Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De gratia Christi et de peccato originali
Augustine of HippoOrig 2 · 7475-degrcheMore by Augustine of Hippo
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo"> —
⋯
More
Original / primary: 7475 Degrche
2.1
LIBER SECUNDUS. DE PECCATO ORIGINALI.
2.1
Ostendit Augustinus, Pelagium in quaestione de originali peccato ac de parvulorum Baptismate, nihil reipsa dissentire a discipulo ipsius Coelestio, qui peccatum originale confiteri nolens, vel etiam aperte negare ausus, Carthagine prius, ac postea Romae, episcopalibus judiciis damnatus est. Quaestionem enim istam non earum esse, ut haeretici iidem volebant, in quibus praeter fidei periculum errare contingit: imo hunc eorum errorem ipsa omnino fidei christianae petere fundamenta. Refellit eos postea, qui originalis vitii dogmate nuptiarum bonitati detrahi, Deoque ipsi, hominis qui per nuptias generatur conditori injuriam fieri contendebant.
2.1.1
LIBER SECUNDUS. DE PECCATO ORIGINALI. CAPUT PRIMUM.
2.1.1
Jam nunc diligenter advertite, de Baptismate parvulorum quam caute debeatis audire homines ejusmodi, qui neque aperte illi aetati lavacrum regenerationis et peccatorum remissionis audent negare, ne hoc christianae aures ferre non possint; et tamen opinionem suam, qua putant peccato primi hominis carnalem generationem obnoxiam non teneri, tueri et defensare persistunt, quamvis eis Baptismum videantur in peccatorum remissionem concedere. Nempe ipsi a Pelagio vos praesente scripsistis audisse, recitante vobis de libello suo, quem etiam Romam se misisse asserebat, quod« iisdem Sacramenti verbis» dicant« debere baptizari infantes, quibus et majores.» Quis post illa verba putaret, eis de hac re ullam movendam esse quaestionem? aut cum faceret, cui non calumniosissimus videretur, si non eorum manifesta verba legerentur, ubi negant parvulos trahere originale peccatum, omnesque sine ullo vitio natos esse contendunt?
2.2.1
LIBER SECUNDUS. DE PECCATO ORIGINALI. CAPUT II.
2.2.1
Et Coelestius quidem in hoc exstitit errore liberior, usque adeo, ut neque in episcopali judicio apud Carthaginem damnare voluerit eos qui dicunt,« Quod peccatum Adae ipsum solum laeserit, et non genus humanum; et quod infantes qui nascuntur, in eo statu sint, in quo Adam fuit ante praevaricationem.» Et in urbe Roma in libello suo, quem beatissimo papae Zosimo dedit, id asseveravit expressius,« quod parvulorum neminem obstringat originale peccatum.» De gestis enim ecclesiasticis Carthaginensibus haec ejus verba descripsimus.
2.3.1
LIBER SECUNDUS. DE PECCATO ORIGINALI. CAPUT III.
2.3.1
« Aurelius episcopus dixit: Sequentia recitentur. Et recitatum est, Quod peccatum Adae ipsi soli obfuerit, et non generi humano. Et cum recitatum esset, Coelestius dixit: Dixi de traduce peccati dubium me esse, ita tamen ut cui donavit Deus gratiam peritiae consentiam; quia diversa ab eis audivi, qui utique in Ecclesia catholica constituti sunt presbyteri. Paulinus diaconus dixit: Dic nobis nomina ipsorum. Coelestius dixit: Sanctus presbyter Rufinus Romae qui mansit cum sancto Pammachio: ego audivi illum dicentem, quia tradux peccati non sit. Paulinus diaconus dixit: Est aliquis alius? Coelestius dixit: Audivi et plures dicere. Paulinus diaconus dixit: Dic nomina ipsorum. Coelestius dixit: Non tibi sufficit unus sacerdos?» Et post aliqua alio loco:« Aurelius episcopus dixit: Reliqua libelli legantur. Et recitatum est, Quod infantes qui nascuntur, in eo statu sint, in quo fuit Adam ante transgressionem: usque in finem libelli minoris superius inserti.
2.4.1
LIBER SECUNDUS. DE PECCATO ORIGINALI. CAPUT IV.
2.4.1
« Aurelius episcopus dixit: Docuisti, Coelesti, aliquando, ut dixit diaconus Paulinus, quod infantes qui nascuntur, in eo statu sint, in quo fuit Adam ante transgressionem! Coelestius dixit: Exponat quid dixit, Ante transgressionem. Paulinus diaconus dixit: Tu nega hoc te docuisse. Unum est e duobus, aut neget se docuisse, aut jam damnet istud. Coelestius dixit: Jam dixi, exponat quomodo dixit, Ante transgressionem. Paulinus diaconus dixit: Nega te illa docuisse. Aurelius episcopus dixit: Rogo, quid collegerim ego ex hujus objectione, dico, Adam constitutus in paradiso, quod ante dicatur inexterminabilis factus, postea per transgressionem praecepti factus sit corruptibilis. Hoc dicis, frater Pauline? Paulinus diaconus dixit: Hoc, domine. Aurelius episcopus dixit: Status certe infantum hodie baptizandorum, utrum talis sit, qualis fuit ante transgressionem Adae, an certe de eadem origine peccati, de qua nascitur, transgressionis culpam trahat; hoc vult diaconus Paulinus audire. Paulinus diaconus dixit: Utrum docuit hoc, an non neget? Coelestius dixit: Jam de traduce peccati dixi, quia intra Catholicam constitutos plures audivi destruere, necnon et alios astruere: licet quaestionis res sit ista, non haeresis. Infantes semper dixi egere Baptismo, ac debere baptizari: quid quaerit aliud?»
2.4.1
Nempe cernitis sic Coelestium concessisse parvulis Baptismum, ut in eos transire primi hominis peccatum, quod lavacro regenerationis abluitur, noluerit confiteri, quamvis et negare non ausus sit: et propter hanc dubitationem suam non damnaverit eos qui dicunt,« Quod peccatum Adae ipsum solum laeserit, et non genus humanum; et quod infantes qui nascuntur, in eo statu sint, in quo Adam fuit ante praevaricationem.»
2.5.1
LIBER SECUNDUS. DE PECCATO ORIGINALI. CAPUT V.
2.5.1
In libello autem quem Romae edidit, qui gestis ibi ecclesiasticis allegatus est, ita de hac re loquitur, ut hoc se credere ostendat, unde hic dubitare se dixerat. Nam verba ejus ista sunt:« Infantes autem,» inquit,« debere baptizari in remissionem peccatorum, secundum regulam universalis Ecclesiae, et secundum Evangelii sententiam, confitemur: quia Dominus statuit regnum coelorum nonnisi baptizatis posse conferri; quod quia vires naturae non habent, conferri necesse est per gratiae libertatem.» Si nihil de hac re deinceps diceret, quis non eum crederet confiteri, etiam infantibus in Baptismo originalia peccata dimitti, dicendo eos in remissionem peccatorum baptizari oportere? Hinc ergo est et illud quod scripsistis, sic vobis respondisse Pelagium,« quod eisdem quibus et majores Sacramenti verbis baptizantur infantes;» vosque fuisse laetatos, id quod cupiebatis audisse, et tamen adhuc de verbis ejus nos maluisse consulere.
2.6.1
LIBER SECUNDUS. DE PECCATO ORIGINALI. CAPUT VI.
2.6.1
Attendite itaque quid Coelestius apertissime dixerit, et ibi videbitis quid vobis Pelagius occultaverit. Coelestius quippe adjungit, et dicit:« In remissionem autem peccatorum baptizandos infantes, non idcirco diximus, ut peccatum ex traduce firmare videamur: quod longe a catholico sensu alienum est. Quia peccatum non cum homine nascitur, quod postmodum exercetur ab homine: quia non naturae delictum, sed voluntatis esse monstratur. Et illud ergo confiteri congruum, ne diversa Baptismatis genera facere videamur, et hoc praemunire necessarium est, ne per mysterii occasionem, ad Creatoris injuriam malum antequam fiat ab homine, tradi dicatur homini per naturam.» Hunc sensum suum vobis aperire Pelagius vel timuit, vel erubuit, quem discipulus ejus palam sine ullius obscuritatis ambagibus apud Sedem Apostolicam profiteri nec timuit, nec erubuit.
2.6.2
Sed multum misericors memoratae Sedis antistes, ubi eum vidit ferri tanta praesumptione praecipitem, tanquam furentem, donec si posset fieri resipisceret, maluit eum sensim suis interrogationibus et illius responsionibus colligare, quam districta feriendo sententia, in illud abruptum, quo jam propendere videbatur, impellere. Ideo autem non dixi, Aperte ceciderat, sed, propendere videbatur; quia superius in eodem libello suo de hujusmodi quaestionibus locuturus ante praedixerat:« Si forte ut hominibus quispiam ignorantiae error obrepsit, vestra sententia corrigatur.»
2.7.1
LIBER SECUNDUS. DE PECCATO ORIGINALI. CAPUT VII.
