De peccatorum meritis et remissione
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo">
—
⋯
Original / primary: 7479 Depemee
2.1
LIBER SECUNDUS.
2.1
Disputat Augustinus contra eos qui dicunt, quod in hac vita sint, fuerint, et futuri sint homines nullum habentes omnino peccatum: qua de re propositis quatuor quaestionibus docet primo, hominem in hac vita sine peccato esse posse per Dei gratiam et liberum ipsius arbitrium. Postea probat non esse tamen quemquam in hac vita degentem sine ullo prorsus peccato. Tertio, ideo non esse, quia nemo est qui tantum velit, quantum res exigit, dum vel latet quod justum est, vel facere non delectat. Quarto loco, nullum prorsus, excepto uno Mediatore Christo, vel esse, vel fuisse, vel futurum esse hominem ab omni peccato immunem.
2.1.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT PRIMUM.
2.1.1
Quid hactenus peractum, quidve hoc libro tractandum. De Baptismo parvulorum, Marcelline charissime, quod non solum eis ad regnum Dei, verum etiam ad salutem vitamque aeternam adipiscendam detur, quam sine Dei regno, et sine Christi salvatoris societate, in quam nos suo sanguine redemit, habere nullus potest, priore libro satis, ut arbitror, disputavimus. In hoc autem, vivatne aliquis in hoc saeculo, vel vixerit, victurusve sit sine ullo omnino peccato, excepto uno Mediatore Dei et hominum homine Christo Jesu, qui dedit semetipsum redemptionem pro omnibus, quanta ipse donat diligentia vel facultate, disserendum enodandumque suscepi: cui disputationi si se identidem aliqua necessitate vel opportunitate inseruerit quaestio de Baptismo vel peccato parvulorum, mirandum non erit, nec defugiendum ut eis locis ad omnia quae responsionem nostram flagitant, sicut valemus respondeamus.
2.2.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT II.
2.2.1
Libero arbitrio quidam nimium tribuunt. Ignorantia et infirmitas. Hujus autem quaestionis solutio de hominis vita sine ulla subreptione vel praeoccupatione peccati, propter quotidianas etiam nostras orationes maxime necessaria est. Sunt enim quidam tantum praesumentes de libero humanae voluntatis arbitrio, ut ad non peccandum nec adjuvandos nos divinitus opinentur, semel ipsi naturae nostrae concesso liberae voluntatis arbitrio. Unde fit consequens ut nec orare debeamus ne intremus in tentationem, hoc est, ne tentatione vincamur, vel cum fallit et praeoccupat nescientes, vel cum premit atque urget infirmos. Quam sit autem noxium, et saluti nostrae, quae in Christo est, perniciosum atque contrarium, ipsique religioni qua imbuti sumus, et pietati qua Deum colimus, quam vehementer adversum, ut pro tali accipiendo beneficio Dominum non rogemus, atque in ipsa oratione dominica, Ne nos inferas in tentationem, frustra positum existimemus, verbis explicare non possumus.
2.3.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT III.
2.3.1
Quomodo Deus nihil praecipit impossibile. Opera misericordiae remedia sunt ad abolenda peccata. Acute autem sibi videntur dicere, quasi nostrum hoc ullus ignoret, quod« si nolumus, non peccamus; nec praeciperet Deus homini, quod esset humanae impossibile voluntati.» Sed hoc non vident, quod ad nonnulla superanda, vel quae male cupiuntur, vel quae male metuuntur, magnis aliquando et totis viribus opus est voluntatis, quas nos non perfecte in omnibus adhibituros praevidit, qui per prophetam veridice dici voluit, Non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Tales itaque nos futuros Dominus praevidens, quaedam salubria remedia contra reatum et vincula peccatorum etiam post Baptismum dare ac valere dignatus est, opera scilicet misericordiae, cum ait, Dimittite, et dimittetur vobis; date, et dabitur vobis. Quis enim cum aliqua spe adipiscendae salutis aeternae de hac vita emigraret, manente illa sententia, quod quicumque totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus; nisi post paululum sequeretur, Sic loquimini, et sic facite, tanquam per legem libertatis incipientes judicari. Judicium enim sine misericordia illi qui non facit misericordiam. Superexaltat autem misericordia judicio?
2.4.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT IV.
2.4.1
Concupiscentia quatenus in nobis. Baptizatis non ipsa concupiscentia, sed solus in eam consensus nocet. Concupiscentia igitur tanquam lex peccati manens in membris corporis mortis hujus, cum parvulis nascitur, in parvulis baptizatis a reatu solvitur, ad agonem relinquitur, ante agonem mortuos nulla damnatione persequitur: parvulos non baptizatos reos innectit, et tanquam irae filios, etiamsi parvuli moriantur, ad condemnationem trahit. In grandibus autem baptizatis, in quibus jam ratione utentibus quidquid eidem concupiscentiae mens ad peccandum consentit, propriae voluntatis est; deletis peccatis omnibus, soluto etiam reatu, quo vinctos originaliter detinebat, ad agonem interim manet, non sibi ad illicita consentientibus nihil omnino nocitura, donec absorbeatur mors in victoriam, et pace perfecta nihil quod vincatur existat. Consentientes autem sibi ad illicita reos tenet, et nisi per medicinam poenitentiae et opera misericordiae per coelestem sacerdotem pro nobis interpellantem sanentur, ad secundam mortem damnationemque perducit. Propter hoc et Dominus orare nos docens, inter caetera monuit ut dicamus, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; et ne nos inferas in tentationem, sed libera nos a malo. Manet enim malum in carne nostra, non natura in qua divinitus creatus est homo, sed vitio quo voluntate prolapsus est, ubi amissis viribus, non ea qua vulneratus est, voluntatis facilitate sanatur. De hoc malo dicit Apostolus: Scio quoniam non habitat in carne mea bonum. Cui malo non obedire praecipit, cum dicit: Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ad obediendum desideriis ejus. Si ergo his desideriis concupiscentiae carnis illicita voluntatis inclinatione consensimus, ad hoc sanandum dicimus, Dimitte nobis debita nostra: adhibentes remedium ex opere misericordiae, in eo quod addimus, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Ut autem non ei consentiamus, deprecamur adjutorium dicentes, Et ne nos inferas in tentationem:[ vel, sicut nonnulli codices habent, ne nos inducas in tentationem.] Non quod ipse Deus tali tentatione aliquem tentet; Nam Deus intentator malorum est, ipse autem neminem tentat: sed ut si forte tentari coeperimus a concupiscentia nostra, adjutorio ejus non deseramur, ut in eo possimus vincere, ne abstrahamur illecti. Deinde addimus quod perficietur in fine, cum absorbebitur mortale a vita: Sed libera nos a malo. Tunc enim nulla erit talis concupiscentia, cum qua certare, et cui non consentire jubeamur. Sic ergo totum hoc in tribus beneficiis positum breviter peti potest: Ignosce nobis ea in quibus sumus abstracti a concupiscentia, adjuva ne abstrahamur a concupiscentia, aufer a nobis concupiscentiam.
