De libero arbitrio
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo">
—
⋯
Original / primary: 7288 Deliar
1.1
ADMONITIO DE SEQUENTIBUS TRIBUS LIBRIS DE LIBERO ARBITRIO.
1.1
Ex Reliquis hujusce tomi libris qui ad confutandos Manichaeorum errores spectant, primum hic, ut in hactenus excusis, exhibetur opus cui de Libero Arbitrio titulus est: quod quidem anno Christi trecentesimo octogesimo octavo Romae agente Augustino inchoatum, absolutum vero arbitramur anno trecentesimo nonagesimo quinto. Non enim perfectum ab ipso fuit post elapsum hunc annum quo episcopatum adeptus est, cum illius secundum tertiumque librum presbyter, ut ait, ordinatus terminaverit. Neque etiam ante annum eumdem, cum Augustinus in Epistola 27, n. 4, Paulino Nolensi episcopo scribat nescire se aliquod scriptionis genus edidisse quod Romanianus( qui videlicet in Italiam sub istius anni exordium profectus erat) penes se non haberet; postea vero, Epistola 31, n. 7, hoc opus Paulino ipsi offerat sub his verbis:« Tres libros, atque utinam tam grandis quaestionis ita explicatores ut grandes, misi Sanctitati et Charitati tuae nam quaestio eorum de Libero Arbitrio est. Hos autem non habere, aut omnes non habere fratrem Romanianum scio,» etc.
1.2
In primo libro mota perdifficili quaestione illa, qua se olim vehementer agitatum atque in Manichaeos impulsum fuisse confitetur Augustinus, Unde scilicet malum exortum sit, explicat primum quid sit male facere: tumque mala hominum facta nonnisi ex libero voluntatis arbitrio proficisci probat; quippe cum libidini, quae in omnibus malefactis dominatur, servire mens a nullo cogatur.
1.3
In libro secundo, difficultate quod libertas, qua peccatur, a Deo data sit emergente, tria haec disquiruntur: Qua ratione Deum esse manifestum sit; an ab ipso sint bona quaecumque; utrum in bonis censenda sit libera voluntas.
1.4
In tertio disputatur unde iste motus existat quo ipsa voluntas ab incommutabili bono avertitur ad commutabile bonum; an invicem adversentur Dei praescientia de hominum peccatis, et hominum ipsorum in peccando libertas. Mox ostenditur nequaquam id Creatori deputandum quod in creatura ita fieri necesse est, ut voluntate peccantium fiat; et prorsus de creaturae, quae peccato obnoxia sit, conditione ac supplicio laudandum esse Deum. Hinc ad originis vitium perducta disputatione, declaratur quemadmodum hoc ipsum haud injuste in Adae posteros demanarit; et deinceps difficultates nonnullae huc pertinentes enodantur.
1.5
S. AUGUSTINUS, EPIST. 143, MARCELLINO.
1.6
« Litterae tuae... habent quaestionem mihi propositam ex libris, non divinis, sed meis, quos scripsi de Libero Arbitrio. In talibus autem quaestionibus non multum laboro: quia etsi defendi sententia mea liquida ratione non potest, mea est; non ejus auctoris, cujus sensum improbare fas non est... Hoc tamen quod in tertio libro de Libero Arbitrio cum de substantia rationali agerem sic a me positum est ut dicerem:« In corporibus antem inferioribus anima post peccatum ordinata regit corpus suum, non omnimodo pro arbitrio, sed sicut leges universitatis sinunt:» diligenter advertant, qui putant me aliquid de anima humana velut certum statuisse atque fixisse, quod vel ex parentibus per propaginem veniat, vel in actibus vitae superioris atque coelestis peccaverit, ut corruptibili carne mereretur includi; et videant sic a me verba fuisse perpensa, ut retento eo quod certum habeo, post peccatum primi hominis natos esse atque nasci caeteros homines in carne peccati, cui sanandae venit in Domino similitudo carnis peccati, ita omnia sonarent, ut nulli praejudicarent opinioni quatuor illarum, quas postea digessi atque distinxi, non confirmans aliquam, sed interim quod agebam sequestrata illarum discussione determinans, ut quaecumque illarum vera esset, Deus sine dubio laudaretur. Sive enim,» etc.
1.1.1
LIBER PRIMUS. In quo mota quaestione, Unde malum, explicatur quid sit male agere; tumque mala hominum facta ex libero voluntatis arbitrio proficisci ostenditur; quippe cum libidini, quae in omni facto malo regnat, servire mens a nullo cogatur. CAPUT PRIMUM.-- Deus an alicujus mali auctor.
1.1.1
EVODIUS: Dic mihi, quaeso te, utrum Deus non sit auctor mali? AUGUSTINUS: Dicam, si planum feceris de quo malo quaeras. Duobus enim modis appellare solemus malum: uno, cum male quemque fecisse dicimus; alio, cum mali aliquid esse perpessum. E. De utroque scire cupio. A. At si Deum bonum esse nosti vel credis, neque enim aliter fas est, male non facit: rursus, si Deum justum fatemur, nam et hoc negare sacrilegum est, ut bonis praemia, ita supplicia malis tribuit; quae utique supplicia patientibus mala sunt. Quamobrem si nemo injuste poenas luit, quod necesse est credamus, quandoquidem divina providentia hoc universum regi credimus, illius primi generis malorum nullo modo, hujus autem secundi auctor est Deus. E. Est ergo alius auctor illius mali, cujus Deum non esse compertum est? A. Est certe: non enim nullo auctore fieri posset. Si autem quaeris quisnam iste sit, dici non potest: non enim unus aliquis est, sed quisque malus sui malefacti auctor est. Unde si dubitas, illud attende quod supra dictum est, malefacta justitia Dei vindicari. Non enim juste vindicarentur, nisi fierent voluntate.
1.1.2
E. Nescio utrum quisquam peccet, qui non didicerit: quod si verum est, quisnam sit ille a quo peccare didicerimus, inquiro. A. Aliquid boni existimas esse disciplinam? E. Quis audeat dicere malum esse disciplinam? A. Quid, si nec bonum nec malum est? E. Mihi bonum videtur. A. Bene sane; siquidem scientia per illam datur aut excitatur, nec quisquam nisi per disciplinam aliquid discit: an tu aliter putas? E. Ego per disciplinam non nisi bona disci arbitror. A. Vide ergo ne non discantur mala: nam disciplina, nisi a discendo non dicta est. E. Unde ergo ab homine fiunt si non discuntur? A. Eo fortasse quod se a disciplina, id est a discendo avertit atque abalienat: sed sive hoc, sive aliud aliquid sit, illud certe manifestum est, quoniam disciplina bonum est, et a discendo dicta est disciplina, mala disci omnino non posse. Si enim discuntur, disciplina continentur, atque ita disciplina non erit bonum; bonum est autem, ut ipse concedis: non igitur discuntur mala, et frustra illum a quo male facere discimus, quaeris; aut si discuntur mala, vitanda non facienda discuntur. Ex quo male facere nihil est, nisi a disciplina deviare.
1.1.3
E. Prorsus ego duas disciplinas esse puto; unam per quam bene facere, aliam per quam male facere discimus. Sed cum quaereres utrum disciplina bonum esset, ipsius boni amor intentionem meam rapuit, ut illam disciplinam intuerer, quae bene faciendi est, ex quo bonum esse respondi: nunc autem admoneor esse aliam, quam procul dubio malum esse confirmo, et cujus auctorem requiro. A. Saltem intelligentiam non nisi bonum putas? E. Istam plane ita bonam puto, ut non videam quid in homine possit esse praestantius; nec ullo modo dixerim aliquam intelligentiam malam esse posse. A. Quid? cum docetur quisque, si non intelligat, poteritne tibi doctus videri? E. Omnino non poterit. A. Si ergo omnis intelligentia bona est, nec quisquam qui non intelligit, discit; omnis qui discit, bene facit: omnis enim qui discit, intelligit; et omnis qui intelligit, bene facit: quisquis igitur quaerit auctorem, per quem aliquid discimus, auctorem profecto per quem bene facimus, quaerit. Quapropter desine velle investigare nescio quem malum doctorem. Si enim malus est, doctor non est: si doctor est, malus non est.