2.7.1
Hanc ejus praelocutionem venerabilis papa Zosimus tenens, egit cum homine, quem falsae doctrinae ventus inflaverat, ut ea quae illi a diacono Paulino fuerant objecta damnaret, atque ut Sedis Apostolicae litteris, quae a sanctae memoriae suo praecessore manaverant, praeberet assensum. At ille noluit quidem diaconi objecta damnare: sed beati papae Innocentii litteris non est ausus obsistere; imo« se omnia quae Sedes illa damnaret, damnaturum esse promisit:» atque ita velut phreneticus, ut requiesceret, tanquam leniter fotus, a vinculis tamen excommunicationis nondum est creditus esse solvendus. Sed interposito duorum mensium tempore, donec rescriberetur ex Africa, resipiscendi ei locus sub quadam medicinali sententiae lenitate concessus est. Quoniam revera, si deposita pervicaciae vanitate, quod promiserat vellet attendere, et easdem litteras, quibus se consensurum esse responderat, diligenter legeret, sanaretur. Sed posteaquam ex Africano episcoporum concilio rescripta directa sunt, quid fuerit consecutum, ut justissime in eum sententia proferretur, cuncta legite, quia cuncta transmisimus.
2.8.1
LIBER SECUNDUS. DE PECCATO ORIGINALI. CAPUT VIII.
2.8.1
Unde etiam Pelagius, si se ipsum et sua scripta sine dolo cogitat, non recte dicit, eadem sententia se non debuisse teneri. Fefellit enim judicium Palaestinum; propterea ibi videtur esse purgatus: Romanam vero Ecclesiam, ubi eum esse notissimum scitis, fallere usquequaque non potuit; quamvis et hoc fuerit utcumque conatus: sed, ut dixi, minime valuit. Recoluit enim beatissimus papa Zesimus, quid imitandus praecessor ejus de ipsis senserit gestis. Attendit etiam quid de illo sentiret praedicanda in Domino Romanorum fides, quorum adversus ejus errorem pro veritate catholica, studia consonantia concorditer flagrare cernebat: inter quos ille diu vixerat, et quos ejus dogmata latere non poterant: qui Coelestium ejus esse discipulum sic noverant, ut fidelissimum et firmissimum possent de hac re testimonium perhibere. Quid ergo de Palaestinae synodi gestis, quibus se Pelagius absolutum esse gloriatur, sanctus papa Innocentius judicarit, quamvis et in litteris ejus, quas nobis rescripsit, legere possitis, et commemoratum cum venerabili papae Zosimo synodus Africana respondit, quod vestrae Charitati cum caeteris instructionibus misimus, tamen nec in hoc opere praetereundum videtur.
2.9.1
LIBER SECUNDUS. DE PECCATO ORIGINALI. CAPUT IX.
2.9.1
Cum enim nos in epistola, quam ei quinque episcopi scripsimus, eorumdem gestorum Palaestinorum, quorum ad nos jam fama pervenerat, commemorationem fecissemus, dicentes, in Oriente, ubi degit, gesta ecclesiastica facta esse, quibus putatur esse purgatus, atque ad hoc inter caetera ille rescriberet:« Cum sint,» inquit,« aliqua in ipsis posita gestis, quae objecta, partim ille vitando suppressit, partim multa in se verba retorquendo tota obscuritate confudit; aliqua magis falsa, quam vera ratione, ut ad tempus poterat videri, purgavit, negando alia, alia falsa interpretatione vertendo. Sed utinam, quod optandum magis est, jam se ille ad veram catholicae fidei viam ab illo suo errore convertat, et cupiat velitque purgari, considerans quotidianam Dei gratiam, adjutoriumque cognoscens, ut videatur vere, et approbetur ab omnibus, manifesta ratione correctus; non gestorum judicio, sed ad catholicam fidem corde converso. Unde non possumus illorum nec approbare nec culpare judicium, cum nesciamus utrum vera sint gesta; aut si vera sint, constet magis subterfugisse, quam se tota veritate purgasse.» Videtis certe in his verbis, quemadmodum papa beatissimus Innocentius non tanquam de incognito loqui videatur. Videtis qualem tulerit de illius purgatione sententiam. Videtis quid successor ejus sanctus papa Zosimus recolere debuerit, sicut recoluit, ut in eo sui praecessoris judicium remota cunctatione firmaret.
2.10.1
LIBER SECUNDUS. DE PECCATO ORIGINALI. CAPUT X.
2.10.1
Jam nunc diligenter attendite, unde monstretur quod Palaestinos Pelagius fefellerit judices, ut alia taceam, in hac ipsa quaestione de Baptismate parvulorum: ne forte cuipiam, in eo quod diximus, eum sensum, in quo liberior Coelestius fuit, vobis occultasse Pelagium, cum et ipse non aliter sentiat, calumniari potius vel suspicari, quam certum aliquid comprehendisse videamur. Nempe jam superius satis claruit, propterea Coelestium noluisse damnare quod dicitur,« Adae peccatum ipsi soli obfuisse, non generi humano; et infantes qui nascuntur, in eo statu esse, in quo Adam fuit ante praevaricationem:» quia videbat, si ista damnaret, confirmare se in infantibus peccati ex Adam transitum. Haec autem cum fuissent objecta Pelagio, quod ea cum Coelestio etiam ipse sentiret, sine ulla retractatione damnavit. Quod licet vos legisse sciam; tamen quia non solis vobis hoc scribitur, ne pigeat lectorem ad ipsa gesta recurrere, vel si ea non habet, etiam cum labore perquirere, ipsa inde verba transcribimus, quae infra scripta sunt.
2.11.1
LIBER SECUNDUS. DE PECCATO ORIGINALI. CAPUT XI.
2.11.1
« Synodus dixit: Nunc quoniam anathematizaverit Pelagius incertum stultiloquium, recte respondens, hominem cum adjutorio Dei et gratia posse esse ἀναμάρτητον, id est, sine peccato, respondeat et ad alia capitula. Aliud capitulum in doctrina Coelestii discipuli Pelagii, ex eis quae Carthagine a sancto Aurelio Carthaginensi episcopo cum aliis episcopis audita sunt et commemorata: Adam mortalem factum, qui sive peccaret, sive non peccaret, moriturus esset. Quoniam peccatum Adae ipsum solum laeserit, et non genus humanum. Quoniam lex sic mittat ad regnum, quemadmodum et Evangelium. Quoniam ante adventum Christi fuerint homines sine peccato. Quoniam infantes nuper nati in eo statu sint, in quo Adam fuit ante praevaricationem. Quoniam neque per mortem vel praevaricationem Adae omne genus hominum moriatur, neque per resurrectionem Christi omne genus hominum resurgat. Quoniam sanctus episcopus Augustinus adversus discipulos ejus in Sicilia respondit Hilario ad subjecta capitula, scribens librum in quo ista continentur: Posse hominem sine peccato esse, si velit: Infantes, etsi non baptizentur, habere vitam aeternam: Divites baptizatos, nisi omnibus abrenuntient, si quid boni visi fuerint facere, non reputari illis, neque regnum Dei posse eos habere. Pelagius dixit: De posse quidem hominem sine peccato esse, dictum est superius. De eo autem quod fuerint homines ante adventum Domini sine peccato, dicimus et nos quoniam ante adventum Christi vixerunt quidam sancte ac juste, secundum Scripturarum sanctarum traditionem: reliqua vero et secundum ipsorum testimonium, quia ista non sunt pro quibus ego satisfacere debeam, sed tamen ad satisfactionem sanctae Synodi, anathematizo eos qui sic tenent, aut aliquando tenuerunt.»
2.12.1
LIBER SECUNDUS. DE PECCATO ORIGINALI. CAPUT XII.
2.12.1
Ecce, ut alia omittam, videtis anathematizasse Pelagium eos qui tenent,« quod Adae peccatum ipsum solum laeserit, et non genus humanum; et quod infantes qui nascuntur, in eo statu sint, in quo Adam fuit ante praevaricationem.» Quid ergo hic aliud episcopi judices intelligere potuerunt, nisi eum confiteri, quod peccatum ex Adam in parvulos transeat? Quod ne confiteretur Coelestius, haec damnare noluit, quae iste damnavit. Proinde si ostendero, etiam ipsum nihil aliud sentire de parvulis, nisi quod sine ulla cujusquam vitii contagione nascuntur; quid inter istum et Coelestium in hac quaestione distabit, nisi quod ille apertior, iste occultior fuit; ille pertinacior, iste mendacior; vel certe ille liberior, hic astutior? Ille enim nec in Ecclesia Carthaginensi damnare voluit, quod in Romana postea se tenere confessus est, et corrigi paratum se esse professus est, si ei tanquam homini error obrepsit. Iste autem et illud dogma damnavit tanquam contrarium veritati, ne ipse a catholicis judicibus damnaretur; et id sibi defendendum postea reservavit, aut mendaciter damnans, aut callide interpretans.
2.13.1
LIBER SECUNDUS. DE PECCATO ORIGINALI. CAPUT XIII.