2.5.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT V.
2.5.1
Voluntas hominis eget ope Dei. Ad peccandum namque non adjuvamur a Deo: justa autem agere vel justitiae praeceptum omni ex parte implere non possumus, nisi adjuvemur a Deo. Sicut enim corporis oculus non adjuvatur a luce, ut ab eadem luce clausus aversusve discedat; ut autem videat adjuvatur ab ea, neque hoc omnino nisi illa adjuverit, potest: ita Deus, qui lux est hominis interioris, adjuvat nostrae mentis obtutum, ut non secundum nostram, sed secundum ejus justitiam boni aliquid operemur. Si autem ab illo avertimur, nostrum est; et tunc secundum carnem sapimus, tunc concupiscentiae carnis ad illicita consentimus. Conversos ergo Deus adjuvat, aversos deserit. Sed etiam ut convertamur, ipse adjuvat: quod certe oculis corporis lux ista non praestat. Cum ergo nobis jubet dicens, Convertimini ad me, et convertar ad vos; nosque illi dicimus, Converte nos, Deus sanitatum nostrarum; et, Deus virtutum, converte nos: quid aliud dicimus, quam, Da quod jubes? Cum jubet dicendo, Intelligite ergo, qui insipientes estis in populo; et nos illi dicimus, Da mihi intellectum, ut discam mandata tua: quid aliud dicimus, quam, Da quod jubes? Cum jubet dicendo, Post concupiscentias tuas non eas; nosque dicimus, Scimus quia nemo potest esse continens, nisi Deus det: quid aliud dicimus, quam, Da quod jubes? Cum jubet dicendo, Facite justitiam; nosque dicimus, Doce me justificationes tuas: quid aliud dicimus, quam, Da quod jubes? Item cum dicit, Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur: a quo debemus petere cibum potumque justitiae, nisi ab illo qui esurientibus eam et sitientibus promittit ejus saturitatem?
2.5.2
Repellamus itaque ab auribus et mentibus nostris eos qui dicunt, accepto semel liberae voluntatis arbitrio, nec orare nos debere, ut Deus nos adjuvet, ne peccemus. Talibus enim tenebris nec pharisaeus ille caecabatur, qui quamvis in hoc erraret, quod sibi addendum ad justitiam nihil putabat, seque arbitrabatur ejus plenitudine saturatum; Deo tamen gratias agebat, quod non esset sicut caeteri homines, injusti, raptores, adulteri, sicut ille publicanus; quod bis in sabbato jejunaret, quod omnium quae possidebat, decimas daret. Nihil sibi addi ad justitiam jam petebat: sed tamen ex iis quae habebat, gratias Deo agendo, ab illo se accepisse omnia fatebatur: et tamen improbatus est, et quia veluti saturatus nihil de alimentis justitiae jam rogabat accipere, et quod eam publicano esurienti ac sitienti se velut insultans praeferre gestiebat. Quid ergo illis fiet, qui etsi fateantur se non habere, vel non plenam habere justitiam; tamen a se ipsis habendam, non a suo Creatore, ubi horreum ejus et fons ejus est, deprecandam esse praesumunt? Nec ideo tamen solis de hac re votis agendum est, ut non subinferatur adnitendo etiam nostrae efficacia voluntatis. Adjutor enim noster Deus dicitur, nec adjuvari potest, nisi qui etiam aliquid sponte conatur. Quia non sicut in lapidibus insensatis, aut sicut in eis in quorum natura rationem voluntatemque non condidit, salutem nostram Deus operatur in nobis. Cur autem illum adjuvet, illum non adjuvet; illum tantum, illum autem non tantum; istum illo, illum isto modo; penes ipsum est et aequitatis tam secretae ratio, et excellentia potestatis.
2.6.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT VI.
2.6.1
Quatuor de justitiae perfectione quaestiones. Prima quaestio, an homo sine peccato possit esse in hac vita. Nam qui dicunt esse posse in hac vita hominem sine peccato, non est eis continuo incauta temeritate obsistendum. Si enim esse posse negaverimus, et hominis libero arbitrio, qui hoc volendo appetit, et Dei virtuti vel misericordiae, qui hoc adjuvando efficit, derogabimus. Sed alia quaestio est, utrum esse possit; alia, utrum sit; alia, si non est cum possit esse, cur non sit; alia utrum qui omnino nunquam ullum peccatum habuerit, non solum quisquam sit, verum etiam potuerit aliquando esse vel possit. In hac quadripartita propositione quaestionum si a me quaeratur, utrum homo sine peccato possit esse in hac vita; confitebor posse per Dei gratiam et liberum ejus arbitrium: ipsum quoque liberum arbitrium ad Dei gratiam, hoc est, ad Dei dona pertinere non ambigens, nec tantum ut sit, verum etiam ut bonum sit, id est, ad facienda mandata Domini convertatur; atque ita Dei gratia non solum ostendat quid faciendum sit, sed adjuvet etiam ut possit fieri quod ostenderit, Quid enim habemus quod non accepimus? Unde et Jeremias dicit: Scio, Domine, quia non est in homine via ejus, nec viri est ut ambulet et dirigat gressus suos. Hinc et in Psalmis cum quidam dixisset Deo, Tu praecepisti mandata tua custodiri nimis; continuo non de se praesumpsit, sed optavit ut faceret: Utinam, inquit, dirigantur viae meae ad custodiendas justificationes tuas: tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. Quis autem optat quod in potestate sic habet, ut ad faciendum nullo indigeat adjumento? A quo autem id optet, quia non a fortuna, vel a fato, vel a quolibet alio praeter Deum, in consequentibus satis ostendens: Itinera mea, inquit, dirige secundum verbum tuum, et non dominetur mihi omnis iniquitas. Ab hujus exsecrandae dominationis servitute liberantur, quibus Dominus Jesus[ eum recipientibus], dedit potestatem filios Dei fieri. Ab ista horrenda dominatione liberandi fuerant, quibus dicit, Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis. His atque hujusmodi aliis innumerabilibus testimoniis dubitare non possum, nec Deum aliquid impossibile homini praecepisse, nec Deo ad opitulandum et adjuvandum, quo fiat quod jubet, impossibile aliquid esse. Ac per hoc potest homo, si velit, esse sine peccato, adjutus a Deo.