1.2.1
LIBER PRIMUS. In quo mota quaestione, Unde malum, explicatur quid sit male agere; tumque mala hominum facta ex libero voluntatis arbitrio proficisci ostenditur; quippe cum libidini, quae in omni facto malo regnat, servire mens a nullo cogatur. CAPUT II.-- Malum unde priusquam disquiratur, quid de Deo credendum.
1.2.1
E. Age jam, quoniam satis cogis ut fatear non nos discere male facere, dic mihi unde male faciamus. A. Eam quaestionem moves, quae me admodum adolescentem vehementer exercuit, et fatigatum in haereticos impulit, atque dejecit. Quo casu ita sum afflictus, et tantis obrutus acervis inanium fabularum, ut nisi mihi amor inveniendi veri opem divinam impetravisset, emergere inde, atque in ipsam primam quaerendi libertatem respirare non possem. Et quoniam mecum sedulo actum est, ut ista quaestione liberarer, eo tecum agam ordine quem secutus evasi. Aderit enim Deus, et nos intelligere quod credidimus, faciet. Praescriptum enim per prophetam gradum, qui ait, Nisi credideritis, non intelligetis, tenere nos, bene nobis conscii sumus. Credimus autem ex uno Deo omnia esse quae sunt; et tamen non esse peccatorum auctorem Deum. Movet autem animum, si peccata ex iis animabus sunt quas Deus creavit, illae autem animae ex Deo, quomodo non parvo intervallo peccata referantur in Deum.
1.2.2
E. Id nunc plane abs te dictum est, quod me cogitantem satis excruciat, et quod ad istam inquisitionem coegit et traxit. A. Virili animo esto, et crede quod credis: nihil enim creditur melius, etiamsi causa lateat cur ita sit. Optime namque de Deo existimare verissimum est pietatis exordium; nec quisquam de illo optime existimat, qui non eum omnipotentem, atque ex nulla particula commutabilem credit; bonorum etiam omnium creatorem, quibus est ipse praestantior; rectorem quoque justissimum eorum omnium quae creavit; nec ulla adjutum esse natura in creando, quasi qui non sibi sufficeret. Ex quo fit ut de nihilo creaverit omnia; de se autem non creaverit, sed genuerit quod sibi par esset, quem Filium Dei unicum dicimus, quem cum planius enuntiare conamur, Dei Virtutem et Dei Sapientiam nominamus, per quam fecit omnia, quae de nihilo facta sunt. Quibus constitutis, ad intelligentiam ejus rei quam requiris, opitulante Deo, nitamur hoc modo.
1.3.1
LIBER PRIMUS. In quo mota quaestione, Unde malum, explicatur quid sit male agere; tumque mala hominum facta ex libero voluntatis arbitrio proficisci ostenditur; quippe cum libidini, quae in omni facto malo regnat, servire mens a nullo cogatur. CAPUT III.-- Mali natura ex libidine.
1.3.1
Quaeris certe unde male faciamus: prius ergo discutiendum est quid sit male facere; qua de re tibi quid videatur exprome. Quod si non potes totum simul breviter verbis comprehendere, saltem particulatim malefacta ipsa commemorando, sententiam tuam notam fac mihi. E. Adulteria et homicidia et sacrilegia, ut omittam caetera, quibus enumerandis vel tempus vel memoria non suppetit, quis est cui non male facta videantur? A. Dic ergo prius, cur adulterium male fieri putes; an quia id facere lex vetat? E. Non sane ideo malum est, quia vetatur lege; sed ideo vetatur lege, quia malum est. A. Quid, si quispiam nos exagitet, exaggerans delectationes adulterii, et quaerens a nobis cur hoc malum et damnatione dignum judicemus; num ad auctoritatem legis confugiendum censes hominibus, jam non tantum credere, sed intelligere cupientibus? Nam et ego tecum credo, et inconcusse credo, omnibusque populis0 atque gentibus credendum esse clamo, malum esse adulterium: sed nunc molimur id quod in fidem recepimus, etiam intelligendo scire ac tenere firmissimum. Considera itaque quantum potes, et renuntia mihi, quanam ratione adulterium malum esse cognoveris. E. Hoc scio malum esse, quod hoc ipse in uxore mea pati nollem: quisquis autem alteri facit quod sibi fieri non vult, male utique facit. A. Quid, si cujuspiam libido ea sit, ut uxorem suam praebeat alteri, libenterque ab eo corrumpi patiatur, in cujus uxorem vicissim parem cupit habere licentiam? nihilne mali facere tibi videtur? E. Imo plurimum. A. At iste non illa regula peccat: non enim id facit quod pati nolit. Quamobrem aliud tibi quaerendum est, unde malum esse adulterium convincas.
1.3.2
E. Eo mihi videtur malum, quod hujus criminis homines vidi saepe damnari. A. Quid, propter recte facta nonne homines plerumque damnati sunt? Recense historiam, ne te ad alios libros mittam, eam ipsam quae divina auctoritate praecellit; jam invenies quam male de Apostolis et de omnibus martyribus sentiamus, si placet nobis damnationem certum indicium esse malefacti, cum illi omnes damnatione digni propter confessionem suam judicati sint. Quamobrem si quidquid damnatur malum est, malum erat illo tempore credere in Christum, et ipsam confiteri fidem: si autem non omne malum est quod damnatur, quaere aliud unde adulterium malum esse doceas. E. Quid tibi respondeam non invenio.
1.3.3
A. Fortassis ergo libido in adulterio malum est: sed dum tu foris in ipso facto quod jam videri potest, malum quaeris, pateris angustias. Nam ut intelligas libidinem in adulterio malum esse, si cui etiam non contingat facultas concumbendi cum conjuge aliena, planum tamen aliquo modo sit id eum cupere, et si potestas detur facturum esse, non minus reus est, quam si in ipso facto deprehenderetur. E. Nihil est omnino manifestius, et jam video non opus esse longa sermocinatione, ut mihi de homicidio et sacrilegio, ac prorsus de omnibus peccatis persuadeatur. Clarum est enim jam nihil aliud quam libidinem in toto malefaciendi genere dominari.
1.4.1
LIBER PRIMUS. In quo mota quaestione, Unde malum, explicatur quid sit male agere; tumque mala hominum facta ex libero voluntatis arbitrio proficisci ostenditur; quippe cum libidini, quae in omni facto malo regnat, servire mens a nullo cogatur. CAPUT IV.-- Objectio de homicidio patrato ex metu. Cupiditas culpabilis quid sit.
1.4.1
A. Scisne etiam istam libidinem alio nomine cupididatem vocari? E. Scio. A. Quid? inter hanc et metum nihilne interesse, an aliquid putas? E. Imo plurimum haec ab invicem distare arbitror. A. Credo te ob hoc arbitrari, quia cupiditas appetit, metus fugit. E. Est ita ut dicis. A. Quid si ergo quispiam non cupiditate adipiscendae alicujus rei, sed metuens ne quid ei mali accidat, hominem occiderit? num homicida iste non erit? E. Erit quidem, sed non ideo factum hoc cupiditatis dominatu caret: nam qui metuens hominem occidit, cupit utique sine metu vivere. A. Et parvum tibi videtur bonum sine metu vivere? E. Magnum bonum est, sed hoc illi homicidae per facinus suum provenire nullo modo potest. A. Non quaero quid ei provenire possit, sed quid ipse cupiat. certe enim bonum cupit, qui cupit vitam metu liberam; et idcirco ista cupiditas culpanda non est; alioquin omnes culpabimus amatores boni. Proinde cogimur fateri esse homicidium, in quo nequeat malae illius cupiditatis dominatio reperiri; falsumque erit illud, quod in omnibus peccatis ut mala sint, libido dominatur; aut erit aliquod homicidium, quod possit non esse peccatum. E. Si homicidium est hominem occidere, potest accidere aliquando sine peccato: nam et miles hostem, et judex vel minister ejus nocentem, et cui forte invito atque imprudenti telum manu fugit, non mihi videntur peccare, cum hominem occidunt. A. Assentior: sed homicidae isti appellari non solent. Responde itaque, utrum illum qui dominum occidit, a quo sibi metuebat cruciatus graves, in eorum numero habendum existimes, qui sic hominem occidunt, ut ne homicidarum quidem nomine digni sint? E. Longe ab eis istum differre video: nam illi vel ex legibus faciunt, vel non contra leges; hujus autem facinus nulla lex approbat.
