes pro haereticis reluctari: verissime dicit, nec alteri potius quam sibi adversatur, qui resistit apertissimae veritati. Sed per illa quae tam multa jam diximus, quantum arbitror, liquido apparet, et certum est, Baptismum Christi nec haereticorum perversitate, cum apud eos datur et sumitur, posse violari. Sed ut certum nondum sit; saltem adhuc esse dubium, quisquis ea quae dicta sunt, etiam renitens cogitaverit, confitetur. Non ergo apertissimae veritati resistimus; sed aut pro manifesta veritate certamus, sicut ego existimo; aut certe, sicut possunt putare qui nondum istam quaestionem solutam esse arbitrantur, adhuc quaerimus veritatem. Et ideo si aliter se res habet quam nos dicimus, eadem simplicitate suscipimus ab haereticis baptizatos, qua suscipiebant illi quos propter unitatem Cyprianus ad veniam pertinere praesumpsit. Si autem Baptismus Christi, sicut ea quae jam multa dicta sunt indicant, et in non integra vel vita, vel fide, sive eorum qui videntur esse intus, nec tamen ad unicae illius columbae membra pertinent, sive eorum qui sic ad eam non pertinent, ut etiam aperte foris sint, potest esse integer; qui eum illis temporibus repetebant, eamdem veniam propter charitatem unitatis merebantur, quam meruisse propter ejusmodi charitatem credidit Cyprianus eos, quos sine Baptismo admissos esse arbitratus est. Isti ergo qui nulla existente causa( quandoquidem, sicut idem Cyprianus ostendit, mali bonis in unitate obesse non possunt) se ab ejusdem unitatis charitate praeciderunt, locum omnis veniae perdiderunt: et qui ipso scelere schismatis interirent, etiamsi post Catholicam non rebaptizarent; quanto supplicio digni sunt, qui vel quod eos non habere Cyprianus affirmat, habentibus catholicis dare conantur, vel, sicut ipsa res manifestat, quod et ipsi habent, non habere Catholicam criminantur?
5.4
CAPUT IV.-- 4. Sed quia nunc, ut dicere coeperam, cum Cypriani litteris sermocinari instituimus; non, ut arbitror, etiam illi, si adesset, viderer pertinaciter atque obstinate contra fratres et consacerdotes pro haereticis reluctari, cum acciperet tanta ista quae nos movent, cur etiam apud haereticos in suo maligno errore perversos, Baptismum tamen Christi per se ipsum reverendissimum atque sanctissimum esse posse credamus. Cumque et ipse testetur, cujus nobis testimonium ponderis magni est, sic eos admitti in praeteritum solitos: quisquis ejus sermone commotus, haereticos denuo baptizandos esse non dubitat; eos quibus hoc propter tanta quae contradicuntur, nondum persuasum est, tales esse deputet, quales in praeteritum fuerunt, qui baptizatos in haeresi solo proprio errore correcto simpliciter admiserunt, et cum eis per unitatis vinculum salvi esse potuerunt. Quisquis autem et de praeterita Ecclesiae consuetudine, et de posteriore robore plenarii concilii, et tot tantisque sanctarum Scripturarum testimoniis, et ipsius Cypriani multis documentis, et perspicuis rationibus veritatis, intelligit Christi Baptismum verbis evangelicis consecratum non fieri cujuslibet hominis perversitate perversum; eodem unitatis vinculo intelligat salvos esse potuisse, quibus aliud salva charitate tunc visum est: ac per hoc simul oportet intelligat, eos quos nulla zizania, nulla palea, si ipsi frumenta esse voluissent, in societate Ecclesiae toto orbe diffusae poterant maculare, et ideo nulla existente causa divortii se ab eodem unitatis vinculo disruperunt; quodlibet illorum duorum verum sit, sive quod Cyprianus tunc sensit, sive quod Catholicae universitas unde ille non recessit obtinuit; foris apertissime constitutos in manifesto sacrilegio schismatis salvos esse non posse, et omnia quae habent de divinis Sacramentis et liberalitate unius legitimi viri, quamdiu tales sunt, ad eorum confusionem potius quam ad salutem valere.
5.5
CAPUT V.-- 5. Quocirca etiamsi vere propterea vellent haeretici correcto errore venire ad Ecclesiam, quia putarent se Baptismum non habere nisi in Catholica acciperent; nec sic eis deberemus ad iterationem Baptismi consentire, sed potius docendi essent, nec integritatem Baptismi prodesse perversitati eorum, si corrigi nollent; nec eorum perversitate violatum fuisse integrum Baptisma, quamdiu corrigi noluerunt; nec quia corrigi volunt, melius in eis Baptisma fieri: sed ipsos a malignitate discedere, illud autem incipere jam prodesse ad salutem, quod prius inerat ad perniciem. Haec enim discentes, et salutem in catholica unitate desiderabunt, et suum esse quod Christi est non existimabunt, et veritatis Sacramentum, quamvis in se positum, cum errore proprio non miscebunt.
5.1
Huc accedit, quia sic homines occulta nescio qua inspiratione Dei detestantur, si quis iterum Baptismum accipiat, quem ubicumque jam acceperat, ut iidem ipsi haeretici cum inde disputant, frontem confricent, et prope omnes eorum laici qui apud eos inveteraverunt, et animosam pertinaciam adversus Catholicam conceperunt, hoc solum illic sibi displicere fateantur: et multi qui propter adipiscenda aliqua commoda saecularia, vel incommoda devitanda, transire ad eos volunt, occultis conatibus ambiant, ut hoc eis quasi peculiari et domestico beneficio praestetur, ne rebaptizentur; et nonnulli caeteris eorum vanis erroribus et falsis criminationibus adversus catholicam Ecclesiam credentes, hoc uno revocentur, ut eis sociari nolint, ne rebaptizari cogantur. Quem sensum, hominum omnia penitus corda occupantem isti Donatistae metuentes, maluerunt recipere Baptismum qui apud Maximianistas quos damnaverant datus est, et eo modo sibi linguas praecidere, et ora oppilare, quam denuo baptizare tot homines Mustitanae et Assuritanae et aliarum plebium, quas cum Feliciano et Praetextato et caeteris a se damnatis et ad se redeuntibus susceperunt.
5.6
CAPUT VI.-- 7. Cum enim hoc raro fit in singulis, inter multa spatia locorum et temporum, horror facti non ita sentitur: si autem repente convenirentur quos per tam longum tempus, sive urgentibus periculis mortis, sive per solemnitates Paschales memorati Maximianistae baptizaverant, et eis diceretur ut iterum baptizarentur, quoniam id quod in sacrilegio schismatis acceperant nihil esset; id quidem dicoretur quod eos pertinacia sui erroris dicere cogeret, ut possent qualicumque falsa umbra constantiae contra calorem veritatis suae duritiae rigorem glaciemque contegere: sed quia hoc illi ferre non possent, et quod in tam multis hominibus fieret, nec ipsi possent tolerare qui facerent, praesertim quia iidem ipsi eos in parte Primiani rebaptizarent, qui eos in parte Maximiani jam baptizaverant, receptus est Baptismus illorum, et interceptus typhus istorum. Quod nullo modo eligerent fieri, nisi amplius sibi adversari arbitrarentur horrorem hominum de iterata tinctione, quam considerationem de perdita defensione. Quod non ideo dixerim, quia humano sensu deterreri debuimus, si ab haereticis venientes denuo baptizari veritas cogeret: sed quia sanctus Cyprianus ait, hoc ipso magis haereticos ad necessitatem veniendi adigi potuisse, si rursus in Catholica baptizarentur; propterea commemorare volui quantus pene in omnium mentibus hujus facti horror insideat, quem divinitus infusum esse crediderim, ut adversus quaslibet disputationes quas infirmi discutere nequeunt, horrore ipso Ecclesia muniretur.