2.13.1
Sed video de me jam justissime postulari, ut quod promisi, utrum et ipse hoc sentiat quod Coelestius, demonstrare non differam. In primo libro recentioris operis sui, quod scripsit pro Libero Arbitrio, cujus operis in litteris quas Romam misit, commemorationem fecit:« Omne,» inquit,« bonum ac malum, quo vel laudabiles vel vituperabiles sumus, non nobiscum oritur, sed agitur a nobis: capaces enim utriusque rei, non pleni nascimur, et ut sine virtute, ita et sine vitio procreamur: atque ante actionem propriae voluntatis, id solum in homine est, quod Deus condidit.» Nempe cernitis in his Pelagii verbis, quod dogma contineatur amborum, de parvulis sine ullius vitii ex Adam contagione nascentibus. Non itaque mirum est, quod eos qui dicunt,« Adae peccatum ipsi soli obfuisse, et non generi humano; et infantes qui nascuntur, in eo statu esse, in quo fuit Adam ante praevaricationem,» Coelestius damnare noluit: sed multum mirum est, qua fronte Pelagius ista damnaverit. Si enim, sicut dicit,« malum non nobiscum oritur, et sine vitio procreamur, atque ante actionem propriae voluntatis id solum in homine est, quod Deus condidit;» profecto peccatum Adae ipsi soli obfuit, quia nullum in prolem transitum fecit. Non enim peccatum non est malum, aut peccatum non est vitium, aut peccatum Deus condidit. Dicit autem iste,« Malum non nobiscum oritur, et sine vitio procreamur, et hoc solum est in nascentibus, quod Deus condidit.» Ac per hoc cum« peccatum Adae ipsi soli obfuisse, non generi humano,» secundum istam suam sententiam, verissimum putet, cur hoc damnavit Pelagius, nisi ut judices catholici fallerentur? Similiter etiam illud dici potest:« Si malum non nobiscum oritur, et sine vitio procreamur, idque solum est in homine nascente, quod Deus condidit;» procul dubio,« qui nascuntur infantes, in eo statu sunt, in quo Adam fuit ante praevaricationem,» cui nullum malum vitiumque inerat, atque id solum in illo erat, quod Deus condiderat. Et tamen anathematizavit Pelagius,« qui tenent aut aliquando tenuerunt, in eo statu esse recentes ab ortu parvulos, in quo Adam fuit ante praevaricationem,» id est, sine ullo malo, sine ullo vitio, id solum habentes, quod Deus condidit. Utquid ergo et hoc damnavit Pelagius, nisi ut catholica synodus falleretur, ne novus haereticus damnaretur?
2.14.1
LIBER SECUNDUS. DE PECCATO ORIGINALI. CAPUT XIV.
2.14.1
Quod autem scitis, et quod in eo etiam libro posui, quem de gestis Palaestinis ad venerabilem senem nostrum Aurelium scripsi, illa ego responsione Pelagii, totam istam quaestionem consumptam esse gaudebam, confessusque mihi apertissime videbatur, esse in parvulis originale peccatum, anathema dicendo eis qui peccato Adae ipsum solum, non etiam genus humanum crederent laesum, et in eo statu opinarentur esse parvulos, in quo ille homo primus ante praevaricationem fuit. Sed postea cum legissem quatuor ejus libros, de quorum primo libro paulo ante commemorata verba descripsi, et invenissem hominem adhuc contra catholicam fidem de parvulis sentientem; plus mirari coepi, tam impudens in ecclesiastico judicio et de tanta quaestione mendacium. Si enim eosdem libros ante jam scripserat, quomodo se dixit eos anathematizare, qui sic aliquando tenuerunt? Si autem postea illud opus pollicitus est, quomodo anathematizavit qui sic tenent? Nisi ridicule forte dicturus est, eos se damnasse qui sic aliquando tenuerunt, et qui sic tenent; de tempore autem futuro, id est, eis qui sic fuerant retenturi, nec sibi, nec aliis praejudicare potuisse; et ideo non fuisse mentitum, quia postea deprehensus est sic tenere. Sed non hoc dicit, non solum quia ridiculum est, sed quia verum esse non potest. In eisdem quippe libris, et contra peccati ex Adam in parvulos transitum loquitur, et de gestis Palaestinae synodi gloriatur, ubi eos qui sic tenent, veraciter damnasse putatus est, et absolutionem suam fallendo furatus est.
2.15.1
LIBER SECUNDUS. DE PECCATO ORIGINALI. CAPUT XV.
2.15.1
Quid enim ad rem, de qua nunc agimus, pertinet, quod discipulis suis respondet,« ideo se illa objecta damnasse, quia et ipse dicit, non tantum primo homini, sed etiam humano generi primum illud obfuisse peccatum, non propagine, sed exemplo;» id est, non quod ex illo traxerint aliquod vitium, qui ex illo propagati sunt, sed quod eum primum peccantem imitati sunt omnes, qui postea peccaverunt? aut quia dicit,« ideo infantes non in eo statu esse, in quo fuit Adam ante praevaricationem, quia isti praeceptum capere nondum possunt, ille autem potuit; nondumque utuntur rationalis voluntatis arbitrio, quo ille nisi uteretur, non ei praeceptum daretur?» Quid hoc ad rem pertinet, quia verba sibi objecta sic exponendo, recte se putat damnasse quod dicitur,« peccatum Adae ipsi soli obfuisse, et non generi humano; et infantes qui nascuntur, in eo statu esse, in quo Adam fuit ante peccatum:» et tamen his damnatis non mendaciter tenere, quod in ejus postea conscriptis opusculis invenitur,« sine ullo malo, sine ullo vitio parvulos nasci, et hoc solum in eis esse, quod Deus condidit,» non vulnus quod inimicus inflixit?
2.16.1
LIBER SECUNDUS. DE PECCATO ORIGINALI. CAPUT XVI.
2.16.1
Numquid haec dicendo, verba propter aliud objecta aliter exponendo, id agit, ut se judices non fefellisse demonstret? Prorsus non id efficit: tanto enim fefellit occultius, quanto exponit ista versutius. Episcopi quippe catholici quando audiebant hominem anathematizantem eos qui dicunt,« Adae peccatum ipsi soli obfuisse, non generi humano; nihil aliud eum sapere existimabant, quam id quod catholica Ecclesia praedicare consuevit: unde veraciter parvulos in peccatorum remissionem baptizat, non quae imitando fecerunt, propter primi peccatoris exemplum; sed quae nascendo traxerunt, propter originis vitium. Et quando audiebant anathematizantem eos qui dicunt, infantes qui nascuntur, in eo statu esse, in quo Adam fuit ante praevaricationem;» nihil eum aliud dicere credebant, nisi eos qui parvulos putant nullum ex Adam traxisse peccatum, et secundum hoc in eo statu esse, in quo fuit ille ante peccatum. Etenim hoc illi objiceretur, non aliud, unde quaestio versabatur. Proinde cum hoc iste sic exponit, ut dicat, infantes ideo non in eo statu esse, in quo Adam fuit ante peccatum, quia nondum sunt in eadem firmitate mentis aut corporis, non quod in eos transierit ulla culpa propaginis, respondeatur ei: Quando tibi illa damnanda objiciebantur, non ea catholici episcopi sic intelligebant; ideo cum illa damnares catholicum te esse credebant. Propterea ergo, quod te illi sapere existimabant, absolvendum fuit: quod vero tu sapiebas, damnandum fuit. Non ergo tu absolutus es, qui damnanda tenuisti: sed illud absolutum est, quod tenere debuisti. Ut autem tu absolutus putareris, creditus es sentire laudanda, cum te judices non intelligerent occultare damnanda. Recte Coelestii socius judicatus es, cujus manifestas te esse participem. Et si in judicio tuos cooperuisti libros, tamen post judicium eos edidisti.
2.17.1
LIBER SECUNDUS. DE PECCATO ORIGINALI. CAPUT XVII.
2.17.1
Quae cum ita sint, profecto sentitis, in tam nefandi erroris auctores, episcopalia concilia, et Apostolicam Sedem, universamque Romanam Ecclesiam, Romanumque imperium, quod Deo propitio christianum est, rectissime fuisse commotum, donec resipiscant de diaboli laqueis. Quis enim scit, ne forte det illis Deus poenitentiam ad cognoscendam, et confitendam, et praedicandam etiam veritatem, damnandamque veraciter damnabilem falsitatem? Quoquo modo autem se habere isti velint, multis tamen misericordia Domini esse consultum, qui eos propterea sectabantur, quia catholicae communioni videbant esse sociatos, dubitare non possumus.
2.17.2
Quomodo autem Pelagius obrepere tentaverit ad fallendum etiam Apostolicae Sedis episcopale judicium in hac ipsa quaestione de Baptismate parvulorum, diligenter attendite. In litteris enim quas Romam misit ad beatae memoriae papam Innocentium, quoniam in corpore eum non invenerunt, et sancto papae Zosimo datae sunt, atque ad nos inde directae, dicit« se ab hominibus infamari, quod neget parvulis Baptismi sacramentum, et absque redemptione Christi aliquibus coelorum regna promittat.» Sed non sic illis haec objiciuntur, ut posuit. Nam neque parvulis negant Baptismi sacramentum, nec absque redemptione Christi aliquibus coelorum regna promittunt. Itaque unde se queritur infamari, eo modo proposuit, ut facile posset crimini objecto, salvo suo dogmate, respondere.
2.18.1
LIBER SECUNDUS. DE PECCATO ORIGINALI. CAPUT XVIII.
2.18.1
Objicitur autem illis, quod non baptizatos parvulos nolunt damnationi primi hominis obnoxios confiteri, et in eos transisse originale peccatum regeneratione purgandum; quoniam propter accipiendum regnum coelorum tantummodo eos baptizandos esse contendunt: quasi praeter regnum coelorum habere nisi aeternam mortem possint, qui sine participatione corporis et sanguinis Domini aeternam vitam habere non possunt. Ecce quod eis objicitur de Baptismo parvulorum: non quod ipse ita proposuit, ut possit suae propositioni, quasi adversantis objectioni, secundum sua dogmata respondere.