1.4.2
A. Rursus me ad auctoritatem revocas: sed meminisse te oportet id nunc a nobis esse susceptum, ut intelligamus quod credimus; legibus autem credimus: tentandum itaque est, si quo modo possumus id ipsum intelligere, utrum lex quae punit hoc factum, non perperam puniat. E. Nullo modo perperam punit, quandoquidem punit eum qui volens et sciens dominum necat, quod nullus istorum. A. Ecquid, recordaris te paulo ante dixisse, in omni facto malo libidinem dominari, et eo ipso malum esse? E. Recordor sane. A. Quid? illud nonne idem tu concessisti, eum qui cupit sine metu vivere, non habere malam cupiditatem? E. Et hoc recordor. A. Cum ergo ista cupiditate a servo dominus interimitur, non illa culpabili cupiditate interimitur. Quamobrem cur sit hoc facinus malum, nondum comperimus. Convenit enim inter nos omnia malefacta non ob aliud mala esse, nisi quod libidine, id est improbanda cupiditate, fiunt. E. Jam mihi videtur injuria iste damnari: quod quidem non auderem dicere, si aliud haberem quod dicerem. A. Itane prius tibi persuasisti tantum scelus impunitum esse oportere, quam considerares utrum ille servus propter satiandas libidines suas metu domini carere cupiverit? Cupere namque sine metu vivere, non tantum bonorum, sed etiam malorum omnium est: verum hoc interest, quod id boni appetunt avertendo amorem ab iis rebus, quae sine amittendi periculo nequeunt haberi; mali autem ut his fruendis cum securitate incubent, removere impedimenta conantur, et propterea facinorosam sceleratamque vitam, quae mors melius vocatur, gerunt. E. Resipisco, et admodum gaudeo jam me plane cognovisse quid sit etiam illa culpabilis cupiditas, quae libido nominatur. Quam esse jam apparet earum rerum amorem, quas potest quisque invitus amittere.
1.5.1
LIBER PRIMUS. In quo mota quaestione, Unde malum, explicatur quid sit male agere; tumque mala hominum facta ex libero voluntatis arbitrio proficisci ostenditur; quippe cum libidini, quae in omni facto malo regnat, servire mens a nullo cogatur. CAPUT V.-- Objectio altera de occisione hominis vim afferentis per humanas leges licita.
1.5.1
Quare nunc, age, quaeramus, si placet, utrum etiam in sacrilegiis libido dominetur, quae videmus plura superstitione committi. A. Vide ne praeproperum sit: prius enim mihi discutiendum videtur utrum vel hostis irruens, vel insidiator sicarius, sive pro vita, sive pro libertate, sive pro pudicitia, sine ulla interficiatur libidine. E. Quomodo possum arbitrari carere istos libidine, qui pro iis rebus digladiantur, quas possunt amittere inviti: aut si non possunt, quid opus est pro his usque ad hominis necem progredi? A. Non ergo lex justa est, quae dat potestatem vel viatori ut latronem, ne ab eo ipse occidatur, occidat; vel cuipiam viro aut feminae ut violenter sibi stupratorem irruentem ante illatum stuprum, si possit, interimat. Nam militi etiam jubetur lege, ut hostem necet: a qua caede si temperaverit, ab imperatore poenas luit. Num istas leges injustas, vel potius nullas dicere audebimus? Nam mihi lex esse non videtur, quae justa non fuerit.
1.5.2
E. Legem quidem satis video esse munitam contra hujuscemodi accusationem, quae in eo populo quem regit, minoribus malefactis ne majora committerentur, dedit licentiam. Multo est enim mitius eum qui alienae vitae insidiatur, quam eum qui suam tuetur, occidi. Et multo est immanius invitum hominem stuprum perpeti, quam eum a quo vis illa infertur, ab eo cui inferre conatur, interimi. Jam vero miles in hoste interficiendo minister est legis; quare officium suum facile nulla libidine implevit. Porro ipsa lex, quae tuendi populi causa lata est, nullius libidinis argui potest. Siquidem ille qui tulit, si Dei jussu tulit, id est quod praecepit aeterna justitia, expers omnino libidinis id agere potuit: si autem ille cum aliqua libidine hoc statuit, non ex eo fit ut ei legi cum libidine obtemperare necesse sit; quia bona lex et a non bono ferri potest. Non enim si quis, verbi causa, tyrannicam potestatem nactus, ab aliquo cui hoc conducit, pretium accipiat, ut statuat nulli licere vel ad conjugium feminam rapere, propterea mala lex erit, quia ille injustus atque corruptus hanc tulit. Potest ergo illi legi quae tuendorum civium causa vim hostilem eadem vi repelli jubet, sine libidine obtemperari: et de omnibus ministris, qui jure atque ordine potestatibus quibusque subjecti sunt, id dici potest. Sed illi homines lege inculpata, quomodo inculpati queant esse, non video: non enim lex eos cogit occidere, sed relinquit in potestate. Liberum eis itaque est neminem necare pro iis rebus quas inviti possunt amittere, et ob hoc amare non debent. De vita enim fortasse cuipiam sit dubium, utrum animae nullo pacto a uferatur, dum hoc corpus interimitur: sed si auferri potest, contemnenda est; si non potest, nihil metuendum. De pudicitia vero quis dubitaverit, quin ea sit in ipso animo constituta, quandoquidem virtus est? unde a violento stupratore eripi nec ipsa potest. Quidquid igitur erepturus erat ille qui occiditur, id totum in potestate nostra non est: quare quemadmodum nostrum appellandum sit, non intelligo. Quapropter legem quidem non reprehendo, quae tales permittit interfici; sed quo pacto istos defendam qui interficiunt, non invenio.
1.5.3
A. Multo minus ego invenire possum, eur hominibus defensionem quaeras, quos reos nulla lex tenet. E. Nulla fortasse, sed earum legum quae apparent, et ab hominibus leguntur: nam nescio utrum non aliqua vehementiore ac secretissima lege teneantur, si nihil rerum est quod non administret divina providentia. Quomodo enim apud eam sunt isti peccato liberi, qui pro iis rebus quas contemni oportet, humana caede polluti sunt? Videtur ergo mihi et legem istam, quae populo regendo scribitur, recte ista permittere, et divinam providentiam vindicare. Ea enim vindicanda sibi haec lex populi assumit, quae satis sint conciliandae paci hominibus imperitis, et quanta possunt per hominem regi. Illae vero culpae alias poenas aptas habent, a quibus sola mihi videtur posse liberare sapientia. A. Laudo et probo istam, quamvis inchoatam minusque perfectam, tamen fidentem et sublimia quaedam petentem distinctionem tuam. Videtur enim tibi lex ista, quae regendis civitatibus fertur, multa concedere atque impunita relinquere, quae per divinam tamen providentiam vindicantur; et recte. Neque enim quia non omnia facit, ideo quae facit improbanda sunt.
1.6.1
LIBER PRIMUS. In quo mota quaestione, Unde malum, explicatur quid sit male agere; tumque mala hominum facta ex libero voluntatis arbitrio proficisci ostenditur; quippe cum libidini, quae in omni facto malo regnat, servire mens a nullo cogatur. CAPUT VI.-- Lex aeterna moderatrix humanarum. Aeternae legis notio.