5.7
CAPUT VII.-- 8. Sane verba ipsa Cypriani cum intueor, admoneor quaedam multum necessaria dicere dirimendae hujusmodi quaestioni. Nam si viderint, inquit, judicio et sententia nostra id decerni et statui, uti Baptisma justum et legitimum computetur, quo illic baptizantur; putabunt se Ecclesiam quoque et caetera munera Ecclesiae juste et legitime possidere. Non ait, Putabunt se munera Ecclesiae possidere; sed, juste et legitime possidere. Nos autem Baptismum eos non juste et legitime possidere concedimus: non possidere autem non possumus dicere, cum Sacramentum dominicum in evangelicis verbis cognoscimus. Baptismum ergo legitimum habent, sed non legitime habent. Quisquis enim eum et in unitate catholica, et eo digne vivens habet, et legitimum et legitime habet: quisquis autem vel in ipsa Catholica sicut palea commixta frumento, vel extra sicut palea vento sublata habet, hunc Baptismum legitimum quidem habet, sed non legitime. Ita enim habet quemadmodum utitur: non autem legitime utitur qui eo contra legem utitur; quod facit omnis qui baptizatus perdite vivit, sive intus, sive foris.
5.8
CAPUT VIII.-- 9. Quapropter sicut de lege dixit Apostolus, Bona est lex, si quis ea legitime utatur; ita de Baptismo recte dicere possumus, Bonus est Baptismus, si quis eo legitime utatur. Et sicut non faciebant tunc ut lex bona non esset, aut omnino nulla esset, qui ea non legitime utebantur; sic nullo modo facit ut Baptismus bonus non sit, aut ut omnino Baptismus non sit, quisquis eo, sive quia in haeresi, sive quia in pessimis moribus vivit, non legitime utitur. Et ideo cum vel ad unitatem catholicam, vel ad vitam tanto Sacramento dignam convertitur, non aliud baptisma incipit habere legitimum, sed illud ipsum incipit habere legitime. Nec remissio irrevocabilium peccatorum consequitur Baptisma, nisi non solum legitimum, sed etiam legitime habeatur: nec tamen si legitime non habebitur, et peccata vel non remittentur, vel remissa replicabuntur, propterea vel malum vel nullum erit in baptizato Baptismi sacramentum. Sicut enim Judas, cui buccellam tradidit Dominus, non malum accipiendo, sed male accipiendo locum in se diabolo praebuit; sic indigne quisque sumens dominicum Sacramentum non efficit ut quia ipse malus est, malum sit, aut quia non ad salutem accipit, nihil acceperit. Corpus enim Domini et sanguis Domini nihilominus erat etiam illis quibus dicebat Apostolus, Qui manducat indigne, judicium tibi manducat et bibit. Non ergo quaerant in Catholica haeretici quod habent, sed quod non habent, id est, finem praecepti, sine quo multa sancta haberi possunt, sed prodesse non possunt. Finis autem praecepti est charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. Lavacri vero Sacramentum non ut habeant, si jam eodem ipso, quamvis in haeresi, tincti sunt; sed ut salubriter habeant, ad Catholicae unitatem veritatemque festinent.
5.9
CAPUT IX.-- 10. Jam nunc de Baptismo Joannis videndum est quid dicatur. Baptizatos enim a Paulo eos qui jam baptismo Joannis baptizati fuissent, legimus in Actibus Apostolorum; non ob aliud, nisi quia Joannis baptismus non fuit Christi Baptismus, sed Joanni a Christo concessus, qui Joannis proprie diceretur, sicut idem Joannes dicit, Non potest homo accipere quidquam, nisi datum fuerit ei de coelo. Et ne forsitan hoc sic a Deo Patre accipere videretur, ut a Filio non acciperet, de ipso Christo identidem loquens ait, Nos omnes de plenitudine ejus accepimus. Accepit autem hoc Joannes certae dispensationis gratia, non diu mansurum, sed quantum satis esset ad parandam viam Domino, cujus cum esse praecursorem oportebat. Quam ille humiliter ingressurus, et se humiliter sequentes ad excellentiam deducturus, sicut servis pedes lavit, ita servi baptismo tingi voluit. Sicut enim se subjecit pedibus eorum quos ipse dirigebat, sic Joannis muneri quod ipse donaverat: ut intelligerent omnes, quanto superbiae sacrilegio quisque contemneret baptisma quod a Domino deberet accipere, quando ipse Dominus accepisset quod servo, ut proprium dare posset, ipse praestiterat: et cum Joannes, quo nemo exsurrexit major in natis mulierum, tantum testimonium Christo perhiberet, ut solvendae corrigiae calceamenti ejus se fateretur indignum, Christus et baptismum ejus accipiendo humillimus inter homines inveniretur, et baptismo ejus locum auferendo Deus altissimus crederetur, idem humilitatis doctor et celsitudinis dator.
5.2.1
Nulli enim Prophetarum, nulli prorsus hominum in Scripturis divinis legimus concessum esse, baptizare in aqua poenitentiae in remissionem peccatorum, quod Joanni concessum est: qua mirabili gratia suspendens in se corda populorum, viam praepararet in eis illi quem se tanto praedicaret esse majorem. Sed Dominus Jesus Christus tali Baptismo mundat Ecclesiam, quo accepto nullum alterum requiratur: Joannes autem tali baptismo praetingebat, quo accepto esset Baptisma etiam dominicum necessarium; non ut illud repetatur, sed ut eis qui baptismum Joannis acceperant, etiam Christi Baptismus, cui viam praeparabat ille, traderetur. Si enim Christi humilitas commendanda non esset, nec baptismo Joannis opus esset: rursum si in Joanne finis esset, post Joannis baptisma Christi Baptismate opus non esset. Sed quia finis legis Christus, ad justitiam omni credenti: ab illo demonstratum est ad quem pergeretur; ad hunc cum perventum fuerit, permaneretur. Idem igitur Joannes et celsitudinem Domini praedicavit, cum eum sibi longe praeposuit; et humilitatem, cum eum tanquam infimum baptizavit. Sed si Joannes Christum solum baptizasset, melioris baptismi Joannes dispensator fuisse putaretur quo ipse Christus solus tinctus esset, quam Christi est quo Christiani tinguntur: et rursus, si omnes prius baptismo Joannis, et deinde Christi baptizari oporteret, minus plenus minusque perfectus Christi Baptismus merito videretur, qui non sufficeret ad salutem. Quocirca et baptismo Joannis baptizatus est Dominus, ut superbas hominum cervices ad salutare suum Baptisma flecteret; et non solus illo baptismate tinctus est, ne hoc ipso superius illud ostenderet, quod eo solus ipse baptizari meruisset; et ultra illud perseverare non sivit, ne hoc unum quo ipse baptizat, indigere praecedente altero videretur.
