Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Augustinus Hipponensis354-430
De musica
Musi 4.11.1
Choose a text More by Augustine of Hippo
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
7291 Demus
4.11.1.1
LIBER QUARTUS. Continuatur tractatio de metro. CAPUT XI.-- Iambus post dichorium male ponitur.
4.11.1.1
M. Imo non ego, sed tu, cum aurem ad judicandum adhibueris: nam quaero a te, utrum cum dico et plaudo istud metrum, Verus optimus; et hoc, Verus optimorum; et hoc, Veritatis inops: tam jucunde hoc tertium quam illa superiora tuus sensus accipiat; quod ea repetendo, et cum debitis silentiis plaudendo facile judicabit. D. Manifestum est quod jucunde illa, hoc injucunde accipiat. M. Non ergo recte post dichorium iambus ponitur. D. Ita est. M. Recte autem poni posse post caeteros assentitur quisquis haec metra cum disciplina interponendorum silentiorum repetierit.
4.11.1.2
D. Sentio quod dicis, et approbo. M. Vide etiam utrum te nihil offendat, cum interposito duorum temporum silentio, hoc metrum repetitum inaequale pergit. Num enim ita sonet ut ista? Veraces regnant. Sapientes regnant. Veriloqui regnant. Prudentia regnat. Boni in bonis regnant. Pura cuncta regnant.
4.11.1.3
D. Imo haec aequaliter et suaviter, illud autem absurde. M. Hoc ergo tenebimus in metris sex temporum pedum, dichorium iambo, antispastum spondeo male claudi. D. Tenebimus sane.

Intertext edge

Open linked passage

Note