Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De cantico novo
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo"> —
⋯
More
Original / primary: 7394 Decano
5.1
CAPUT V.
5.1
Quo discerni possit falsa praedicatio a vera. Hic si aliquis dicat, Quid ego faciam non invenio: ecce homo Christum praedicat, viam praedicat, Christi se dicit esse discipulum, veritatem se dicit annuntiare, quare non sequar talia praedicantem? respondeo, Quia aliud ejus habet lingua, aliud conscientia. Unde novi, inquis? numquid ego conscientias discutere possum? Christum ab eo audio: quod audio, hoc credo, hoc teneo. Non te seducat filius falsitatis, si filius es veritatis. Disce jam, christiane, qui Christum desideras et audire et videre. Si quis tibi Christum praedicat, attende et considera qualem praedicet, ubi praedicet. Christus enim veritas est, per Scripturas sanctas praedicatur; non in angulis, non occulte, sed palam, publice. In sole enim posuit tabernaculum suum; hoc est, in manifesto collocavit Ecclesiam suam. Jam hic respice illum qui tibi Christum praedicat, dicat qualem Christum praedicet.

Intertext edge

Open linked passage

Note