De nuptiis et concupiscentia
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo">
—
⋯
Original / primary: 7478 Denuetc
2.1
In subsequentem librum
2.1
Augustinus in praefatione Operis Imperfecti contra Julianum.
2.2
Scripsi librum ad comitem Valerium, cujus libri titulus est, De Nuptiis et Concupiscentia: eo quod ad illum pervenisse cognoveram, dicere Pelagianos, damnatores nos esse nuptiarum. Denique in illo opere, nuptiarum bonum a concupiscentiae carnalis malo, quo bene utitur pudicitia conjugalis, quali potui disputatione discrevi. Quo libro accepto, memoratus vir illustris misit mihi in chartula nonnullas sententias decerptas ex opere Juliani haeretici Pelagiani( in quo opere libris quatuor respondisse sibi visus est illi uni meo, quem de Nuptiis et Concupiscentia me scripsisse memoravi), missas sibi a nescio quo, qui eas, ut voluit, ex primo Juliani libro decerpendas curavit: quibus ut quantocius responderem, idem Valerius poposcit. Et factum est ut sub eodem titulo etiam secundum librum scriberem, contra quem Julianus alios octo nimia loquacitate conscripsit.
2.3
Idem in epistola CCVII, ad Claudium.
2.4
Quisquis ergo et illum secundum librum meum ad comitem identidem Valerium, sicut primum, conscriptum legit, noverit me in quibusdam non respondisse Juliano; sed ei potius, qui de libris ejus illa selegit, et non ita posuit ut invenit, sed aliquantum putavit esse mutanda, fortasse ut eo modo quasi sua faceret, quae aliena esse constaret.