Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De doctrina Christiana
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo"> —
⋯
More
Original / primary: 7305 Dedoch
2.1
LIBER PRIMUS.
2.1
Principio fit partitio totius operis, quo Scripturarum studiosus cum ad earum investigandum sensum, tum ad edisserendum justituatur. Mex observata eorum de quibus doctrina tradenda est distinctione in res et signa, suscipitur in hocce priore libro tractatio de rebus. Res porro alias esse quibus rui, alias quibus nonnisi uti nobis liceat: et quidem Deo soli fruitione inhaerendum esse, eoque nos ipsius incarnatione Veriti et rebus ab ipso temporaliter gestis, atque traditis Ecclesiae clavinus promoveri; inter eas vero res quae in usum veniunt, nonnullas esse quibus dilectio jure impenditur, sed in Deum relata. Quibus explicatis docetur totius Scripturae sacrae plenitudinem et finem esse geminam charitatem, Dei propter seipsum, ac proximi propter Deum.
2.1.1
LIBER PRIMUS. CAPUT PRIMUM.-- Inventione et enuntiatione nititur Scripturae tractatio; quae cum Dei auxilio suscipienda.
2.1.1
Duae sunt res quibus nititur omnis tractatio Scripturarum; modus inveniendi quae intelligenda sunt, et modus proferendi quae intellecta sunt. De inveniendo prius, de proferendo postea disseremus. Magnum opus et arduum, et si ad sustinendum difficile, vereor ne ad suscipiendum temerarium. Ita sane si de nobis ipsis praesumeremus: nunc vero cum in illo sit spes peragendi hujus operis, a quo nobis in cogitatione multa de hac re jam tradita tenemus, non est metuendam ne dare desinat caetera, cum ea quae data sunt coeperimus impendere. Omnis enim res quae dando non deficit, dum habetur et non datur, nondum habetur quomodo habenda est. Ille autem ait: Qui habet, dabitur ei. Dabit ergo habentibus, id est, cum benignitate utentibus eo quod acceperunt, adimplebit atque cumulabit quod dedit. Illi quinque et illi septem erant panes, antequam inciperent dari esurientibus; quod ubi fieri coepit, cophinos et sportas satiatis tot hominum millibus impleverunt. Sicut ergo ille panis dum frangeretur accrevit, sic ea quae ad hoc opus aggrediendum jam Dominus praebuit, cum dispensari coeperint, eo ipso suggerente multiplicabuntur, ut in ipso hoc nostro ministerio, non solum nullam patiamur inopiam, sed de mirabili etiam abundantia gaudeamus.
2.2.1
LIBER PRIMUS. CAPUT II.-- Quid res, quid signa.
2.2.1
Omnis doctrina vel rerum est vel signorum, sed res per signa discuntur. Proprie autem nunc res appellavi, quae non ad significandum aliquid adhibentur, sicuti est lignum, lapis, pecus, atque hujusmodi caetera. Sed non illud lignum quod in aquas amaras Moysen misisse legimus, ut amaritudine carerent; neque ille lapis quem Jacob sibi ad caput posuerat; neque illud pecus quod pro filio immolavit Abraham. Hae namque ita res sunt, ut aliarum etiam signa sint rerum. Sunt autem alia signa quorum omnis usus in significando est, sicuti sunt verba. Nemo enim utitur verbis, nisi aliquid significandi gratia. Ex quo intelligitur quid appellem signa; res eas videlicet quae ad significandum aliquid adhibentur. Quamobrem omne signum etiam res aliqua est; quod enim nulla res est, omnino nihil est: non autem omnis res etiam signum est. Et ideo in hac divisione rerum atque signorum, cum de rebus loquemur, ita loquemur ut etiamsi earum aliquae adhiberi ad significandum possint, non impediant partitionem, qua prius de rebus, postea de signis disseremus; memoriterque teneamus id nunc in rebus considerandum esse quod sunt, non quod aliud etiam praeter scipsas significant.
2.3.1
LIBER PRIMUS. CAPUT III.-- Rerum divisio
2.3.1
Res ergo aliae sunt quibus fruendum est, aliae quibus utendum, aliae quae fruuntur et utuntur. Illae quibus fruendum est, beatos nos faciunt. Istis quibus utendum est, tendentes ad beatitudinem adjuvamur, et quasi adminiculamur, ut ad illas quae nos beatos faciunt, pervenire, atque his inhaerere possimus. Nos vero qui fruimur et utimur, inter utrasque constituti, si eis quibus utendum est frui voluerimus, impeditur cursus noster, et aliquando etiam deflectitur, ut ab his rebus quibus fruendum est obtinendis vel retardemur, vel etiam revocemur, inferiorum amore prae pediti.
2.4.1
LIBER PRIMUS. CAPUT IV.-- Frui et uti, quid sit.
2.4.1
Frui enim est amore alicui rei inhaerere propter seipsam. Uti autem, quod in usum venerit ad id quod amas obtinendum referre, si tamen amandum est. Nam usus illicitus, abusus potius vel abusio nominandus est. Quomodo ergo, si essemus peregrini, qui beate vivere nisi in patria non possemus, eaque peregrinatione utique miseri et miseriam finire cupientes, in patriam redire vellemus, opus esset vel terrestribus vel marinis vehiculis quibus utendum esset ut ad patriam, qua fruendum erat, pervenire valeremus; quod si amoenitates itineris, et ipsa gestatio vehiculorum nos delectaret, et conversi ad fruendum his quibus uti debuimus, nollemus cito viam finire, et perversa suavitate implicati alienaremur a patria, cujus suavitas faceret beatos: sic in hujus mortalitatis vita peregrinantes a Domino, si redire in patriam volumus, ubi beati esse possimus, utendum est hoc mundo, non fruendum; ut invisibilia Dei, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciantur, hoc est, ut de corporalibus temporalibusque rebus aeterna et spiritualia capiamus.
2.5.1
LIBER PRIMUS. CAPUT V.-- Deus Trinitas, res qua fruendum.