2.18.1
Denique quomodo respondeat advertite, et videte latebras ambiguitatis falsitati praeparare refugia. offundendo caliginem veritati; ita ut etiam nos cum primum ea legimus, recta vel correcta propemodum gauderemus. Sed latiores disputationes ejus in libris, ubi se quantumlibet operiat, plerumque aperire compellitur, fecerunt nobis et ista suspecta, ut attentius intuentes inveniremus ambigua. Cum enim dixisset,« nunquam se vel impium aliquem haereticum audisse, qui hoc» quod proposuit« de parvulis diceret;» deinde subjecit atque ait:« Quis enim ita evangelicae lectionis ignarus est, qui hoc non modo affirmare conetur, sed qui vel leviter dicere, aut etiam sentire possit? Deinde quis tam impius, qui parvulos exsortes regni coelorum esse velit, dum eos baptizari et in Christo renasci vetat.»
2.19.1
LIBER SECUNDUS. DE PECCATO ORIGINALI. CAPUT XIX.
2.19.1
Frustra ista dicit: non inde se purgat. In regnum coelorum sine Baptismo parvulos intrare non posse, nec ipsi aliquando negaverunt. Sed non inde quaestio est: de purgatione originalis peccati in parvulis quaestio est. Inde se purget, qui non vult fateri, lavacrum regenerationis in parvulis habere quod purget. Et ideo caetera quae dicturus est attendamus. Post interpositum enim ex Evangelio testimonium, quod nisi renatus ex aqua et Spiritu, regnum coelorum nullus possit intrare, unde illis, ut diximus, nulla fit quaestio; secutus adjunxit, dicens:« Quis ille tam impius est, qui cujuslibet aetatis parvulo interdicat communem humani generis redemptionem?» Et hoc ambiguum est, qualem dicat redemptionem: utrum ex malo ad bonum, an ex bono ad melius. Nam et Coelestius apud Carthaginem in libello suo confessus est redemptionem parvulorum, et tamen noluit confiteri ex Adam in eos transisse peccatum.
2.20.1
LIBER SECUNDUS. DE PECCATO ORIGINALI. CAPUT XX.
2.20.1
Sed quid deinde iste subjungat, advertite:« Et in perpetuam,» inquit,« certamque vitam renasci vetet eum qui natus sit ad incertam?» id est, Quis tam impius est, ut vetet renasci ad perpetuam certamque vitam eum qui natus sit ad incertam? Haec verba quando primitus legimus, credidimus eum incertam vitam istam voluisse dicere temporalem: quamvis nobis videretur magis eam mortalem dicere debuisse, quam incertam, eo quod certa morte finiatur. Tamen quamdiu ducitur, quoniam momentis omnibus esse non dubitatur incerta; nihil aliud eum putavimus, quam istam mortalem vitam maluisse dicere incertam. Ac per hoc, quamvis aeternam mortem parvulorum sine Baptismatis sacramento ex hac vita migrantium aperte noluerit confiteri; tamen de illo sollicitudinem nostram quasi certa ratiocinatio solabatur. Dicebamus enim: Si perpetua vita, sicut confiteri videtur, nisi eorum qui baptizati sunt non potest esse; profecto eos qui non baptizati moriuntur, mors perpetua consequetur. Quod nulla justitia potest accidere his, a quibus in hac vita nulla peccata commissa sunt, nisi originale peccatum.
2.21.1
LIBER SECUNDUS. DE PECCATO ORIGINALI. CAPUT XXI.
2.21.1
Sed postea non defuerunt fratres, qui nos admonerent, hoc ideo dicere Pelagium potuisse, quia de ista quaestione ita perhibetur solitus respondere quaerentibus, ut diceret,« Sine Baptismo parvuli morientes, quo non eant, scio; quo eant, nescio:» id est, non ire in regnum coelorum scio; quo vero eant, ideo se nescire dicebat, aut dicit, quia dicere non audebat in mortem illos ire perpetuam, quos et hic nihil mali commisisse sentiebat, et originale traxisse peccatum non consentiebat. Itaque et ista ejus verba Romam pro magna ejus purgatione transmissa, tam sunt ambigua, ut possint eorum dogmati praebere latibula, unde ad insidiandum prosiliat haereticus sensus, quando nullo existente qui valeat respondere, tanquam in solitudine aliquis invenitur infirmus.
2.21.2
Jam vero in libro Fidei suae, quem Romam cum ipsis litteris misit ad eumdem papam Innocentium, ad quem etiam epistolam scripserat, multo evidentius se ipsum tegendo nudavit, dicens:« Baptisma unum tenemus, quod iisdem Sacramenti verbis in infantibus, quibus etiam in majoribus, dicimus esse celebrandum.» Non saltem dixit, Eodem Sacramento; quod quidem si dixisset, adhuc esset ambiguum: sed,« iisdem,» inquit,« Sacramenti verbis;» tanquam infantibus remissio peccatorum verborum sonitu diceretur, non rerum ageretur effectu. Visus est tamen ad tempus, aliquid dicere quod fidei catholicae conveniret: sed illam sedem usque in finem fallere non praevaluit. Post rescripta quippe Africani concilii, in quam provinciam quidem doctrina illa pestifera serpendo pervenerat, sed eam non tam late occupaverat alteque pervaserat; alia quoque ipsius in urbe Roma, ubi diutissime vixerat, atque in his fuerat prius sermonibus contentionibusque versatus, cura fidelium fratrum prolata patuerunt, quae litteris suis, quas conscripsit per orbem catholicum perferendas, papa Zosimus exsecranda, sicut legere potestis, attexuit. Ubi Pelagius Epistolam Pauli apostoli ad Romanos velut exponens, argumentatur et dicit:« Si Adae peccatum etiam non peccantibus nocuit, ergo et Christi justitia etiam non credentibus prodest.» Et caetera hujusmodi, quae omnia Domino adjuvante in libris, quos scripsimus, de Baptismo parvulorum, refutata et dissoluta sunt. Et ea quidem in ipsis quasi expositionibus non ex sua persona est ausus objicere; sed ibi hoc dicebat, ubi multis notissimus erat, et quid sentiret ac diceret, latere non poterat: quod in libris illis, de quorum primo quiddam supra commemoravi, non dissimulanter, sed apertissime quantis potest disputandi viribus agit, ut natura humana in parvulis nullo modo ex propagine vitiata credatur; cui arrogando salutem, invidet salvatorem.
2.22.1
LIBER SECUNDUS. DE PECCATO ORIGINALI. CAPUT XXII.
2.22.1
Haec cum ita sint, cumque jam constet dogma exstitisse pestiferum et haereticum errorem, quem Domino adjuvante apertius jam devitat Ecclesia, duobus istis, Pelagio scilicet et Coelestio, aut in locum poenitentiae redactis, aut si id recusaverint omnino damnatis, qui hujus perversitatis auctores vel perhibentur, vel etiam probantur; vel certe si auctores non sunt, sed hoc ab aliis didicerunt, assertores tamen atque doctores, per quos id latius reptaret et cresceret, et verbis et litteris suis, et competentibus indiciis, et fama ex his omnibus surgente et crebrescente jactantur: quid restat, nisi ut quisque catholicus pro viribus, quas sumit a Domino, redarguat istam pestem, eique vigilanter obsistat; ut cum respondendi necessitate, sine studio contentionis, pro veritate certatur, instruantur indocti, atque ita in Ecclesiae convertatur utilitatem, quod est inimicus in perniciem machinatus, juxta illud Apostoli, Oportet et haereses esse, ut probati manifesti fiant inter vos?
2.23.1
LIBER SECUNDUS. DE PECCATO ORIGINALI. CAPUT XXIII.
2.23.1
Quapropter post multa quae adversus istum errorem inimicum gratiae Dei, quam per Jesum Christum Dominum nostrum pusillis magnisque largitur, scribendo disputare potuimus; nunc illud oportet excutere, quod, volentes haereseos astute invidiam declinare, asserunt,« istam praeter fidei periculum esse quaestionem:» ut videlicet si in ea fuerint exorbitasse convicti, non criminaliter, sed quasi civiliter errasse videantur. Sic enim Coelestius apud Carthaginem gestis ecclesiasticis est locutus:« Jam,» inquit,« de traduce peccati dixi, quia intra Catholicam constitutos plures audivi destruere, necnon et alios astruere; licet quaestionis res sit ista, non haeresis. Infantes semper dixi egere Baptismo, ac debere baptizari: quid quaerit aliud?» Ita hoc dixit, tanquam significare voluerit, tunc fuisse haeresim judicandam, si baptizari debere negaret infantes: nunc vero quoniam baptizandos fatetur, etiamsi causam Baptismatis eorum non eam dicat, quam veritas habet, sed quae ad fidem non pertinet; non se arbitratur errare, et ideo non esse haereticum judicandum. Item in libello quem Romae dedit, cum fidem suam a Trinitate unius deitatis usque ad resurrectionem qualis futura est mortuorum, de quibus eum nullus interrogaverat, et unde illi nulla quaestio movebatur, quantum dicere libuit, explicasset; ubi ad id quod agebatur ejus sermo pervenit:« Si quae vero,» inquit,« praeter fidem quaestiones natae sunt, de quibus esset inter plerosque contentio; non ego quasi auctor alicujus dogmatis definita hoc auctoritate statui, sed ea quae de Prophetarum et Apostolorum fonte suscepi, vestri Apostolatus offerimus probanda esse judicio; ut si forte ut hominibus quispiam ignorantiae error obrepsit, vestra sententia corrigatur.» Nempe perspicitis, id eum egisse hac praelocutione praemissa, ut si quid in illo apparuisset erroris, non in fide, sed in quaestionibus quae sunt praeter fidem, videretur errasse, ubi etsi corrigendus est error, non tamen tanquam haeresis corrigatur, et qui correctus fuerit, ita dicatur errare, ut non tamen haereticus judicetur.