2.7.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT VII.
2.7.1
Secunda quaestio, an sit aliquis homo sine peccato in hac vita. Si autem quod secundo loco posueram, quaeratur utrum sit, esse non credo. Magis enim credo Scripturae dicenti, Ne intres in judicium cum servo tuo, quoniam non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Et ideo misericordia Dei opus est, quae superexaltat judicio, quae illi non erit qui non facit misericordiam. Et quod propheta cum diceret, Dixi, Pronuntiabo adversus me delictum meum Domino, et tu dimisisti impietatem cordis mei; continuo subjunxit, Pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno. Non ergo omnis peccator, sed omnis sanctus: vox enim sanctorum est, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est. Unde in ejusdem apostoli Apocalypsi, illa centum quadraginta et quatuor millia sanctorum, qui se cum mulieribus non coinquinaverunt, virgines enim permanserunt; et non est inventum in ore eorum mendacium, quia irreprehensibiles sunt; profecto ideo irreprehensibiles sunt, quia se ipsos veraciter reprehenderunt: et ideo non est inventum in ore eorum mendacium, quia si dicerent se peccatum non habere, se ipsos deciperent, et veritas in eis non esset; et utique mendacium esset, ubi veritas non esset: quoniam justus cum in sermonis exordio accusator sui est, non utique mentitur.
2.7.2
Ac per hoc in eo quod scriptum est, Qui natus est ex Deo, non peccat, et non potest peccare, quia semen ejus in ipso manet; et si quid aliud eo modo dictum est, multum falluntur minus considerando Scripturas. Non enim advertunt, eo quosque fieri filios Dei, quo esse incipiunt in novitate spiritus; et renovari in interiorem hominem secundum imaginem ejus qui creavit eos. Non enim ex qua hora quisque baptizatur, omnis vetus infirmitas ejus absumitur: sed renovatio incipit a remissione omnium peccatorum, et in quantum quisque spiritualia sapit, qui jam sapit. Caetera vero in spe facta sunt, donec etiam in re fiant, usque ad ipsius corporis renovationem in meliorem statum immortalitatis et incorruptionis, qua induemur in resurrectione mortuorum. Nam et ipsam Dominus regenerationem vocat, non utique talem qualis fit per Baptismum, sed in qua etiam in corpore perficietur quod nunc spiritu inchoatur. In regeneratione, inquit, cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super duodecim sedes, judicantes duodecim tribus Israel. Nam in Baptismo quamvis tota et plena fiat remissio peccatorum, tamen si continuo tota et plena etiam hominis in aeternam novitatem mutatio fieret, non dico et in corpore, quod certe manifestum est adhuc in veterem corruptionem atque in mortem tendere, in fine postea renovandum, quando vere tota novitas erit: sed excepto corpore, si in ipso animo qui est homo interior, perfecta in Baptismo novitas fieret, non diceret Apostolus, Et si exterior homo noster corrumpitur, sed interior renovatur de die in diem. Profecto enim qui de die in diem adhuc renovatur, nondum totus est renovatus: et in quantum nondum est renovatus, in tantum adhuc in vetustate est. Proinde ex hoc quod adhuc in vetustate sunt, quamvis jam baptizati, ex hoc etiam adhuc sunt filii saeculi. Ex hoc autem quod in novitate sunt, hoc est, ex plena et perfecta remissione peccatorum, et quantumcumque illud est quod spiritualiter sapiunt, eique congruos mores agunt, filii Dei sunt. Intrinsecus enim exuimus veterem hominem, et induimus novum: quoniam ibi deponimus mendacium, et loquimur veritatem, et caetera quibus Apostolus explicat quid sit exui veterem hominem, et indui novum, qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis. Et hoc ut faciant, jam baptizatos fidelesque adhortatur: quod adhuc monendi non essent, si hoc in Baptismo jam perfecte factum esset: et tamen factum est, sicut et salvi facti sumus. Salvos enim nos fecit per lavacrum regenerationis. Sed alio loco dicit, quemadmodum hoc factum est. Non solum, inquit, sed etiam nos ipsi primitias habentes spiritus et ipsi in nobismetipsis ingemiscimus, adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri. Spe enim salvi facti sumus. Spes autem quae videtur, non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus.
2.8.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT VIII.
2.8.1
Perfectio quando. Adoptio ergo plena filiorum in redemptione fiet etiam corporis nostri. Primitias itaque spiritus nunc habemus, unde jam filii Dei reipsa facti sumus: in caeteris vero spe sicut salvi, sicut innovati, ita et filii Dei; re autem ipsa quia nondum salvi, ideo nondum plene innovati, nondum etiam filii Dei, sed filii saeculi. Proficimus ergo in renovationem justamque vitam per quod filii Dei sumus, et per hoc peccare omnino non possumus, donec totum in hoc transmutetur, etiam illud quod adhuc filii saeculi sumus: per hoc enim et peccare adhuc possumus. Ita fit ut et qui natus est ex Deo, non peccet; et si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipiamus, et veritas non sit in nobis. Consumetur ergo quod filii carnis et saeculi sumus, et perficietur quod filii Dei et spiritu renovati sumus. Unde idem Joannes, Dilectissimi, inquit, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Quid est hoc, sumus et erimus; nisi quia sumus in spe, erimus in re? Nam sequitur, et dicit, Scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est. Nunc ergo et ei similes esse jam coepimus, primitias habentes spiritus; et adhuc dissimiles sumus, per reliquias vetustatis. Proinde in quantum similes, in tantum regenerante spiritu filii Dei: in quantum autem dissimiles, in tantum filii carnis et saeculi. Illinc ergo peccare non possumus: hinc vero si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus: donec totum transeat in adoptionem, et non sit peccator, et quaeras locum ejus, et non invenias.