5.2.2
CAPUT X.-- 12. Quaero itaque, si baptismo Joannis peccata dimittebantur, quid amplius praestare posuit Baptismus Christi eis quos apostolus Paulus post baptismum Joannis Christi Baptismo voluit baptizari? Si autem Joannis baptismo non dimittebantur peccata, utrumnam meliores erant Joanne Cypriani temporibus, de quibus ipse dicit quod fundos insidiosis fraudibus rapiebant, et usuris multiplicantibus fenus augebant, quibus tamen baptizantibus fiebat remissio peccatorum? An quia eos unitas Ecclesiae tenebat? Quid ergo? Joannes non erat in unitate, amicus ille sponsi, viae dominicae praeparator, et ipsius Domini baptizator? Quis hoc dementissimus dixerit? Quapropter quanquam ita credam baptizasse Joannem in aqua poenitentiae in remissionem peccatorum, ut ab eo baptizatis in spe remitterentur peccata, reipsa vero in Domini Baptismo id fieret: sicut resurrectio quae exspectatur in finem spe in nobis facta est, sicut dicit Apostolus, Quia simul nos excitavit, et simul sedere fecit in coelestibus; et idem dicit, Spe enim salvi facti sumus: nam et ipse Joannes cum dicat, Ego quidem baptizo vos in aqua in poenitentiam, in remissionem peccatorum; Dominum videns ait, Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi: tamen ne quisque contendat etiam in baptismo Joannis dimissa esse peccata, sed aliquam ampliorem sanctificationem eis quos jussit Paulus denuo baptizari, per Baptismum Christi esse collatam, non ago pugnaciter.
5.2.3
CAPUT XI.-- 13. Illud enim quod ad rem praesentem maxime pertinet, intuendum est( quoquo modo se habeat baptisma Joannis, cum eum ad unitatem Christi pertinere manifestum sit), quae causa fecerit ut post Joannem sanctum baptizari homines oportuerit, et post episcopos avaros non oportuerit. Nemo enim negat quod in agro dominico Joannes triticum erat, et, si amplius non potest, in ubertate centena. Item nemo dubitat avaritiam, quae est idolorum servitus, in messe dominica inter paleas numerari. Cur ergo post triticum baptizatur, et post paleam non baptizatur? Si propterea Paulus post Joannem baptizavit, quia Joanne melior erat; cur non et Cyprianus post feneratores suos collegas baptizavit, quibus ultra comparationem melior erat? Si propterea post tales collegas Cyprianus non baptizavit, quia in unitate cum illo erant; nec post Joannem debuit Paulus, quia eadem unitate continebatur. An forte fraudatores et rapaces ad columbae illius unicae membra pertinent, et ille non pertinet cui potestas ipsa Domini Jesu Christi per columbae speciem Spiritu sancto descendente monstrata est? Imo vero ille intime pertinet, isti vero vel occasione alicujus scandali, vel ultima ventilatione a tritico separandi nequaquam pertinent: et tamen post illum baptizatum est, post istos non baptizatur. Quae igitur causa est, nisi quia Baptisma quod illos jussit Paulus accipere, non hoc erat quod per Joannem dabatur? Et ideo in eadem ipsa unitate Ecclesiae, Baptismus Christi si baptizante feneratore tradatur, repeti non potest: baptismum autem Joannis etiam ab ipso Joanne accipientes, postea Christi Baptismo baptizari oportebat.
5.2.4
CAPUT XII.-- 14. Proinde possum et ego verbis utens ipsius beati Cypriani ad cujusdam miraculi considerationem audientium corda convertere, si dicam: Ille Joannes major inter Prophetas habitus; ille divina gratia adhuc in utero matris impletus; ille Eliae spiritu et virtute subnixus, qui non adversarius Domini, sed praecursor ac praedicator fuit; qui Dominum non tantum verbis praenuntiavit, sed et oculis ostendit; qui ipsum Christum per quem baptizantur caeteri, baptizavit; sic baptizare non meruit, ut post eum non baptizarentur qui ab eo fuerant baptizati: et post avaros, fraudatores, rapaces, feneratores, nemo quemquam in Ecclesia baptizandum putabit? Nonne cum haec invidiose clamavero, respondetur mihi: Quid hoc indignum putas, quasi aut Joannes exhonoratus sit, aut avarus honoratus? Sed illius Baptismum non oportuit iterari, de quo idem Joannes ait, Hic est qui baptizat in Spiritu sancto. Per quemlibet enim ministrum detur, illius est Baptismus de quo dictum est, Hic est qui baptizat. Sed neque ipsius Joannis baptismus iteratus est, cum ab eo baptizatos baptizari in Christo Paulus apostolus jussit. Quod enim ab amico sponsi non acceperant, hoc ab ipso sponso accipere debuerunt, de quo ille amicus dixerat, Hic est qui baptizat in Spiritu sancto.
5.2.5
CAPUT XIII.-- 15. Poterat enim, si voluisset, Dominus Jesus Baptismi sui potestatem dare alicui vel aliquibus praecipuis servis suis, quos jam fecisset amicos suos, qualibus ait, Jam non vos dicam servos, sed amicos: ut quemadmodum per virgam florentem demonstratus est Aaron sacerdos, ita in ejus Ecclesia ubi plura et majora miracula facta sunt, per aliquod signum demonstrarentur excellentioris sanctitatis ministri et dispensatores mysteriorum, qui soli baptizare deberent. Sed si hoc fieret, quamvis eis a Domino attributus, tamen ipsorum baptismus jam diceretur, sicut baptismus Joannis fuit. Ideo Paulus gratias agit Deo quod neminem ipsorum baptizaverat, qui tanquam obliti in cujus nomine baptizati essent, per hominum se nomina dividebant. Cum enim tantum valet Baptismus per hominem contemptibilem, quantum per Apostolum datus; ita nec illius, nec illius esse cognoscitur, sed Christi: quod in ipso Domino Joannes per illam columbae speciem se didicisse testatur. Nam secundum quid aliud dixerit, Et ego nesciebam eum; non plane video. Si enim eum omnino nesciret, non venienti ad baptismum suum diceret, Ego a te debeo baptizari. Quid ergo est quod ait, Quoniam vidi Spiritum velut columbam descendentem de coelo, et mansit super eum. Et ego nesciebam eum: sed qui me misit baptizare in aqua, ipse mihi dixit, Super quem videris Spiritum descendentem de coelo, et manentem super eum, ipse est qui baptizat in Spiritu sancto. Columba utique super baptizatum descenderat. Adhuc autem venienti ut baptizaretur dixerat, Ego a te debeo baptizari. Jam ergo sciebat eum. Quid sibi itaque vult, Ego nesciebam eum: sed qui me misit baptizare in aqua, ipse mihi dixit, Super quem videris Spiritum descendentem de coelo, et manentem super eum, ipse est qui baptizat in Spiritu sancto: cum hoc posteaquam baptizatus est, factum sit, nisi quia secundum aliquid eum sciebat, secundum aliquid adhuc nesciebat? Sciebat videlicet sponsum Filium Dei, de cujus plenitudine omnes acciperent: sed quia ex ejus plenitudine ipse sic acceperat baptizandi potestatem, ut Joannis baptismus diceretur; nesciebat utrum sic esset daturus et caeteris, an vero proprium Baptismum sic habiturus, ut per quemlibet daretur, sive excellentioris gratiae ministrum, sive inferioris, sive per centeni fructus hominem, sive sexageni, sive triceni, sive per frumentum, sive per paleam, non nisi illius unius esse cognosceretur: et hoc per Spiritum didicit, velut columbam descendentem et manentem super eum.
