Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De consensu Evangelistarum
Augustine of HippoEvan 51 · 7304-decoevMore by Augustine of Hippo
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo"> —
⋯
More
Original / primary: 7304 Decoev
51.1
CAPUT XLVIII.-- Quomodo Matthaeus et Marcus Joanni non adversentur in eo quod ab eis tribus narratur quid posteaquam transfretarunt factum sit.
51.1
Sequitur Matthaeus, dicens: Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesar. Et cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam, et obtulerunt ei omnes male habentes: et rogabant eum, ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent; et quicumque tetigerunt, salvi facti sunt. Tunc accesserunt ad eum ab Jerosolymis Scribae et Pharisaei dicentes: Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum? Non enim lavant manus suas, cum panem manducant, etc., usque ad illud ubi ait, Non lotis autem manibus manducare, non coinquinat hominem. Haec et Marcus commemorat sine aliqua repugnantiae quaestione: quidquid enim diverso modo ab alio dicitur, ab eadem sententia non recedit. Joannes autem ab navicula, ad quam Dominus super mare ambulans venit, posteaquam exierunt in terram, more suo in sermonem Domini intentus, eum ex occasione panis multa praecipueque divina locutum esse commemorat; postque ipsum sermonem rursus in aliud atque aliud ejus narratio sublimiter fertur. Nec tamen in eo quod ab istis digreditur, aliquid ordini istorum, illius in alia transitus adversatur. Quid enim prohibet intelligere et illos esse sanatos a Domino, de quibus narrant Matthaeus et Marcus; et illis qui eum secuti sunt trans mare, haec eum locutum esse, quae praedicat Joannes: quandoquidem Capharnaum, quo dicuntur secundum Joannem transfretasse, juxta stagnum est Genesar, ad quam terram secundum Matthaeum dicuntur exisse?

Intertext edge

Open linked passage

Note