1.6.1
Sed dispiciamus diligenter; si placet, quo usque per legem istam quae populos in hac vita cohibet, malefacta ulciscenda sint: deinde quid restet, quod per divinam providentiam inevitabilius secretoque puniatur. E. Cupio, si modo perveniri possit ad tantae rei terminos: nam hoc ego infinitum puto. A. Imo adesto animo, et rationis vias pietate fretus ingredere. Nihil est enim tam arduum atque difficile, quod non Deo adjuvante planissimum atque expeditissimum fiat. In ipsum itaque suspensi atque ab eo auxilium deprecantes, quod instituimus, quaeramus. Et prius responde mihi, utrum ista lex quae litteris promulgatur, hominibus hanc vitam viventibus opituletur. E. Manifestum est: nam ex his hominibus utique populi civitatesque consistunt. A. Quid? ipsi homines et populi, ejusdemne generis rerum sunt, ut interire mutarive non possint, aeternique omnino sint? an vero mutabiles temporibusque subjecti sunt? E. Mutabile plane atque tempori obnoxium hoc genus esse quis dubitet? A. Ergo, si populus sit bene moderatus et gravis, communisque utilitatis diligentissimus custos, in quo unusquisque minoris rem privatam quam publicam pendat; nonne recte lex fertur, qua huic ipsi populo liceat creare sibi magistratus, per quos sua res, id est publica, administretur? E. Recte prorsus. A. Porro si paulatim depravatus idem populus rem privatam rei publicae praeferat, atque habeat venale suffragium, corruptusque ab eis qui honores amant, regimen in se flagitiosis consceleratisque committat; nonne item recte, si quis tunc exstiterit vir bonus, qui plurimum possit, adimat huic populo potestatem dandi honores, et in paucorum bonorum, vel etiam unius redigat arbitrium? E. Et id recte. A. Cum ergo duae istae leges ita sibi videantur esse contrariae, ut una earum honorum dandorum populo tribuat potestatem, auferat altera; et cum ista secunda ita lata sit, ut nullo modo ambae in una civitate simul esse possint; num dicemus aliquam earum injustam esse, et ferri minime debuisse? E. Nullo modo. A. Appellemus ergo istam legem, si placet, temporalem, quae quanquam justa sit, commutari tamen per tempora juste potest. E. Appellemus.
1.6.2
A. Quid? illa lex quae summa ratio nominatur, cui semper obtemperandum est, et per quam mali miseram, boni beatam vitam merentur, per quam denique illa quam temporalem vocandam diximus, recte fertur, recteque mutatur, potestne cuipiam intelligenti non incommutabilis aeternaque videri? An potest aliquando injustum esse ut mali miseri, boni autem beati sint; aut ut modestus et gravis populus ipse sibi magistratus creet, dissolutus vero et nequam ista licentia careat? E. Video hanc aeternam esse atque incommutabilem legem. A. Simul etiam te videre arbitror in illa temporali nihil esse justum atque legitimum, quod non ex hac aeterna sibi homines derivarint: nam si populus ille quodam tempore juste honores dedit, quodam rursus juste non dedit; haec vicissitudo temporalis ut justa esset, ex illa aeternitate tracta est, qua semper justum est gravem populum honores dare, levem non dare: an tibi aliter videtur? E. Assentior. A. Ut igitur breviter aeternae legis notionem, quae impressa nobis est, quantum valeo verbis explicem, ea est qua justum est ut omnia sint ordinatissima: tu si aliter existimas, prome. E. Quid tibi vera dicenti contradicam non habeo. A. Cum ergo haec sit una lex, ex qua illae omnes temporales ad homines regendos variantur, num ideo ipsa variari ullo modo potest? E. Intelligo omnino non posse: neque enim ulla vis, ullus casus, ulla rerum labes unquam effecerit ut justum non sit omnia esse ordinatissima.
1.7.1
LIBER PRIMUS. In quo mota quaestione, Unde malum, explicatur quid sit male agere; tumque mala hominum facta ex libero voluntatis arbitrio proficisci ostenditur; quippe cum libidini, quae in omni facto malo regnat, servire mens a nullo cogatur. CAPUT VII. Homo ex aeterna lege quomodo ordinatissimus disquirendum, eoque fine ostenditur scire melius esse quam vivere.
1.7.1
A. Age nunc, videamus, homo ipse quomodo in seipso sit ordinatissimus: nam ex hominibus una lege sociatis, populus constat; quae lex, ut dictum est, temporalis est. Et dic mihi utrum certissimum sit tibi vivere te. E. Hoc vero quid certius responderim? A. Quid? illud potesne dignoscere, aliud esse vivere, aliud nosse se vivere? E. Scio quidem neminem se nosse vivere, nisi viventem; sed utrum omnis vivens noverit se vivere, ignoro. A. Quam vellem ut credis, ita etiam scires pecora carere ratione; cito nostra disputatio ab ista quaestione transiret: sed quoniam nescire te dicis, longam sermocinationem moves. Neque enim talis res est, qua praetermissa pergere in ea quae intendimus, tanta connexione rationis, quanta opus esse sentio, sinamur. Dic itaque mihi, cum saepe viderimus bestias ab hominibus domitas, id est, non corpus bestiae tantum, sed et animam ita homini subjugatam, ut voluntati ejus sensu quodam et consuetudine serviat; utrum tibi ullo modo fieri posse videatur. ut bestia quaelibet immanis vel feritate vel corpore, vel etiam sensu quolibet acerrima, pari vice sibi hominem subjugare conetur, cum corpus ejus seu vi seu clam multae interimere valeant. E. Nullo modo istuc fieri posse consentio. A. Bene sane: sed item dic mihi, cum manifestum sit, viribus caeterisque officiis corporis a plurimis bestiis hominem facile superari, quaenam res sit qua homo excellit, ut nulla ei bestiarum, ipse autem multis imperare possit? an forte ipsa est quae ratio vel intelligentia dici solet? E. Non invenio aliud, quandoquidem in animo est id quo belluis antecellimus: quae si exanimes essent, dicerem nos eo praestare, quod animum habemus. Nunc vero cum et illa sint animalia, id quod eorum animis non inest ut subdantur nobis, inest autem nostris ut eis meliores simus, quoniam neque nihil, neque parvum aliquid esse cuivis apparet; quid aliud rectius, quam rationem vocaverim? A. Vide quam facile fiat Deo adjuvante, quod homines difficillimum putant. Nam ego, fateor tibi, quaestionem istam, quae, ut intelligo, terminata est, tamdiu nos retenturam putaveram, quam fortasse omnia quae dicta sunt ab ipso nostrae disputationis exordio. Quare accipe jam, ut deinde ratio connectatur: nam credo non te ignorare, id quod scire dicimus, nihil esse aliud quam ratione habere perceptum. E. Ita est. A. Qui ergo scit se vivere, ratione non caret. E. Consequens est. A. Vivunt autem bestiae, et sicut jam emicuit, rationis expertes sunt. E. Manifestum est. A. Ecce igitur jam nosti, quod te ignorare responderas, non omne quod vivit scire se vivere, quanquam omne quod se vivere sciat, vivat necessario
1.7.2
E. Non mihi est jam dubium; perge quo intenderas: aliud enim esse vivere, aliud scire se vivere, satis didici. A. Quid ergo tibi horum duorum videtur esse praestantius? E. Quid putas, nisi scientiam vitae? A. Meliorne tibi videtur vitae scientia quam ipsa vita? an forte intelligis superiorem quamdam et sinceriorem vitam esse scientiam, quam scire nemo potest, nisi qui intelligit? Intelligere autem quid est, nisi ipsa luce mentis illustrius perfectiusque vivere? Quare tu mihi, nisi fallor, non vitae aliud aliquid, sed cuidam vitae meliorem vitam praeposuisti. E. Optime omnino et cognovisti et explicasti sententiam meam: si tamen scientia mala esse nunquam potest. A. Nullo modo arbitror, nisi cum translato verbo scientiam pro experientia dicimus: experiri enim non semper bonum est; sicut experiri supplicia: illa vero quae proprie ac pure scientia nominatur, quia ratione atque intelligentia paratur, mala esse qui potest? E. Teneo et istam differentiam: persequere caetera.
1.8.1
LIBER PRIMUS. In quo mota quaestione, Unde malum, explicatur quid sit male agere; tumque mala hominum facta ex libero voluntatis arbitrio proficisci ostenditur; quippe cum libidini, quae in omni facto malo regnat, servire mens a nullo cogatur. CAPUT VIII.-- Ratio qua praecellit homo bestiis debet in ipso dominari.