2.23.2
Sed multum eum ista fallit opinio. Longe aliter se habent quaestiones istae, quas esse praeter fidem arbitratur, quam sunt illae in quibus salva fide, qua christiani sumus, aut ignoratur quid verum sit, et sententia definitiva suspenditur, aut aliter quam est, humana et infirma suspicione conjicitur. Veluti cum quaeritur, qualis vel ubi sit paradisus ubi constituit Deus hominem quem formavit ex pulvere; cum tamen esse illum paradisum fides christiana non dubitet: vel cum quaeritur, ubi sit nunc Elias vel Enoch, an ibi, an alicubi alibi; quos tamen non dubitamus, in quibus nati sunt corporibus vivere: vel cum quaeritur, utrum in corpore an extra corpus in tertium coelum sit raptus Apostolus; quanquam sit ista impudens inquisitio id scire volentium, quod se ille cui hoc praestitum est, salva utique fide, nescire testatur: vel quot sint coeli, in quorum tertium se raptum esse commemorat: vel utrum elementa mundi hujus conspicabilis, quatuor an plura sint: quid faciat solem lunamve deficere, his defectibus quos praedicere astrologi certa temporum dinumeratione consuerunt: cur antiqui homines tam diu vixerint, quam sancta Scriptura testatur; et utrum proportione longioris aetatis filios sera pubertate gignere coeperint: ubi potuerit Mathusalem vivere, qui in arca non fuit, qui, sicut in plerisque codicibus et graecis et latinis numerantur anni, reperitur supervixisse diluvio; vel utrum paucioribus, qui rarissimi inveniuntur, potius credendum sit, in quibus ita est numerus conscriptus annorum, ut ante diluvium defunctus fuisse monstretur. Quis enim non sentiat in his atque hujusmodi variis et innumerabilibus quaestionibus, sive ad obscurissima opera Dei, sive ad Scripturarum abditissimas latebras pertinentibus, quas certo aliquo genere complecti ac definire difficile est, et multa ignorari salva christiana fide, et alicubi errari sine aliquo haeretici dogmatis crimine?
2.24.1
LIBER SECUNDUS. DE PECCATO ORIGINALI. CAPUT XXIV.
2.24.1
Sed in causa duorum hominum, quorum per unum venumdati sumus sub peccato, per alterum redimimur a peccatis; per unum praecipitati sumus in mortem, per alterum liberamur ad vitam; quorum ille nos in se perdidit, faciendo voluntatem suam, non ejus a quo factus est; iste nos in se salvos fecit, non faciendo voluntatem suam, sed ejus a quo missus est: in horum ergo duorum hominum causa proprie fides christiana consistit. Unus est enim Deus, et unus mediator Dei et hominum homo Christus Jesus. Quoniam non est aliud nomen sub coelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri: et in illo definivit Deus fidem omnibus, suscitans illum a mortuis. Itaque sine ista fide, hoc est, sine fide unius mediatoris Dei et hominum hominis Christi Jesu; sine fide, inquam, resurrectionis ejus, quam Deus omnibus definivit, quae utique sine incarnatione ejus ac morte non potest veraciter credi: sine fide ergo incarnationis et mortis et resurrectionis Christi, nec antiquos justos, ut justi essent, a peccatis potuisse mundari, et Dei gratia justificari, veritas christiana non debitat: sive in eis justis quos sancta Scriptura commemorat, sive in eis justis quos quidem illa non commemorat, sed tamen fuisse credendi sunt, vel ante diluvium, vel inde usque ad legem datam, vel ipsius legis tempore, non solum in filiis Israel, sicut fuerunt Prophetae, sed etiam extra eumdem populum, sicut fuit Job. Et ipsorum enim corda eadem mundabantur mediatoris fide, et diffundebatur in eis charitas per Spiritum sanctum, qui ubi vult spirat, non merita sequens, sed etiam ipsa merita faciens. Non enim Dei gratia gratia erit ullo modo, nisi gratuita fuerit omni modo.
2.24.2
Quamvis ergo mors regnaverit ab Adam usque ad Moysen, quia non eam potuit vincere nec lex data per Moysen; non enim data est quae posset vivificare, sed quae mortuos, quibus vivificandis esset gratia necessaria, non solum peccati propagatione et dominatione prostratos, verum etiam ipsius legis addita praevaricatione convictos, deberet ostendere; non ut periret quisquis hoc in Dei misericordia etiam tunc intelligeret, sed ut per regnum mortis ad supplicium destinatus, etiam sibi ipsi per praevaricationem legis manifestatus, Dei quaereret adjutorium, ut ubi abundavit peccatum, superabundaret gratia, quae sola liberat a corpore mortis hujus.
2.25
LIBER SECUNDUS. DE PECCATO ORIGINALI. CAPUT XXV.
2.25
Quamvis ergo nec lex per Moysen data potuerit a quoquam homine regnum mortis auferre; erant tamen et legis tempore homines Dei, non sub lege terrente, convincente, puniente, sed sub gratia delectante, sanante, liberante. Erant qui dicerent, Ego in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis mater mea me in utero aluit; et, Non est pax in ossibus meis a facie peccatorum meorum; et, Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis; et, Spiritu principali confirma me; et, Spiritum sanctum tuum ne auferas a me. Erant qui dicerent, Credidi, propter quod locutus sum. Eadem quippe et ipsi mundabantur fide, qua et nos. Unde et Apostolus dicit, Habentes autem eumdem spiritum fidei, secundum quod scriptum est, Credidi, propter quod locutus sum; et nos credimus, propter quod et loquimur. Ex ipsa fide dicebatur, Ecce virgo in utero accipiet, et pariet filium; et vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum, Nobiscum Deus. Ex ipsa fide de ipso dicebatur, Et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo: exsultavit ut gigas ad currendam viam; a summo coeli egressio ejus, et occursus ejus usque ad summum coeli; et non est qui se abscondat a calore ejus. Ex fide ipsa ipsi dicebatur, Thronus tuus, Deus, in saeculum saeculi, virga directionis, virga regni tui: dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem, propterea unxit te, Deus, Deus tuus oleo exsultationis prae participibus tuis. Eodem spiritu fidei ab illis haec futura videbantur, quo a nobis facta creduntur. Neque enim qui nobis ista fideli dilectione prophetare potuerunt, eorum ipsi participes non fuerunt. Et unde est quod dicit apostolus Petrus, Quid tentatis Deum, imponere jugum supra collum discipulorum, quod neque patres nostri, neque nos potuimus portare; sed per gratiam Domini Jesu credimus salvi fieri, quemadmodum et illi: nisi quia et illi per gratiam Domini Jesu Christi salvi facti sunt, non per legem Moysi, per quam non sanatio, sed cognitio est facta peccati? Nunc autem sine lege justitia Dei manifestata est, testificata per Legem et Prophetas. Si ergo nunc manifestata est, etiam tunc erat, sed occulta. Cujus occultationem significabat templi velum, quod est ad ejus significandam revelationem Christo moriente conscissum. Et tunc ergo ista gratia unius mediatoris Dei et hominum hominis Christi Jesu, erat in populo Dei: sed tanquam in vellere pluvia, quam non debitam, sed voluntariam segregat Deus haereditati suae, inerat latens; nunc autem velut siccato illo vellere, hoc est, Judaico populo reprobato, in omnibus gentibus tanquam in area cernitur patens.
2.26.1
LIBER SECUNDUS. DE PECCATO ORIGINALI. CAPUT XXVI.
2.26.1
Non igitur, sicut Pelagius et ejus discipuli, tempora dividamus, dicentes, Primum vixisse justos homines ex natura, deinde sub lege, tertio sub gratia. Ex natura, scilicet ab Adam tam longa aetate, qua lex nondum erat data. Tunc enim, aiunt, duce ratione cognoscebatur Creator, et quemadmodum esset vivendum, scriptum gerebatur in cordibus, non lege litterae, sed naturae. Verum vitiatis moribus, inquiunt, ubi coepit non sufficere natura jam decolor, lex ei addita est, qua, velut luna, fulgori pristino detrita rubigine redderetur. Sed posteaquam nimia, sicut disputant, peccandi consuetudo praevaluit, cui sanandae lex parum valeret, Christus advenit, et tanquam morbo desperatissimo, non per discipulos, sed per se ipsum medicus ipse subvenit.
2.26.2
Haec disputantes, a gratia mediatoris justos excludere conantur antiquos, tanquam Dei et illorum hominum non fuerit mediator homo Christus Jesus; quia nondum ex utero Virginis carne suscepta, homo nondum fuit, quando illi justi fuerunt. Quod si ita esset, nequaquam Apostolus diceret: Per hominem mors, et per hominum resurrectio mortuorum: sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur. Quandoquidem illi antiqui justi, secundum istorum vaniloquia, sibi sufficiente natura, nec mediatore homine Christo indiguerunt, per quem reconciliarentur Deo: nec in eo vivificabuntur, ad cujus corpus et membra, secundum id quod propter homines homo factus est, non pertinere monstrantur. Si autem, quemadmodum per Apostolos suos Veritas loquitur, sicut in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur; quia per illum hominem mors, et per istum hominem resurrectio mortuorum: quis audeat dubitare christianus, etiam illos justos, qui recentioribus generis humani temporibus Deo placuerunt, ideo in resurrectionem vitae aeternae, non mortis aeternae esse venturos, quia in Christo vivificabuntur; ideo autem vivificari in Christo, quoniam ad corpus pertinent Christi; et ideo pertinere ad corpus Christi, quia et ipsis caput est Christus; ideo et ipsis caput esse Christum, quia unus mediator est Dei et hominum homo Christus Jesus? Quod eis non fuisset, nisi in ejus resurrectionem per ejus gratiam credidissent. Et hoc quomodo fieret, si eum in carne venturum esse nescissent, neque ex hac fide juste pieque vixissent? Nam si propterea illis non profuit incarnatio Christi, quia nondum facta erat; nec nobis prodest judicium Christi de vivis et mortuis, quia nondum factum est. Si autem nos per hujus nondum facti, sed futuri judicii fidem stabimus ad dexteram Christi; profecto illi per incarnationis ejus tunc nondum factae, sed futurae fidem membra sunt Christi.
