Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De fide spe et charitate
Augustine of HippoChar 28 · 7406-defispeMore by Augustine of Hippo
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo"> —
⋯
More
Original / primary: 7406 Defispe
28.1
CAPUT XXVIII.
28.1
Dejectis desertoribus angelis, caeteri in beatitudine formati. Angelis igitur aliquibus impia superbia deserentibus Deum, et in hujus aeris imam caliginem de superna coelesti habitatione dejectis, residuus numerus angelorum in aeterna cum Deo beatitudine et sanctitate permansit. Neque enim ex uno angelo lapso atque damnato caeteri propagati sunt, ut eos sicut homines originale malum obnoxiae successionis vinculis obligaret, atque universos traheret ad debitas poenas: sed eo qui diabolus factus est, cum sociis impietatis elato, et ipsa cum eis elatione prostrato, caeteri pia obedientia Domino cohaeserunt, accipientes etiam, quod illi non habuerunt, certam scientiam, qua essent de sua sempiterna et nunquam casura stabilitate securi.

Intertext edge

Open linked passage

Note