Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De baptismo contra Donatistas
Augustine of HippoDona 7 · 7461-debacodMore by Augustine of Hippo
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo"> —
⋯
More
Original / primary: 7461 Debacod
7.1
LIBER SEPTIMUS. In quo caeterae sententiae Concilii Carthaginensis pertractantur.
7.1
CAPUT PRIMUM.-- 1. Non simus molesti legentibus, si eadem varie ac saepe disserimus. Quanquam enim Ecclesia catholica sancta in omnibus gentibus adversus ea quae in ista quaestione de Baptismo, utrum et apud haereticos et schismaticos idem possit esse qui est in Catholica, nonnullam caliginem offundunt, priscae consuetudinis et plenarii concilii auctoritate munita sit: tamen quia non contemnendis viris, et maxime Cypriano in ipsa unitate aliquando aliter visum est, cujus uti adversum nos auctoritate conantur, qui longe ab ejus charitate remoti sunt; propterea cogimur ex opportunitate tractandi et considerandi omnia quae in ejus concilio de hac re litterisque comperimus, hanc eamdem quaestionem aliquanto diutius tanquam in manibus versare, et ostendere quam verius universitati Ecclesiae catholicae placuerit, ut haeretici vel schismatici qui jam Christi Baptismum illic unde veniunt acceperunt, in catholicam communionem cum illo admittantur, ab errore suo correcti, in charitate radicati atque fundati; ut quod attinet ad Baptismi sacramentum, non adsit quod deerat, sed prosit quod inerat. Et beatus Cyprianus quidem jam corpore quod corrumpitur non aggravante animam, nec deprimente terrena inhabitatione sensum multa cogitantem, serenius perspicit veritatem, quam meruit adipisci per charitatem. Adjuvet itaque nos orationibus suis in istius carnis mortalitate, tanquam in caliginosa nube laborantes, ut donante Domino, quantum possumus, bona ejus imitemur. Si quid autem aliter sensit, et quibusdam fratribus collegisque persuasit, quod nunc eo quem dilexit revelante jam cernit, nos longe impares meritis suis, Ecclesiae tamen catholicae auctoritatem, cujus ipse egregium et clarissimum membrum est, pro nostra infirmitate sectantes, adversus haereticos vel schismaticos enodemus: quos praecisos ab unitate quam tenuit, et arescentes a charitate qua viguit, et elapsos ab humilitate qua stetit, tanto amplius improbat atque condemnat, quanto magis novit eos ad insidiandum perscrutari velle quod scripsit, et ad pacificandum imitari nolle quod fecit. Sicut illi qui se Christianos Nazarenos vocant, et more Judaico carnalia praeputia circumcidunt, nati haeretici ex illo errore in quem Petrus devians a Paulo revocatus est, adhuc usque persistunt: sicut ergo illi Petro in primatu Apostolorum martyrii gloria coronato, in sua perversitate praecisi ab Ecclesia remanserunt; sic isti Cypriano per abundantiam charitatis in sortem sanctorum passionis claritate suscepto, se ipsos exsules unitatis agnoscunt, et contra unitatis patriam pro suis calumniis civem unitatis opponunt. Jam itaque caeteras illius concilii sententias eadem ratione videamus.
7.2
CAPUT II.-- 2. Marcus a Mactari dixit: Mirandum non est, si haeretici hostes atque impugnatores veritatis sibi rem vindicant potestatis et dignationis alienae: illud mirandum est, quod quidam nostri praevaricatores veritatis haereticis suffragantur, et Christianis adversantur. Propterea decernimus haereticos baptizandos esse.
7.1.1
Huic respondemus: Imo magis mirandum est, et magna laude praedicandum, quod tantum isti dilexerint unitatem, ut quos praevaricatores veritatis arbitrabantur, cum eis in unitate perseverantes, ab eis pollui non timerent. Nam cum iste dixisset, Illud mirandum est, quod quidam nostri praevaricatores veritatis haereticis suffragantur, et Christianis adversantur; videbatur esse dicturus, Propterea decernimus eis non esse communicandum. Non hoc dixit; sed ait: Propterea decernimus haereticos baptizandos esse: servans quod pacificus Cyprianus ante praestruxerat, dicens, Neminem judicantes, aut a jure communionis aliquem, si diversum senserit, amoventes. Cum ergo Donatistae nobis calumniantur, et nos dicunt traditores, si quis existat vel Judaeus vel Paganus, qui lecto isto concilio et nos et ipsos, secundum eorum regulas, veritatis appellet praevaricatores, velim scire ad hoc tam grave crimen refutandum atque diluendum quomodo nobis agenda sit causa communis. Isti eos dicunt traditores, quos neque ullo tempore convincere potuerunt, neque nunc possunt ostendere, et in eodem crimine ipsi esse potius ostenduntur. Sed quid ad nos? De istis certe praevaricatoribus quid dicemus? Si enim nos, quamvis falso, propterea dicimur traditores, quia traditoribus nos in eadem communione successisse criminantur; praevaricatoribus illis omnes successimus, quia nondum se ab unitate diviserat pars Donati beati Cypriani temporibus. Post passionem quippe ejus quadraginta, et quod excurrit, annis peractis, traditio codicum facta est, unde coeperunt appellari traditores. Si ergo propterea nos traditores, quia ex traditoribus, sicut opinantur vel confingunt, exorti sumus; ab illis praevaricatoribus utrique originem ducimus. Non est enim quod dicatur, non eis communicasse istos; quando suos illos vocant; quod concilium loquitur, quod ipsi maxime proferunt: Quidam nostri, inquit, praevaricatores veritatis, haereticis suffragantur. Accedit et testimonium Cypriani, satis demonstrantis quod in eorum communione permanserit, dicendo, Neminem judicantes, aut a jure communionis aliquem, si diversum senserit, amoventes. Ipsi enim erant qui diversum sentiebant, quos iste praevaricatores vocat, quia scilicet haereticis suffragabantur, sine Baptismo eos in Ecclesiam recipiendo. Eam quoque fuisse consuetudinem ut sic reciperentur, et ipse Cyprianus multis locis, et aliquot episcopi in hoc concilio manifestant. Unde apparet, si haeretici non habent Baptismum, Ecclesiam Christi temporum illorum praevaricatoribus fuisse plenam, qui eis suffragantes sic eos recipiebant. Agatur ergo causa communis adversus crimen praevaricationis quod negare non possunt, et ibi agetur nostra adversus crimen traditionis quod convincere non potuerunt. Sed sic agamus, quasi convicerint: quod utrique responderimus eis qui nobis objiciunt majorum nostrorum praevaricationem, hoc nos istis respondebimus qui nobis objiciunt majorum nostrorum traditionem. Sicut enim per majorum nostrorum traditionem, unde se isti diviserunt, nos mortui sumus: ita per majorum praevaricationem, qui et nostri et ipsorum parentes fuerunt, et nos et ipsi mortui sumus. Sed quia se vivere dicunt, credunt quod ad eos non pertineat illa praevaricatio: ergo nec ad nos illa traditio. Et illa quidem praevaricatio secundum ipsos certa est: secundum nos autem nec anterior praevaricatio vera est, quia et haereticos dicimus posse habere Baptismum Christi; nec posterior traditio, quia in ea causa sunt ipsi superati. Non habent ergo isti cur a nobis nefario scelere schismatis separentur: quia nostri majores si traditores non fuerunt, sicut nos dicimus, non est quod ad nos omnino pertineat; si autem traditores fuerunt, sicut ipsi dicunt, sic ad nos non pertinet, quemadmodum nec ad nos nec ad ipsos illi praevaricatores. Ac per hoc quoniam ex majorum nostrorum iniquitate nullum est crimen nostrum, ex proprio schismate certum est crimen illorum.