2.9.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT IX.
2.9.1
Objectio Pelagianorum, Quare justus non gignat justum. Frustra itaque nonnulli etiam illud argumentantur, ut dicant, Si peccator genuit peccatorem, ut parvulo ejus reatus originalis peccati in Baptismi acceptione solvatur; etiam justus justum gignere debuit. Quasi ex hoc quisque carnaliter gignat quod justus est, et non ex hoc quod in membris ejus concupiscentialiter movetur, et ad usum propagandi lex peccati mentis lege convertitur. Ex hoc ergo gignit quod adhuc vetustum trahit inter filios saeculi, non ex hoc quod in novitatem promovit inter filios Dei. Filii enim saeculi hujus generant et generantur. Inde et quod nascitur tale est, quia et quod nascitur de carne, caro est. Justi autem non sunt nisi filii Dei. In quantum autem sunt filii Dei, carne non gignunt; quia spiritu et ipsi, non carne nati sunt. Sed ex hoc carne gignunt, quicumque eorum gignunt, ex quo nondum in novitatem perfectam totas vetustatis reliquias commutarunt. Unde quisquis filius de hac parte nascitur vetusta et infirma, necesse est ut etiam ipse vetustus sit et infirmus: idcirco oportet ut etiam ipse in aliam generationem per remissionem peccati spiritu renovetur. Quod si in eo non fit, nihil ei proderit pater justus; spiritu enim justus est, quo eum non genuit: si autem fit, nihil ei oberit etiam pater injustus: iste enim gratia spirituali in spem novitatis aeternae transitum fecit; ille autem mente carnali totus in vetustate permansit.
2.10.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT X.
2.10.1
Conciliat Scripturas. Non igitur contrarium testimonium est, Qui natus est ex Deo, non peccat, ei testimonio quo jam natis ex Deo dicitur, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est. Quamdiu enim homo quamvis totus spe jam, et jam in re ex parte regeneratione spirituali renovatus, adhuc tamen portat corpus quod corrumpitur et aggravat animam; quid quo pertineat, et quid unde dicatur, etiam in uno homine distinguendum est. Nam, ut ego arbitror, non facile cuiquam Scriptura Dei tam magnum justitiae perhibet testimonium, quam tribus famulis ejus, Noe, Daniel, et Job, quos Ezechiel propheta dicit ab imminente quadam iracundia Dei solos posse liberari: in tribus utique illis viris tria quaedam hominum liberanda genera praefigurans; in Noe, quantum arbitror, justos plebium praepositos propter arcae tanquam Ecclesiae gubernationem; in Daniele, justos continentes; in Job, justos conjugatos: et si quis est forte alius intellectus, de quo nunc non est necesse disquirere. Verumtamen quanta isti justitia praeeminuerint, et hoc prophetico, et aliis divinis testimoniis satis apparet. Nec ideo quisquam sobrius dixerit ebrietatem non esse peccatum, quae tamen subrepsit tanto viro: nam Noe, sicut legimus, fuit aliquando ebrius, quamvis absit ut fuerit ebriosus.
2.10.2
Daniel vero post orationem quam fudit Deo, de se ipse dicit: Cum orarem, et confiterer peccata mea, et peccata populi mei Domino Deo meo. Propterea, nisi fallor, per supra memoratum Ezechielem cuidam superbissimo dicitur, Numquid tu sapientior quam Daniel? Neque hic dici potest, quod quidam contra orationem dominicam argumentantur: Quia etsi orabant eam, inquiunt, sancti et perfecti jam Apostoli, nullum omnino habentes peccatum; non tamen pro se ipsis, sed pro imperfectis et adhuc peccatoribus dicebant,« Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris». Ut per hoc, inquiunt, quod dicerent« nostra,» in uno esse corpore demonstrarent, et illos adhuc habentes peccata, et se ipsos qui jam carebant omni ex parte peccato. In Daniele certe hoc non potest dici, qui, ut credo, tanquam propheta praevidens hanc aliquando praesumptionem futuram, cum in oratione saepe dixisset, peccavimus; non ita nobis exposuit, cur hoc dixerit, ut ab illo audiremus, Cum orarem, et confiterer peccata populi mei Domino Deo meo; nec adhuc distinctione confusa, ut esset incertum, propter unius corporis societatem si diceret, Cum peccata nostra confiterer Domino Deo meo: sed omnino tam distincte, tanquam de ipsa distinctione satagens, eamque maxime vehementerque commendans, peccata, inquit, mea et peccata populi. Quis huic evidentiae contradicit, nisi quem plus delectat defensare quod sentit, quam quid sentiendum sit invenire?