2.27.1
LIBER SECUNDUS. DE PECCATO ORIGINALI. CAPUT XXVII.
2.27.1
Neque enim putandum est, quod antiquis justis sola quae semper erat, divinitas Christi, non etiam quae nondum erat, ejus humanitas revelata profuerit. Illud enim quod ait Dominus Jesus, Abraham concupivit diem meum videre, et vidit, et gavisus est; si diem suum voluit suum tempus intelligi, testimonium profecto perhibuit Abrahae, quod fide fuerit incarnationis ejus imbutus. Secundum hanc enim habet tempus: divinitas vero ejus omne tempus excedit, quia per illam universa facta sunt tempora. Quod et si quisquam de die sempiterno accipiendum putaverit, qui nullo finitur crastino, nullo praevenitur hesterno, hoc est, de ipsa aeternitate, in qua coaeternus est Patri: quomodo id vere concupisceret Abraham, nisi ejus nosset futuram mortalitatem, cujus quaesivit aeternitatem? Aut si ad hoc aliquis horum verborum sensum coarctat, ut dicat, nihil intelligendum in eo quod ait Dominus, Quaesivit diem meum, nisi, Quaesivit me, qui sum dies permanens, hoc est, lumen indeficiens: velut cum dicimus vitam Filii, de qua loquitur Evangelium dicens, Sic dedit et Filio vitam habere in semetipso: non aliud ipsum, aliud ejus vitam; sed eumdem ipsum Filium intelligimus vitam, qui dixit, Ego sum via, veritas et vita: et de quo dictum est, Ipse est verus Deus et vita aeterna: ut hanc ejus aequalem Patri divinitatem videre cupierit Abraham, nequaquam incarnatione ejus praecognita, sicut eum nonnulli etiam philosophi quaesiverunt, qui nihil de ejus carne didicerunt: numquid et illud, quod jubet Abraham, ponere manum servum suum sub femore suo, et jurare per Deum coeli, aliter quisquam recte intellecturus est, nisi Abraham scisse, in qua venturus esset Deus coeli, carnem de illo femore propagari?
2.28.1
LIBER SECUNDUS. DE PECCATO ORIGINALI. CAPUT XXVIII.
2.28.1
Cujus carnis et sanguinis, quando ipsum Abraham benedixit, Melchisedech etiam testimonium Christianis fidelibus notissimum protulit, ut tanto post Christo diceretur in Psalmis, quod nondum factum, sed adhuc futurum, eadem tamen ipsa et patrum quae nostra est, fides una cantabat: Tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedech. In Adam quippe invenientibus mortem, per hoc prodest Christus quod est mediator ad vitam. Non autem per hoc mediator est. quod aequalis est Patri: per hoc enim, quantum Pater, tantum et ipse distat a nobis: et quomodo erit medietas, ubi eadem ipsa distantia est? Ideo Apostolus non ait, Unus mediator Dei et hominum Christus Jesus; sed, homo Christus Jesus. Per hoc ergo mediator, per quod homo: inferior Patre per quod nobis propinquior; superior nobis per quod Patri propinquior. Quod apertius ita dicitur: Inferior Patre, quia in forma servi; superior nobis, quia sine labe peccati.
2.29.1
LIBER SECUNDUS. DE PECCATO ORIGINALI. CAPUT XXIX.
2.29.1
Quapropter quisquis humanam contendit in qualibet aetate naturam non indigere medico secundo Adam, quia non est vitiata in primo Adam, non in aliqua quaestione, in qua dubitari vel errari salva fide potest, sed in ipsa regula fidei qua christiani sumus, gratiae Dei convincitur inimicus. Quale est autem, quod ab istis illa quae ante fuit, velut adhuc minus malis moribus vitiata, hominum laudatur natura; neque respiciunt tantis tanquam intolerabilibus peccatis homines tunc fuisse submersos, ut excepto uno homine Dei et ejus conjuge, tribusque filiis et totidem nuribus, justo judicio Dei, sicut igne postea terra exigua Sodomorum, ita totus mundus diluvio deleretur? Ex quo tempore igitur per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt, profecto universa massa perditionis facta est possessio perditoris. Nemo itaque, nemo prorsus inde liberatus est, aut liberatur, aut liberabitur nisi gratia Redemptoris.
2.30.1
LIBER SECUNDUS. DE PECCATO ORIGINALI. CAPUT XXX.
2.30.1
Et ante Abraham quidem utrum aliquo corporali et visibili sacramento justi, vel eorum parvuli signarentur, Scriptura non exprimit. Ipse tamen Abraham signum accepit circumcisionis, signaculum justitiae fidei. Et sic accepit, ut deinceps etiam omnes parvulos domus suae circumcidere juberetur, recentissimos a visceribus matrum, octavo die nativitatis eorum; ut etiam hi, qui corde ad justitiam credere nondum possent, justitiae tamen fidei signaculum sumerent. Quod sub terrore tanto est imperatum, ut diceret Deus, animam illam de suo populo perituram, cujus octavo die praeputii circumcisio facta non fuisset. Hujus tam horribilis poenae justitia si quaeratur, nonne istorum omnis de libero arbitrio et laudabili sanitate et puritate naturae, quantumlibet arguta sit argumentatio, repercussa et confracta dissiliet? Quid enim mali, quaeso, parvulus propria voluntate commisit, ut alio negligente et eum non circumcidente, ipse damnetur, damnatione tam severa, ut pereat anima illa de populo suo? Neque enim temporalis mortis terror incussus est; cum de justis, quando moriebantur, tunc potius diceretur, Et appositus est ad populum suum; vel, appositus est ad patres suos: quoniam deinceps homini nulla tentatio formidatur, quae illum separet a populo suo, si populus ejus ipse est populus Dei.
2.31.1
LIBER SECUNDUS. DE PECCATO ORIGINALI. CAPUT XXXI.
2.31.1
Quid sibi ergo vult, pro nullo propriae voluntatis admisso, tanta damnatio? Neque enim sicut nonnulli secundum Platonicos opinantur, hoc uniuscujusque infantis animae redditur, quod ante istam vitam sua voluntate commisit, cum haberet ante hoc corpus vel bene vel male liberum vivendi arbitrium: cum Paulus apostolus apertissime dicat, nondum natos nihil egisse boni vel mali. Unde ergo recte infans illa perditione punitur, nisi quia pertinet ad massam perditionis, et juste intelligitur ex Adam natus, antiqui debiti obligatione damnatus, nisi inde fuerit, non secundum debitum, sed secundum gratiam liberatus? Quam gratiam, nisi gratiam Dei, per Jesum Christum Dominum nostrum? Quem profecto inter caetera veterum sacramenta etiam ipsa praeputii circumcisio prophetavit. Dies enim octavus est in hebdomadarum recursibus dies dominicus, quo resurrexit Dominus: et petra erat Christus; unde circumcisionis cultellus petrinus; et caro praeputii, corpus peccati.
2.32.1
LIBER SECUNDUS. DE PECCATO ORIGINALI. CAPUT XXXII.
2.32.1
Mutatis proinde sacramentis, posteaquam venit qui eis significabatur esse venturus, non tamen mutato Mediatoris auxilio, qui etiam priusquam venisset in carne, antiqua sua membra liberabat suae incarnationis fide, et nos cum essemus mortui delictis et praeputio carnis nostrae, convivificati sumus Christo, in quo circumcisi sumus circumcisione non manu facta, quam figurabat circumcisio manu facta, ut evacuaretur corpus peccati, cum quo sumus ex Adam nati. Damnatae originis propagatio nos damnat, nisi mundemur similitudine carnis peccati, in qua missus est sine peccato, qui tamen de peccato damnavit peccatum, factus pro nobis peccatum. Unde dicit Apostolus: Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo: eum qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos simus justitia Dei in ipso. Deus ergo, cui reconciliamur, fecit eum pro nobis peccatum, id est, sacrificium per quod dimitterentur nostra peccata: quoniam peccata vocantur sacrificia propeccatis. Et utique ipse pro peccatis nostris immolatus est, nullum habens vitium, solus in hominibus quale quaerebatur etiam tunc in pecoribus, quo significabatur unus sine vitio ad vitia sananda venturus. Quocumque igitur die suae nativitatis infans baptizetur in Christo, tanquam octavo circumciditur die: quoniam in illo circumciditur, qui tertio quidem ex quo crucifixus est, sed octavo in hebdomadibus resurrexit die. Circumciditur autem in exspoliationem corporis carnis, id est, ut debitum quod contagio carnalis generationis attraxit, gratia spiritualis regenerationis absolvat. Nullus enim est mundus a sorde,( qua, obsecro, sorde, nisi peccati?) nec infans, cujus est unius diei vita super terram.
2.33.1
LIBER SECUNDUS. DE PECCATO ORIGINALI. CAPUT XXXIII.