5.2.6
CAPUT XIV.-- 16. Itaque invenimus dictum ab Apostolis, et gloriam meam, quamvis utique in Domino; et ministerium meum, et prudentiam meam, et Evangelium meum, quamvis utique a Domino impertitum atque donatum: Baptismus autem meus, nemo dixit eorum omnino. Neque enim omnium aequalis est gloria, nec ministrant omnes aequaliter, nec aequali prudentia sunt omnes praediti, et in evangelizando alius alio melius operatur, et ideo dici potest alius alio doctior in ipsa doctrina salutari: alius autem alio magis minusve baptizatus dici non potest, sive ab inferiore, sive a majore baptizetur. Proinde cum manifesta sint opera carnis, quae sunt fornicationes, immunditiae, luxuriae, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, invidiae, ebrietates, comessationes, et his similia; si mirabiliter dicitur, Post Joannem baptizati sunt homines, et post haereticos non baptizantur: cur non mirabiliter dicitur, Post Joannem baptizati sunt homines, et post invidos non baptizantur; cum ex parte diaboli esse invidos ipse Cyprianus in Epistola de Zelo et Livore testetur, et in Ecclesia Christi fuisse invidos Christi annuntiatores ipsis apostolicis temporibus ipse Cyprianus ex apostolo Paulo, sicut jam docuimus, manifestet?
5.2.7
CAPUT XV.-- 17. Quia ergo Joannis baptismus non erat idem qui Baptismus Christi, satis arbitror esse declaratum: et propterea nihil documenti ex illo afferri potest, cur propterea post haereticos baptizandum sit, quia baptizatum est post Joannem: cum Joannes haereticus non fuerit, et potuerit habere baptismum, quamvis a Christo concessum, non tamen Christi proprium, cum Christi habuerit charitatem; et possit haereticus habere Baptismum Christi et perversitatem diaboli, sicut intus alius potest habere Baptismum Christi et invidiam diaboli.
5.3
At enim multo magis post haereticum baptizandum est; quia Joannes haereticus non erat, et tamen post eum baptizatum est? Sic, dicit aliquis, multo magis post ebriosum baptizandum est, quia Joannes sobrius erat, et tamen post eum baptizatum est: et quid respondeamus ei, non habebimus, nisi baptizatis a Joanne Baptismum Christi non habentibus esse traditum; in quibus autem est Baptismus Christi, quibuslibet eorum perversitatibus nullo modo fieri ut non sit in eis Baptismus Christi.
5.4
Non itaque idcirco haereticus jus Baptismi obtinere potuit, quia prior baptizavit; sed quia non suo baptismo baptizavit: et si jus baptizandi non habuit, tamen Christi est quod dedit, et ille Christi est qui accepit. Multa enim contra jus dantur, nec tamen ideo vel nulla vel non data dicuntur. Neque enim et ille qui saeculo verbis solis et non factis renuntiat, jure accipit Baptismum; et tamen accipit. Nam tales in Ecclesia et Cyprianus suis temporibus fuisse commemorat, et nos experimur, et gemimus.
5.5.1
Mirum autem est, quomodo dicatur separari a se et dividi omnino non posse, Baptismum et Ecclesiam. Si enim Baptisma in baptizato inseparabiliter manet, quomodo baptizatus separari ab Ecclesia potest, et Baptismus non potest? In baptizato autem inseparabiliter Baptisma permanere manifestum est; quia in quodlibet profundum malorum et in quamlibet horribilem voraginem peccatorum irruat baptizatus, usque ad apostaticam ruinam, non caret Baptismo: et ideo per poenitentiam redeunti non redditur, quia eo non potuisse carere judicatur. Baptizatum autem posse separari ab Ecclesia quis dubitaverit? Inde quippe omnes haereses exierunt, quae vocabulo christiano decipiunt.
5.5.2
CAPUT XVI.-- Quamobrem quia manifestum est in baptizato esse Baptismum, cum baptizatus ab Ecclesia separatur, Baptismus qui in illo est, cum illo utique separatur. Et ideo non omnes qui tenent Baptismum, tenent Ecclesiam; sicut non omnes qui tenent Ecclesiam, tenent et vitam aeternam. Aut si Ecclesiam tenere non dicimus, nisi eos qui divina mandata custodiunt; multos jam esse concedimus Baptismum tenentes, et Ecclesiam non tenentes.
5.6.1
Quamobrem non praeoccupat haereticus Baptismum: cum eum ab Ecclesia sumpserit. Nec potuit amittere cum recederet, quem jam non habere Ecclesiam dicimus, et tamen habere Baptismum concedimus. Nec primatum quisquam sibi derogat, et haeretico tribuit: quia eum dicit secum abstulisse quod non legitime daret, sed tamen legitimum daret, nec jam legitime haberet, sed legitimum haberet. Primatus autem non est nisi in sancta conversatione et vita bona, quo pertinent omnes, ex quibus tanquam membris constat illa sponsa non habens maculam neque rugam, et illa columba inter multorum corvorum improbitatem gemens: nisi forte, cum Esau propter lenticulae concupiscentiam primatum perdiderit, tenere primatum arbitrandi sunt fraudatores, raptores, feneratores, invidi, ebriosi, et caeteri hujusmodi, quales in Ecclesia sui temporis etiam per litteras Cyprianus ingemuit. Quapropter aut quod est tenere Ecclesiam, non hoc est in divinis tenere primatum; aut si omnis qui tenet Ecclesiam etiam primatum tenet, omnes illi iniqui Ecclesiam non tenent, qui tamen intus videntur et Baptismum dare, et habere a nullo nostrum negantur. Nam eos primatum in divinis habere quis dicat, nisi qui nihil divinum sapit?
5.6.2
CAPUT XVII.-- 22. Sed jam ad illa eloquia pacifica Cypriani, hoc est ad Epistolae finem omnibus consideratis pertractatisque perventum est, quae me legentem et saepe repetentem non satiant: tanta ex eis jucunditas fraterni amoris exhalat, tanta dulcedo charitatis exuberat. Haec tibi, inquit, breviter pro nostra mediocritate rescripsimus, frater charissime, nemini praescribentes aut praejudicantes, quominus unusquisque episcoporum quod putat faciat, habens arbitrii sui liberam potestatem. Nos, quantum in nobis est, propter haereticos cum collegis et coepiscopis nostris non contendimus, cum quibus concordiam et dominicam pacem tenemus; maxime cum et Apostolus dicat,« Si quis autem putaverit contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus, neque Ecclesia Dei». Servatur a nobis patienter et leniter charitas animi, honor collegii, vinculum fidei, concordia sacerdotii. Propter hoc etiam libellum de Bono Patientiae, quantum valuit nostra mediocritas, permittente Domino et inspirante conscripsimus, quem ad te pro mutua dilectione transmisimus.