2.5.1
Res igitur quibus fruendum est, Pater et Filius et Spiritus sanctus, eademque Trinitas, una quaedam summa res, communisque omnibus fruentibus ea; si tamen res et non rerum omnium causa sit, si tamen et causa. Non enim facile nomen quod tantae excellentiae conveniat potest inveniri, nisi quod melius ita dicitur Trinitas haec, unus Deus ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia. Ita Pater et Filius et Spiritus sanctus, et singulus quisque horum Deus, et simul omnes unus Deus; et singulus quisque horum plena substantia, et simul omnes una substantia. Pater nec Filius est nec Spiritus sanctus, Filius nec Pater est nec Spiritus sanctus, Spiritus sanctus nec Pater est nec Filius; sed Pater tantum Pater, et Filius tantum Filius, et Spiritus sanctus tantum Spiritus sanctus. Eadem tribus aeternitas, eadem incommutabilitas, eadem majestas, eadem potestas. In Patre unitas, in Filio aequalitas, in Spiritu sancto unitatis aequalitatisque concordia: et tria haec unum omnia propter Patrem, aequalia omnia propter Filium, connexa omnia propter Spiritum sanctum.
2.6.1
LIBER PRIMUS. CAPUT VI.-- Deus ineffabilis, quomodo.
2.6.1
Diximusne aliquid et sonuimus aliquid dignum Deo? Imo vero nihil me aliud quam dicere voluisse sentio: si autem dixi, non hoc est quod dicere volui. Hoc unde scio, nisi quia Deus ineffabilis est; quod autem a me dictum est, si ineffabile esset, dictum non esset? Ac per hoc ne ineffabilis quidem dicendus est Deus, quia et hoc cum dicitur, aliquid dicitur. Et fit nescio quae pugna verborum, quoniam si illud est ineffabile, quod dici non potest, non est ineffabile quod vel ineffabile dici potest. Quae pugna verborum silentio cavenda potius quam voce pacanda est. Et tamen Deus, cum de illo nihil digne dici possit, admisit humanae vocis obsequium, et verbis nostris in laude sua gaudere nos voluit. Nam inde est et quod dicitur Deus. Non enim revera in strepitu istarum duarum syllabarum ipse cognoscitur; sed tamen omnes latinae linguae scios, cum aures eorum sonus iste tetigerit, movet ad cogitandam excellentissimam quamdam immortalemque naturam.
2.7.1
LIBER PRIMUS. CAPUT VII.-- Deum omnes intelligunt in quo nihil melius.
2.7.1
Nam cum ille unus cogitatur deorum Deus, ab his etiam qui alios et suspicantur et vocant et colunt deos sive in coelo sive in terra, ita cogitatur, ut aliquid quo nihil melius sit atque sublimius illa cogitatio conetur attingere. Sane quoniam diversis moventur bonis, partim eis quae ad corporis sensum, partim eis quae ad animi intelligentiam pertinent; illi qui dediti sunt corporis sensibus, aut ipsum coelum, aut quod in coelo fulgentissimum vident, aut ipsum mundum, Deum deorum esse arbitrantur: aut, si extra mundum ire contendunt, aliquid lucidum imaginantur, idque vel infinitum, vel ea forma quae optima videtur, inani suspicione constituunt, aut humani corporis figuram cogitant, si eam caeteris anteponunt. Quod si unum Deum deorum esse non putant, et potius multos aut innumerabiles aequalis ordinis deos; etiam eos tamen prout cuique aliquid corporis videtur excellere, ita figuratos animo tenent. Illi autem qui per intelligentiam pergunt videre quod Deus est, omnibus eum naturis visibilibus et corporalibus, intelligibilibus etiam et spiritualibus, omnibus mutabilibus praeferunt. Omnes tamen certatim pro excellentia Dei dimicant; nec quisquam inveniri potest qui hoc Deum credat esse quo melius aliquid est. Itaque hoc omnes Deum consentiunt esse, quod caeteris rebus omnibus anteponunt.
2.8.1
LIBER PRIMUS. CAPUT VIII.-- Deus cum sit sapientia incommutabilis, rebus omnibus anteponendus.
2.8.1
Et quoniam omnes qui de Deo cogitant, vivum aliquid cogitant, illi soli possunt non absurda et indigna existimare de Deo, qui vitam ipsam cogitant, et quaecumque illis forma occurrerit corporis, eam vita vivere vel non vivere statuunt, et viventem non viventi anteponunt; eamque ipsam viventem corporis formam, quantalibet luce praefulgeat, quantalibet magnitudine praeemineat, quantalibet pulchritudine ornetur, aliud esse ipsam, aliud vitam qua vegetatur intelligunt, eamque illi moli quae ab illa vegetatur et animatur, dignitate incomparabili praeferunt. Deinde ipsam vitam pergunt inspicere, et si eam sine sensu vegetantem invenerint, qualis est arborum, praeponunt eis sentientem, qualis est pecorum; et huic rursus intelligentem, qualis est hominum. Quam cum adhuc mutabilem viderint, etiam huic aliquam incommutabilem coguntur praeponere, illam scilicet vitam quae non aliquando desipit, aliquando sapit, sed est potius ipsa Sapientia. Sapiens enim mens, id est, adepta sapientiam, antequam adipisceretur non erat sapiens; at vero ipsa Sapientia nec fuit unquam insipiens, nec esse unquam potest. Quam si non viderent, nullo modo plena fiducia vitam incommutabiliter sapientem commutabili vitae anteponerent. Ipsam quippe regulam veritatis, qua illam clamant esse meliorem, incommutabilem vident; nec uspiam nisi supra suam naturam vident, quandoquidem se vident mutabiles.
2.9.1
LIBER PRIMUS. CAPUT IX.-- Sapientiam immutabilem mutabili praeferendam esse omnes norunt.
2.9.1
Nemo est enim tam impudenter insulsus qui dicat: Unde scis incommutabiliter sapientem vitam mutabili esse praeferendam? Idipsum enim quod interrogat, unde sciam, omnibus ad contemplandum communiter atque incommutabiliter praesto est. Et hoc qui non videt, ita est quasi caecus in sole, cui nihil prodest ipsis locis oculorum ejus tam clarae ac praesentis lucis fulgor infusus. Qui autem videt et refugit, consuetudine umbrarum carnalium invalidam mentis aciem gerit. Pravorum igitur morum quasi contrariis flatibus ab ipsa patria repercutiuntur homines; posteriora atque inferiora sectantes, quam illud quod esse melius atque praestantius confitentur.
2.10.1
LIBER PRIMUS. CAPUT X.-- Ad videndum Deum purgandus animus.
2.10.1
Quapropter, cum illa veritate perfruendum sit, quae incommutabiliter vivit, et in ea Trinitas Deus, auctor et conditor universitatis, rebus quas condidit consulat; purgandus est animus, ut et perspicere illam lucem valeat, et inhaerere perspectae. Quam purgationem quasi ambulationem quamdam, et quasi navigationem ad patriam esse arbitremur. Non enim ad eum qui ubique praesens est, locis movemur, sed bono studio bonisque moribus.