1.8.1
A. Illud est quod volo dicere: hoc quidquid est, quo pecoribus homo praeponitur, sive mens, sive spiritus, sive utrumque rectius appellatur( nam utrumque in divinis Libris invenimus), si dominetur atque imperet caeteris quibuscumque homo constat, tunc esse hominem ordinatissimum. Videmus enim habere nos non solum cum pecoribus, sed etiam cum arbustis et stirpibus multa communia: namque alimentum corporis sumere, crescere, gignere, vigere, arboribus quoque tributum videmus, quae infima quadam vita continentur; videre autem atque audire, et olfactu, gustu, tactu corporalia sentire posse bestias, et acrius plerasque quam nos, cernimus et fatemur. Adde vires et valentiam firmitatemque membrorum, et celeritates facillimosque corporis motus, quibus omnibus quasdam earum superamus, quibusdam aequamur, a nonnullis etiam vincimur. Genus tamen ipsum rerum est nobis certe commune cum belluis: jam vero appetere voluptates corporis, et vitare molestias, ferinae vitae omnis actio est. Sunt alia quaedam, quae jam cadere in feras non videntur, nec tamen in homine ipso summa sunt, ut jocari et ridere: quod humanum quidem, sed infimum hominis judicat, quisquis de natura humana rectissime judicat. Deinde amor laudis et gloriae, et affectatio dominandi, quae tametsi bestiarum non sunt, non tamen earum rerum libidine bestiis meliores nos esse arbitrandum est. Nam et iste appetitus cum rationi subditus non est, miseros facit. Nemo autem cuiquam miseria se praeponendum putavit. Hisce igitur motibus animae cum ratio dominatur, ordinatus homo dicendus est. Non enim ordo rectus, aut ordo appellandus est omnino, ubi deterioribus meliora subjiciuntur: an tibi non videtur? E. Manifestum est. A. Ratio ista ergo, vel mens, vel spiritus cum irrationales animi motus regit, id scilicet dominatur in homine, cui dominatio lege debetur ea quam aeternam esse comperimus. E. Intelligo ac sequor.
1.9.1
LIBER PRIMUS. In quo mota quaestione, Unde malum, explicatur quid sit male agere; tumque mala hominum facta ex libero voluntatis arbitrio proficisci ostenditur; quippe cum libidini, quae in omni facto malo regnat, servire mens a nullo cogatur. CAPUT IX.-- Stulti et sapientis discrimen ex dominatu aut servitute mentis.
1.9.1
A. Cum ergo ita homo constitutus atque ordinatus est, nonne tibi sapiens videtur? E. Nescio alius quis mihi sapiens homo videri possit, si hic non videtur. A. Credo etiam te illud scire, plerosque homines stultos esse. E. Hoc quoque satis constat. A. At si stultus sapienti est contrarius, quoniam sapientem comperimus, quis etiam stultus sit, profecto jam intelligis. E. Cui non appareat hunc esse, in quo mens summam potestatem non habet? A. Quid igitur dicendum, cum homo ita est affectus? deesse illi mentem; an, quamvis insit, eam carere dominatu? E. Hoc potius quod ultimum subjecisti. A. Pervellem abs te audire, quibus documentis perceptum habeas, mentem inesse homini, quae suum non exserat principatum. E. Utinam tuas istas partes facere velles: nam non mihi facile est sustinere quod ingeris. A. Illud saltem facile est tibi recordari, quod paulo ante diximus, quemadmodum bestiae mansuefactae ab hominibus ac domitae serviant: quod ab eis vicissim homines, ut demonstravit ratio, paterentur nisi aliquo excellerent. Id autem non inveniebamus in corpore: ita cum in animo esse appareret, quid aliud appellandum esset quam ratio, non comperimus; quam postea et mentem et spiritum vocari recordati sumus. Sed si aliud ratio, aliud mens, constat certe nonnisi mentem uti posse ratione. Ex quo illud conficitur, eum qui rationem habet, mente carere non posse. E. Probe ista reminiscor ac teneo. A. Quid? illud credisne, domitores belluarum nisi sapientes esse non posse? Eos enim sapientes voco, quos veritas vocari jubet, id est, qui regno mentis omni libidinis subjugatione pacati sunt. E. Ridiculum est tales putare istos, quos vulgo mansuetarios nuncupant, vel etiam pastores aut bubulcos, aut aurigas, quibus omnibus domitum pecus subjectum videmus, et quorum industria indomitum subjici. A. En igitur habes documentum certissimum, quo manifestum fiat inesse mentem homini sine dominatu. His quippe inest; agunt enim talia, quae agi sine mente non possent: non tamen regnat; nam stulti sunt, neque regnum mentis nisi sapientium esse, percognitum est. E. Mirum est hoc jam fuisse a nobis in superioribus confectum, et mihi quid responderem, non potuisse in mentem venire.
1.10.1
LIBER PRIMUS. In quo mota quaestione, Unde malum, explicatur quid sit male agere; tumque mala hominum facta ex libero voluntatis arbitrio proficisci ostenditur; quippe cum libidini, quae in omni facto malo regnat, servire mens a nullo cogatur. CAPUT X.-- Mens a nullo cogitur servire libidini.
1.10.1
Sed alia contexamus. Jam enim et regnum mentis humanae humanam esse sapientiam, et eam posse etiam non regnare, compertum est. A. Putasne ista mente, cui regnum in libidines aeterna lege concessum esse cognoscimus, potentiorem esse libidinem? ego enim nullo pacto puto. Neque enim esset ordinatissimum ut impotentiora potentioribus imperarent. Quare necesse arbitror esse ut plus possit mens quam cupiditas, eo ipso quo cupiditati recte justeque dominatur. E. Ego quoque ita sentio. A. Quid? virtutem omnem num dubitamus omni vitio sic anteponere, ut virtus quanto melior atque sublimior, tanto firmior invictiorque sit? E. Quis dubitaverit? A. Nullus igitur vitiosus animus virtute armatum animum superat. E. Verissimum est. A. Jam corpore omni qualemlibet animum meliorem potentioremque esse, non te arbitror negaturum. E. Nemo id negat, qui( quod facile est) videt aut substantiam viventem non viventi, aut eam quae vitam dat ei quae accipit, esse praeferendam. A. Multo minus igitur corpus, qualecumque id sit, animum virtute praeditum vincit. E. Evidentissimum est. A. Quid? animus justus, mensque jus proprium imperiumque custodiens, num potest aliam mentem pari aequitate ac virtute regnantem, ex arce dejicere, atque libidini subjugare? E. Nullo modo; non solum propter eamdem in utraque excellentiam, sed etiam quod a justitia prior decidet, fietque vitiosa mens, quae aliam facere conabitur, eoque ipso erit infirmior.
1.10.2
A. Bene intelligis; quare illud restat ut respondeas, si potes, utrum tibi videatur rationali et sapienti mente quidquam esse praestantius. E. Nihil praeter Deum arbitror. A. Et mea ista sententia est. Sed quoniam res ardua est, neque nunc opportune quaeritur, ut ad intelligentiam veniat, quanquam robustissima teneatur fide, integra nobis sit hujus quaestionis, diligens et cauta tractatio.
1.11.1
LIBER PRIMUS. In quo mota quaestione, Unde malum, explicatur quid sit male agere; tumque mala hominum facta ex libero voluntatis arbitrio proficisci ostenditur; quippe cum libidini, quae in omni facto malo regnat, servire mens a nullo cogatur. CAPUT XI.-- Mens ex libera voluntate libidini serviens punitur juste.
1.11.1
In praesentia enim scire possumus quaecumque illa natura sit, quam menti virtute pollenti fas est excellere, injustam esse nullo modo posse. Quare ne ista quidem, tametsi habeat potestatem, coget mentem servire libidini. E. Istud prorsus nemo est qui non sine ulla cunctatione fateatur. A. Ergo relinquitur ut quoniam regnanti menti compotique virtutis, quidquid par aut praelatum est, non eam facit servam libidinis propter justitiam; quidquid autem inferius est, non possit hoc facere propter infirmitatem, sicut ea quae inter nos constiterunt docent; nulla res alia mentem cupiditatis comitem faciat, quam propria voluntas et liberum arbitrium. E. Nihil tam necessarium restare video.