5.7.1
In his verbis multa consideranda sunt, quibus in hoc viro qui dilexit decorem domus Domini et locum tabernaculi habitationis ejus, christianae charitatis fulgor elucet. Primo, quia id quod sensit non tacuit: deinde, quia tam mansuete et pacifice protulit, quia cum his qui aliud sentiebant ecclesiasticam pacem tenuit, quia in unitatis vinculo tantam salubritatem esse intellexit, quia eam tantum dilexit, et sobrie custodivit, quia vidit et sensit etiam diversa sentientes posse salva charitate sentire: neque enim cum malis tenere se diceret divinam concordiam et dominicam pacem: bonus quippe habere erga malos pacem potest; tenere autem cum eis pacem non potest, quam ipsi non tenent: postremo, quia nemini praescribens neque praejudicans, quominus unusquisque episcoporum quod putat faciat, habens arbitrii sui liberam potestatem, etiam nobis qualibuscumque locum dedit, pacifice secum ista tractandi. Praesens est enim, non solum per litteras suas, sed etiam per ipsam quae in illo maxime viguit, et mori nunquam potuit, charitatem. Huic ergo inhaerere et conglutinari desiderans, si non impediar inconvenientia peccatorum meorum, orationibus ejus adjutus, discam si potero per litteras ejus quanta pace per eum Ecclesiam suam Dominus, et quanto solatio gubernaverit; et per ejus sermonis affectum visceribus humilitatis indutus, si quid verius sentio cum orbe terrarum, non ei praeponam cor meum, nec in eo ipso quod aliter sentiens non tamen diremptus est ab orbe terrarum. Majus quippe in eo robur virtutis eminuit, cum ista quaestio nondum discussa nutaret, quod aliter sentiens quam multi collegae, tantam moderationem obtinuit, ut Ecclesiae Dei sanctam societatem nulla schismatis labe truncaret, quam si omnia non solum veraciter, sed etiam pariter sine ista virtute sentiret. Neque enim ei placeo, si ejus ingenium facultatemque sermonis et doctrinae ubertatem sancto concilio cunctarum gentium, cui profecto interfuit per spiritus unitatem, praeponere affectem: praesertim jam in tali veritatis luce posito, ubi certissime cernit quod hic pacatissime requirebat. Ex illa enim ubertate haec nostra quae videntur eloquia, tanquam infantilia rudimenta deridet: ibi videt qua regula pietatis hic egerit, ut nihil esset ei in Ecclesia charius unitate: ibi etiam ineffabili delectatione contuetur quam provida et misericordissima dispensatione Dominus ut tumores nostros curaret, stulta mundi elegit ut confunderet sapientes; atque in ordinibus membrorum Ecclesiae suae tam salubriter omnia collocaret, ne de ingenio vel litteris suis, quas adhuc ignorarent cujus munere haberent, electos se ad adjutorium evangelicum homines dicerent, atque inde pestifera inflarentur superbia. O quam gaudet Cyprianus! quanto serenius in illa luce contuetur, pro quanta salute humani generis factum sit ut inveniatur aliquid quod merito reprehendatur, quamvis in christianis et piis litteris oratorum, et non inveniatur in Litteris Piscatorum? De hoc ego gaudio sanctae illius animae omnino securus, neque ullo modo meas litteras ab omni errato liberas audeo vel putare vel dicere; neque illius huic sententiae, in qua ei visum est aliter suscipiendos ab haereticis venientes, quam vel in praeteritum suscipiebantur, sicut ipse testatur, vel nunc suscipiuntur, sicut totius orbis christiani plenario concilio rationabilis consuetudo firmata est, meam praepono sententiam, sed Ecclesiae sanctae catholicae, quam sic ille dilexit et diligit, in qua tam uberem cum tolerantia fructum attulit: cujus universitas ipse non fuit, sed in ejus universitate permansit; cujus radicem nunquam deseruit, sed in cujus radice fecundus ut esset, fecundior ab agricola coelesti purgatus est; pro cujus pace ac salute, ne simul cum zizaniis eradicaretur et triticum, tanta mala hominum secum in unitate constitutorum et veritatis libertate redarguit, et charitatis virtute sustinuit.
5.7.2
CAPUT XVIII.-- 24. Unde nos idem ipse copiosissime admonet, multos in delictis suis et peccatis mortuos, quamvis ad Christi societatem et ad illius columbae unicae innocentis et simplicis membra non pertinentes( quae si sola baptizaret, illi utique non baptizarent), specie tamen intus videri et baptizari et baptizare. Et in eis quam vis mortuis, illius tamen Baptismum vivere, qui non moritur, et mors illi non ultra dominabitur. Cum ergo et intus sint mortui, neque latentes( nam non de illis tanta diceret Cyprianus), qui vel non pertineant ad illam vivam columbam, vel nondum pertineant; et foris sint mortui, qui manifestius ad eam vel non pertineant, vel nondum pertineant; verumque sit non posse ab eo vivificari alterum, qui ipse non vivit: manifestum est eos qui intus a talibus baptizantur, si vera conversione cordis accedunt, ab eo vivificari cujus est Baptismus. Si autem saeculo verbis et non factis renuntiant, quales Cyprianus et intus esse testatur; nec ipsos vivificari nisi convertantur, et tamen verum habere Baptismum, etiamsi non convertantur. Unde etiam exteriores mortuos, quamvis neque vivant, neque vivificent, habere tamen Baptismum vivum, qui eis tunc prosit ad vitam, si convertantur ad pacem, similiter manifestum est.
5.7.3
CAPUT XIX.-- 25. Quapropter qui tunc ab haeresibus venientes in eodem Christi Baptismo, quem foris acceperant, suscipiebant, et dicebant se veterem consuetudinem sequi, sicut etiam nunc suscipit Ecclesia: frustra contra eos dicebatur, apud veteres haereses et schismata prima adhuc fuisse initia, ut hi illic essent qui de Ecclesia recedebant, et hic baptizati prius fuerant, quos tunc ad Ecclesiam revertentes et poenitentiam agentes, necesse non erat baptizari. Statim enim ut unaquaeque haeresis existebat, et a congregatione catholicae communionis exibat, non dico alio die, sed et ipso die poterat irruentes in se aliquos baptizare. Et ideo si vetus haec erat consuetudo, ut sic susciperentur( quod nec ipsi qui contra disserebant negare potuerunt), nulli paulo attentius advertenti potest esse dubium, etiam eos sic esse susceptos, qui foris in haeresibus baptizati sunt.
5.8
Illud autem quid habeat rationis non video, ut nondum dicatur ovis errans, cui quaerenti salutem christianam, in haereticorum incidere errorem, et apud eos contingit baptizari; et ovis jam facta dicatur in ipsa intus Catholica, qui saeculo verbis solis et non factis renuntiavit, et in ea cordis falsitate Baptismum accepit. Aut si et talis non fit ovis, nisi cum se ad Deum veraci corde converterit: sicut iste non quando fit ovis baptizatur, si jam baptizatus erat, sed ovis nondum orat; sic et ille qui venit ab haereticis ut ovis fiat, non tunc baptizandus est, si apud eos jam eodem Baptismo baptizatus erat, quamvis adhuc ovis non erat. Quapropter cum omnes etiam intus mali, avari, invidi, ebriosi, et contra disciplinam christianam viventes, merito dici possint et mendaces, et tenebrosi, et mortui, et antichristi, numquid tamen propterea non baptizant, quia nihil potest esse commune mendacio et veritati, tenebris et luci, morti et immortalitati, Antichristo et Christo?