2.11.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XI.-- Purgandi animi exemplum Sapientia incarnata.
2.11.1
Quod non possemus, nisi ipsa Sapientia tantae etiam nostrae infirmitati congruere dignaretur, et vivendi nobis praeberet exemplum, non aliter quam in homine, quoniam et nos homines sumus. Sed quia nos cum ad illam venimus, sapienter facimus; ipsa cum ad nos venit, ad hominibus superbis quasi stulte fecisse putata est. Et quoniam nos cum ad illam venimus, convalescimus; ipsa cum ad nos venit, quasi infirma existimata est. Sed quod stultum est Dei, sapientius est hominibus: et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus. Cum ergo ipsa sit patria, viam se quoque nobis fecit ad patriam.
2.12.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XII.-- Quomodo Sapientia Dei ad nos venit.
2.12.1
Et cum sano et puro interiori oculo ubique sit praesens, eorum qui oculum illum infirmum immundumque habent, oculis etiam carneis apparere dignata est. Quia enim in Sapientia Dei non poterat mundus per Sapientiam cognoscere Deum, placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes.
2.12.1
Non igitur per locorum spatia veniendo, sed in carne mortali mortalibus apparendo, venisse ad nos dicitur. Illuc ergo venit ubi erat, quia in hoc mundo erat, et mundus per eam factus est. Sed quoniam cupiditate fruendi pro ipso Creatore creatura, homines configurati huic mundo, et mundi nomine congruentissime vocati, non eam cognoverunt, propterea dixit Evangelista: Et mundus eum non cognovit. Itaque in Sapientia Dei non poterat mundus per Sapientiam cognoscere Deum. Cur ergo venit cum hic esset, nisi quia placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes?
2.13
LIBER PRIMUS. CAPUT XIII.-- Verbum caro factum est.
2.13
Quomodo venit, nisi quod Verbum caro factum est, et habitavit in nobis? Sicuti cum loquimur, ut id quod animo gerimus, in audientis animum per aures carneas illabatur, fit sonus verbum quod corde gestamus, et locutio vocatur; nec tamen in eumdem sonum cogitatio nostra convertitur, sed apud se manens integra, formam vocis qua se insinuet auribus, sine aliqua labe suae mutationis assumit: ita Verbum Dei non commutatum, caro tamen factum est, ut habitaret in nobis.
2.14.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XIV.-- Hominem quomodo sanarit Dei Sapientia.
2.14.1
Sicut autem curatio via est ad sanitatem, sic ista curatio peccatores sanandos reficiendosque suscepit. Et quemadmodum medici cum alligant vulnera, non incomposite, sed apte id faciunt, ut vinculi utilitatem quaedam pulchritudo etiam consequatur: sic medicina Sapientiae per hominis susceptionem nostris est accommodata vulneribus; de quibusdam contrariis curans, et de quibusdam similibus. Sicut etiam ille qui medetur vulneri corporis, adhibet quaedam contraria, sicut frigidum calido, vel humidum sicco, vel si quid aliud hujusmodi; adhibet etiam quaedam similia, sicut linteolum vel rotundo vulneri rotundum, vel oblongum oblongo, ligaturamque ipsam non eamdem membris omnibus, sed similem similibus coaptat: sic sapientia Dei hominem curans, seipsam exhibuit ad sanandum, ipsa medicus, ipsa medicina. Quia ergo per superbiam homo lapsus est, humilitatem adhibuit ad sanandum. Serpentis sapientia decepti sumus, Dei stultitia liberamur. Quemadmodum autem illa Sapientia vocabatur, erat autem stultitia contemnentibus Deum; sic ista quae vocatur stultitia, Sapientia est vincentibus diabolum. Nos immortalitate male usi sumus, ut moreremur; Christus mortalitate bene usus est, ut viveremus. Corrupto animo feminae ingressus est morbus; integro corpore feminae processit salus. Ad eadem contraria pertinet, quod etiam exemplo virtutum ejus vitia nostra curantur. Jamvero similia quasi ligamenta membris et vulneribus nostris adhibita, illa sunt, quod per feminam deceptos per feminam natus, homo homines, mortalis mortales, morte mortuos liberavit. Multa quoque alia diligentius considerantibus quos instituti operis peragendi necessitas non rapit, vel a contrariis, vel a similibus medicinae christianae apparet instructio.
2.15.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XV.-- Resurrectione et ascensione Christi fulcitur fides, excitatur judicio.
2.15.1
Jamvero credita Domini a mortuis resurrectio, et in coelum ascensio, magna spe fulcit fidem nostram. Multum enim ostendit quam voluntarie pro nobis animam posuerit, qui eam sic habuit in potestate resumere. Quanta ergo se fiducia spes credentium consolatur, considerans quantus quanta pro nondum credentibus passus sit? Cum vero judex vivorum atque mortuorum exspectatur e coelo, magnum timorem incutit negligentibus, ut se ad diligentiam convertant, eumque magis bene agendo desiderent, quam male agendo formident. Quibus autem verbis dici, aut qua cogitatione capi potest praemium, quod ille in fine daturus est; quando ad consolationem hujus itineris de Spiritu suo tantum dedit, quo in adversis vitae hujus fiduciam charitatemque tantam ejus, quem nondum videmus, habeamus, et dona unicuique propria ad instructionem Ecclesiae suae, ut id quod ostendit esse faciendum, non solum sine murmure, sed etiam cum delectatione faciamus?
2.16.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XVI.-- Ecclesia Christi corpus et conjux medicinalibus molestiis ab ipso purgatur.
2.16.1
Est enim Ecclesia corpus ejus, sicut apostolica doctrina commendat, quae etiam conjux ejus dicitur. Corpus ergo suum multis membris diversa officia gerentibus, nodo unitatis et charitatis tanquam sanitatis astringit. Exercet autem hoc tempore et purgat medicinalibus quibusdam molestiis, ut erutam de hoc saeculo, in aeternum sibi copulet conjugem Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam, aut aliquid hujusmodi.
2.17.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XVII.-- Christus donando peccata viam aperuit ad patriam.