7.1.2
CAPUT III.-- 4. Satius a Sicilibba dixit: Si haereticis in Baptismo suo peccata donantur, sine causa ad Ecclesiam veniunt. Nam cum in die judicii peccata sint quae puniuntur, nihil est quod timere possint haeretici de judicio Christi, si sunt peccatorum remissionem consecuti.
7.2.1
Et haec poterat etiam nostra esse sententia: viderit autem auctor ejus quo animo dicta sit. Verbis tamen ita modificata est, ut non me pigeat eo animo consentire atque subscribere, quo et ego sentio Baptismum quidem Christi haereticos posse habere, sed remissionem peccatorum non habere. Non autem ait, Si haeretici baptizant aut baptizantur: sed, Si haereticis, inquit, in Baptismo suo peccata donantur, sine causa ad Ecclesiam veniunt. Nam si pro haereticis ponamus illos quos in Ecclesia noverat Cyprianus, saeculo verbis solis, et non factis renuntiantes; totidem verbis possumus hanc sententiam etiam nos verissime dicere: Si fallaciter conversis in Baptismo suo peccata donantur, sine causa ad veram conversionem postea perducuntur. Nam cum in die judicii peccata sint quae puniuntur, nihil est quod timere possint, qui saeculo verbis solis et non factis renuntiarunt, de judicio Christi, si sunt remissionem peccatorum consecuti. Sed ista ratiocinatio tali connexione perficitur, ut adjungamus dicentes, Debent autem timere Christi judicium, et veraci corde aliquando converti: quod cum fecerint, non eos utique necesse est iterum baptizari. Potuerunt igitur accipere Baptismum, et remissionem non accipere peccatorum, aut remissis peccatis continuo rursus onerari. Sic ergo et haeretici.
7.2.2
CAPUT IV.-- 6. Victor a Gor dixit: Cum peccata nonnisi in Ecclesiae Baptismo remittantur, qui haereticum sine Baptismo ad communicationem admittit, utrumque contra rationem facit, nec haereticos purgat, et Christianos inquinat.
7.3.1
Huic respondemus, Ecclesiae Baptismum esse et apud haereticos, quamvis ipsi non sint in Ecclesia: sicut aquam paradisi in terra Aegypti, quamvis ipsa non sit in paradiso. Non itaque haereticos sine Baptismo ad communionem admittimus; et quia correcti a sua perversitate veniunt, non eorum peccata, sed Christi Sacramenta suscipimus: de remissione autem peccatorum quod superius, hoc et hic dicimus. Illud sane quod in ultimo posuit dicens, utrumque contra rationem facit, nec haereticos purgat, et Christianos inquinat; respuit primitus ac maxime Cyprianus ipse cum sibi consentientibus collegis suis: neque enim inquinari se credidit, quando talibus propter vinculum pacis communicandum esse decrevit dicens, Neminem judicantes, aut a jure communionis aliquem, si diversum senserit, amoventes. Aut si inquinant haeretici ad communionem, si non baptizantur, admissi; inquinata est tota Ecclesia per illam consuetudinem, quae toties hic commemoratur. Et sicut nos isti appellant traditores propter majores nostros, in quibus nihil tale quando objecerunt, probare potuerunt; si hoc fit quisque quod est ille cui communicaverit, omnes tunc haeretici facti sunt. Quod si quisquis dicit, insanit; falsum est quod iste ait, Qui haereticum sine Baptismo ad communionem admittit, nec haereticos purgat, et Christianos inquinat. Aut si hoc verum est, non sine Baptismo admittebantur, sed habebant Baptismum Christi, quamvis apud haereticos datum et acceptum, qui secundum illam consuetudinem, de qua isti confitentur, sic admittebantur: ac per hoc recte etiam nunc sic admittuntur.
7.3.2
CAPUT V.-- 8. Aurelius ab Utica dixit: Cum dicat Apostolus, non communicandum peccatis alienis; quid aliud quam peccatis alienis communicat, qui sine Baptismo Ecclesiae haereticis communicat? Et ideo censeo baptizandos esse haereticos, ut accipiant remissam peccatorum, et sic illis communicetur.
7.4.1
Respondetur: Communicavit ergo Cyprianus et isti omnes peccatis alienis, qua cum talibus in communione manserunt, quando neminem qui diversum sensit a jure communionis amoverunt. Ubi est ergo Ecclesia? Deinde, uti de haereticis taceam, cum verba hujus sententiae etiam de aliis peccatoribus dici possint, quales in Ecclesia secum Cyprianus videbat, gemebat, arguebat, ferebat; ubi est Ecclesia, quae secundum haec verba jam tunc periisse existimatur contagione peccatorum? Si autem, sicut se habet firmissima veritas, Ecclesia permansit et permanet; non nisi in consensione intelligenda est communio peccatorum, quam vetat Apostolus. Baptizentur autem iterum haeretici, ut accipiant remissam peccatorum, si baptizantur iterum perversi et invidi, qui cum saeculo verbis et non factis renuntiarent, Baptismum quidem accipere potuerunt, sed remissionem peccatorum non obtinuerunt, dicente Domino, Si non dimiseritis, neque Pater vester dimittet vobis.
7.4.2
CAPUT VI.-- 10. Jambus a Germaniciana dixit: Qui haereticorum Baptismum probant, nostrum improbant; ut extra Ecclesiam, non dicam lotos, sed sordidatos, negent in Ecclesia baptizari oportere.
7.5.1
Huic respondetur, neminem nostrum Baptismum haereticorum probare, sed Christi, quamvis in haereticis velut paleis exterioribus, sicut in aliis iniquis velut paleis interioribus. Nam si extra Ecclesiam qui baptizantur, non lavantur, sed sordidantur; profecto extra petram, in qua aedificatur Ecclesia, qui baptizantur, non lavantur, sed sordidantur. Omnes autem extra eamdem petram sunt, qui audiunt verba Christi et non faciunt. Aut si Baptismo lavantur quidem, sed in iniquitatibus suis, a quibus in melius mutari noluerunt, sordidi remanent: sic et haeretici.
7.5.2
CAPUT VII.-- 12. Lucianus a Rucuma dixit Scriptum est,« Et vidit Deus lucem quia bona est, e. divisit inter lucem et tenebras». Si potest luci et tenebris convenire, potest nobis et haereticis aliquid esse commune. Propterea censeo haereticos baptizandos esse.
7.6.1
Huic respondetur: Si potest luci et tenebris convenire, potest justis et injustis aliquid esse commune. Censeat ergo illos injustos denuo baptizari, quos in ipsa Ecclesia Cyprianus arguebat: aut si non sunt injusti qui saeculo verbis et non factis renuntiant, dicat qui potest.
7.6.2
CAPUT VIII.-- 14. Pelegianus a Luperciana dixit: Scriptum est,« Aut Dominus Deus est, aut Baal Deus est». Ita et nunc, aut Ecclesia Ecclesia est, aut haeresis Ecclesia est: porro si haeresis Ecclesia non est, quomodo esse apud haereticos Baptisma Ecclesiae potest?