5.9.1
Non itaque de sola consuetudine, sed etiam de veritatis ratione praesumit, qui nullorum hominum perversitate perversum fieri dicit Dei Sacramentum, quod etiam in perversis esse declaratur. Certe Joannes apostolus apertissime dicit, Qui odit fratrem suum, in tenebris est usque adhuc; et iterum, Qui odit fratrem suum, homicida est: cur ergo intus tales baptizant, quos in malevola invidia fuisse Cyprianus ipse commemorat.
5.9.2
CAPUT XX.-- Quomodo aquam mundat et sanctificat homicida? quomodo benedicunt oleum tenebrae? Si autem Deus adest Sacramentis et verbis suis, per qualeslibet administrentur, et Sacramenta Dei ubique recta sunt, et mali homines quibus nihil prosunt, ubique perversi sunt.
5.10.1
Illud autem quale est, ut ideo putetur haereticus non habere Baptismum, quia non habet Ecclesiam? Et utique cum baptizatur, etiam de sancta Ecclesia interrogatur. Quasi vero ille qui non factis intus, sed verbis saeculo renuntiat, non hoc in Baptismo interrogetur. Sicut ergo hujus falsa responsio non efficit ut Baptismus non sit quem percipit; sic et illius de Ecclesia sancta falsa responsio non efficit ut Baptismus non sit quem percipit: et sicut ille si postea, quod fallaciter responderat, veraciter impleat, non ei Baptismus repetitur, sed vita corrigitur; sic et ille si postea veniat ad Ecclesiam, de qua interrogatus falsum responderat, quia eam se habere, dum non haberet, putabat, ipsa quam non habebat ei datur, non quod acceperat iteratur. Cur autem ad verba quae procedunt ex ore homicidae possit tamen Deus oleum sanctificare, et in altari quod haeretici posuerunt non possit, nescio: nisi forte quem cor hominis fallaciter conversum intus non impedit, lignum fallaciter positum impedit foris, quominus sacramentis suis adesse dignetur, nullis hominum falsitatibus impeditus. Si ergo ad hoc valet quod dictum est in Evangelio, Deus peccatorem non audit, ut per peccatorem Sacramenta non celebrentur; quomodo exaudit homicidam deprecantem, vel super aquam Baptismi, vel super oleum, vel super Eucharistiam, vel super capita eorum quibus manus imponitur? Quae omnia tamen et fiunt et valent etiam per homicidas, id est per eos qui oderunt fratres, etiam in ipsa intus Ecclesia. Cum dare nemo possit quod non habet; quomodo dat homicida Spiritum sanctum? Et tamen ipse intus etiam baptizat. Deus ergo dat etiam ipso baptizante Spiritum sanctum.
5.10.2
CAPUT XXI.-- 29. Quod vero ait, Baptizandus et innovandus est qui ad Ecclesiam venit, ut intus per sanctos sanctificetur; quid faciet, si et intus in non sanctos incurrerit? An forte sanctus est homicida? Et si propterea baptizatur in Ecclesia, ut etiam hoc ipsum deponat, quod homo ad Deum veniens dum sacerdotem quaerit, in sacrilegum fraude erroris incurrit; ubi postea depositurus est, si forte in ipsa intus Ecclesia dum hominem Dei quaerit, in homicidam fraude erroris incurrit? Si non potest in homine aliquid inane esse, et aliquid praevalere; quare potest in homicida Sacramentum sanctum esse, et cor sanctum non esse? Si quisquis Spiritum sanctum dare non potest, nec baptizare potest; cur intus baptizat homicida? Aut quomodo Spiritum sanctum habet homicida, cum omnis qui Spiritum sanctum habet, illuminatus sit; qui autem odit fratrem, in tenebris sit usque adhuc? Si quia unus est Baptismus et unus spiritus, ideo non possunt habere unum Baptisma qui non habent unum spiritum; cur intus innocens et homicida Baptismum unum habent, et eumdem spiritum non habent? Ita ergo potest haereticus et catholicus Baptisma unum habere, et unam Ecclesiam non habere, sicut possunt in Catholica innocens et homicida unum habere Baptisma, et unum spiritum non habere: quia sicut unum est Baptisma, sic unus est Spiritus et una Ecclesia. Ita fit ut hoc in quoque agnoscendum sit quod habet, hoc ei dandum quod non habet. Si nihil potest ratum et firmum esse apud Dominum quod illi faciunt, quos Dominus hostes et adversarios suos esse dicit; cur firmus est Baptismus quem tradunt homicidae? An hostes et adversarios Domini non dicimus homicidas? Qui autem odit fratrem suum, homicida est. Quomodo ergo baptizabant, qui oderant Paulum servum Christi Jesu, ac per hoc oderant et Jesum, quia et Saulo ipse dixit, Quid me persequeris? quando ejus servos persequebatur: et in fine ipse dicturus est, Cum uni ex minimis meis non fecistis, mihi non fecistis? Quamobrem, omnes qui ex nobis exeunt, non sunt ex nobis; sed non omnes qui nobiscum sunt, ex nobis sunt: sicut area cum trituratur, quidquid inde volat, non est triticum; sed non quidquid ibi est, triticum est. Ideoque et Joannes: Ex nobis, inquit, exierunt, sed non erant ex nobis. Si enim fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum. Quapropter Sacramentum gratiae dat Deus etiam per malos; ipsam vero gratiam non nisi per se ipsum vel per sanctos suos. Et ideo remissionem peccatorum vel per se ipsum facit, vel per illius columbae membra, quibus ait: Si cui dimiseritis, dimittentur; si cui tenueritis, tenebuntur. Baptismum vero, quod est Sacramentum remissionis peccatorum, quia nulli dubium est habere etiam homicidas posse, qui in tenebris sunt usque adhuc, quia de cordibus eorum fraternum odium non exclusum est: sive nulla eis peccata dimissa sint, si non in melius mutato corde baptizati sunt, sive continuo dimissa redierint: et per se ipsum, quia Dei est, sanctum esse cognoscimus, et sive tradatur sive accipiatur a talibus, nulla eorum perversitate violari, sive intus, sive foris.
5.10.3
CAPUT XXII.-- 30. Proinde consentimus Cypriano, haereticos remissionem dare non posse, Baptismum autem dare posse, quod quidem illis et dantibus et accipientibus valeat ad perniciem, tanquam tanto munere Dei male utentibus: sicut etiam maligni et invidi, quos et intus esse ipse testatur, remissionem peccatorum dare non possunt, cum eos Baptismum dare posse omnes fateamur. Si enim de his qui in nos peccaverint, dictum est, Si non dimiseritis peccata hominibus, nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra: quanto magis fieri non potest ut eis peccata dimittantur, qui fratres a quibus diliguntur oderunt, et in ipso odio baptizantur; quibus tamen postea correctis non rursus Baptismus datur, sed ipsa venia quam tunc accipere non meruerunt, in vera conversione praestatur. Ideoque etiam illa quae ad Quintum scribit Cyprianus, et illa quae cum collegis suis Liberali, Caldonio, Junio, et caeteris, ad Saturninum, Maximum, et alios, bene considerata nullo modo proferenda sunt adversus totius Ecclesiae catholicae consensionem, cujus se illi membra esse gaudebant, et unde se neque ipsi praeciderunt, neque diversa sentientes praecidi passi sunt; donec aliquando in Domini voluntate per plenarium concilium, licet post multos annos, quid esset rectius eluceret, non aliqua novitate instituta, sed antiquitate roborata.