2.17.1
Porro quoniam in via sumus, nec via ista locorum est, sed affectuum, quam intercludebat, quasi septa quaedam spinosa, praeteritorum malitia peccatorum; quid liberalius et misericordius facere potuit, qui seipsum nobis, qua rediremus, substernere voluit, nisi ut omnia donaret peccata conversis, et graviter fixa interdicta reditus nostri pro nobis crucifixus evelleret?
2.18.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XVIII.-- Claves traditae Ecclesiae.
2.18.1
Has igitur claves dedit Ecclesiae suae, ut quae solveret in terra, soluta essent in coelo; quae ligaret in terra, ligata essent et in coelo: scilicet ut quisquis in Ecclesia ejus dimitti sibi peccata non crederet, non ei dimitterentur; quisquis autem crederet, seque ab his correctus averteret, in ejusdem Ecclesiae gremio constitutus, eadem fide atque correctione sanaretur. Quisquis enim non credit dimitti sibi posse peccata, fit deterior desperando, quasi nihil illi melius quam malum esse remaneat, ubi de fructu suae conversionis infidus est.
2.19.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XIX.-- Corporis et animi mors atque resurrectio.
2.19.1
Jamvero sicut animi quaedam mors est, vitae prioris morumque relictio, quae fit poenitendo; sic etiam corporis mors est animationis pristinae resolutio: et quomodo animus post poenitentiam, qua priores mores perditos interemit, reformatur in melius; sic etiam corpus post istam mortem, quam vinculo peccati omnes debemus, credendum et sperandum est resurrectionis tempore in melius commutari, ut non caro et sanguis regnum Dei possideant, quod fieri non potest; sed corruptibile hoc induat incorruptionem, et mortale hoc induat immortalitatem, nullamque faciens molestiam, quia nullam patietur indigentiam, a beata perfectaque anima cum summa quiete vegetetur.
2.20.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XX.-- Qui non ad vitam sed ad supplicia renascantur.
2.20.1
Cujus autem animus non moritur huic saeculo, neque incipit configurari veritati, in graviorem mortem morte corporis trahitur; neque ad commutationem coelestis habitudinis, sed ad luenda supplicia reviviscet.
2.21
LIBER PRIMUS. CAPUT XXI.-- Rursus corporis de resurrectione.
2.21
Hoc itaque fides habet, atque ita se rem habere credendum est, neque animum, neque corpus humanum omnimodum interitum pati; sed impios resurgere ad poenas inaestimabiles, pios autem ad vitam aeternam.
2.22.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XXII.-- Solo Deo fruendum.
2.22.1
In his igitur omnibus rebus illae tantum sunt quibus fruendum est, quas aeternas atque incommutabiles commemoravimus; caeteris autem utendum est, ut ad illarum perfructionem pervenire possimus. Nos itaque qui fruimur et utimur aliis rebus, res aliquae sumus. Magna enim quaedam res est homo, factus ad imaginem et similitudinem Dei, non in quantum mortali corpore includitur, sed in quantum bestias rationalis animae honore praecedit. Itaque magna quaestio est utrum frui se homines debeant, an uti, an utrumque. Praeceptum est enim nobis ut diligamus invicem; sed quaeritur utrum propter se homo ab homine diligendus sit, an propter aliud. Si enim propter se, fruimur eo; si propter aliud, utimur eo. Videtur autem mihi propter aliud diligendus. Quod enim propter se diligendum est, in eo constituitur vita beata; cujus etiamsi nondum res, tamen spes ejus nos hoc tempore consolatur. Maledictus autem qui spem suam ponit in homine.
2.22.2
Sed nec seipso quisquam frui debet, si liquido advertas; quia nec seipsum debet propter seipsum diligere, sed propter illum quo fruendum est. Tunc est quippe optimus homo, cum tota vita sua pergit in incommutabilem vitam, et toto affectu inhaeret illi: si autem se propter se diligit, non se refert ad Deum; sed ad seipsum conversus, non ad incommutabile aliquid convertitur. Et propterea jam cum defectu aliquo se fruitur; quia melior est cum totus haeret atque constringitur incommutabili bono, quam cum inde vel ad seipsum relaxatur. Si ergo teipsum non propter te debes diligere, sed propter illum ubi dilectionis tuae rectissimus finis est, non succenseat alius homo, si etiam ipsum propter Deum diligis. Haec enim regula dilectionis divinitus constituta est: Diliges, inquit, proximum tuum sicut teipsum; Deum vero ex toto corde, et ex tota anima et ex tota mente; ut omnes cogitationes tuas et omnem vitam et omnem intellectum in illum conferas, a quo habes ea ipsa quae confers. Cum autem ait, toto corde, tota anima, tota mente, nullam vitae nostrae partem reliquit, quae vacare debeat et quasi locum dare ut alia re velit frui; sed quidquid aliud diligendum venerit in animum, illuc rapiatur, quo totus dilectionis impetus currit. Quisquis ergo recte proximum diligit, hoc cum eo debet agere, ut etiam ipse toto corde, tota anima, tota mente diligat Deum. Sic enim eum diligens tanquam seipsum, totam dilectionem sui et illius refert in illam dilectionem Dei, quae nullum a se rivulum duci extra patitur, cujus derivatione minuatur.
2.23.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XXIII.-- Homini praecepto non opus est, ut se et suum corpus diligat. Prava sui dilectio.
2.23.1
Non autem omnia quibus utendum est, diligenda sunt, sed ea sola quae aut nobiscum societate quadam referuntur in Deum, sicuti est homo, vel angelus; aut ad nos relata, beneficio Dei per nos indigent, sicuti est corpus. Nam utique martyres non dilexerunt scelus persequentium se, quo tamen usi sunt ad promerendum Deum. Cum ergo quatuor sint diligenda, unum quod supra nos est, alterum quod nos sumus, tertium quod juxta nos est, quartum quod infra nos est; de secundo et quarto nulla praecepta danda erant. Quamtumlibet enim homo excidat a veritate, remanet illi dilectio sui et dilectio corporis sui. Fugax enim animus ab incommutabili lumine omnium regnatore, id agit ut ipse sibi regnet et corpori suo; et ideo non potest nisi et se et corpus suum diligere.