7.7.1
Huic ita possumus respondere: Aut paradisus paradisus, aut Aegyptus paradisus: porro si Aegyptus paradisus non est, quomodo esse in Aegypto aqua paradisi potest? Sed dicetur nobis: Etiam illuc exeundo pervenit. Sic ergo ad haereticos Baptismus. Item dicimus: Aut petra Ecclesia est, aut arena Ecclesia. Porro quia non est arena Ecclesia, quomodo apud eos qui super arenam aedificant, audiendo verba Christi et non faciendo, esse Baptismus potest? et tamen est. Sic ergo et apud haereticos.
7.7.2
CAPUT IX.-- 16. Jader a Midila dixit: Scimus non esse nisi unum Baptismum in Ecclesia catholica: et ideo non debemus admittere haereticum, nisi baptizatus fuerit apud nos, ne se putet extra Ecclesiam catholicam baptizatum esse.
7.8.1
Huic respondetur, quia si hoc de iniquis illis qui extra petram sunt diceretur, falso utique diceretur. Sic ergo et de haereticis.
7.8.2
CAPUT X.-- 18. Item alius Felix a Marazana dixit: Una fides, unum baptisma; sed Ecclesiae catholicae, cui soli licet baptizare.
7.9.1
Quid si alius ita diceret: Una fides, unum baptisma; sed justorum tantum, quibus solis licet baptizare? Sicut haec verba refellerentur, ita et ista sententia refellatur. An et injusti nec in ipso Baptismo mutati, dum saeculo verbis solis et non factis renuntiant, ad membra Ecclesiae pertinent? Videant si ipsa est illa petra, si ipsa est columba, si ipsa est sponsa sine macula et ruga.
7.9.2
CAPUT XI.-- 20. Paulus a Bobba dixit: Me non movet si aliquis Ecclesiae fidem et veritatem non vindicat, quando Apostolus dicat:« Quid enim? quia exciderunt a fide quidam illorum, numquid infidelitas illorum fidem Dei evacuavit? Absit: est enim Deus verax, omnis autem homo mendax». Si autem Deus verax est, quomodo apud haereticos Baptismi veritas esse potest, apud quos Deus non est?
7.10.1
Huic respondetur: Quid? apud avaros numquid est Deus? Et tamen est Baptismus: ita et apud haereticos. Apud quos enim Deus est, templum Dei sunt. Quae autem compositio templo Dei cum idolis? Porro avaritiam, idololatriam Paulus sentit, Cyprianus consentit, et idem ipse inter collegas raptores, tamen baptizatores, cum magna tolerantiae mercede versatur.
7.10.2
CAPUT XII.-- 22. Pomponius a Dionysiana dixit: Manifestum est haereticos non posse baptizare, et remissionem peccatorum dare, qui potestatem non habent, ut aut solvere aut ligare aliquid in terris possint.
7.11.1
Respondetur: hanc potestatem nec homicidae habent, id est, qui oderunt fratres. Non enim talibus dictum est: Si cui dimiseritis peccata, dimittentur ei; si cui tenueritis, tenebuntur. Et tamen baptizant, et eos in eadem Baptismi communione et Paulus tolerat, et Cyprianus agnoscit.
7.11.2
CAPUT XIII.-- 24. Venantius a Tinisa dixit: Si maritus peregre proficiscens, amico suo commendasset uxorem suam custodiendam, commendatam sibi ille quanta posset diligentia conservaret, ne ab aliquo castitas ejus et sanctitas adulteraretur. Christus Dominus et Deus noster ad Patrem proficiscens, sponsam suam nobis commendavit; utrumne eam incorruptam et inviolatam custodimus, an integritatem ejus et castitatem moechis et corruptoribus prodimus? Qui enim Baptisma Ecclesiae commune cum haereticis facit, sponsam Christi adulteris prodit.
7.12.1
Respondemus: Quid illi qui cum baptizantur, labiis, non corde convertuntur ad Dominum, nonne adulterinam mentem gerunt? Nonne ipsi sunt saeculi dilectores, cui non factis sed verbis renuntiaverunt, et ideo corrumpunt mores bonos per colloquia mala, dicentes, Manducemus et bibamus, cras enim moriemur? Nonne etiam contra istos vigilavit sermo apostolicus, ubi dicit, Timeo autem ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua, sic et vestrae mentes corrumpantur a castitate quae est in Christo? Cum ergo Christi Baptisma Cyprianus habebat commune cum talibus, numquid ideo sponsam Christi prodebat adulteris, ac non potius monile sponsi etiam in adultera cognoscebat?
7.12.2
CAPUT XIV.-- 26. Aymnius ab Ausuaga dixit: Nos unum Baptisma accepimus, et ipsum exercemus: qui autem dicit quia et haereticis licet baptizare, ipse duos baptismos facit.
7.13.1
Huic respondetur: Cur non etiam ille duos baptismos facit, qui dicit quia et iniqui baptizant? Cum enim justi et iniqui sibi contrarii sint; Baptismus quem dant justi, qualis erat Paulus, vel etiam qualis erat Cyprianus, non est contrarius Baptismo quem dabant iniqui illi qui oderant Paulum, quos non haereticos, sed malos catholicos Cyprianus intelligit: et cum contrariae sibi sint continentia quae fuit in Cypriano, et avaritia quae fuit in collegis Cypriani; Baptismus tamen quem Cyprianus dabat, non erat contrarius Baptismo quem illi dabant, sed unus et idem: quia ille baptizat de quo dictum est, Ipse est qui baptizat.
7.13.2
CAPUT XV.-- 28. Saturninus a Victoriana dixit: Si licet haereticis baptizare, excusati sunt et defensi illicita facientes: nec video quare eos aut Christus adversanos suos, aut Apostolus antichristos appellaverit.
7.14.1
Huic respondetur: Sic dicimus non licere haereticis baptizare, quomodo dicimus non licere fraudatoribus baptizare? Non enim haereticos tantum, sed peccatori inquit Deus, Utquid enarras justificationes meas, et assumis testamentum meum per os tuum? huic utique dixit, Si videbas furem, concurrebas ei. Quanto ergo illi pejores, qui non cum furibus concurrebant, sed ipsi fundos insidiosis fraudibus rapiebant? sed non eis concurrebat Cyprianus, quamvis eos in catholica segete toleraret, ne simul eradicaretur et triticum. Et tamen etiam ipsi quem dabant, idem ipse Baptismus erat; quia non ipsorum, sed Christi erat. Sicut ergo isti, quamvis in eis Christi Baptismus agnoscatur, non sunt tamen excusati et defensi illicita facientes, et recte illos Christus adversarios suos appellat, quia in talibus perseverantes audituri sunt, Recedite a me, qui operamini iniquitatem; unde et antichristi appellantur, quia Christo contrarii sunt, dum contra quod praecipit vivunt: ita et haeretici.
7.14.2
CAPUT XVI.-- 30. Alius Saturninus a Tucca dixit: Gentiles, quamvis idola colant, tamen summum Deum Patrem creatorem cognoscunt et confitentur. In hunc Marcion blasphemat, et quidam non erubescunt Marcionis Baptismum probare. Quomodo tales sacerdotes sacerdotium Dei aut servant, aut vindicant, qui hostes Dei non baptizant, et sic illis communicant?