1.11.1
A. Sequitur jam ut tibi videatur juste illam pro peccato tanto poenas pendere. E. Negare non possum. A. Quid igitur? Num ista ipsa poena parva existimanda est, quod ei libido dominatur, exspoliatamque virtutis opulentia, per diversa inopem atque indigentem trahit, nunc falsa pro veris approbantem, nunc etiam defensitantem, nunc improbantem quae antea probavisset, et nihilominus in alia falsa irruentem; nunc assensionem suspendentem suam, et plerumque perspicuas ratiocinationes formidantem; nunc desperantem de tota inventione veritatis, et stultitiae tenebris penitus inhaerentem; nunc conantem in lucem intelligendi, rursusque fatigatione decidentem: cum interea cupiditatum illud regnum tyrannice saeviat, et variis contrariisque tempestatibus totum hominis animum vitamque perturbet, hinc timore, inde desiderio; hinc anxietate, inde inani falsaque laetitia; hinc cruciatu rei amissae quae diligebatur, inde ardore adipiscendae quae non habebatur; hinc acceptae injuriae doloribus, inde facibus vindicandae: quaquaversum potest coarctare avaritia dissipare luxuria, addicere ambitio, inflare superbia, torquere invidia, desidia sepelire, pervicacia concitare, afflictare subjectio, et quaecumque alia innumerabilia regnum illius libidinis frequentant et exercent? possumusne tandem nullam istam poenam putare, quam, ut cernis, omnes qui non inhaerent sapientiae, necesse est perpeti?
1.11.2
E. Magnam quidem istam poenam esse judico, et omnino justam, si quis jam in sublimitate sapientiae collocatus, inde descendere ac libidini servire delegerit: sed utrum esse quisquam possit incertum est, qui haec aut voluerit facere, aut velit. Quanquam enim credamus hominem tam perfecte conditum a Deo, et in beata vita constitutum, ut ad aerumnas mortalis vitae ipse inde propria voluntate delapsus sit; tamen hoc cum firmissima fide teneam, intelligentia nondum assecutus sum: cujus rei diligentem inquisitionem, si nunc differendam putas, me invito facis.
1.12.1
LIBER PRIMUS. In quo mota quaestione, Unde malum, explicatur quid sit male agere; tumque mala hominum facta ex libero voluntatis arbitrio proficisci ostenditur; quippe cum libidini, quae in omni facto malo regnat, servire mens a nullo cogatur. CAPUT XII.-- Mortalis vitae poenas qui libidini serviunt, merito patiuntur, etiamsi sapientes nunquam fuerint.
1.12.1
Verum illud quod me maxime movet, cur hujuscemodi acerbissimas poenas patiamur nos, qui certe stulti sumus, nec sapientes unquam fuimus, ut merito haec dicamur perpeti propter desertam virtutis arcem, et electam sub libidine servitutem, quin aperias disputando, si vales, nullo modo tibi differendum esse concesserim. A. Ita istuc dicis, quasi liquido compertum habeas nunquam nos fuisse sapientes: attendis enim tempus ex quo in hanc vitam nati sumus. Sed cum sapientia in animo sit, utrum ante consortium hujus corporis alia quadam vita vixerit animus, et an aliquando sapienter vixerit, magna quaestio est, magnum secretum, et suo considerandum loco: neque ideo tamen hoc quod nunc habemus in manibus impeditur, quominus aperiatur ut potest.
1.12.2
Nam quaero abs te, sitne aliqua nobis voluntas. E. Nescio. A. Visne hoc scire? E. Et hoc nescio. A. Nihil ergo deinceps me interroges. E. Quare? A. Quia roganti tibi respondere non debeo, nisi volenti scire quod rogas. Deinde nisi velis ad sapientiam pervenire, sermo tecum de hujusmodi rebus non est habendus. Postremo meus amicus esse non poteris, nisi velis ut bene sit mihi. Jam vero de te tu ipse videris, utrum tibi voluntas nulla sit beatae vitae tuae. E. Fateor, negari non potest habere nos voluntatem: perge jam, videamus quid hinc conficias. A. Faciam: sed dic etiam prius, utrum et bonam voluntatem te habere sentias. E. Quid est bona voluntas? A. Voluntas qua appetimus recte honesteque vivere, et ad summam sapientiam pervenire. Modo tu vide utrum rectam honestamque non appetas vitam, aut esse sapiens non vehementer velis, aut certe negare audeas, cum haec volumus, nos habere voluntatem bonam. E. Nihil horum nego, et propterea me non solum voluntatem, sed etiam bonam voluntatem jam habere confiteor. A. Quanti pendis, oro te, hanc voluntatem? Numquidnam ei ulla ex parte divitias, aut honores, aut voluptates corporis, aut haec simul omnia conferenda arbitraris? E. Averterit Deus istam sceleratam dementiam. A. Parumne ergo gaudendum est habere nos quiddam in animo, hanc ipsam dico bonam voluntatem, in cujus comparatione abjectissima sint ea quae commemoravimus, pro quibus adipiscendis multitudinem videmus hominum nullos labores, nulla pericula recusare? E. Gaudendum vero, ac plurimum. A. Quid? hoc gaudio qui non fruuntur, parvo damno eos affectos putas tanti boni? E. Imo maximo.
1.12.3
A. Vides igitur jam, ut existimo, in voluntate nostra esse constitutum, ut hoc vel fruamur vel careamus tanto et tam vero bono. Quid enim tam in voluntate, quam ipsa voluntas sita est? Quam quisque cum habet bonam, id certe habet quod terrenis omnibus regnis, voluptatibusque omnibus corporis longe anteponendum sit. Quisquis autem non habet, caret profecto illa re, quam praestantiorem omnibus bonis in potestate nostra non constitutis, sola illi voluntas per seipsam daret. Itaque cum se ipse miserrimum judicet, si amiserit gloriosam famam, ingentes opes, et quaelibet corporis bona; tu eum non miserrimum judicabis, etiamsi talibus abundet omnibus, cum iis inhaeret quae amittere facillime potest, neque dum vult habet, caret autem bona voluntate, quae nec comparanda est cum istis, et cum sit tam magnum bonum, velle solum opus est, ut habeatur? E. Verissimum est. A. Jure igitur ac merito stulti homines, tametsi nunquam fuerunt sapientes( hoc enim dubium et occultissimum est), hujuscemodi afficiuntur miseria. E. Assentior.
1.13.1
LIBER PRIMUS. In quo mota quaestione, Unde malum, explicatur quid sit male agere; tumque mala hominum facta ex libero voluntatis arbitrio proficisci ostenditur; quippe cum libidini, quae in omni facto malo regnat, servire mens a nullo cogatur. CAPUT XIII.-- Voluntate vitam beatam, voluntate miseram degimus.