2.23.2
Magnum autem aliquid adeptum se putat, si etiam sociis, id est aliis hominibus, dominari potuerit. Inest enim vitioso animo id magis appetere, et sibi tanquam debitum vindicare, quod uni proprie debetur Deo. Talis autem sui dilectio melius odium vocatur. Iniquum est enim, quia vult sibi servire quod infra se est, cum ipse servire superiori nolit: rectissimeque dictum est, Qui diligit iniquitatem, odit animam suam: et ideo fit infirmus animus, et de mortali corpore cruciatur. Necesse est enim ut illud diligat, et ejus corruptione praegravetur. Immortalitas enim et incorruptio corporis de sanitate animi existit; sanitas autem animi est firmissime inhaerere potiori, hoc est incommutabili Deo. Cum vero etiam eis qui sibi naturaliter pares sunt, hoc est, hominibus, dominari affectat, intolerabilis omnino superbia est.
2.24.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XXIV.-- Nemo carnem suam odit, nequidem illi qui in eam insurgunt.
2.24.1
Nemo ergo se odit. Et hinc quidem nulla cum aliqua secta quaestio fuit. Sed neque corpus suum quisquam odit: verum est enim quod ait Apostolus, Nemo unquam carnem suam odio habuit. Et quod nonnulli dicunt, malle se omnino esse sine corpore, omnino falluntur: non enim corpus suum, sed corruptiones ejus et pondus oderunt. Non itaque nullum corpus, sed incorruptum et celerrimum corpus volunt habere: sed putant nullum corpus esse si tale fuerit, quia tale aliquid esse animam putant. Quod autem continentia quadam et laboribus quasi persequi videntur corpora sua; qui hoc recte faciunt, non id agunt ut non habeant corpus, sed ut habeant subjugatum et paratum ad opera necessaria. Libidines enim male utentes corpore, id est consuetudines et inclinationes animae ad fruendum inferioribus, per ipsius corporis laboriosam quamdam militiam exstinguere affectant. Nam non se interimunt, sed curam suae valetudinis gerunt.
2.24.2
Qui autem perverse id agunt, quasi naturaliter inimico suo corpori bellum ingerunt. In quo fallit eos quod legunt: Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem; haec enim sibi invicem adversantur. Dictum est enim hoc propter indomitam carnalem consuetudinem, adversus quam spiritus concupiscit; non ut interimat corpus, sed ut concupiscentia ejus, id est consuetudine mala edomita, faciat spiritui subjugatum, quod naturalis ordo desiderat. Quia enim hoc erit post resurrectionem, ut corpus omnimodo cum quiete summa spiritui subditum immortaliter vigeat, hoc etiam in hac vita meditandum est, ut consuetudo carnalis mutetur in melius, nec inordinatis motibus resistat spiritui. Quod donec fiat, caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem: non per odium resistente spiritu, sed per principatum; quia magis quod diligit vult subditum esse meliori: nec per odium resistente carne, sed per consuetudinis vinculum, quod a parentum etiam propagine inveteratum naturae lege inolevit. Id ergo agit spiritus in domanda carne, ut solvat malae consuetudinis quasi pacta perversa, et fiat pax consuetudinis bonae. Tamen nec isti qui falsa opinione depravati corpora sua detestantur, parati essent unum oculum vel sine sensu doloris amittere, etiamsi in altero tantus cernendi sensus remaneret, quantus erat in duobus, nisi aliqua res quae praeponenda esset, urgeret. Isto atque hujusmodi documento satis ostenditur eis qui sine pertinacia verum requirunt, quam certa sententia sit Apostoli, ubi ait: Nemo enim unquam carnem suam odio habuit. Addidit etiam: Sed nutrit et fovet eam, sicut Christus Ecclesiam.
2.25.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XXV.-- Etsi aliquid amplius diligitur quam corpus, non tamen corpus odio habetur.
2.25.1
Modus ergo diligendi praecipiendus est homini, id est, quomodo se diligat ut prosit sibi. Quin autem se diligat et prodesse sibi velit, dubitare dementis est. Praecipiendum etiam quomodo corpus suum diligat, ut ei ordinate prudenterque consulat. Nam quod diligat etiam corpus suum, idque salvum habere atque integrum velit, aeque manifestum est. Aliquid itaque amplius diligere aliquis potest, quam salutem atque integritatem corporis sui. Nam multi et dolores et amissiones nonnullorum membrorum voluntarias suscepisse inveniuntur, sed ut alia quae amplius diligebant, consequerentur. Non ergo propterea quisquam dicendus est non diligere salutem atque incolumitatem corporis sui, quia plus aliquid diligit. Nam et avarus quamvis pecuniam diligat, tamen emit sibi panem: quod cum facit, dat pecuniam quam multum diligit et augere desiderat; sed quia pluris aestimat salutem corporis sui, quae illo pane fulcitur. Supervacaneum est diutius de re manifestissima disputare, quod tamen plerumque nos facere cogit error impiorum.
2.26.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XXVI.-- Praeceptum de Deo et proximo, imo et de seipso diligendo datum est.
2.26.1
Ergo, quoniam praecepto non opus est ut se quisque et corpus suum diligat, id est, quoniam id quod sumus, et id quod infra nos est, ad nos tamen pertinet, inconcussa naturae lege diligimus, quae in bestias etiam promulgata est( nam et bestiae se atque corpora sua diligunt); restabat ut et de illo quod supra nos est, et de illo quod juxta nos est, praecepta sumeremus. Diliges, inquit, Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et diliges proximum tuum tanquam teipsum. In his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae. Finis itaque praecepti est dilectio, et ea gemina, id est Dei et proximi. Quod si te totum intelligas, id est animum et corpus tuum, et proximum totum, id est animum et corpus ejus( homo enim ex animo constat et corpore), nullum rerum diligendarum genus in his duobus praeceptis praetermissum est. Cum enim praecurrat dilectio Dei, ejusque dilectionis modus praescriptus appareat, ita ut caetera in illum confluant, de dilectione tua nihil dictum videtur; sed cum dictum est, Diliges proximum tuum tanquam teipsum, simul et tui abs te dilectio non praetermissa est.
2.27.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XXVII.-- Ordo dilectionis.
2.27.1
Ille autem juste et sancte vivit, qui rerum integer aestimator est: ipse est autem qui ordinatam dilectionem habet, ne aut diligat quod non est diligendum, aut non diligat quod est diligendum, aut amplius diligat quod minus est diligendum, aut aeque diligat quod vel minus vel amplius diligendum est, aut minus vel amplius quod aeque diligendum est. Omnis peccator in quantum peccator est, non est diligendus; et omnis homo in quantum homo est, diligendus est propter Deum, Deus vero propter seipsum. Et si Deus omni homine amplius diligendus est, amplius quisque debet Deum diligere quam seipsum. Item amplius alius homo diligendus est quam corpus nostrum: quia propter Deum omnia ista diligenda sunt, et potest nobiscum alius homo Deo perfrui, quod non potest corpus; quia corpus per animam vivit qua fruimur Deo.