2.10.3
Job autem post tam magnum de illo justitiae testimonium Dei, quid dicat ipse videamus. In veritate, inquit, scio quia ita est. Quemadmodum enim justus erit homo ante Dominum? Si autem velit contendere cum eo, non poterit obedire ei. Et paulo post: Quis, inquit, judicio ejus adversabitur? Quod si fuero justus, os meum impie loquetur. Iterum paulo post: Scio, inquit, quia impunitum me non dimittit. Quia sum impius, quare non sum mortuus? Quod si purificatus nive, et mundatus fuero mundis manibus, sufficienter in sordibus me tinxisti. Item in alio suo sermone: Quia conscripsisti, inquit, adversus me mala, et induisti me juventutis meae peccata, et posuisti pedem meum in prohibitione, servasti omnia opera mea, et in radices pedum meorum inspexisti, qui veterascunt sicut uter, vel sicut vestimentum a tinea comestum. Homo enim natus ex muliere parvi est temporis, et plenus iracundia, et sicut flos cum floruit et decidit, discessit sicut umbra, non manet. Nonne et hujus curam fecisti venire in judicium tuum? Quis enim erit mundus a sordibus? Nemo, nec si unius diei fuerit vita ejus. Et paulo post: Dinumerasti, inquit, omnes necessitudines meas, et nihil te latuit de peccatis meis: signasti peccata mea in folliculo, et annotasti si quid invitus commisi. Ecce et Job confitetur peccata sua, et in veritate se dicit scire quia non est justus quisquam ante Dominum. Et ideo iste hoc in veritate scit, quia si nos dixerimus non habere peccatum, ipsa veritas in nobis non est. Proinde secundum modum conversationis humanae, perhibet ei Deus tam magnum justitiae testimonium: ipse autem se metiens ex regula illa justitiae, quam sicut potest conspicit apud Deum, in veritate scit quia ita est. Et adjungit, Quemadmodum enim justus erit homo ante Dominum? Si enim velit contendere cum eo, non poterit obedire ei: id est, si judicandus ostendere voluerit, non in se inveniri posse quod damnet, non poterit obedire ei: amittit enim etiam illam obedientiam, qua obedire possit praecipienti confitenda esse peccata. Unde quosdam increpat, dicens: Quid vultis mecum judicio contendere? Quod ille praecavens: Ne intres, inquit, in judicium cum servo tuo, quoniam non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Ideo etiam dicit Job, Quis enim judicio ejus adversabitur? Quod si fuero justus; os meum impie loquetur: hoc est enim, Si me justum dixero contra judicium ejus, ubi perfecta illa justitiae regula me convincit injustum, profecto impie loquetur os meum, quia contra Dei veritatem loquetur.
2.10.4
Fragilitatem quoque ipsam, vel potius damnationem carnalis generationis ostendens ex originalis transgressione peccati, cum de peccatis suis ageret, velut eorum causas reddens, dixit hominem natum ex muliere parvi esse temporis, et plenum iracundia: qua iracundia, nisi qua sunt omnes, sicut dicit Apostolus, naturaliter, hoc est, originaliter irae filii? quoniam filii sunt concupiscentiae carnis et saeculi. Ad ipsam iram pertinere etiam mortem hominis consequenter ostendens. Cum enim dixisset, parvi est temporis, et plenus iracundia; addidit etiam, Et sicut flos cum floruit et decidit, discessit sicut umbra, non manet. Cum autem subjungit, Nonne et hujus curam fecisti venire in judicium tuum? Quis enim erit mundus a sordibus? Nemo, nec si unius diei fuerit vita ejus; hoc utique dicit, Curam hominis brevis vitae fecisti venire in judicium tuum. Quantumlibet enim brevis fuerit vita ejus, etiamsi unius diei esset, mundus a sordibus esse non posset, et ideo justissime in judicium tuum veniet. Illud vero quod ait, Dinumerasti omnes necessitudines meas, et nihil te latuit de peccatis meis: signasti peccata mea in folliculo, et annotasti si quid invitus commisi; nonne satis apparuit etiam illa peccata juste imputari, quae non delectationis illecebra committuntur, sed causa devitandae molestiae alicujus, aut doloris, aut mortis? Nam et haec dicuntur quadam necessitate committi, cum omnia superanda sint amore et delectatione justitiae. Potest etiam quod dixit, Et annotasti si quid invitus commisi; ad illam vocem videri pertinere, qua dictum est, Non enim quod volo ago; sed quod odi, hoc facio.
2.10.5
Quid quod ipse Dominus, qui ei perhibuerat testimonium, cum etiam Scriptura, hoc est, Dei Spiritus dixerit, in omnibus quae contigerunt ei, non eum peccasse labiis suis ante Dominum; postea tamen cum ei loqueretur, increpans locutus est, sicut ipse Job testis est dicens, Quid adhuc ego judicor monitus, et increpationes Domini audiens? Nemo autem juste increpatur, nisi in quo est aliquid quod increpatione sit dignum.
2.11
LIBER SECUNDUS. CAPUT XI.
2.11
Job praevidit Christum ad passionem venturum. Humilitatis ratio in perfectis. Et ipsa increpatio qualis est, quae ex Domini Christi persona intelligitur? Enumerat illi divina opera potestatis suae sub hac sententia increpans, ut eum dicere appareat: Numquid potes haec tanta quae possum? Quo autem pertinet, nisi ut intelligat Job( etiam hoc ei divinitus inspiratum, ut praesciret Christum ad passionem esse venturum): intelligat ergo quam debet aequo animo tolerare quae pertulit, si Christus in quo peccatum, cum propter nos homo factus esset, omnino nullum fuit, et in quo Deo tanta potentia est, nequaquam tamen passionis obedientiam recusavit? Quod puriore cordis intentione Job intelligens responsioni suae addidit, Auris auditu audiebam te prius, et nunc ecce oculus meus videt te: ideo vituperavi me ipsum, et distabui, et aestimavi me ipsum terram et cinerem. Quare sibi ita in hoc tam magno intellectu displicuit? Neque enim opus Dei, quo erat homo, recte illi poterat displicere; cum etiam ipsi Deo dicatur, Opera manuum tuarum ne despexeris. Sed profecto secundum illam justitiam qua se noverat justum, se vituperavit atque distabuit, aestimavitque se terram et cinerem; mente conspiciens Christi justitiam, in cujus non tantum divinitate, sed nec in anima nec in carne ullum potuit esse peccatum: secundum quam justitiam quae ex Deo est, etiam Paulus apostolus illud suum quod secundum justitiam quae ex lege est, fuit sine querela non solum, damna, verum etiam stercora existimavit.
2.12.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT XII.