1.13.1
A. Considera nunc utrum tibi videatur esse prudentia appetendarum et vitandarum rerum scientia. E. Videtur. A. Quid? fortitudo nonne illa est animae affectio, qua omnia incommoda et damna rerum non in nostra potestate constitutarum contemnimus? E. Ita existimo. A. Porro temperantia est affectio coercens et cohibens appetitum ab iis rebus quae turpiter appetuntur: an tu aliter putas? E. Imo ita ut dicis sentio. A. Jam justitiam quid dicamus esse, nisi virtutem qua sua cuique tribuuntur? E. Nulla mihi alia justitiae notio est. A. Quisquis ergo bonam habens voluntatem, de cujus excellentia jam diu loquimur, hanc unam dilectione amplexetur, qua interim melius nihil habet, hac sese oblectet, hac denique perfruatur et gaudeat, considerans eam et judicans quanta sit, quamque invito illi eripi vel surripi nequeat; num dubitare poterimus istum adversari rebus omnibus, quae huic uni bono inimicae sunt? E. Necesse est omnino ut adversetur. A. Nullane hunc putamus praeditum esse prudentia, qui hoc bonum appetendum, et vitanda ea quae huic inimica sunt videt? E. Nullo modo mihi videtur hoc posse quisquam sine prudentia. A. Recte: sed cur non huic etiam fortitudinem tribuamus? Illa quippe omnia quae in potestate nostra non sunt, amare iste ac plurimi aestimare non potest. Mala enim voluntate amantur, cui tanquam inimicae charissimo suo bono resistat necesse est. Cum autem non amat haec, non dolet amissa, et omnino contemnit; quod opus esse fortitudinis, dictum atque concessum est. E. Tribuamus sane: non enim intelligo quem fortem verius appellare possim, quam eum qui rebus iis quas neque ut adipiscamur, neque ut obtineamus in nobis situm est, aequo et tranquillo animo caret; quod hunc necessario facere compertum est. A. Vide jam nunc utrum ab eo temperantiam alienare possimus, cum ea sit virtus quae libidines cohibet. Quid autem tam inimicum bonae voluntati est quam libido? Ex quo profecto intelligis istum bonae voluntatis suae amatorem resistere omni modo, atque adversari libidinibus, et ideo jure temperantem vocari. E. Perge; assentior. A. Justitia restat, quae quomodo desit huic homini, non sane video. Qui enim habet et diligit voluntatem bonam, et obsistit eis, ut dictum est, quae huic inimica sunt, male cuiquam velle non potest. Sequitur ergo ut nemini faciat injuriam; quod nullo pacto potest, nisi qui sua cuique tribuerit: hoc autem ad justitiam pertinere cum dicerem, approbasse te, ut puto, meministi. E. Ego vero memini et fateor in hoc homine, qui suam bonam voluntatem magni pendit et diligit, omnes quatuor virtutes quae abs te paulo ante, me assentiente, descriptae sunt, esse compertas.
1.13.2
A. Quid igitur impedit cur hujus vitam non concedamus esse laudabilem? E. Nihil prorsus; imo hortantur vel etiam cogunt omnia. A. Quid? vitam miseram potesne ullo modo non judicare fugiendam? E. Et magnopere quidem judico, nihilque aliud agendum existimo. A. At laudabilem non fugiendam profecto putas. E. Quin etiam appetendam sedulo existimo. A. Non ergo misera est quae laudabilis vita est. E. Hoc utique sequitur. A. Nihil jam, quantum opinor, difficile tibi ut assentiaris relinquitur, eam scilicet quae misera non est, beatam esse vitam. E. Manifestissimum est. A. Placet igitur beatum esse hominem dilectorem bonae voluntatis suae, et prae illa contemnentem quodcumque aliud bonum dicitur, cujus amissio potest accidere etiam cum voluntas tenendi manet. E. Quidni placeat, quo superiora quae concessimus, necessario trahunt? A. Bene intelligis: sed dic, quaeso, nonne bonam voluntatem suam diligere, et tam magni aestimare quam dictum est, etiam ipsa bona voluntas est? E. Verum dicis. A. At si hunc beatum recte judicamus, nonne recte miserum, qui contrariae voluntatis est? E. Rectissime. A. Quid ergo causae est cur dubitandum putemus, etiamsi nunquam antea sapientes fuimus, voluntate nos tamen laudabilem et beatam vitam, voluntate turpem ac miseram mereri ac degere? E. Fateor huc certis et minime negandis rebus esse perventum.
1.13.3
A. Vide etiam aliud: nam credo te memoria tenere quam dixerimus esse bonam voluntatem: opinor enim, ea dicta est qua recte atque honeste vivere appetimus. E. Ita memini. A. Hanc igitur voluntatem, si bona itidem voluntate diligamus atque amplectamur, rebusque omnibus quas retinere non quia volumus possumus, anteponamus; consequenter illae virtutes, ut ratio docuit, animum nostrum incolent, quas habere idipsum est recte honesteque vivere. Ex quo conficitur ut quisquis recte honesteque vult vivere, si id se velle prae fugacibus bonis velit, assequatur tantam rem tanta facilitate, ut nihil aliud ei quam ipsum velle sit habere quod voluit. E. Vere tibi dico, vix me contineo quin exclamem laetitia, repente mihi oborto tam magno, et tam in facili constituto bono. A. Atqui hoc ipsum gaudium, quod hujus boni adeptione gignitur, cum tranquille et quiete atque constanter erigit animum, beata vita dicitur: nisi tu putas aliud esse beate vivere, quam veris bonis certisque gaudere. E. Ita sentio.
1.14.1
LIBER PRIMUS. In quo mota quaestione, Unde malum, explicatur quid sit male agere; tumque mala hominum facta ex libero voluntatis arbitrio proficisci ostenditur; quippe cum libidini, quae in omni facto malo regnat, servire mens a nullo cogatur. CAPUT XIV.-- Cur ergo pauci evadant beati, cum omnes esse velint.
1.14.1
A. Recte: sed censesne quemquam hominum non omnibus modis velle atque optare vitam beatam? E. Quis dubitat omnem hominem velle? A. Cur igitur eam non adipiscuntur omnes? Dixeramus enim atque convenerat inter nos, voluntate illam mereri homines, voluntate etiam miseram, et sic mereri ut accipiant: nunc vero existit nescio quae repugnantia, et nisi diligenter dispiciamus, perturbare nititur superiorem tam evigilatam firmamque rationem. Quomodo enim voluntate quisque miseram vitam patitur, cum omnino nemo velit misere vivere? Aut quomodo voluntate beatam vitam consequitur homo, cum tam multi miseri sint, et beati omnes esse velint? An eo evenit, quod aliud est velle bene aut male, aliud mereri aliquid per bonam vel malam voluntatem? Nam illi qui beati sunt, quos etiam bonos esse oportet, non propterea sunt beati, quia beate vivere voluerunt; nam hoc volunt etiam mali: sed quia recte, quod mali nolunt. Quamobrem nihil mirum est quod miseri homines non adipiscuntur quod volunt, id est, beatam vitam. Illud enim cui comes est, et sine quo ea nemo dignus est, nemoque assequitur, recte scilicet vivere, non itidem volunt. Hoc enim aeterna lex illa, ad cujus considerationem redire jam tempus est, incommutabili stabilitate firmavit, ut in voluntate meritum sit; in beatitate autem et miseria praemium atque supplicium. Itaque cum dicimus voluntate homines esse miseros, non ideo dicimus, quod miseri esse velint, sed quod in ea voluntate sunt, quam etiam eis invitis miseria sequatur necesse est. Quare non repugnat superiori rationi, quod volunt omnes beati esse, nec possunt; non enim volunt omnes recte vivere, cui uni voluntati vita beata debetur: nisi quid habes adversus haec dicere. E. Ego vero nihil.
1.15.1
LIBER PRIMUS. In quo mota quaestione, Unde malum, explicatur quid sit male agere; tumque mala hominum facta ex libero voluntatis arbitrio proficisci ostenditur; quippe cum libidini, quae in omni facto malo regnat, servire mens a nullo cogatur. CAPUT XV.-- Lex aeterna, lex temporalis in quos et quantum valeant.
