Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De fide spe et charitate
Augustine of HippoChar 41 · 7406-defispeMore by Augustine of Hippo
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo"> —
⋯
More
Original / primary: 7406 Defispe
41.1
CAPUT XLI.
41.1
Christus sine peccato, sed peccatum factus. Nulla igitur voluptate carnalis concupiscentiae seminatus sive conceptus, et ideo nullum peccatum originaliter trahens; Dei quoque gratia Verbo Patris unigenito, non gratia Filio, sed natura, in unitate personae modo mirabili et ineffabili adjunctus atque concretus, et ideo nullum peccatum et ipse committens; tamen propter similitudinem carnis peccati in qua venerat, dictus est et ipse peccatum, sacrificandus ad diluenda peccata. In vetere quippe lege peccata vocabantur sacrificia pro peccatis: quod vere iste factus est cujus umbrae erant illa. Hinc Apostolus cum dixisset, Obsecramus pro Christo reconciliari Deo; continuo subjunxit atque ait: Eum qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos simus justitia Dei in ipso. Non ait, ut in quibusdam mendosis codicibus legitur, Is qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit; tanquam pro nobis Christus ipse peccaverit: sed ait, Eum qui non noverat peccatum, id est Christum, pro nobis peccatum fecit Deus, cui reconciliandi sumus, hoc est, sacrificium pro peccatis, per quod reconciliari valeremus. Ipse ergo peccatum, ut nos justitia; nec nostra, sed Dei; nec in nobis, sed in ipso: sicut ipse peccatum, non suum, sed nostrum; nec in se, sed in nobis constitutum, similitudine carnis peccati, in qua crucifixus est, demonstravit: ut quoniam peccatum ei non inerat, ita quodam modo peccato moreretur, dum moritur carni, in qua erat similitudo peccati; et cum secundum vetustatem peccati nunquam ipse vixisset, nostram ex morte veteri, qua in peccato mortui fueramus, reviviscentem vitam novam sua resurrectione signaret.

Intertext edge

Open linked passage

Note