7.15.1
Respondetur: Nimirum cum talia dicuntur, exceditur modus, nec consideratur quia et ipsi talibus communicabant, neminem judicantes, aut a jure communionis aliquem, si diversum senserit, amoventes. Sed habet iste in hac ipsa sententia sua unde admoneri posset, si adverteret, id in quoque corrigendum esse quod pravum est, quod autem rectum est approbandum: quandoquidem ait, Gentiles, quamvis idola colant, tamen summum Deum Patrem creatorem cognoscunt et confitentur. Si quis ergo ad Deum talis gentilis veniret, numquid vellet in eo corrigere atque mutare, quod Deum Patrem creatorem confitebatur et noverat? Non puto, sed emendaret in eo idololatriam, quod malum habebat; et traderet Sacramenta christiana, quae non habebat: et si quid rectum nosset in eo, approbaret; si quid inveniret perversum, emendaret; si quid defuisset, daret. Sic et in marcionista haeretico agnosceret Baptismi integritatem, corrigeret ejus perversitatem, doceret catholicam veritatem.
7.15.2
CAPUT XVII.-- 32. Marcellus a Zama dixit: Cum peccata nonnisi in Baptismo Ecclesiae remittantur; qui haereticum non baptizat, peccatori communicat.
7.16.1
Quid ille qui hoc facienti communicat, nonne peccatori communicat? Quid autem aliud faciebant omnes judicantes neminem, aut a jure communionis amoventes diversa sentientem? Ubi est ergo Ecclesia? An patientibus, et ne triticum eradicetur, zizania tolerantibus ista non obsunt? Dicant ergo isti, qui se ab orbe terrarum frustra separando sacrilegium schismatis admiserunt, utquid habent in ore sententiam Cypriani, qui non habent in corde Cypriani patientiam? Huic autem Marcello respondetur ex his quae de Baptismo et remissione peccatorum supra dicta sunt, quomodo possit esse Baptismus in homine, quamvis non sit in eo remissio peccatorum.
7.16.2
CAPUT XVIII.-- 34. Irenaeus ab Ululis dixit: Si ideo Ecclesia haereticum non baptizat, quod dicatur jam baptizatus esse; haeresis major est.
7.17.1
Respondetur: Hoc modo dici posset, Si ideo avarum Ecclesia non baptizat, quod dicatur jam baptizatus esse, avaritia major est. Hoc autem falsum est: ita ergo et illud.
7.17.2
CAPUT XIX.-- 36. Donatus a Cibaliana dixit: Ego unam Ecclesiam et unum Baptismum ejus novi. Si est qui dicat esse apud haereticos Baptismi gratiam, ante est ut ostendat et probet esse illic Ecclesiam.
7.18.1
Huic respondetur: Si Baptismi gratiam hoc esse dicis quod est Baptismus, est apud haereticos: si autem Baptismus sacramentum est gratiae, ipsa vero gratia abolitio peccatorum est, non est apud haereticos Baptismi gratia. Sic est autem unum Baptisma et una Ecclesia, quemadmodum est una spes. Sicut ergo boni et mali, non habentes unam spem, possunt tamen habere unum Baptisma; ita quibus non est communis Ecclesia, potest Baptisma esse commune.
7.18.2
CAPUT XX.-- 38. Zozimus a Tharassa dixit: Revelatione facta veritatis, cedat error veritati: quia et Petrus qui prius circumcidebat, cessit Paulo veritatem praedicanti.
7.19.1
Respondetur: Potest etiam nostra esse sententia, ista, et ita factum est in hac de Baptismo quaestione. Nam veritate postea liquidius revelata cessit error veritati, cum illa saluberrima consuetudo etiam plenarii concilii auctoritate firmata est. Bene tamen, quod toties meminerunt etiam primum Apostolorum Petrum potuisse aliter sapere quam veritas postulabat; quod accidisse etiam Cypriano sine ulla ejus contumelia credimus, quicumque diligimus Cyprianum: quia non eum fas est diligi majori charitate quam Petrum.
7.19.2
CAPUT XXI.-- 40. Julianus a Telepte dixit: Scriptum est,« Nemo potest accipere aliquid, nisi datum illi fuerit de coelo». Si haeresis de coelo est, potest Baptisma dare.
7.20.1
Audiat et alium dicentem: Si avaritia de coelo est, potest Baptisma dare. Et tamen dant avari: sic ergo et haeretici.
7.20.2
CAPUT XXII.-- 42. Faustus a Timida regia dixit: Non sibi blandiantur qui haereticis patrocinantur. Qui pro haereticis ecclesiastico Baptismo intercedit, illos Christianos, et nos haereticos facit.
7.21.1
Huic respondetur: Si quisquam dicat, eum qui cum Baptismum acciperet, quia odium fraternum tenebat in corde, non acceperat remissionem peccatorum, non esse iterum baptizandum, quando illud odium de corde dimittit; numquid ecclesiastico Baptismo intercedit pro homicidis, aut illos justos, et nos homicidas facit? Hoc ergo et de haereticis intelligat.
7.21.2
CAPUT XXIII.-- 44. Geminius a Furnis dixit: Quidam de collegis haereticos praeponere sibi possunt, nobis non possunt: et ideo quod semel decrevimus, tenemus; ut ab haeretici venientes baptizemus.
7.22.1
Et hic confitetur apertissime quosdam de collegis suis diversa sensisse: unde etiam atque etiam confirmatur amor unitatis, quod ab invicem nullo schismate separati sunt, donec alteris eorum si quid aliter saperent Deus revelaret. Sed huic respondetur, collegas ejus non sibi haereticos praeposuisse; sed Baptismum Christi, sicut agnoscitur in avaris, fraudatoribus, raptoribus, homicidis, sic etiam in haereticis cognovisse.
7.22.2
CAPUT XXIV.-- 46. Rogatianus a Nova dixit: Ecclesiam Christus instituit, haeresim diabolus: quomodo potest habere Baptismum Christi synagoga satanae?
7.23.1
Huic respondetur: Numquid quia pios Christus instituit, et invidos diabolus, ideo non potest habere Baptismum Christi, quae in invidis convincitur esse pars diaboli?
7.23.2
CAPUT XXV.-- 48. Therapius a Bulla dixit: Qui haereticis Baptismum Ecclesiae concedit, et prodit, quid aliud quam sponsae Christi Judas existit?
7.24.1
O magna convictio schismaticorum, qui se ab haereditate Christi toto orbe diffusa nefario sacrilegio separarunt, si Cyprianus talibus communicabat qualis Judas traditor fuit, et tamen ab eis non maculabatur: aut si maculabatur, tunc Judae facti sunt omnes: ergo et modo Judae sunt omnes: aut si non sunt; non ergo pertinent ad posteriores facinora priorum, quamvis ex eadem communione propagatos. Cur ergo nobis traditores objiciunt, quos non convicerunt, et sibi Judam non objiciunt, cui Cyprianus et collegae ejus communicaverunt? Ecce concilium de quo solent isti gloriari. Nos quidem dicimus quia sic non prodit haereticis Ecclesiae Baptismum, qui Baptismum Christi et in haereticis probat; sicut non prodit homocidis Ecclesiae Baptismum, qui Baptismum Christi et in homicidis probat: sed quia isti ex hoc concilio nobis praescribere quid sentire debeamus, affectant, ipsi priores ei consentiant. Ecce Judae traditori sunt comparati, qui dicebant haereticos quamvis in haeresi baptizatos non debere iterum baptizari. Talibus autem Cyprianus communicabat, qui dixit, Neminem judicantes, aut a jure communionis aliquem, si diversum senserit, amoventes( In exordio concilii Carthaginensis). Tales etiam antea fuisse in Ecclesia per illam sententiam manifestantur, ubi ait: Sed dicit aliquis, Quid ergo fiet de his qui in praeteritum in Ecclesiam sine Baptismo admissi sunt. Talem fuisse Ecclesiae consuetudinem ipsi, qui hoc concilium faciunt, saepe commemorant. Si ergo nihil aliud quicumque hoc facit, quam sponsae Christi Judas existit, sicut ista sententia pronuntiata est; Judas autem, sicut docet Evangelium, traditor fuit; traditoribus ergo communicaverunt omnes, qui tunc etiam ista dicebant, et antequam ista dicerent, traditores facti erant omnes per illam consuetudinem, quam tunc Ecclesia retinebat. Omnes ergo, id est et nos et ipsi qui ex illa unitate propagati sumus, traditores sumus. Sed nos duobus modis defendimur: quia et huic concilio, ubi hoc pronuntiatum est, non consentimus, salvo jure unitatis, sicut ipse Cyprianus praedixit; et bonis malos in unitate catholica, donec in fine a tritico palea separetur, nihil obesse arbitramur. Isti autem, quia et hoc concilium tanquam pro se proferunt, et malorum communione quasi contagione bonos perire contendunt, non inveniunt quomodo dicant, aut priores Christianos unde isti propagantur, non fuisse traditores, quia isto concilio convincuntur; aut ad se non pertinere facinora priorum, quia nobis majores nostros objiciunt?