2.28.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XXVIII.-- Cui succurrendum, quando succurrere omnibus, vel duobus non possis.
2.28.1
Omnes autem aeque diligendi sunt: sed cum omnibus prodesse non possis, his potissimum consulendum est, qui pro locorum et temporum vel quarumlibet rerum opportunitatibus, constrictius tibi quasi quadam sorte junguntur. Sicut enim, si tibi abundaret aliquid, quod dari oporteret ei qui non haberet, nec duobus dari posset, si tibi occurrerent duo, quorum neuter alium vel indigentia, vel erga te aliqua necessitudine superaret; nihil justius faceres quam ut sorte legeres, cui dandum esset quod dari utrique non posset: sic in hominibus quibus omnibus consulere nequeas, pro sorte habendum est, prout quisque tibi temporaliter colligatius adhaerere potuerit.
2.29.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XXIX.-- Optandum et agendum ut omnes Deum diligant.
2.29.1
Omnium autem qui nobiscum frui possunt Deo, partim eos diligimus quos ipsi adjuvamus, partim eos a quibus adjuvamur, partim quorum et indigemus adjutorio, et indigentiae subvenimus; partim quibus nec ipsi conferimus aliquid commodi, nec ab eis ut nobis conferatur attendimus. Velle tamen debemus ut omnes nobiscum diligant Deum, et totum quod vel eos adjuvamus vel adjuvamur ab eis, ad unum illum finem referendum est. Si enim in theatris nequitiae qui aliquem diligit histrionem, et tanquam magno vel etiam summo bono ejus arte perfruitur, omnes diligit qui eum diligunt secum, non propter illos, sed propter eum quem pariter diligunt; et quanto est in ejus amore ferventior, tanto agit quibus potest modis, ut a pluribus diligatur, et tanto pluribus eum cupit ostendere; et quem frigidiorem videt, excitat eum quantum potest laudibus illius; si autem contravenientem invenerit, odit in illo vehementer odium dilecti sui, et quibus modis valet, instat ut auferat: quid nos in societate dilectionis Dei agere convenit, quo perfrui, beate vivere est; et a quo habent omnes qui eum diligunt, et quod sunt, et quod eum diligunt; de quo nihil metuimus, ne cuiquam possit cognitus displicere; et qui se vult diligi, non ut sibi aliquid, sed ut eis qui diligunt, aeternum praemium conferatur, hoc est ipse quem diligunt? Hinc efficitur ut inimicos etiam nostros diligamus: non enim eos timemus, quia nobis quod diligimus auferre non possunt; sed miseramur potius, quia tanto magis nos oderunt, quanto ab illo quem diligimus separati sunt. Ad quem si conversi fuerint, et illum tanquam beatificum bonum, et nos tanquam socios tanti boni necesse est ut diligant.
2.30.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XXX.-- Proximi nostri, omnes homines, et ipsi Angeli.
2.30.1
Oritur autem hoc loco de Angelis nonnulla quaestio. Illo enim fruentes, etiam ipsi beati sunt, quo et nos frui desideramus: et quanto in hac vita fruimur vel per speculum vel in aenigmate, tanto nostram peregrinationem et tolerabilius sustinemus, et ardentius finire cupimus. Sed utrum ad illa duo praecepta etiam dilectio pertineat Angelorum, non irrationabiliter quaeri potest. Nam quod nullum hominum exceperit qui praecepit ut proximum diligamus, et ipse in Evangelio Dominus ostendit, et Paulus apostolus. Namque ille cui duo ipsa praecepta protulerat, atque in eis pendere totam Legem Prophetasque dixerat, cum interrogaret eum dicens, Et quis est meus proximus? hominem quemdam proposuit descendentem ab Jerusalem in Jericho, incidisse in latrones, et ab eis graviter vulneratum, saucium et semivivum esse derelictum; cui proximum esse non docuit, nisi qui erga illum recreandum atque curandum misericors exstitit, ita ut hoc qui interrogaverat, interrogatus ipse fateretur. Cui Dominus ait, Vade, et tu fac similiter; ut videlicet eum esse proximum intelligamus, cui vel exhibendum est officium misericordiae, si indiget, vel exhibendum esset, si indigeret. Ex quo est jam consequens ut etiam ille a quo nobis hoc vicissim exhibendum est, proximus sit noster. Proximi enim nomen ad aliquid est, nec quisquam esse proximus nisi proximo potest. Nullum autem exceptum esse cui misericordiae denegetur officium, quis non videat, quando usque ad inimicos etiam porrectum est, eodem Domino dicente: Diligite inimicos vestros, benefacite iis qui oderunt vos?
2.30.2
Ita quoque Paulus apostolus docet, cum dicit: Nam non adulterabis, non homicidium facies, non furaberis, non concupisces, et si quod est aliud mandatum, in hoc sermone recapitulatur: Diliges proximum tuum tanquam teipsum. Dilectio proximi malum non operatur. Quisquis ergo arbitratur non de omni homine Apostolum praecepisse, cogitur fateri, quod absurdissimum et sceleratissimum est, fuisse visum Apostolo non esse peccatum si quis aut non christiani, aut inimici adulteraverit uxorem, aut eum occiderit, aut ejus rem concupierit: quod si dementis est dicere, manifestum est omnem hominem proximum esse deputandum, quia erga neminem operandum est malum.
2.30.3
Jamvero si vel cui praebendum est, vel a quo nobis praebendum est officium misericordiae, recte proximus dicitur; manifestum est hoc praecepto quo jubemur diligere proximum, etiam sanctos Angelos contineri, a quibus tanta nobis misericordiae impenduntur officia, quanta multis divinarum Scripturarum locis animadvertere facile est. Ex quo et ipse Deus et Dominus noster proximum se nostrum dici voluit. Nam et seipsum significat Dominus Jesus Christus opitulatum esse semivivo jacenti in via afflicto et relicto a latronibus. Et propheta in oratione ait: Sicut proximum, sicut fratrem nostrum, ita complacebam. Sed quoniam excellentior ac supra nostram naturam est divina substantia, praeceptum quo diligamus Deum, a proximi dilectione distinctum est. Ille enim nobis praebet misericordiam propter suam bonitatem, nos autem nobis invicem propter illius: id est, ille nostri miseretur, ut se perfruamur; nos vero invicem nostri miseremur, ut illo perfruamur.