5.10.4
CAPUT XXIII.-- 31. Ad Pompeium etiam scribit Cyprianus de hac eadem re, ubi aperte indicat Stephanum, quem Romanae Ecclesiae episcopum tunc fuisse didicimus, non solum sibi ad ista non consensisse, verum etiam contra scripsisse atque praecepisse. Qui utique Stephanus non propterea communicavit haereticis, quia Baptisma Christi quod in eorum perversitate integrum mansisse cognovit, improbare non ausus est. Nam si non habent Baptismum qui de Deo prava sentiunt, hoc posse et intus accidere, jam satis, ut arbitror, disputatum est; Apostoli autem nihil quidem exinde praeceperunt: sed consuetudo illa quae opponebatur Cypriano, ab eorum traditione exordium sumpsisse credenda est, sicut sunt multa quae universa tenet Ecclesia, et ob hoc ab Apostolis praecepta bene creduntur, quanquam scripta non reperiantur.
5.11
At enim scriptum est de haereticis quod a semetipsis damnati sunt. Quid ergo, et illi non a semetipsis damnati sunt, quibus dictum est: In quo enim alterum judicas, temetipsum condemnas? His autem dicit Apostolus: Qui praedicas non furandum, furaris, etc.. Et tales profecto erant illi, qui cum essent episcopi et cum ipso Cypriano in unitate catholica constituti, fundos insidiosis fraudibus rapiebant, praedicantes utique populis Apostoli verba dicentis, Neque rapaces regnum Dei possidebunt.
5.12.1
Quapropter ipsius etiam epistolae quae ad Pompeium scripta est, caeteras sententias ex eisdem regulis breviter percurrere non morabor. Contra mandatum Dei esse, quod venientes ab haereticis, si jam illic Baptismum Christi acceperunt, non baptizantur, qua Scripturarum auctoritate sanctarum ostenditur? Sed plane ostenditur multos pseudochristianos, quamvis non habeant eamdem charitatem cum sanctis, sine qua nihil prosunt quaecumque sancta habere potuerint, Baptismum tamen communem habere cum sanctis: quod jam satis atque uberrime demonstratum est. Ecclesiam et Spiritum et Baptisma, dicit, ab invicem non posse separari, et ideo qui ab Ecclesia separati sunt et a Spiritu sancto, etiam a Baptismo vult intelligi separatos. Quod si ita est, cum quisque in Ecclesia catholica Baptismum acceperit, tamdiu in eo manet, quamdiu in Ecclesia et ipse manet: si autem inde discesserit, discedit a Baptismo; quod non ita est. Nam ideo redeunti non redditur, quia cum discederet, non amisit. Quemadmodum autem Spiritum sanctum sicut habent filii dilecti, non habent filii maligni, et tamen Baptismum habent: sic et Ecclesiam sicut habent Catholici, non habent haeretici, et tamen Baptismum habent. Nam Spiritus sanctus disciplinae fugiet fictum, nec tamen eum fugiet Baptismus. Itaque sicut potest Baptisma esse et unde se aufert Spiritus sanctus; ita potest esse Baptisma ubi non est Ecclesia. Manus autem impositio, si non adhiberetur ab haeresi venienti, tanquam extra omnem culpam esse judicaretur: propter charitatis autem copulationem, quod est maximum donum Spiritus sancti, sine quo non valent ad salutem quaecumque alia sancta in homine fuerint, manus haereticis correctis imponitur.
5.12.2
CAPUT XXIV.-- 34. Jam de templo Dei, et quomodo accipiendum sit, Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis, satis disseruisse me memini. Neque enim avari templum Dei sunt, cum scriptum sit, Quae societas templo Dei cum idolis? et avaritiam idololatriam esse, testimonium Pauli Cyprianus assumpserit. Induunt autem homines Christum, aliquando usque ad Sacramenti perceptionem, aliquando et usque ad vitae sanctificationem: atque illud primum et bonis et malis potest esse commune, hoc autem alterum proprium est bonorum et piorum. Quapropter si Baptisma esse sine Spiritu non potest, habent et Spiritum haeretici; sed ad perniciem, non ad salutem, sicut habuit Saül. Nam per nomen Christi in Spiritu sancto ejiciuntur daemonia, quod et ille poterat qui erat extra Ecclesiam; de quo discipuli Domino suggesserunt. Sicut habent avari, qui tamen non sunt templum Dei: quoniam quae societas templo Dei cum idolis? Si autem non habent avari Spiritum Dei, et tamen habent Baptisma; potest esse sine Spiritu Baptisma.
5.13.1
Si propterea filios Deo generare non potest haeresis per Christum, quia Christi sponsa non est; nec turba illa malorum intus constitutorum potest, quia et ipsa Christi sponsa non est. Designatur enim Christi sponsa sine macula et ruga. Ergo aut non omnes baptizati filii sunt Dei, aut potest et non sponsa generare filios Dei. Sicut autem quaeritur, utrum spiritualiter natus sit, qui Baptismum Christi apud haereticos accepit: ita quaeri potest, utrum spiritualiter natus sit, qui Baptismum Christi non ad Deum veraci corde conversus in Catholica accepit, nec tamen ideo Baptismum non accepit.
5.13.2
CAPUT XXV.-- 36. Jam illa quae in Stephanum irritatus effudit, retractare nolo; quia et non opus est. Eadem quippe ipsa dicuntur, quae jam satis discussa sunt; et ea praeterire melius est, quae periculum perniciosae dissensionis habuerunt. Stephanus autem etiam abstinendos putaverat, qui de suscipiendis haereticis priscam consuetudinem convellere conarentur: iste autem quaestionis ipsius difficultate permotus, et sanctis charitatis visceribus largissime praeditus, in unitate cum eis manendum qui diversa sentirent. Ita quamvis commotius, sed tamen fraterne indignaretur, vicit tamen pax Christi in cordibus eorum, ut in tali disceptatione nullum inter eos malum schismatis oriretur. Non autem hinc uberius excreverunt haereses et schismata: quia id quod in eis Christi est, approbatur; quod autem ipsorum est, improbatur. Magis enim qui hanc legem rebaptizandi tenuerunt, in plura frusta concisi sunt.
5.13.3
CAPUT XXVI.-- 37. Jamvero cum dicit: Episcopum docibilem esse debere; et adjungit, Docibilis autem ille est, qui est ad discendum patientia lenis et mitis: oportet enim episcopum non tantum docere, sed et discere; quia et ille melius docet, qui quotidie crescit et proficit discendo meliora: his utique verbis satis indicat vir sanctus et pia charitate praeditus, non esse metuendum sic ejus epistolas legere, ut si quid postea pluribus et diuturnioribus inquisitionibus compertum Ecclesia confirmaverit, non ambigamus; quia sicut multa erant quae doctus Cyprianus doceret, sic erat et aliquid quod Cyprianus docibilis disceret. Quod autem nos admonet, ut ad fontem recurramus, id est, ad Apostolicam traditionem, et inde canalem in nostra tempora dirigamus, optimum est, et sine dubitatione faciendum. Traditum est ergo nobis, sicut ipse commemorat, ab Apostolis, quod sit unus Deus, et Christus unus, et una spes, et fides una, et una Ecclesia, et Baptisma unum. Cum ergo ipsis Apostolorum temporibus inveniamus fuisse quosdam, quibus una spes non erat, et unum Baptisma erat; ex ipso fonte ita in nos ducitur veritas, ut appareat nobis sic fieri posse ut cum sit una Ecclesia, sicut spes una, et Baptisma unum; habeant tamen unum Baptisma qui non habent unam Ecclesiam: sicut illis etiam temporibus fieri potuit ut Baptisma unum haberent, qui unam spem non haberent. Quomodo enim habebant unam spem cum sanctis et justis illi qui dicebant, Manducemus et bibamus, cras enim moriemur, dicentes quod non esset resurrectio mortuorum? Et tamen in ipsis erant, quibus idem apostolus dicit, Numquid Paulus pro vobis crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis? Ad eos enim apertissime scribit, dicens: Quomodo quidam in vobis dicunt quia resurrectio mortuorum non est?