7.24.2
CAPUT XXVI.-- 50. Item alius Lucius a Membresa dixit: Scriptum est,« Deus peccatorem non audit». Qui peccator est, quomodo audiri in Baptismo potest?
7.25.1
Respondemus: Quomodo auditur avarus, et raptor, et fenerator, et homicida? An isti non sunt peccatores? quos tamen Cyprianus in Catholica objurgat, et tolerat.
7.25.2
CAPUT XXVII.-- 52. Item alius Felix a Buslacenis dixit: In haereticis sine Baptismo Ecclesiae admittendis nemo consuetudinem rationi et veritati praeponat; quia consuetudinem ratio et veritas semper excludit.
7.26.1
Huic respondetur: Veritatem non ostendis, de consuetudine confiteris. Recte igitur consuetudinem teneremus plenario concilio posteriore firmatam, etiam si veritas adhuc lateret, quam credimus jam esse manifestatam.
7.26.2
CAPUT XXVIII.-- 54. Alius Saturninus ab Abitinis dixit: Si potest antichristus dare alicui gratiam Christi, possunt et haeretici baptizare, qui appellati sunt antichristi.
7.27.1
Quid, si alius diceret: Si potest homicida dare alicui gratiam Christi, possunt et qui fratres oderunt baptizare, qui appellati sunt homicidae? Nempe quasi verum dicere videretur, et tamen possunt: sic ergo et haeretici.
7.27.2
CAPUT XXIX.-- 56. Quintus ab Aggya dixit: Ille potest dare aliquid, qui aliquid habet: haeretici autem quid possunt dare, quos constat nihil habere?
7.28.1
Huic respondetur: Si ergo potest dare aliquid qui aliquid habet, manifestum est posse dare haereticos Baptismum, quia cum ab Ecclesia recedunt, habent lavacri Sacramentum quod ibi acceperant: nam redeuntes non recipiunt, quia non amiserant cum recesserunt.
7.28.2
CAPUT XXX.-- 58. Alius Julianus a Marcelliana dixit: Si potest homo duobus dominis servire, Deo et mammonae; potest et Baptisma duobus servire, christiano et haeretico.
7.29.1
Imo si potest continenti et avaro, sobrio et ebrioso, pio et homicidae, cur non etiam christiano et haeretico? Quibus quidem non servit; sed ministratur et illis, vel ab illis, ad salutem bene utentibus, et ad judicium male utentibus.
7.29.2
CAPUT XXXI.-- 60. Tenax ab Horreis Celiae dixit: Baptisma unum est, sed Ecclesiae: ubi Ecclesia non est, Baptisma illic esse non potest.
7.30.1
Huic respondemus: Quare ergo potest ubi petra non est, sed arena est; cum Ecclesia in petra, non in arena sit?
7.30.2
CAPUT XXXII.-- 62. Alius Victor ab Assuris dixit: Scriptum est,« quia Deus unus est, et Christus unus, Ecclesia una, et Baptisma unum». Quomodo illic baptizari aliquis potest, ubi Deus et Christus et Ecclesia non est?
7.31.1
Quomodo potest et in arena illa, ubi nec Ecclesia est, quia in petra est; nec Deus et Christus, quia non est ibi templum Dei et Christi?
7.31.2
CAPUT XXXIII.-- 64. Donatulus a Capse dixit: Et ego semper hoc sensi, ut haeretici, qui nihil foris consecuti sunt, quando ad Ecclesiam convertuntur, baptizentur.
7.32.1
Ad hoc respondetur: Nihil quidem foris consecuti sunt, sed ad salutem, non ad Sacramentum. Salus enim propria est bonis; Sacramenta vero communia et bonis et malis.
7.32.2
CAPUT XXXIV.-- 66. Verulus a Rusiccade dixit: Homo haereticus dare non potest quod non habet: multo magis schismaticus, qui quod habuit amisit.
7.33.1
Jam ostendimus eos habere; quia non amittunt, cum recedunt. Non enim recipiunt, cum redeunt. Quapropter, si propterea videbantur dare non posse, quia putabantur non habere; intelligantur jam dare posse, quia intelliguntur et habere.
7.33.2
CAPUT XXXV.-- 68. Pudentianus a Cuiculi dixit: Novitas episcopatus effecit, fratres dilectissimi, ut sustinerem quid majores judicarent. Nam haereses nihil habere, nec posse, manifestum est: atque ita si qui ex eis venerint, baptizari aequissime statutum est.
7.34.1
Sicut ergo superioribus responsum est, quos hic sustinebat quid judicarent, sic et huic ipsi responsum esse intelligatur.
7.34.2
CAPUT XXXVI.-- 70. Petrus ab Hippone Diarrhito dixit: Cum unum Baptisma sit in catholica Ecclesia, manifestum est non posse extra Ecclesiam baptizari: et ideo in haeresi tinctos, sive in schismate, venientes ad Ecclesiam, censeo baptizari oportere.
7.35.1
Sic est unum Baptisma in Ecclesia catholica, ut cum exinde aliqui exierint, in his qui exeunt, non fiant duo, sed idem unum maneat. Quod ergo in redeuntibus agnoscitur, hoc et in eis qui a recedentibus acceperunt, quod illic cum recederent, non amiserunt.
7.35.2
CAPUT XXXVII.-- 72. Item alius Lucius ab Ausafa dixit: Secundum motum animi mei et Spiritus sancti, cum sit unus Deus Pater Domini nostri Jesu Christi, et unus Christus, et una spes, unus spiritus, una Ecclesia, unum debet esse Baptisma. Et ideo dico, et si quid apud haereticos motum aut factum fuerit, rescindi debere; et eos qui exinde veniunt, in Ecclesia baptizandos esse.
7.36.1
Rescindatur ergo quod baptizant, qui audiunt verba Dei et non faciunt, cum ab iniquitate ad justitiam, hoc est, ab arena ad petram migrare coeperint. Quod si non fit, quia et in ipsis quod Christi erat, eorum iniquitatibus non violabatur; hoc etiam de haereticis intelligatur: nam nec eadem spes illis est quamdiu in arena sunt, quae illis qui super petram sunt; tamen idem Baptisma est in utrisque, quamvis sicut spes una, ita unum Baptisma dictum sit.
