Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De fide spe et charitate
Augustine of HippoChar 64 · 7406-defispeMore by Augustine of Hippo
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo"> —
⋯
More
Original / primary: 7406 Defispe
64.1
CAPUT LXIV.
64.1
Remissio peccatorum expressa in Symbolo. Sanctorum vita sine crimine, non sine peccato. Concordant autem nobiscum Angeli etiam nunc, cum remittuntur nostra peccata. Ideo post commemorationem sanctae Ecclesiae in ordine Confessionis ponitur remissio peccatorum. Per hanc enim stat Ecclesia quae in terris est: per hanc non perit quod perierat et inventum est. Excepto quippe Baptismatis munere, quod contra originale peccatum donatum est, ut quod generatione attractum est, regeneratione detrahatur; et tamen activa quoque peccata, quaecumque corde, ore, opere commissa invenerit, tollit: hac ergo excepta magna indulgentia, unde incipit hominis renovatio, in qua solvitur omnis reatus et ingeneratus et additus; ipsa etiam vita caetera jam ratione utentis aetatis, quantalibet praepolleat fecunditate justitiae, sine peccatorum remissione non agitur. Quoniam filii Dei quamdiu mortaliter vivunt, cum morte confligunt. Et quamvis de illis sit veraciter dictum, Quotquot Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei; sic tamen Spiritu Dei excitantur, et tanquam filii Dei proficiunt ad Deum, ut etiam spiritu suo, maxime aggravante corruptibili corpore, tanquam filii hominum quibusdam humanis motibus deficiant ad se ipsos, et ideo peccent. Interest quidem quantum: neque enim quia peccatum est omne crimen, ideo crimen est etiam omne peccatum. Itaque sanctorum hominum vitam quamdiu in hac mortali vivitur, inveniri posse dicimus sine crimine: Peccatum autem si dixerimus quia non habemus, ut ait tantus apostolus, nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est.

Intertext edge

Open linked passage

Note