Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De consensu Evangelistarum
Augustine of HippoEvan 18 · 7304-decoevMore by Augustine of Hippo
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo"> —
⋯
More
Original / primary: 7304 Decoev
18.1
CAPUT XV.-- Quomodo secundum Joannem Evangelistam dicat Joannes Baptista, Ego non noveram eum; cum secundum alios inveniatur quod jam noverat eum.
18.1
Quod autem secundum Joannem de columba dicitur, non quando factum est narratur, sed verba Joannis Baptistae referuntur commemorantis quid viderit. In quo quaeritur, quemadmodum dictum sit, Et ego non noveram eum, sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit, Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu sancto. Si enim tunc eum cognovit, cum columbam vidit descendentem super eum, quaerendum est quomodo dixerit venienti ut baptizaretur, Ego magis a te debeo baptizari: hoc enim ei dixit antequam columba descenderet. Ex quo apparet, quamvis eum jam nosset( nam etiam in utero matris exsultavit, cum ad Elisabeth Maria venisset, aliquid tamen in eo quod nondum noverat, columbae descensione didicisse, quod ipse scilicet baptizaret in Spiritu sancto propria quadam et divina potestate: ut nullus homo qui accepisset a Deo Baptismum, etiamsi aliquem baptizaret, posset dicere suum esse quod traderet, vel a se dari Spiritum sanctum.

Intertext edge

Open linked passage

Note