Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De fide spe et charitate
Augustine of HippoChar 33 · 7406-defispeMore by Augustine of Hippo
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo"> —
⋯
More
Original / primary: 7406 Defispe
33.1
CAPUT XXXIII.
33.1
Homines natos omnes irae filios eguisse reconciliatore Christo. Ira Dei quid. Tenebatur itaque justa damnatione genus humanum, et omnes erant irae filii. De qua ira scriptum est: Quoniam omnes dies nostri defecerunt, et in ira tua defecimus; anni nostri sicut aranea meditabuntur. De qua ira dicit etiam Job: Homo enim natus ex muliere, brevis vitae et plenus irae. De qua ira dicit et Dominus Jesus: Qui credit in Filium, habet vitam aeternam; qui autem non credit in Filium, non habet vitam, sed ira Dei manet super eum: non ait, veniet; sed, manet. Cum hac quippe omnis homo nascitur. Propter quod dicit Apostolus: Fuimus enim et nos natura filii irae, sicut et caeteri. In hac ira cum essent homines per originale peccatum, tanto gravius et perniciosius, quanto majora vel plura insuper addiderant, necessarius erat mediator, hoc est reconciliator, qui hanc iram sacrificii singularis, cujus umbrae omnia sacrificia Legis et Prophetarum, oblatione placaret. Unde dicit Apostolus: Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus, multo magis reconciliati nunc in sanguine ejus salvi erimus ab ira per ipsum. Cum autem Deus irasci dicitur, non ejus significatur perturbatio, qualis est in animo irascentis hominis; sed ex humanis motibus translato vocabulo, vindicta ejus, quae non nisi justa est, irae nomen accepit. Quod ergo per mediatorem reconciliamur Deo, et accipimus Spiritum sanctum, ut ex inimicis efficiamur filii: Quotquot enim Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei: haec est gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum.

Intertext edge

Open linked passage

Note