Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De consensu Evangelistarum
Augustine of HippoEvan 11 · 7304-decoevMore by Augustine of Hippo
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo"> —
⋯
More
Original / primary: 7304 Decoev
11.1
CAPUT VIII.-- Quomodo Matthaeus dicat timuisse Joseph ire cum infante Christo in Jerusalem, propter Archelaum; et non timuisse ire in Galilaeam, ubi erat tetrarcha Herodes frater ejus.
11.1
Nisi forte hinc rursus quispiam moveatur, cum Matthaeus dixerit ideo timuisse Joseph cum puero redeunte ire in Judaeam, quia pro patre suo Herode Archelaus filius ejus ibi regnabat; quomodo potuerit ire in Galilaeam, ubi alius filius ejus Herodes tetrarcha erat, sicut Lucas testatur. Quasi vero ipsa sint tempora, quibus tunc puero timebatur, quae nunc Lucas commemoravit, quae usque adeo mutata erant, ut in ipsa Judaea non jam rex esset Archelaus, sed Pontius Pilatus, qui non rex Judaeorum, sed praeses erat: cujus temporibus agentes sub Tiberio Caesare filii majoris Herodis, non regnum habebant, sed tetrarchiam. Quod utique nondum factum erat, quando Joseph timens Archelaum in Judaea regnantem, se in Galilaeam cum puero contulit, ubi et civitas ejus erat Nazareth.

Intertext edge

Open linked passage

Note