7.36.2
CAPUT XXXVIII.-- 74. Felix a Gurgitibus dixit: Ego censeo, ut secundum sanctarum Scripturarum praecepta baptizati illicite ab haereticis extra Ecclesiam, si ad Ecclesiam confugere voluerint, gratiam Baptismi, ubi licite datur, consequantur.
7.37.1
Respondetur: Imo licite incipiant habere ad salutem, quod illicite habebant ad perniciem: quia sub eodem Baptismo justificatur, cum se quisque ad Deum veraci corde converterit, sub quo judicabatur, quando id accipiens saeculo solis verbis et non factis renuntiaverat.
7.37.2
CAPUT XXXIX.-- 76. Pusillus a Lamasba dixit: Ego credo Baptisma salutare non esse nisi in Ecclesia catholica. Quidquid absque Catholica fuerit, simulatio est.
7.38.1
Hoc quidem verum est, quod Baptisma salutare nonnisi in Ecclesia catholica est. Potest enim ipsum esse et extra Catholicam, sed salutare non est ibi; quia non ibi operatur salutem: sicut ille bonus odor Christi non est utique salutaris in iis qui pereunt, non suo vitio, sed illorum. Simulatio est autem quidquid extra Catholicam fuerit, sed in quantum non est catholicum. Potest autem aliquid catholicum esse extra Catholicam, sicut potuit nomen Christi esse extra congregationem Christi, in quo nomine pellebat daemonia ille qui cum discipulis non sequebatur. Nam simulatio etiam in Catholica esse potest, in his utique qui saeculo verbis et non factis renuntiant, nec tamen est catholica simulatio. Sicut ergo est in Catholica quod non est catholicum, sic potest extra Catholicam aliquid esse catholicum.
7.38.2
CAPUT XL.-- 78. Salvianus a Gazaufala dixit: Haereticos nihil habere constat; et ideo ad nos veniunt, ut possint accipere quod non habebant.
7.38.3
79 Respondemus: Non sunt ergo haeretici ipsi qui haereses condiderunt, quia ab Ecclesia recesserunt, et utique habebant quod ibi acceperunt. Quod si absurdum est dicere, ut illi non sint haeretici, per quos caeteri fiunt haeretici; potest fieri ut haereticus habeat, quo male utendo dispereat.
7.38.4
CAPUT XLI.-- 80. Honoratus a Tucca dixit: Cum Christus veritas sit, magis veritatem quam consuetudinem sequi debemus; ut haereticos qui ideo ad nos veniunt, quia foris nihil accipere potuerunt, Ecclesiae Baptismo sanctificemus.
7.39.1
Et iste attestator est consuetudinis, ubi nos plurimum adjuvat, quidquid aliud contra nos dicere videatur. Non autem ideo ad nos veniunt haeretici, quia foris nihil acceperunt; sed ut eis utile esse incipiat quod acceperunt: hoc enim foris nullo modo potest.
7.39.2
CAPUT XLII.-- 82. Victor ab Octavo dixit: Quod et ipsi scitis, non olim sum constitutus episcopus, et ideo exspectabam praecessorum consilium. Hoc itaque existimo, ut quicumque ex haeresi venerint, sine dubio baptizentur.
7.40.1
Quod ergo illis quos exspectabat, responsum est, huic quoque responsum accipiatur.
7.40.2
CAPUT XLIII.-- 84. Clarus a Mascula dixit: Manifesta est sententia Domini nostri Jesu Christi Apostolos suos mittentis, et ipsis solis potestatem a Patre sibi datam permittentis, quibus nos successimus, eadem potestate Ecclesiam Domini gubernantes, et credentium fidem baptizantes: et ideo haeretici, qui nec potestatem foris, nec Ecclesiam Christi habent, neminem baptizare Baptismo ejus possunt.
7.41.1
Numquid et impii homicidae Apostolis successerunt? Cur ergo baptizant? An quia non sunt foris? Sed a petra foris sunt, cui claves Dominus dedit et ubi se aedificaturum Ecclesiam dixit.
7.41.2
CAPUT XLIV.-- 86. Secundianus a Thambeis dixit: Non debemus haereticos nostra praesumptione decipere, ut in Ecclesia Domini nostri Jesu Christi non baptizati ac per hoc remissionem peccatorum non consecuti, cum judicii dies venerit, nobis imputent quod per nos non sint baptizati, et indulgentiam divinae gratiae consecuti. Propter quod, cum sit una Ecclesia et unum Baptisma, quando ad nos convertuntur, simul cum Ecclesia et Ecclesiae Baptismum consequantur.
7.42.1
Imo translati ad petram et columbae sociati accipiant remissionem peccatorum, quam habere non poterant extra petram et extra columbam, sive aperte foris, sicut haeretici, sive tanquam intus, sicut perditi catholici: quos tamen Baptismum sine remissione peccatorum et habere et dare manifestum est, cum et ab ipsis tales accipiunt, qui non in melius commutati Deum labiis honorant, cor autem eorum longe est ab eo. Tamen sic est unum Baptisma, quomodo est una columba, cum possint qui non sunt in columba communiter, Baptisma tamen habere communiter.
7.42.2
CAPUT XLV.-- 88. Item alius Aurelius a Chullabi dixit: Joannes apostolus in Epistola sua posuit,« Si quis ad vos venit, et doctrinam Christi non habet, nolite eum admittere in domum vestram, et Ave illi ne dixeritis. Qui enim dixerit illi Ave, communicat factis ejus malis». Quomodo tales admitti temere in domum Dei possunt, qui in domum nostram privatam admitti prohibentur? Aut quomodo cum eis sine Ecclesiae Baptismo communicare possumus, quibus si Ave dixerimus tantum, factis eorum malis communicamus.
7.43.1
De hoc testimonio Joannis non est diutius disserendum, quando quidem ad quaestionem Baptismi, quam modo tractamus, omnino non pertinet. Ait enim, Si quis ad vos venerit, et doctrinam Christi non habet. Haeretici autem relinquentes doctrinam erroris sui, ad Christi doctrinam convertuntur, ut incorporentur Ecclesiae, et ad illam columbam incipiant pertinere, cujus Sacramentum habebant: et ideo quod ejus non habebant, eis datur, id est, pax et charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. Quod autem ejus habebant, agnoscitur, et sine ulla contumelia suscipitur: sicut in adultera Deus agnoscit dona sua, etiam cum illa sequitur amatores suos; quia fornicatione correcta, cum ad castitatem convertitur, non dona illa culpantur, sed ipsa emendatur. Sicut se autem posset defendere Cyprianus, si hoc ei Joannis testimonium objiceretur, quando talibus communicabat; ita se defendant contra quos dicitur. Nam ad istam quaestionem, ut dixi, omnino non pertinet. Joannes enim dicit, alienae doctrinae hominibus Ave non esse dicendum; Paulus autem apostolus vehementius dicit, Si quis frater nominatur inter vos aut avarus, aut ebriosus, etc., cum ejusmodi nec quidem cibum simul sumere: et tamen cum collegis feneratoribus, insidiosis, fraudatoribus, raptoribus, non privatam mensam, sed Dei altare habebat commune Cyprianus. Quomodo autem hoc defendatur, jam in aliis libris satis dictum est.
7.43.2
CAPUT XLVI.-- 90. Litteus a Gemellis dixit: Caecus caecum si ducat, ambo in foveam cadunt. Cum ergo haereticos constet non posse illuminare quemquam, utpote caecos; Baptisma eorum non valet.