2.12.1
Nemo justus in omnibus. Non igitur praeclarum illud testimonium Dei, quo laudatus est Job, contrarium est ei testimonio quo dictum est, Non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens: quia non id persuadet, prorsus in illo nihil fuisse, quod vel ab ipso veraciter, vel a Domino Deo recte reprehenderetur; quamvis jam justus, et verax Dei cultor, et ab omni opere malo se abstinens, non mendaciter diceretur. Haec enim de illo verba sunt Dei: Animo advertisti in puerum meum Job? Non enim est illi homo similis super terram, sine querela, justus, verus Dei cultor, abstinens se ab omni opere malo( Job I, 8). Primis verbis ex hominum qui sunt in terra comparatione laudatur. Proinde omnibus qui tunc in terra justi esse potuerunt, excellebat. Non ergo ipse propterea nullum peccatum omnino habebat, quia in profectu justitiae caeteros anteibat. Deinde adjungitur, sine querela, de cujus vita nemo juste quereretur: justus, qui tanta morum probitate profecerat, ut nullus ei esset aequandus: verus Dei cultor, quippe etiam suorum peccatorum verax humilisque confessor: abstinens se ab omni opere malo, mirum si ab omni etiam verbo et cogitatu malo. Quantus quidem Job fuerit ignoramus: sed novimus justum, novimus etiam in perferendis horrendis tribulationum tentationibus magnum; novimus non propter peccata, sed propter ejus demonstrandam justitiam illa omnia fuisse perpessum. Verumtamen haec verba quibus a Domino laudatur, possent etiam de illo dici, qui condelectatur legi Dei secundum interiorem hominem, videt autem aliam legem in membris suis repugnantem legi mentis suae: praesertim quia dicit, Non quod volo facio bonum; sed quod odi malum, hoc ago. Si autem quod odi malum, hoc facio, jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. Ecce et iste secundum interiorem hominem alienus est ab omni opere malo, quia illud non operatur ipse, sed quod in carne ejus habitat malum: et tamen cum illud ipsum quod condelectatur legi Dei, non habeat nisi ex gratia Dei, adhuc liberationis indigens clamat, Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum.
2.13.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT XIII.
2.13.1
Perfecta justitia humana imperfecta est. Sunt ergo in terra justi, sunt magni, fortes, prudentes, continentes, patientes, pii, misericordes, temporalia mala omnia propter justitiam aequo animo tolerantes. Sed si verum est, imo quia verum est, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus; et, Non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens: non sunt sine peccato; nec quisquam eorum tam arroganter insanit, ut non sibi pro suis qualibuscumque peccatis dominica oratione opus esse arbitretur.
2.13.2
Nam de Zacharia et Elisabeth, qui nobis saepe in hujus quaestionis disputationibus objiciuntur, quid dicamus, nisi quod evidenter Scriptura testatur, eminenti justitia fuisse Zachariam in principibus sacerdotum ad offerenda Veteris Testamenti sacrificia pertinentium. Legimus autem in Epistola quae ad Hebraeos scribitur, quod testimonium in libro superiore jam posui, solum Christum esse principem sacerdotum, qui non haberet necessitatem, sicut illi qui sacerdotum principes dicebantur, sacrificium pro suis primum offerre peccatis quotidie, deinde pro populi. Talem enim decebat, inquit, habere nos principem sacerdotum, justum, sine malitia, incontaminatum, separatum a peccatoribus, altiorem a coelis factum, non habentem quotidianam necessitatem, sicut principes sacerdotum, primum pro suis peccatis sacrificium offerre. In hoc sacerdotum numero Zacharias, in hoc Phinees, in hoc ipse Aaron, a quo iste ordo exorsus est, fuit, et quicumque alii in illo sacerdotio laudabiliter justeque vixerunt; qui tamen habebant necessitatem sacrificium primitus pro suis offerre peccatis, solo Christo existente, cujus venturi figuram gestabant, qui hanc necessitatem sacerdos incontaminabilis non haberet.
2.13.3
Quid autem de Zacharia et Elisabeth laudabile dictum est, quod non in eo comprehendatur, quod de se Apostolus, cum in Christum nondum credidisset, professus est? Dixit enim se secundum justitiam quae in lege est, fuisse sine querela: hoc et de illis ita legitur, Erant autem ambo justi ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela. Quia ergo quidquid eis inerat justitiae, non erat ad homines simulatum, ideo dictum est, ante Deum. Quod autem de Zacharia et ejus conjuge scriptum est, in omnibus mandatis et justificationibus Domini: hoc ille breviter dixit, in lege. Non enim alia lex illi, alia istis fuit ante Evangelium; sed una atque eadem, quam legimus per Moysen datam patribus eorum, secundum quam etiam sacerdos erat Zacharias, et vice sua sacrificabat. Et tamen Apostolus, qui simili tunc justitia praeditus fuit, sequitur, et dicit: Quae mihi lucra fuerunt, haec propter Christum damna esse duxi: verumtamen et arbitror omnia damnum esse propter eminentem scientiam Domini nostri Jesu Christi, propter quem omnia non solum detrimenta credidi, verum etiam stercora existimavi esse, ut Christum lucrifaciam, et inveniar in illo non habens meam justitiam quae ex lege est, sed eam quae est per fidem Christi, quae est ex Deo, justitiam in fide, ad cognoscendum eum et virtutem resurrectionis ejus et communicationem passionis ejus, conformatus morti ipsius, si quo modo occurram in resurrectionem mortuorum. Tantum ergo longe est, ut propter illa verba Zachariam et Elisabeth credamus sine ullo peccato perfectam habuisse justitiam, ut nec ipsum Apostolum ejusdem regulae summitate arbitremur fuisse perfectum, non solum in illa legis justitia, quam similem istis habuit, quam inter damna et stercora deputat in comparatione eminentissimae justitiae, quae in fide Christi est; verum etiam in ipso quoque Evangelio, ubi et tanti Apostolatus meruit principatum: quod dicere non auderem, nisi ei non credere nefas ducerem. Ubi etiam sequitur, et adjungit: Non quia jam acceperim, aut jam perfectus sim; sequor autem, si comprehendam, in quo et apprehensus sum in Christo Jesu. Fratres, ego me ipsum non arbitror apprehendisse: unum autem, quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem sequor, ad palmam supernae vocationis Dei, in Christo Jesu. Ipse se confitetur nondum accepisse, nondum esse perfectum ea plenitudine justitiae, quam adipisci dilexit in Christo; sed adhuc secundum intentionem sequi, et praeterita obliviscentem in ea quae ante sunt extendi: ut noverimus etiam ad ipsum pertinere illud quod ait, Et si exterior homo noster corrumpitur, sed interior renovatur de die in diem: quamvis jam esset perfectus viator, etsi nondum erat ipsius itineris perfectione perventor. Denique tales vult secum in isto cursu comites rapere, quibus continuo subjungit et dicit: Quotquot ergo perfecti, hoc sapiamus; et si quid aliter sapitis, hoc quoque Deus vobis revelabit: verumtamen, in quod pervenimus, in eo ambulemus. Ambulatio ista, non corporis pedibus, sed mentis affectibus et vitae moribus geritur, ut possint esse perfecti justitiae possessores, qui recto itinere fidei de die in diem in sua renovatione proficientes, jam perfecti facti sunt ejusdem justitiae viatores.