2.33.1
Sic autem argumentantur, dicentes:« Ergo malum sunt nuptiae, et non est opus Dei homo quem generant nuptiae?» Quasi nuptiarum bonum sit morbus concupiscentiae, in quo uxores diligunt qui ignorant Deum, quod Apostolus prohibet; ac non potius pudicitia conjugalis, qua in bonos usus ordinate filios procreandi redigitur libido carnalis: aut vero possit esse homo nisi opus Dei, non solum qui de conjugio, verum etiam qui de fornicatione, vel de adulterio procreatur. Sed in hac quaestione, ubi quaeritur, non cui rei creator, sed cui salvator sit necessarius, non intuendum est quid boni sit in procreatione naturae, sed quid in peccato mali, quo certum est vitiatam esse naturam. Simul autem utrumque propagatur, et natura, et naturae vitium; quorum est unum bonum, alterum malum. Illud de conditoris largitate sumitur, hoc de originis damnatione attrahitur: illi est causa bona voluntas Dei summi, huic mala voluntas hominis primi: illud indicat Deum creaturae institutorem, hoc indicat Deum inobedientiae punitorem: denique idem ipse Christus propter illud creandum factor est hominis, propter hoc sanandum factus est homo.
2.34.1
LIBER SECUNDUS. DE PECCATO ORIGINALI. CAPUT XXXIV.
2.34.1
Bonum ergo sunt nuptiae in omnibus quae sunt propria nuptiarum. Haec autem sunt tria, generandi ordinatio, fides pudicitiae, connubii sacramentum. Propter ordinationem generandi scriptum est: Volo juniores nubere, filios procreare, matres familias esse. Propter fidem pudicitiae: Uxor non habet potestatem sui corporis, sed vir: similiter et vir non habet potestatem sui corporis, sed mulier. Propter connubii sacramentum: Quod Deus conjunxit, homo non separet. De quibus in aliis opusculis nostris, quae vobis non sunt incognita, quantum Domino adjuvante potuimus, satis nos disseruisse meminimus. Propter haec omnia, honorabiles nuptiae in omnibus, et thorus immaculatus. In quantum enim nuptiae bonae sunt, in tantum faciunt plurimum boni etiam de libidinis malo: quoniam libidine non bene utitur libido, sed ratio. Libido est autem in illa, quam notat Apostolus, repugnante legi mentis, inobedientium lege membrorum: ratio vero bene utens libidine, ipsa est in lege nuptiarum. Nam si nullum de malo bonum fieri posset, nec Deus ex adulterino concubitu hominem conderet. Sicut ergo adulterii damnabile malum, quando et inde homo nascitur, non imputatur Deo, qui certe in opere hominum malo facit ipse opus bonum: ita quidquid est pudendum in membrorum illa inobedientia, de qua erubuerunt qui post peccatum foliis ficulneis eadem membra texerunt, non nuptiis imputatur, propter quas concubitus conjugalis non solum est licitus, verum etiam utilis et honestus; sed imputatur peccato inobedientiae, cujus haec poena est consecuta, ut homo inobediens Deo, sua quoque sibi inobedientia membra sentiret: de quibus erubescens, quod non ad arbitrium voluntatis ejus, sed ad libidinis incentivum velut arbitrio proprio moverentur, quae pudenda judicavit, operienda curavit. Non enim confundi debuit homo de opere Dei, aut ullo modo fuerant creato erubescenda, quae instituenda visa sunt Creatori. Itaque nec Deo nec homini illa simplex nuditas displicebat, quando nihil erat pudendum, quia nihil praecesserat puniendum.
2.35.1
LIBER SECUNDUS. DE PECCATO ORIGINALI. CAPUT XXXV.
2.35.1
Essent autem procul dubio nuptiae etiam non praecedente peccato, quia neque ob aliam causam viro adjutorium, non alius vir, sed femina facta est. Et illa Dei verba, Crescite, et multiplicamini; non est damnandorum praedictio peccatorum, sed fecundatarum benedictio nuptiarum. His enim Deus ineffabilibus suis verbis, id est, divinis rationibus in suae sapientiae, per quam facta sunt omnia, veritate viventibus vim seminis indidit primis hominibus. Si autem peccato non fuisset dehonestata natura, absit ut opinemur tales futuras fuisse nuptias in paradiso, ut in eis ad prolem seminandam non nutu voluntatis, sicut pes ad ambulandum, manus ad operandum, lingua ad loquendum; sed aestu libidinis membra genitalia moverentur. Nec sicut nunc fit, virginitatis integritas ad concipiendos fetus vi turbidi vitiaretur ardoris, sed obsequeretur imperio tranquillissimae charitatis: et eo modo non esset dolor et cruor virginis concumbentis, quomodo non esset etiam matris gemitus parientis. Haec ideo non creduntur, quia in ista mortalitatis conditione inexperta sunt. In deterius quippe vitio mutata natura, non invenit primae illius puritatis exemplum. Sed fidelibus loquimur, qui noverunt credere divinis eloquiis, etiam nullis adhibitis expertae veritatis exemplis. Quomodo enim nunc ostendam sine ullis parentibus de pulvere hominem factum, eique de suo latere conjugem? Et tamen quod oculus jam non invenit, fides credit.
2.36.1
LIBER SECUNDUS. DE PECCATO ORIGINALI. CAPUT XXXVI.
2.36.1
Sic ergo et primarum nuptiarum sine libidinis passione tranquillitas, et motus genitalium sicut aliorum membrorum, non ad effrenati caloris incitamentum, sed ad voluntatis arbitrium( quales nuptiae perseverassent, si peccati non intervenisset opprobrium), nunc ostendi non potest: sed ex iis quae divina auctoritate conscripta sunt, non immerito credi potest. Sic enim modo non invenio sine pruriente libidine concumbentem, sicut non invenio sine dolore et gemitu parturientem, sine futura morte nascentem: et tamen secundum Scripturarum sanctarum veritatem, gemitus parturientis et mors hominis non fuissent, si peccatum non praecessisset. Sic nec illud unde erubuerunt, qui membra illa texerunt: quia et hoc in eisdem sanctis Litteris praecedente peccato scriptum est consecutum. Membra quippe illa nisi indecens motus oculis eorum, non utique clausis, sed in hoc non apertis, hoc est, non attentis, animadvertenda nuntiasset; nihil in suo corpore, quod utique totum Deus laudabile fecerat, pudendum velandumque sensissent: quia nisi praeisset facinus, quod inobedientia est ausa committere, non sequeretur dedecus, quod verecundia vellet abscondere.
2.37.1
LIBER SECUNDUS. DE PECCATO ORIGINALI. CAPUT XXXVII.
2.37.1
Clarum est igitur, hoc non esse nuptiis imputandum, quod etsi non esset, nuptiae tamen essent: quarum bonum non aufertur isto malo, sed ab eis et hoc malum in usum vertitur bonum. Verum quia jam ista conditione mortalium, nunc simul aguntur concubitus et libido; eo fit ut cum libido reprehenditur, etiam nuptialis concubitus licitus et honestus reprehendi putetur ab eis, qui nolunt discernere ista vel nesciunt. Nec attendunt illud esse nuptiarum bonum, unde gloriantur nuptiae, id est, proles, pudicitia, sacramentum; illud autem non esse nuptiarum, sed carnalis concupiscentiae malum, de quo erubescunt et nuptiae. Sed quia sine illo malo fieri non potest nuptiarum bonum, hoc est, propagatio filiorum; ubi ad hujusmodi opus venitur, secreta quaeruntur, arbitri removentur, filiorum quoque ipsorum, si jam inde aliqui nati sunt, cum per aetatem sentire ista jam coeperint, praesentia devitatur: atque ita nuptiae sinuntur exercere quod licet, ut non negligant occultare quod dedecet. Hinc est quod infantes etiam qui peccare non possunt, non tamen sine peccati contagione nascuntur; non ex hoc quod licet, sed ex eo quod dedecet. Nam ex hoc quod licet, natura nascitur; ex illo quod dedecet, vitium. Naturae nascentis est auctor Deus, qui hominem condidit, et qui virum ac feminam nuptiali jure conjunxit: vitii vero auctor est diaboli decipientis calliditas, et hominis consentientis voluntas.
2.38.1
LIBER SECUNDUS. DE PECCATO ORIGINALI. CAPUT XXXVIII.
2.38.1
Ubi nihil Deus fecit, nisi quod hominem voluntate peccantem, justo judicio cum stirpe damnavit: et ideo ibi quidquid etiam nondum erat natum, merito est in praevaricatrice radice damnatum: in qua stirpe damnata tenet hominem generatio carnalis, unde sola liberat regeneratio spiritualis. Ideo regeneratis parentibus, si tamen in eadem gratia perseveraverint, procul dubio ista propter remissionem peccatorum, quae in eis facta est, non nocebit, nisi cum ea male utuntur, non solum in omnibus illicitis corruptelis, verum etiam in ipsis conjugibus quando non propagandi voluntate operam creandis filiis impendunt, sed lasciviendi voluptate exsaturandae cupidini inserviunt. Quod propter vitandas fornicationes maritis et uxoribus ne fraudent invicem, nisi ex consensu ad tempus, ut orationibus vacent, secundum veniam, non secundum imperium, concedit Apostolus. Evidenter quippe dum tribuit veniam, denotat culpam. Nuptialis autem concubitus, quem matrimoniales quoque indicant tabulae, causa procreandorum fieri filiorum, per se ipsum prorsus, non in comparatione fornicationis, est bonus: qui tametsi, propter corpus mortis, quod nondum est resurrectione renovatum, sine quodam bestiali motu, de quo natura erubescit humana, non potest fieri; tamen ipse concubitus non est peccatum, ubi ratio libidine utitur ad bonum, non suparatur ad malum.