7.44.1
Nec nos dicimus valere ad salutem quamdiu haeretici sunt, sicut et illis homicidis quamdiu fratres oderunt: nam et ipsi in tenebris sunt, et si quis eos sequitur, simul in foveam cadunt; nec ideo tamen Baptismum vel non habent, vel non tradunt.
7.44.2
CAPUT XLVII.-- 92. Natalis ab Oea dixit: Tam ego praesens, quam Pompeius Sabratensis, quam etiam Dioga Leptimagnensis, qui mihi mandaverunt, corpore quidem absentes, spiritu praesentes, censemus quod et collegae nostri; quod haeretici communicationem habere nobiscum non possunt, nisi ecclesiastico Baptismo baptizati fuerint.
7.45.1
Communicationem, credo, eam dicit, quae pertinet ad columbae societatem: nam in participatione Sacramentorum procul dubio communicabant eis, neminem judicantes, nec a jure communionis aliquem, si diversum sentiret, amoventes. Sed quolibet modo dixerit, non magnopere verba haec refellenda sunt. Certe enim non communicet haereticus, nisi ecclesiastico Baptismo baptizatus. Constat autem ecclesiasticum esse Baptismum etiam apud haereticos verbis evangelicis consecratum: sicut ipsum Evangelium ecclesiasticum est, nec ad eorum pertinet perversitatem, sed utique suam retinet sanctitatem.
7.45.2
CAPUT XLVIII.-- 94. Junius a Neapoli dixit: Ab eo quod semel censuimus, non recedo, ut haereticos venientes ad Ecclesiam baptizemus.
7.46.1
Hic quia nullam rationem vel testimonium Scripturarum attulit, diu nos tenere non debet.
7.46.2
CAPUT XLIX.-- 96. Cyprianus a Carthagine dixit: Meam sententiam plenissime exprimit epistola quae ad Jubaianum collegam nostrum scripta est, haereticos secundum evangelicam et apostolicam contestationem adversarios Christi et antichristos appellatos, quando ad Ecclesiam venerint, unico Ecclesiae Baptismo baptizandos esse, ut possint fieri de adversariis amici, et de antichristis christiani.
7.47.1
Quid aliud hic disputandum est, quando ipsam, cujus mentionem fecit, epistolam ad Jubaianum datam, quanta potuimus diligentia pertractavimus? Et quod hic dixit, meminerimus dici posse de omnibus iniquis, quos et in Catholica esse ipse testatur, et Baptismum habere et dare, nemo nostrum ambigit. Illi enim veniunt ad Ecclesiam, qui de parte diaboli ad Christum transeunt, et aedificant super petram, et incorporantur columbae, et in horto concluso et fonte signato muniuntur; ubi non sunt omnes qui contra Christi praecepta vivunt, ubilibet esse videantur. Nam in epistola quam scripsit ad Magnum, cum de hac ipsa re ageret, satis aperteque ipse nos commonuit, in quali societate oporteat intelligi Ecclesiam. Ait enim, de quodam loquens: Alienus fiat et profanus dominicae pacis, ac dominicae unitatis inimicus, non habitans in domo Dei, id est, in Ecclesia Christi, in qua non nisi concordes atque unanimes habitant. Quod ergo hic dicimus, paululum advertant, qui nobis de Cypriano volunt praescribere. Si enim in Ecclesia Christi non nisi concordes atque unanimes habitant, procul dubio non habitabant in Ecclesia Christi, quamvis intus esse viderentur, illi qui per invidiam et contentionem sine charitate Christum annuntiabant; quos ipse intelligit, non haereticos vel schismaticos a Paulo apostolo commemoratos, sed falsos fratres cum illo interius conversantes: qui certe baptizare non debebant, quia in Ecclesia non habitabant, in qua ipse dicit non habitare nisi concordes et unanimes: nisi forte quisquam sic abhorret a vero, ut dicat concordes et unanimes fuisse invidos et malevolos, et sine charitate contentiosos: et tamen baptizabant, nec eorum ista detestanda perversitas Sacramentum Christi, quod per eos tractabatur et dispensabatur, aliqua ex parte minuebat atque violabat.
7.47.2
CAPUT L.-- 98. Totum sane ipsum locum in eadem ad Magnum epistola positum operae pretium est pertractare, quem ita contexuit. Non habitans, inquit, in domo Dei, id est, in Ecclesia Christi, in qua non nisi concordes atque unanimes habitant, loquente in Psalmis Spiritu sancto, et dicente,« Deus qui inhabitare facit unanimes in domo». Denique unanimitate Christianos firma sibi atque inseparabili charitate connexos, etiam ipsa Dominica sacrificia declarant. Nam quando Dominus corpus suum panem vocat, de multorum granorum adunatione congestum; populum nostrum, quem portabat, indicat adunatum: et quando sanguinem suum vinum appellat, de botris atque acinis plurimis expressum, atque in unum coactum; gregem item nostrum significat commixtione adunatae multitudinis copulatum. Haec verba beati Cypriani indicant eum et intellexisse et dilexisse decorem domus Dei, quam domum ex unanimis et concordibus constare affirmavit, et docuit testimonio prophetico, et significatione Sacramentorum: in qua utique non erant illi invidi, et sine charitate malevoli, qui tamen baptizabant. Ex quo apparet et in eis esse posse, atque ab eis dari posse Sacramentum Christi, qui non sunt in Ecclesia Christi, in qua non nisi unanimes et concordes habitare Cyprianus ipse testatur. Neque enim saltem hoc dici potest, tunc baptizare posse cum latent: quoniam illi Paulum apostolum non latebant, quos in Epistola sua veracissimus testis notat, et gaudere se dicit, quoniam et ipsi Christum annuntiabant. De his quippe ait, Sive occasione, sive veritate Christus annuntietur, et in hoc gaudeo, sed et gaudebo.
7.47.3
CAPUT LI.-- 99. Quibus omnibus consideratis, puto me non temere dicere, alios ita esse in domo Dei, ut ipsi etiam sint eadem domus Dei, quae dicitur aedificari super petram, quae unica columba appellatur, quae sponsa pulchra sine macula et ruga, et hortus conclusus, fons signatus, puteus aquae vivae, paradisus cum fructu pomorum: quae domus etiam claves accepit, ac potestatem solvendi et ligandi. Hanc domum si quis corripientem corrigentemque contempserit, Sit tibi, inquit, tanquam ethnicus et publicanus. De hac domo dicitur, Domine, dilexi decorem domus tuae, et locum habitationis gloriae tuae; et, Qui habitare facit unanimes in domo; et, Jucundatus sum in his quae dixerunt mihi, In domum Domini ibimus; et, Beati qui habitant in domo tua, Domine; in saecula saeculorum laudabunt te; et innumerabilia talia. Haec domus etiam triticum dicitur, sive tricenum, sive sexagenum, sive centenum fructum afferens cum tolerantia. Haec domus est in vasis aureis et argenteis, et lapidibus pretiosis, et lignis imputribilibus. Huic domui dicitur, Sufferentes invicem in dilectione, studentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis; et, Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos. Haec quippe in bonis fidelibus est, et sanctis Dei servis ubique dispersis et spirituali unitate devinctis in eadem communione Sacramentorum, sive se facie noverint, sive non noverint. Alios autem ita dici esse in domo, ut non pertineant ad compagem domus, nec ad societatem fructiferae pacificaeque justitiae; sed sicut esse palea dicitur in frumentis: nam et istos esse in domo, negare non possumus, dicente Apostolo, In magna autem domo non solum aurea vasa sunt vel argentea, sed et lignea et fictilia; et alia quidem sunt in honorem, alia vero in contumeliam. Ex hoc numero innumerabili, non solum turba intus premens cor paucorum in tantae multitudinis comparatione sanctorum, sed etiam disruptis retibus haereses et schismata existunt in eis, qui jam magis ex domo quam in domo esse dicendi sunt, de quibus dicitur, Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis. Separatiores enim sunt jam etiam corporaliter segregati, quam illi qui interius carnaliter et animaliter vivunt, et spiritualiter separati sunt.
