Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De cantico novo
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo"> —
⋯
More
Original / primary: 7394 Decano
3.1
CAPUT III.
3.1
De via terrestri ad patriam, et de jumento opportuno. Si quis forte, ut assolet, refugit navigium, et insolitos fluctus maris horrescit, desideratque iter conficere, quo, etsi tardius, ad patriam valeat pervenire; demonstrabo viam, imo ipsa se demonstrat via. Ecce in Evangelio clamat Salvator, Ego sum via. Habes viam, ambula, sollicitus tamen doma jumentum tuum, carnem tuam; ipsi enim insidet anima tua. Quomodo si in hac via mortali jumento insideres, quod te gestiendo vellet praecipitare; nonne ut securus iter ageres, cibaria ferocienti subtraheres, et fame domares quod freno non posses? Caro nostra jumentum nostrum est: iter agimus in Jerusalem; plerumque nos rapit caro, et de via conatur excludere. Tale ergo jumentum cohibeamus jejuniis. Vide illum gubernatorem eumdemque viatorem apostolum Paulum, vide illum jumentum suum domantem. In fame, inquit, et siti, in jejuniis saepius, castigo corpus meum, et in servitutem redigo. Ita ergo et tu, qui ambulare desideras, doma carnem tuam, et ambula. Ambulas enim, si amas. Non enim ad Deum passibus, sed affectibus currimus.

Intertext edge

Open linked passage

Note