2.39.1
LIBER SECUNDUS. DE PECCATO ORIGINALI. CAPUT XXXIX.
2.39.1
Obesset ista carnis concupiscentia, etiam tantummodo quod inesset, nisi peccatorum remissio sic prodesset, ut quae in eis est: et nato, et renato, nato quidem et inesse et obesse, renato autem inesse quidem, sed non obesse possit. In tantum enim obest natis, ut nisi renascantur, nihil possit prodesse si nati sunt de renatis. Manet quippe in prole, ita ut ream faciat, originis vitium; etiam si in parente reatus ejusdem vitii remissione ablutus est peccatorum, donec omne vitium cui consentiendo peccatur, regeneratione novissima consumatur: id est, ipsius etiam renovatione carnis, quae in ejus resurrectione futura promittitur, ubi non solum nulla peccata faciamus, sed nec habeamus ulla desideria vitiosa, quibus consentiendo peccemus; ad quam beatam perfectionem hujus, quod nunc datur, sancti lavacri gratia pervenitur. Qua enim regeneratione spiritus modo fit ut peccata omnia praeterita remittantur, ejus merito fiet etiam regeneratio carnis in aeternam vitam, qua in ipsa carne incorruptibiliter resurgente peccatorum omnium incitamenta sanentur. Sed ea salus adhuc in spe facta est, non tenetur in re; neque possidetur per praesentiam, sed exspectatur per patientiam.
2.40.1
LIBER SECUNDUS. DE PECCATO ORIGINALI. CAPUT XL.
2.40.1
Ac per hoc non solum peccata omnia, quorum nunc remissio fit in Baptismo, quae reos faciunt, dum desideriis vitiosis consentitur atque peccatur; verum etiam ipsa desideria vitiosa, quibus si non consentitur, nullus peccati reatus contrahitur, quae non in ista, sed in alia vita nulla erunt, eodem lavacro Baptismatis universa purgantur.
2.40.1
Reatus itaque vitii ejus de quo loquimur, in regeneratorum prole carnali tamdiu manebit, donec et illic lavacro regenerationis abluatur. Regeneratus quippe non regenerat filios carnis, sed generat; ac per hoc in eos non quod regeneratus, sed quod generatus est, trajicit. Sic igitur, sive reus infidelis, sive absolutus fidelis, non generat absolutos uterque, sed reos: quomodo non solum oleastri, sed etiam oleae semina non oleas generant, sed oleastros. Sic itaque in damnatione hominem prima nativitas tenet, unde nisi secunda non liberat. Tenet ergo diabolus, liberat Christus: tenet deceptor Evae, liberat Filius Mariae: tenet qui per conjugem venit ad virum, liberat qui de conjuge natus est, quae non pertulit virum: tenet qui causam libidinis intulit feminae, liberat qui sine libidine est conceptus in femina. Omnes ille prorsus per unum tenere potuit, nec ab ejus dominatione liberat nisi unus, quem tenere non potuit. Denique ipsa Ecclesiae Sacramenta, quae tam priscae traditionis auctoritate concelebrat, ut ea isti, quamvis in parvulis existiment simulatorie potius quam veraciter fieri, non tamen audeant aperta improbatione respuere: ipsa, inquam, sanctae Ecclesiae Sacramenta satis indicant, parvulos a partu etiam recentissimos per gratiam Christi de diaboli servitio liberari. Excepto enim quod in peccatorum remissionem, non fallaci, sed fideli mysterio baptizantur, etiam prius exorcizatur in eis et exsufflatur potestas contraria; cui etiam verbis eorum a quibus portantur, se renuntiare respondent. Quibus omnibus rerum occultarum sacratis et evidentibus signis, a captivatore pessimo ad optimum redemptorem transire monstrantur; qui pro nobis infirmitate suscepta, alligavit fortem, ut vasa ejus eriperet: quia infirmum Dei non solum est hominibus, verum et angelis fortius. Liberans itaque Deus pusillos cum magnis, in utrisque ostendit quod locuta est per Apostolum Veritas. Non enim solos aetate majores, sed etiam pusillos eruit a potestate tenebrarum, ut transferat in regnum Filii charitatis suae.
2.40.2
Nec quisquam miretur, et dicat,« Cur hoc creat bonitas Dei, quod possideat malignitas diaboli?» Hoc enim suae creaturae seminibus ex illa bonitate largitur, qua etiam facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super justes et injustos. Hac quippe bonitate etiam ipsa semina benedixit, vel benedicendo constituit: quam benedictionem naturae laudabili culpa damnabilis non ademit. Quae licet per Dei punientis justitiam valuerit, ut homines cum peccati originalis vitio nascerentur; non tamen valuit, ut homines non nascerentur. Sicut in ipsis aetate majoribus quaelibet vitia peccatorum non ex homine hominem tollunt; sed permanet Dei opus bonum, in quantiscumque malis operibus impiorum. Nam etsi homo in honore positus, et non intelligens, comparatur pecoribus, eisque similis fit; non tamen usque adeo similis fit, ut pecus sit. Comparatur namque per vitium, non per naturam; non pecoris vitio, sed naturae. Tantae namque excellentiae est in comparatione pecoris homo, ut vitium hominis natura sit pecoris: nec tamen ideo natura hominis in naturam vertitur pecoris. Ac per hoc Deus hominem damnat propter vitium, quo natura dehonestatur; non propter naturam, quae vitio non aufertur. Bestias vero absit ut opinemur poenae damnationis obnoxias, quas justum est ut miseriae sint expertes, quae nec beatitudinis possunt esse participes. Quid ergo mirum est vel iniquum, ut immundo spiritui subdatur homo, non propter naturam, sed propter immunditiam suam, quam non ex opere divino, sed ex humana voluntate venientem in originis labe contraxit: cum et ipse spiritus immundus, bonum sit, quod spiritus; malum, quod immundus? Illud quippe est ex Dei opere, hoc ex propria voluntate. Natura itaque fortior, id est, angelica, inferiorem naturam, id est, humanam, vitii societate subditam tenet. Ideo Mediator angelis fortior, infirmus propter homines factus est: sic superbia captivatoris, Redemptoris humilitate destruitur; ut qui super filios hominis angelica fortitudine gloriatur, a Filio Dei suscepta humana infirmitate vincatur.
2.41.1
LIBER SECUNDUS. DE PECCATO ORIGINALI. CAPUT XLI.
2.41.1
Sed jam etiam istum conclusuri librum, oportere arbitramur, ut Ambrosium antistitem Dei, cujus inter latinae linguae scriptores ecclesiasticos praecipue Pelagius integerrimam fidem praedicat, sicut de gratia fecimus, ita et de peccato originali, in quo delendo ipsa gratia evidentius commendatur, calumniosae istorum loquacitati respondere faciamus. In eo opere quod scripsit de Resurrectione sanctus Ambrosius:« Lapsus sum,» inquit,« in Adam, de paradiso ejectus in Adam, mortuus in Adam: quem non revocat nisi me in Adam invenerit, ut in illo culpae obnoxium, morti debitum, ita in Christo justificatum». Item scribens contra Novatianos ait:« Omnes homines sub peccato nascimur, quorum ipse ortus in vitio est, sicut habes lectum, dicente David, Ecce in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea. Ideo Pauli caro corpus mortis erat, sicut ipse ait: Quis me liberabit de corpore mortis hujus? Christi autem caro damnavit peccatum, quod nascendo non sensit, quod moriendo crucifixit; ut in carne nostra esset justificatio per gratiam, ubi erat ante colluvio per culpam». Item idem ipse cum exponeret Isaiam prophetam loquens de Christo:« Ideo,» inquit,« et quasi homo per universa tentatus est, et in similitudine hominum cuncta sustinuit: sed quasi de Spiritu natus abstinuit a peccato. Omnis enim homo mendax; et nemo sine peccato, nisi unus Deus. Servatum est igitur, ut ex viro et muliere, id est, per illam corporum commixtionem, nemo videatur expers esse delicti. Qui autem expers est delicti, expers est etiam hujusmodi conceptionis». Item cum exponeret Evangelium secundum Lucam:« Non enim virilis coitus,» inquit,« vulvae virginalis secreta reseravit, sed immaculatum semen inviolabili utero Spiritus sanctus infudit. Solus enim per omnia ex natis de femina sanctus Dominus Jesus, qui terrenae contagia corruptelae immaculati partus novitate non senserit, et coelesti majestate depulerit».
2.41.2
His tamen verbis hominis Dei, quem tanto praeconio ipse laudavit Pelagius, contradicit, et dicit,« sicut sine virtute, ita nos sine vitio procreari.» Quid igitur restat, nisi aut istum Pelagius suum damnet errorem, aut eum sic Ambrosium laudasse poeniteat? Sed quia ista secundum catholicam fidem beatus Ambrosius, ut episcopus catholicus, est locutus; sequitur ut ab hac via fidei devius merito Pelagius cum Coelestio discipulo suo catholicae Ecclesiae sit auctoritate damnatus, nisi eum non Ambrosium laudasse, sed contra Ambrosium sensisse poeniteat. Scio vos ea quae ad aedificationem vel confirmationem fidei conscribuntur, insatiabiliter legere: verumtamen hic liber, quamtumlibet sit ad hoc utilis, jam tandem aliquando finiendus est.

Intertext edge

Open linked passage

Note