De fide spe et charitate
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo">
—
⋯
Original / primary: 7406 Defispe
23.1
CAPUT XXIII.
23.1
Causa rerum bonarum, bonitas Dei; malarum, voluntas deficiens boni mutabilis. His itaque pro hujus brevitatis necessitate tractatis, quoniam causae cognoscendae sunt rerum bonarum et malarum, quantum viae satis est quae nos perducat ad regnum, ubi erit vita sine morte, sine errore veritas, sine perturbatione felicitas: nequaquam dubitare debemus, rerum quae ad nos pertinent bonarum causam non esse nisi bonitatem Dei; malarum vero ab immutabili bono deficientem boni mutabilis voluntatem, prius angeli, hominis postea.