2.14.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT XIV.
2.14.1
Sic itaque omnes, quicumque in hac vita divinarum Scripturarum testimoniis in bona voluntate atque actibus justitiae praedicati sunt, et quicumque tales vel post eos fuerunt, quamvis non eisdem testimoniis praedicati atque laudati, vel nunc usque etiam sunt, vel postea quoque futuri sunt; omnes magni, omnes justi, omnes veraciter laudabiles sunt, sed sine peccato aliquo non sunt: quoniam Scripturarum testimoniis, quibus de illorum laudibus credimus, hoc etiam credimus, non justificari in conspectu Dei omnem viventem; ideo rogari, ne intret in judicium cum servis suis; et non tantum universaliter fidelibus omnibus, verum etiam singulis esse orationem dominicam necessariam, quam tradidit discipulis suis.
2.15.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT XV.
2.15.1
Objectio Pelagianorum. Perfectio secundum quiddam. Perfectus in justitia recte dicitur, qui multum in ea profecit.-- At enim Dominus ait,« Estote perfecti, sicut et Pater vester coelestis perfectus est»; quod non praeciperet, inquiunt, si sciret fieri non posse quod praecipit. Non nunc quaeritur utrum fieri possit, si istam perfectionem ad hoc accipiunt, ut sine ullo sit quisque peccato, cum hanc agit vitam; jam enim supra respondimus, posse fieri: sed utrum aliquis faciat, hoc nunc quaerimus. Neminem autem esse qui tantum velit, quantum res exigit, ante praecognitum est, sicut Scripturarum, quae supra commemoravi, testimonia tanta declarant. Et tamen cum dicitur cujusque perfectio, qua in re dicatur videndum est. Nam ex Apostolo testimonium paulo ante posui, ubi se fatetur in acceptione justitiae quam desiderat, nondum esse perfectum; et tamen continuo dicit, Quotquot ergo perfecti, hoc sapiamus: quod utrumque non diceret, nisi in alia re perfectus esset, in alia non esset. Velut si jam sit quisquam sapientiae perfectus auditor, quod nondum erant illi quibus dicebat, Lac vobis potum dedi, non escam; nondum enim poteratis: sed nec adhuc quidem potestis: eis quippe et illud ait, Sapientiam loquimur inter perfectos; utique perfectos auditores volens intelligi: potest ergo fieri, sicut dixi, ut jam sit aliquis sapientiae perfectus auditor, cujus nondum sit perfectus et doctor; potest perfectus esse justitiae cognitor, nondum perfectus effector: potest perfectus esse ut diligat inimicos, qui nondum est perfectus ut sufferat. Et qui perfectus est in eo quod omnes homines diligit, quippe qui etiam ad inimicorum dilectionem pervenerit; quaeritur utrum jam sit in ista dilectione perfectus, id est, utrum quos diligit, tantum diligat, quantum illa incommutabilis regula veritatis diligendos esse praescribit. Cum ergo legitur in Scripturis cujusque perfectio, qua in re dicatur, non negligenter intuendum est: quoniam non ideo quisque prorsus sine peccato esse intelligitur, quia in aliqua re dicitur esse perfectus. Quanquam et in hoc possit ita dici, ut non quia jam non est quo proficiat, sed quia ex maxima parte profecit, hoc nomine dignus habeatur: sicut in doctrina Legis dici potest quisquam perfectus, etiamsi eum aliquid adhuc latet; sicut perfectos dicebat Apostolus, quibus tamen ait, Et si quid aliter sapitis, id quoque vobis Deus revelabit: verumtamen in quod pervenimus, in eo ambulemus.
2.16.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT XVI.
2.16.1
Cur Deus praecipit quod scit non observandum. Neque negandum est hoc Deum jubere, ita nos in facienda justitia esse debere perfectos, ut nullum habeamus omnino peccatum. Nam nec peccatum erit, si quid erit, si non divinitus jubetur ut non sit. Cur ergo jubet, inquiunt, quod scit nullum hominum esse facturum? Hoc modo etiam dici potest, cur primis illis hominibus jusserit, qui duo soli erant, quod sciebat eos non esse facturos? Neque enim dicendum est, ideo jussisse, ut nostrum aliquis id faceret, si illi non facerent: hoc enim, ne de illa scilicet arbore cibum sumerent, nonnisi illis solis Deus jussit; quia sicut sciebat quid justitiae facturi non erant, ita etiam sciebat quid justitiae de illis erat ipse facturus. Eo modo ergo jubet omnibus hominibus ut non faciant ullum peccatum, quamvis sit praescius neminem hoc impleturum, ut quicumque impie ac damnabiliter ejus praecepta contempserint, ipse faciat in eorum damnatione quod justum est: quicumque autem in ejus praeceptis obedienter et pie proficientes, nec tamen omnia quae praecepit implentes, sicut sibi dimitti volunt, sic aliis peccata dimiserint, ipse faciat in eorum mundatione quod bonum est. Quomodo enim dimittenti dimittitur per Dei misericordiam, si peccatum non est? aut quomodo non vetatur per Dei justitiam, si peccatum est?