2.31.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XXXI.-- Deus nobis non fruitur, sed utitur.
2.31.1
Quapropter adhuc ambiguum esse videtur, cum dicimus ea re nos perfrui, quam diligimus propter seipsam, et ea re nobis fruendum esse tantum, qua efficimur beati, caeteris vero utendum. Diligit enim nos Deus, et multum nobis dilectionem ejus erga nos divina Scriptura commendat: quomodo ergo diligit? ut nobis utatur, an ut fruatur? Sed si fruitur, eget bono nostro, quod nemo sanus dixerit. Omne enim bonum nostrum vel ipse, vel ab ipso est: cui autem obscurum vel dubium est, non egere lucem rerum harum nitore quas ipsa illustraverit? Dicit etiam apertissime propheta: Dixi Domino, Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges. Non ergo fruitur nobis, sed utitur. Nam si neque fruitur neque utitur, non invenio quemadmodum diligat.
2.32.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XXXII.-- Deus homine quomodo utatur.
2.32.1
Sed neque sic utitur ut nos: nam nos res quibus utimur ad id referimus, ut Dei bonitate perfruamur; Deus vero ad suam bonitatem usum nostrum refert. Quia enim bonus est, sumus; et in quantum sumus, boni sumus. Porro autem quia etiam justus est, non impune sumus mali; et in quantum mali sumus, in tantum etiam minus sumus. Ille enim summe ac primitus est, qui omnino incommutabilis est, et qui plenissime dicere potuit: Ego sum qui sum; et, Dices eis, Qui est, misit me ad vos. Ut caetera quae sunt, et nisi ab illo esse non possint, et in tantum bona sint, in quantum acceperunt ut sint. Ille igitur usus qui dicitur Dei, quo nobis utitur, non ad ejus, sed ad nostram utilitatem refertur, ad ejus autem tantummodo bonitatem. Cujus autem nos miseremur, et cui consulimus, ad ejus quidem utilitatem id facimus, eamque intuemur; sed nescio quomodo etiam nostra fit consequens, cum eam misericordiam quam impendimus egenti, sine mercede non relinquit Deus. Haec autem merces summa est ut ipso perfruamur, et omnes qui eo fruimur, nobis etiam invicem in ipso perfruamur.
2.33.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XXXIII.-- Quomodo homine frui conveniat.
2.33.1
Nam si in nobis id facimus, remanemus in via, et spem beatitudinis nostrae in homine vel in angelo collocamus. Quod et homo superbus et angelus superbus arrogant sibi, atque in se aliorum spem gaudent constitui. Sanctus autem homo et sanctus angelus etiam fessos nos atque in se acquiescere et remanere cupientes, reficiunt potius, aut eo sumptu quem propter nos, aut illo etiam quem propter se acceperunt, acceperunt tamen; atque ita refectos in illum ire compellunt, quo fruentes pariter beati sumus. Nam et Apostolus clamat: Numquid Paulus crucifixus est pro vobis? aut in nomine Pauli baptizati estis? et, Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus. Et angelus hominem se adorantem monet ut potius illum adoret, sub quo ei Domino etiam ipse conservus est.
2.33.2
Cum autem homine in Deo frueris, Deo potius quam homine frueris. Illo enim frueris quo efficeris beatus; et ad eum te pervenisse laetaberis, in quo spem ponis ut venias. Inde ad Philemonem Paulus: Ita, frater, inquit, ego te fruar in Domino. Quod si non addidisset, in Domino, et te fruar tantum dixisset, in eo constituisset spem beatitudinis suae. Quanquam etiam vicinissime dicitur frui, cum delectatione uti. Cum enim adest quod diligitur, etiam delectationem secum necesse est gerat: per quam si transieris, eamque ad illud ubi permanendum est, retuleris; uteris ea, et abusive, non proprie, diceris frui. Si vero inhaeseris atque permanseris, finem in ea ponens laetitiae tuae, tunc vere et proprie frui dicendus es: quod non faciendum est nisi in illa Trinitate, id est summo et incommutabili bono.
2.34.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XXXIV.-- Prima ad Deum via, Christus.
2.34.1
Vide quemadmodum cum ipsa Veritas, et Verbum per quod facta sunt omnia, caro factum esset, ut habitaret in nobis, tamen ait Apostolus: Et si noveramus Christum secundum carnem, sed jam non novimus. Ille quippe qui non solum pervenientibus possessionem, sed etiam viam praebere se voluit venientibus ad principium viarum, voluit carnem assumere: unde est etiam illud, Dominus creavit me in principio viarum suarum; ut inde inciperent, qui vellent venire. Apostolus igitur quamvis adhuc ambularet in via, et ad palmam supernae vocationis sequeretur vocantem Deum, tamen ea quae retro sunt obliviscens, et in ea quae ante sunt extentus, jam principium viarum transierat; hoc est, eo non indigebat, a quo tamen aggrediendum et exordiendum iter est omnibus qui ad veritatem pervenire, et in vita aeterna permanere desiderant. Sic enim ait, Ego sum via, et veritas, et vita; hoc est, per me venitur, ad me pervenitur, in me permanetur. Cum enim ad ipsum pervenitur, etiam ad Patrem pervenitur; quia per aequalem ille cui est aequalis agnoscitur; vinciente et tanquam agglutinante nos Spiritu sancto, quo in summo atque incommutabili bono permanere possimus. Ex quo intelligitur quam nulla res in via tenere nos debeat, quando nec ipse Dominus, in quantum via nostra esse dignatus est, tenere nos voluerit, sed transire; ne rebus temporalibus, quamvis ab illo pro salute nostra susceptis et gestis, haereamus infirmiter, sed per eas potius curramus alacriter, ut ad eum ipsum, qui nostram naturam a temporalibus liberavit, et collocavit ad dexteram Patris, provehi atque pervehi mereamur.
2.35.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XXXV.-- Scripturae plenitudo, finisque, amor Dei et proximi.