1.15.1
Sed videamus jam quomodo haec ad propositam illam quaestionem de duabus legibus referantur. A. Fiat: sed dic mihi prius, utrum qui recte vivere diligit, eoque ita delectatur, ut non solum ei rectum sit, sed etiam dulce atque jucundum, amet hanc legem, habeatque charissimam, qua videt tributam esse bonae voluntati beatam vitam, malae miseram? E. Amat omnino ac vehementer: nam istam ipsam sequens ita vivit. A. Quid? cum hanc amat, mutabile aliquid amat ac temporale, an stabile ac sempiternum? E. Aeternum sane atque incommutabile. A. Quid illi qui in mala voluntate perseverantes, nihilominus beati esse cupiunt? possuntne amare istam legem, qua talibus hominibus miseria merito rependitur? E. Nullo modo, arbitror. A. Nihilne amant aliud? E. Imo plurima; ea scilicet in quibus adipiscendis vel retinendis mala voluntas illa persistit. A. Opinor te dicere divitias, honores, voluptates, et pulchritudinem corporis, caeteraque omnia quae possunt et volentes non adipisci, et amittere inviti. E. Ista ipsa sunt. A. Num haec aeterna esse censes, cum temporis volubilitati videas obnoxia? E. Quis hoc vel dementissimus senserit? A. Cum igitur manifestum sit alios esse homines amatores rerum aeternarum, alios temporalium, cumque duas leges esse convenerit, unam aeternam, aliam temporalem; si quid aequitatis sapis, quos istorum judicas aeternae legi, quos temporali esse subdendos? E. Puto in promptu esse quod quaeris: nam beatos illos ob amorem ipsorum aeternorum sub aeterna lege agere existimo; miseris vero temporalis imponitur. A. Recte judicas, dummodo illud inconcussum teneas, quod apertissime jam ratio demonstravit, eos qui temporali legi serviunt, non esse posse ab aeterna liberos; unde omnia quae justa sunt, justeque variantur, exprimi diximus: eos vero qui legi aeternae per bonam voluntatem haerent, temporalis legis non indigere, satis, ut apparet, intelligis. E. Teneo quod dicis.
1.15.2
A. Jubet igitur aeterna lex avertere amorem a temporalibus, et eum mundatum convertere ad aeterna. E. Jubet vero. A. Quid deinde censes temporalem jubere, nisi ut haec quae ad tempus nostra dici possunt, quando eis homines cupiditate inhaerent, eo jure possideant, quo pax et societas humana servetur, quanta in his rebus servari potest? Ea sunt autem: primo, hoc corpus, et ejus quae vocantur bona, ut integra valetudo, acumen sensuum, vires, pulchritudo, et si qua sunt caetera, partim necessaria bonis artibus, et ideo pluris pensanda, partim viliora. Deinde libertas, quae quidem nulla vera est, nisi beatorum, et legi aeternae adhaerentium: sed eam nunc libertatem commemoro, qua se liberos putant qui dominos homines non habent, et quam desiderant ii qui a dominis hominibus manumitti volunt. Deinde parentes, fratres, conjux, liberi, propinqui, affines, familiares, et quicumque nobis aliqua necessitudine adjuncti sunt. Ipsa denique civitas, quae parentis loco haberi solet; honores etiam et laudes, et ea quae dicitur gloria popularis. Ad extremum pecunia, quo uno nomine continentur omnia quorum jure domini sumus, et quorum vendendorum aut donandorum habere potestatem videmur. Horum omnium quemadmodum lex illa sua cuique distribuat, difficile et longum est explicare, et plane ad id quod proposuimus non necessarium. Satis est enim videre non ultra porrigi hujus legis potestatem in vindicando, quam ut haec vel aliquid horum adimat atque auferat ei quem punit. Metu coercet ergo, et ad id quod vult, torquet ac retorquet miserorum animos, quibus regendis accommodata est. Dum enim haec amittere timent, tenent in his utendis quemdam modum aptum vinculo civitatis, qualis ex hujuscemodi hominibus constitui potest. Non autem ulciscitur peccatum cum amantur ista, sed cum aliis per improbitatem auferuntur. Quamobrem vide utrum jam perventum sit ad id quod infinitum putabas. Institueramus enim quaerere, quatenus habeat jus ulciscendi ea lex qua populi terreni civitatesque gubernantur. E. Video perventum.
1.15.3
A. Vides ergo etiam illud, quod poena non esset, sive quae per injuriam, sive quae per talem vindictam infertur hominibus, si eas res quae invito auferri possunt, non amarent? E. Id quoque video. A. Cum igitur eisdem rebus alius male, alius bene utatur; et is quidem qui male, amore his inhaereat atque implicetur, scilicet subditus eis rebus quas ei subditas esse oportebat, et ea bona sibi constituens, quibus ordinandis beneque tractandis ipse esse utique deberet bonum: ille autem qui recte his utitur, ostendat quidem bona esse, sed non sibi; non enim eum bonum melioremve faciunt, sed ab eo potius fiunt: et ideo non eis amore agglutinetur, neque velut membra sui animi faciat, quod fit amando, ne cum resecari coeperint, eum cruciatu ac tabe foedent; sed eis totus superferatur, et habere illa atque regere, cum opus est, paratus, et amittere ac non habere paratior: cum ergo haec ita sint, num aut argentum et aurum propter avaros accusandum putas, aut cibos propter voraces, aut vinum propter ebriosos, aut muliebres formas propter scortatores et adulteros, atque hoc modo caetera, cum praesertim videas et igne bene uti medicum, et pane scelerate veneficum? E. Verissimum est, non res ipsas, sed homines qui eis male utuntur esse culpandos.
1.16.1
LIBER PRIMUS. In quo mota quaestione, Unde malum, explicatur quid sit male agere; tumque mala hominum facta ex libero voluntatis arbitrio proficisci ostenditur; quippe cum libidini, quae in omni facto malo regnat, servire mens a nullo cogatur. CAPUT XVI.-- Epilogus tractatae quaestionis.
1.16.1
A. Recte: sed quoniam et quid valeat aeterna lex, ut opinor, videre jam coepimus, et quantum lex temporalis in vindicando progredi possit, inventum est; et rerum duo genera, aeternarum et temporalium, duoque rursus hominum, aliorum aeternas, aliorum temporales sequentium et diligentium, satis aperteque distincta sunt: quid autem quisque sectandum et amplectendum eligat, in voluntate esse positum constitit; nullaque re de arce dominandi, rectoque ordine mentem deponi, nisi voluntate: et est manifestum, non rem ullam, cum ea quisque male utitur, sed ipsum male utentem esse arguendum: referamus nos, si placet, ad quaestionem in exordio hujus sermonis propositam, et videamus utrum soluta sit; nam quaerere institueramus quid sit male facere, et propter hoc omnia quae dicta sunt, diximus. Quocirca licet nunc animadvertere et considerare, utrum sit aliud male facere, quam neglectis rebus aeternis, quibus per seipsam mens fruitur, et per seipsam percipit, et quas amans amittere non potest, temporalia et quae per corpus hominis partem vilissimam sentiuntur, et nunquam esse certa possunt, quasi magna et miranda sectari. Nam hoc uno genere omnia malefacta, id est peccata, mihi videntur includi. Tibi autem quid videatur, exspecto cognoscere.
1.16.2
E. Est ita ut dicis, et assentior, omnia peccata hoc uno genere contineri, cum quisque avertitur a divinis vereque manentibus, et ad mutabilia atque incerta convertitur. Quae quanquam in ordine suo recte locata sint, et suam quamdam pulchritudinem peragant; perversi tamen animi est et inordinati, eis sequendis subjici, quibus ad nutum suum ducendis potius divino ordine ac jure praelatus est. Et illud simul mihi videre jam videor absolutum atque compertum, quod post illam quaestionem, quid sit male facere, deinceps quaerere institueramus, unde male faciamus. Nisi enim fallor, ut ratio tractata monstravit, id facimus ex libero voluntatis arbitrio. Sed quaero utrum ipsum liberum arbitrium, quo peccandi facultatem habere convincimur, oportuerit nobis dari ab eo qui nos fecit. Videmur enim non fuisse peccaturi, si isto careremus; et metuendum est ne hoc modo Deus etiam malefactorum nostrorum auctor existimetur. A. Nullo modo istuc timueris: sed ut diligentius requiratur, aliud tempus sumendum est. Nam haec sermocinatio modum terminumque jam desiderat; qua velim credas magnarum abditarumque rerum inquirendarum quasi fores esse pulsatas. In quarum penetralia cum Deo duce venire coeperimus, judicabis profecto quantum inter hanc disputationem, et eas quae sequuntur intersit, quantumque illae praestent, non modo investigationis sagacitate, sed etiam majestate rerum, et clarissima luce veritatis: pietas tantum adsit, ut nos divina providentia cursum quem instituimus, tenere et perficere permittat. E. Cedo voluntati tuae, et ei meam judicio et voto libentissime adjungo.