5.13.4
CAPUT XXVII.-- 38. Et quod in Cantico canticorum Ecclesia sic describitur, Hortus conclusus, soror mea sponsa, fons signatus, puteus aquae vivae, paradisus cum fructu pomorum: hoc intelligere non audeo nisi in sanctis et justis, non in avaris et fraudatoribus, et raptoribus, et feneratoribus, et ebriosis, et invidis, quos tamen cum justis Baptismum habuisse communem, cum quibus communem non habebant utique charitatem, ex ipsius Cypriani litteris, sicut saepe commemoravi, uberius discimus, et docemus. Nam dicat mihi aliquis, quomodo irrepserint in hortum conclusum et fontem signatum, quos saeculo verbis solis et non factis renuntiasse Cyprianus, et tamen intus fuisse testatur? Si enim et ipsi ibi sunt, et ipsi sponsa Christi sunt; itane vero talis est illa sine macula et ruga, et illa speciosa columba tali membrorum parte turpatur? An istae sunt spinae, in quarum medio est illa sicut lilium, quod in eodem Cantico dicitur? In quantum ergo lilium, in tantum et hortus conclusus et fons signatus: in illis videlicet justis, qui in occulto Judaei sunt circumcisione cordis, in quibus est numerus certus sanctorum praedestinatus ante mundi constitutionem. Illa vero multitudo spinarum, sive occultis, sive apertis separationibus, forinsecus adjacet super numerum. Annuntiavi, inquit, et locutus sum; multiplicati sunt super numerum. Numerus ergo ille justorum, qui secundum propositum vocati sunt, de quibus dictum est, Novit Dominus qui sunt ejus; ipse est hortus conclusus, fons signatus, puteus aquae vivae, paradisus cum fructu pomorum. Ex hoc numero quidam spiritualiter vivunt, et supereminentem viam charitatis ingrediuntur; et cum praeoccupatum hominem in aliquo delicto instruunt in spiritu enitatis, intendunt ne et ipsi tententur; et cum forte et ipsi praeoccupantur, reprimitur in eis aliquantulum, non autem exstinguitur charitatis affectus, rursusque insurgens et inardescens pristino cursui restituitur. Norunt enim dicere, Dormitavit anima mea prae taedio; confirma me in verbis tuis. Cum autem aliquid aliter sapiunt, id quoque illis in charitatis flagrantia permanentibus, nec rumpentibus vinculum pacis, Deus revelabit. Quidam vero adhuc carnales et animales provectus suos instanter exercent, et ut cibo spiritualium fiant idonei, sanctorum mysteriorum lacte nutriuntur, ea quae in pravis moribus populari etiam judicio manifesta sunt, in Dei timore devitant; et ut minus minusque rebus terrenis et temporalibus delectentur, vigilantissime satagunt; regulam fidei diligenter inquisitam firmissime tenent, et si quid ab ea deviant, cito auctoritate catholica corriguntur; quamvis in ejus verbis pro sensu carnali, variis adhuc phantasmatum concursibus fluctuent. Sunt etiam quidam ex eo numero qui adhuc nequiter vivant, aut etiam in haeresibus vel in Gentilium superstitionibus jaceant: et tamen etiam illic novit Dominus qui sunt ejus. Namque in illa ineffabili praescientia Dei, multi qui foris videntur, intus sunt; et multi, qui intus videntur, foris sunt. Ex illis ergo omnibus, qui, ut ita dicam, intrinsecus et in occulto intus sunt, constat ille hortus conclusus, fons signatus, puteus aquae vivae, paradisus cum fructu pomorum. Horum munera concessa divinitus, partim sunt propria, sicut in hoc tempore infatigabilis charitas, et in futuro saeculo vita aeterna; partim vero cum malis perversisque communia, sicut omnia caetera, in quibus sunt et sacrosancta mysteria.
5.13.5
CAPUT XXVIII.-- 39. Hinc itaque jam facilior et expeditior nobis arcae illius, cujus Noe fabricator et gubernator fuit, consideratio proponitur. Ait enim Petrus: In arca Noe pauci, id est, octo animae hominum salvae factae sunt per aquam: quod et vos simili forma Baptisma salvos facit; non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio. Quapropter si apparent hominibus in unitate catholica baptizati, qui saeculo verbis solis et non factis renuntiant; quomodo pertinent ad hujus arcae mysterium, in quibus non est conscientiae bonae interrogatio? Aut quomodo salvi fiunt per aquam, qui sancto Baptismate male utentes, cum videantur esse intus, usque in finem vitae in flagitiosis et perditis moribus perseverant? Aut quomodo non sunt per aquam salvati, quos in praeteritum cum eo Baptismate, quod in haeresi acceperant, in Ecclesiam simpliciter admissos Cyprianus ipse commemorat? Eadem quippe arcae unitas eos salvos fecit, in qua nemo nisi per aquam salvatus est. Ipse enim dicit: Potens est Dominus misericordia sua indulgentiam dare, et eos qui ad Ecclesiam simpliciter admissi, in Ecclesia dormierunt, ab Ecclesiae suae muneribus non separare( Epistola 73, ad Jubaianum). Si non per aquam, quomodo in arca? Si non in arca, quomodo in Ecclesia? Si autem in Ecclesia, utique in arca: et si in arca, utique per aquam. Potest ergo fieri ut et quidam foris baptizati, per Dei praescientiam verius intus baptizati deputentur; quia illic eis aqua incipit prodesse ad salutem; neque enim aliter dici possunt salvi facti in arca nisi per aquam: et rursus quidam, qui videbantur intus baptizati, per eamdem praescientiam Dei foris baptizati verius deputentur: male quippe utentes Baptismo, per aquam moriuntur; quod nulli tunc accidit, nisi qui praeter arcam fuit. Certe manifestum est, id quod dicitur, in Ecclesia intus et foris, in corde, non in corpore cogitandum; quandoquidem omnes qui corde sunt intus, in arcae unitate per eamdem aquam salvi fiunt, per quam omnes qui corde sunt foris, sive etiam corpore foris sint, sive non sint, tanquam unitatis adversarii moriuntur. Sicut ergo non alia, sed eadem aqua et in arca positos salvos fecit, et extra arcam positos interemit; sic non alio, sed eodem Baptismo et boni catholici salvi fiunt, et mali catholici vel haeretici pereunt. Quid autem beatissimus Cyprianus de Catholica sentiat, et quomodo ejus auctoritate penitus obterantur haeretici, quanquam multa dixerim, seorsum tamen, si Domino placuerit, aliquanto uberius atque manifestius dicere statui, cum prius de concilio ejus dixero quae deberi a me puto, quod in Dei voluntate sequenti volumine aggrediar.

Intertext edge

Open linked passage

Note