Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De consensu Evangelistarum
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo"> —
⋯
More
Original / primary: 7304 Decoev
5.1
CAPUT II.-- Quomodo sit Christus filius David, cum ex Joseph filii David concubitu non sit natus.
5.1
Ac per hoc, etiam si demonstrare aliquis posset, Mariam ex David nullam consanguinitatis originem ducere, sat erat secundum istam rationem accipere Christum filium David, qua ratione etiam Joseph pater ejus recte appellatus est: quanto magis, cum evidenter dicat apostolus Paulus, ex semine David secundum carnem Christum, ipsam quoque Mariam de stirpe David aliquam consanguinitatem duxisse, dubitare utique non debemus. Cujus feminae quoniam nec sacerdotale genus tacetur, insinuante Luca, quod cognata ejus esset Elisabeth, quam dicit de filiabus Aaron; firmissime tenendum est carnem Christi ex utroque genere propagatam, et regum scilicet et sacerdotum, in quibus personis apud illum populum Hebraeorum etiam mystica unctio figurabatur, id est, chrisma, unde Christi nomen elucet, tanto ante etiam illa evidentissima significatione praenuntiatum.

Intertext edge

Open linked passage

Note