De consensu Evangelistarum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo">
—
⋯
Original / primary: 7304 Decoev
32.1
CAPUT XXIX.-- De duobus caecis et muto daemonio, quae solus Matthaeus dicit.
32.1
Sequitur Matthaeus, et dicit: Et transeunte inde Jesu, secuti sunt eum duo caeci clamantes, et dicentes: Miserere nostri, fili David, et caetera, usque ad illud ubi ait, Pharisaei autem dicebant: In principe daemoniorum ejicit daemones. Hoc de duobus caecis et de muto daemonio, solus Matthaeus ponit. Illi enim duo caeci, de quibus et alii narrant, non sunt isti, sed tamen simile factum est: ita ut si ipse Matthaeus non etiam illius facti meminisset, posset putari hoc quod nunc narrat, dictum fuisse etiam ab aliis duobus. Quod commendare memoriae diligenter debemus, esse quaedam facta similia; quod probatur, cum idem ipse evangelista utrumque commemorat: ut si quando talia singula apud singulos invenerimus, atque in eis contrarium, quod solvi non possit, occurrat nobis non hoc esse factum, sed aliud simile, vel similiter factum.