7.47.4
CAPUT LII.-- 100. Horum autem omnium generum illi primi, qui sic sunt in domo Dei, ut ipsi sint domus Dei, sive jam spirituales sint, sive adhuc parvuli lacte nutriantur, sed tamen ad spirituale habitum intento corde proficiant, nemo dubitat quod Baptismum et utiliter habeant, et se imitantibus utiliter tradant: fictis autem, quos Spiritus sanctus fugit, etsi ipsi, quantum in eis est, utiliter tradunt, illi tamen inutiliter accipiunt, non imitantes eos per quos accipiunt. Illi vero qui sic sunt in magna domo tanquam vasa in contumeliam, et inutiliter habent Baptismum, et se imitantibus inutiliter tradunt: illi porro ab eis utiliter accipiunt, qui non ipsis corde atque moribus, sed sanctae domui copulantur. Qui autem separatiores, non magis in domo quam ex domo sunt, neque omnino utiliter habent, neque ab eis utiliter accipitur, nisi forte accipiendi necessitas urgeat, et accipientis animus ab unitatis vinculo non recedat: tamen et habent, quanquam inutiliter habeant; et accipitur ab eis, etiam cum inutile est accipientibus; quod ut fiat utile, ah haeresi vel schismate recedendum est, et illi domui cohaerendum: quod non solum haeretici et schismatici, sed etiam illi facere debent, qui sic sunt in domo per communionem Sacramentorum, ut extra domum sint per diversitatem morum: sic enim et ipsis utile incipit esse Sacramentum, quod aliter inutile est.
7.47.5
CAPUT LIII.-- 101. Solet etiam quaeri, utrum approbandum sit Baptisma, quod ab eo qui non accepit, accipitur, si forte hoc curiositate aliqua didicit quemadmodum dandum sit: et utrum nihil intersit, quo animo accipiat ille cui datur, cum simulatione, an sine simulatione: si cum simulatione, utrum fallens, sicut in Ecclesia, vel in ea quae putatur Ecclesia; an jocans, sicut in mimo: et quid sit sceleratius, in Ecclesia fallaciter accipere, an in haeresi vel schismate sine fallacia, id est, animo non simulato; et utrum in haeresi fallaciter, an in mimo cum fide, si quisquam inter agendum repentina pietate moveatur. Quanquam talem si etiam illi conferamus qui in ipsa Catholica fallaciter accipit, mirum si dubitatur quis cui praeferendus sit: quid enim prosit animus veraciter dantis fallaciter accipienti, non video. Sed arbitremur aliquem etiam fallaciter dantem, cum et tradens et accipiens fallaciter agant in ipsa unitate catholica, utrum hoc magis Baptisma sit acceptandum, an illud quod in mimo datur, si quis existat qui fideliter subito commotus accipiat: an quantum ad ipsos quidem attinet homines, plurimum distet inter credentem in mimo, et irridentem in Ecclesia; ad ipsius autem Sacramenti integritatem nihil intersit. Si enim nihil interest ad integritatem Sacramenti in ipsa Catholica, utrum id aliqui fallaciter an veraciter agant, cum tamen hoc idem utrique agant: cur extra intersit, non video; quando ille qui accipit, non simulatione palliatus, sed religione mutatus est. An plus valent ad confirmandum Sacramentum illi veraces inter quos agitur, quam ad frustrandum illi fallaces a quibus agitur, et in quibus agitur? Et tamen si postea prodatur, nemo repetit, sed aut excommunicando punitur illa simulatio, aut poenitendo sanatur.
7.48.1
Sed nobis tutum est, in ea non progredi aliqua temeritate sententiae, quae nullo in catholico regionali concilio coepta, nullo plenario terminata sunt: id autem fiducia securae vocis asserere, quod in gubernatione Domini Dei nostri et Salvatoris Jesu Christi, universalis Ecclesiae consensione roboratum est. Verumtamen si quis forte me in eo concilio constitutum, ubi talium rerum quaestio versaretur, non praecedentibus talibus, quorum sententias sequi mallem, urgeret ut dicerem quid ipse sentirem: si eo modo affectus essem, quo eram cum ista dictarem; nequaquam dubitarem habere eos Baptismum, qui ubicumque, et a quibuscumque, illud verbis evangelicis consecratum, sine sua simulatione, et cum aliqua fide accepissent: quanquam eis ad salutem spiritualem non prodesset, si charitate caruissent, qua catholicae insererentur Ecclesiae. Si enim habeam, inquit, fidem, ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum. Sicut jam praeteritis majorum statutis, non dubito etiam illos habere Baptismum, qui quamvis fallaciter id accipiant, in Ecclesia tamen accipiunt, vel ubi putatur esse Ecclesia ab eis, in quorum societate id accipitur, de quibus dictum est, Ex nobis exierunt. Ubi autem neque societas ulla esset ita credentium, neque ille qui ibi acciperet, ita crederet, sed totum ludicre et mimice et joculariter ageretur, utrum approbandus esset Baptismus qui sic daretur; divinum judicium per alicujus revelationis oraculum, concordi oratione et impensis supplici devotione gemitibus implorandum esse censerem: ita sane ut post me dicturos sententias, ne quid jam exploratum et cognitum afferrent, humiliter exspectarem: quanto magis ergo nunc sine praejudicio diligentioris inquisitionis, vel majoris auctoritatis, illud dixisse accipiendus sum?
7.48.2
CAPUT LIV.-- 103. Sed jam, ut existimo, tempus est hos etiam libros de quaestione Baptismi debito fine concludere: ubi nobis ostendit Dominus Deus noster per pacificum episcopum Cyprianum, et illos qui ei consenserunt, quantum sit catholica unitas diligenda, ut in eo quod aliter sapiebant, donec id quoque Deus revelaret; tolerarent potius diversa sentientes, quam se ab eis nefario schismate separarent: ubi Donatistarum prorsus ora clauduntur, etiamsi de Maximianistis nihil dicamus. Si enim mali bonos in unitate contaminant, nullam jam Ecclesiam, cui sociaretur, vel ipse Cyprianus invenit. Si autem mali bonos in unitate non maculant, nullam causam separationis sacrilegus donatista proponit. Baptismum autem si habent et tradunt alii tam multi qui operantur opera carnis, qualia qui agunt, regnum Dei non possidebunt; habent ac tradunt et haeretici, qui inter illa opera numerati sunt, quod quia recedendo non amiserunt, et tradere manendo potuerunt: sed tam infructuose atque inutiliter tales talibus, quam et illi caeteri pares eorum, in eo quod regnum Dei non possidebunt. Et quemadmodum illis correctis Baptisma non incipit adesse quod deerat, sed prodesse quod inerat; sic et haereticis. Unde Cyprianus, et qui cum eo senserunt, catholicae Ecclesiae, quam noluerunt praecidere, non potuerunt praescribere. Quod vero aliter sapuerunt, non expavescimus, quia cum eis veneramur et Petrum: quod autem ab unitate non recesserunt, gaudemus, quia cum eis aedificamur in petra.

Intertext edge

Open linked passage

Note