2.35.1
Omnium igitur quae dicta sunt, ex quo de rebus tractamus, haec summa est, ut intelligatur Legis et omnium divinarum Scripturarum plenitudo et finis esse dilectio rei qua fruendum est, et rei quae nobiscum ea re frui potest; quia ut se quisque diligat, praecepto non opus est. Hoc ergo ut nossemus atque possemus, facta est tota pro salute nostra per divinam providentiam dispensatio temporalis, qua debemus uti, non quasi mansoria quadam dilectione atque delectatione, sed transitoria potius, tanquam viae, tanquam vehiculorum, vel aliorum quorumlibet instrumentorum, aut si quid congruentius dici potest; ut ea quibus ferimur, propter illud ad quod ferimur, diligamus.
2.36.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XXXVI.-- Interpretatio Scripturae licet vitiosa, non est mendax nec perniciose fallax, si modo utilis sit aedificandae charitati. Corrigendus tamen interpres qui sic fallitur.
2.36.1
Quisquis igitur Scripturas divinas vel quamlibet earum partem intellexisse sibi videtur, ita ut eo intellectu non aedificet istam geminam charitatem Dei et proximi, nondum intellexit. Quisquis vero talem inde sententiam duxerit, ut huic aedificandae charitati sit utilis, nec tamen hoc dixerit quod ille quem legit eo loco sensisse probabitur, non perniciose fallitur, nec omnino mentitur. Inest quippe in mentiente voluntas falsa dicendi: et ideo multos invenimus, qui mentiri velint; qui autem falli, neminem. Cum igitur hoc sciens homo faciat, illud nesciens patiatur, satis in una eademque re apparet illum qui fallitur, eo qui mentitur esse meliorem; quandoquidem pati melius est iniquitatem, quam facere: omnis autem qui mentitur, iniquitatem facit; et si cuiquam videtur utile aliquando esse mendacium, potest videri utilem aliquando esse iniquitatem. Nemo enim mentiens, in eo quod mentitur, servat fidem; nam hoc utique vult, ut cui mentitur fidem sibi habeat, quam tamen ei mentiendo non servat: omnis autem fidei violator, iniquus est. Aut igitur iniquitas aliquando utilis est, quod fieri non potest; aut mendacium semper inutile est.
2.36.2
Sed quisquis in Scripturis aliud sentit quam ille qui scripsit, illis non mentientibus fallitur: sed tamen, ut dicere coeperam, si ea sententia fallitur, qua aedificet charitatem, quae finis praecepti est, ita fallitur, ac si quisquam errore deserens viam, eo tamen per agrum pergat, quo etiam via illa perducit. Corrigendus est tamen, et quam sit utilius viam non deserere demonstrandum est, ne consuetudine deviandi etiam in transversum aut perversum ire cogatur.
2.37
LIBER PRIMUS. CAPUT XXXVII.-- Multum inest periculi in hac interpretatione vitiosa.
2.37
Asserendo enim temere quod ille non sensit quem legit, plerumque incurrit in alia quae illi sententiae contexere nequeat: quae si vera et certa esse consentit, illud non possit verum esse quod senserat; fitque in eo, nescio quomodo, ut amando sententiam suam, Scripturae incipiat offensior esse quam sibi. Quod malum si serpere siverit, evertetur ex eo. Per fidem enim ambulamus, non per speciem; titubabit autem fides, si divinarum Scripturarum vacillat auctoritas: porro fide titubante, charitas etiam ipsa languescit. Nam si a fide quisque ceciderit, a charitate etiam necesse est cadat; non enim potest diligere quod esse non credit: porro si et credit et diligit, bene agendo et praeceptis morum bonorum obtemperando efficit, ut etiam speret se ad id quod diligit esse venturum. Itaque tria haec sunt, quibus et scientia omnis et prophetia militat, fides, spes, charitas.
2.38.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XXXVIII. Charitas perpetuo manet.
2.38.1
Sed fidei succedit species, quam videbimus; et spei succedit beatitudo ipsa, ad quam perventuri sumus: charitas autem etiam istis decedentibus augebitur potius. Si enim credendo diligimus quod nondum videmus, quanto magis cum videre coeperimus? et si sperando diligimus quo nondum pervenimus, quanto magis cum pervenerimus? Inter temporalia quippe atque aeterna hoc interest, quod temporale aliquid plus diligitur antequam habeatur, vilescit autem cum advenerit; non enim satiat animam, cui vera est et certa sedes aeternitas: aeternum autem ardentius diligitur adeptum, quam desideratum: nulli enim desideranti conceditur plus de illo existimare quam se habet, ut ei vilescat cum minus invenerit; sed quantum quisque veniens existimare potuerit, plus perveniens inventurus est.
2.39.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XXXIX.-- Scripturis non indiget homo fide, spe et charitate instructus.
2.39.1
Homo itaque fide, spe et charitate subnixus, eaque inconcusse retinens, non indiget Scripturis nisi ad alios instruendos. Itaque multi per haec tria etiam in solitudine sine codicibus vivunt. Unde in illis arbitror jam impletum esse quod dictum est: Sive prophetiae evacuabuntur, sive linguae cessabunt, sive scientia evacuabitur. Quibus tamen quasi machinis tanta fidei et spei et charitatis in eis surrexit instructio, ut perfectum aliquid tenentes, ea quae sunt ex parte non quaerant: perfectum sane, quantum in hac vita potest; nam in comparatione futurae vitae nullius justi et sancti est vita ista perfecta. Ideo manent, inquit, fides, spes, charitas; tria haec: major autem horum est charitas; quia et cum quisque ad aeterna pervenerit, duobus istis decedentibus charitas auctior et certior permanebit.
2.40.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XL.-- Qualem lectorem Scriptura postulet.
2.40.1
Quapropter, cum quisque cognoverit finem praecepti esse charitatem, de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta, omnem intellectum divinarum Scripturarum ad ista tria relaturus, ad tractationem illorum Librorum securus accedat. Cum enim diceret, charitas, addidit, de corde puro, ut nihil aliud quam id quod diligendum est, diligatur. Conscientiam vero bonam conjunxit propter spem: ille enim se ad id quod credit et diligit perventurum esse desperat, cui malae conscientiae scrupulus inest. Tertio, et fide, inquit, non ficta. Si enim fides nostra mendacio caruerit, tunc et non diligimus quod non est diligendum, et recte vivendo id speramus, ut nullo modo spes nostra fallatur. Propterea de rebus continentibus fidem, quantum pro tempore satis esse arbitratus sum, dicere volui, quia in aliis voluminibus, sive per alios sive per nos multa jam dicta sunt. Modus itaque sit iste libri hujus. Caetera de signis, quantum Dominus dederit, disseremus.

Intertext edge

Open linked passage

Note