2.16.2
Sed ecce, inquiunt, Apostolus dicit,« Bonum certamen certavi, fidem servavi, cursum consummavi; superest mihi corona justitiae,»: quod non diceret, si haberet ullum peccatum. Imo vero respondeant quomodo potuit haec dicere, cui adhuc restabat ipsius passionis, quam sibi jam impendere dixerat, tam magna conflictatio, tam molestum ac grande certamen. An ad ejus consummandum cursum parum adhuc deerat, quando illud deerat ubi erat futurus acrior et crudelior inimicus? Quod si ideo talibus verbis certus securusque gaudebat, quia de victoria futuri certaminis certum eum securumque jam fecerat, qui eamdem passionem jam illi revelaverat imminere; non re plenissima, sed spe firmissima haec dixit, et quod futurum esse praesumpsit, tanquam factum fuerit indicavit. Si ergo his verbis etiam hoc adderet, ut diceret, Nullum habeo jam peccatum: hoc quoque illum intelligeremus non de rei factae, sed de rei futurae perfectione dixisse. Sic enim ad ipsius cursus consummationem pertinebat nullum habere peccatum, quod isti putant, cum haec diceret, jam in illo fuisse completum; quemadmodum ad ipsius cursus consummationem pertinebat etiam in certamine passionis adversarium superare, quod etiam ipsi necesse est fateantur, cum haec diceret, adhuc in illo fuisse complendum: hoc ergo totum nos dicimus tunc fuisse adhuc perficiendum, quando jam de Dei promissione praefidens totum ita dicebat tanquam fuisset effectum. Ad ipsius quippe cursus consummationem pertinebat, etiam quod peccata dimittebat debitoribus suis, atque ita sibi ut dimitteretur orabat: qua Domini pollicitatione certissimus erat, in illo fine, quem adhuc futurum jam fidendo dicebat impletum, nullum se habiturum esse peccatum. Nam, ut alia omittam, miror si cum verba illa dicebat, per quae istis visus est nullum habuisse peccatum, jam fuerat ab illo ablatus ille stimulus carnis, de quo a se auferendo Dominum terrogaverat, responsumque acceperat, Sufficit tibi gratia mea: nam virtus in infirmitate perficitur. Huic tanto viro perficiendo necessarium fuit, ut ab illo angelus satanae non auferretur, a quo propterea colaphizabatur, ne magnitudine visionum extolleretur: et audet quisquam, quemquam vel putare vel dicere positum sub onere hujus vitae ab omni omnino mundum esse peccato?
2.16.3
Sint licet homines tanta excellentes justitia, ut ad eos de columna nobis loquatur Deus, qualis Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus, et Samuel in his qui invocant nomen ejus; cujus magnae laudes pietatis et innocentiae in Scriptura veridica praedicantur, ab ineunte pueritia, ex quo eum mater votum solvens in templo Dei constituit, et servum Domino dedicavit: etiam de talibus scriptum est, Tu propitius eras illis, et vindicans in omnes affectiones eorum. In filios quippe damnationis vindicat iratus: in filios autem gratiae vindicat propitius, dum quem diligit corripit, et flagellat omnem filium quem recipit. Nulla autem vindicta, nulla correptio, nullum Dei flagellum debetur nisi peccato, excepto illo qui in flagella paratus est, ut experiretur omnia secundum similitudinem sine peccato, ut esset sanctus sanctorum sacerdos interpellans etiam pro sanctis, qui non mendaciter etiam de se quisque dicunt, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Unde et ipsi qui contra haec disputant, cum sint casta vita, moribusque laudabiles, nec dubitent facere, quod illi diviti pro consequenda vita aeterna consilium requirenti, cum se respondisset jam omnia legis implevisse mandata, praecepit Dominus, si vellet esse perfectus, venderet omnia quae habebat et daret pauperibus, thesaurumque transferret in coelum: nemo tamen eorum audet dicere se esse sine peccato. Quod, sicut credimus, non fallaci animo dicunt: si autem mentiuntur, eo ipso incipiunt vel augere, vel habere peccatum.
2.17.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT XVII.
2.17.1
Tertia quaestio, cur nemo sit in hac vita sine peccato. Jam ergo quod loco tertio posui videamus. Cum, voluntatem humanam gratia adjuvante divina, sine peccato in hac vita possit homo esse, cur non sit, possem facillime ac veracissime respondere, quia homines nolunt: sed si ex me quaeritur, quare nolunt, imus in longum. Verumtamen etiam hoc sine praejudicio diligentioris inquisitionis breviter dicam. Nolunt homines facere quod justum est, sive quia latet an justum sit, sive quia non delectat. Tanto enim quidque vehementius volumus, quanto certius quam bonum sit novimus, eoque delectamur ardentius. Ignorantia igitur et infirmitas vitia sunt, quae impediunt voluntatem ne moveatur ad faciendum opus bonum, vel ab opere malo abstinendum. Ut autem innotescat quod latebat, et suave fiat quod non delectabat, gratiae Dei est, quae hominum adjuvat voluntates: qua ut non adjuventur, in ipsis itidem causa est, non in Deo, sive damnandi praedestinati sint propter iniquitatem superbiae; sive contra ipsam suam superbiam judicandi et erudiendi, si filii sint misericordiae. Unde Jeremias cum dixisset, Scio, Domine, quia non est in homine via ejus, nec viri est ut ambulet et dirigat gressus suos; continuo subjunxit, Corripe me, Domine; verumtamen in judicio, et non in furore tuo. Tanquam diceret, Scio ad correptionem meam pertinere, quod minus abs te adjuvor, ut perfecte dirigantur gressus mei: verumtamen hoc ipsum noli sic mecum agere, tanquam in furore quo iniquos damnare statuisti, sed tanquam in judicio, quo doces tuos non superbire. Unde alibi dicitur, Et judicia tua adjuvabunt me.
2.17.2
Nullius proinde culpae humanae in Deum referas causam. Vitiorum namque omnium humanorum causa superbia est. Ad hanc convincendam atque auferendam talis medicina coelitus venit: ad elatum hominem per superbiam, Deus humilis descendit per misericordiam, gratiam claram manifestamque commendans in ipso homine, quem tanta prae participibus suis charitate suscepit. Neque enim et ipse ita Verbo Dei conjunctus, ut ipsa conjunctione unus filius Dei et idem ipse unus filius hominis fieret, praecedentibus suae voluntatis meritis fecit. Unum quippe illum esse oportebat: essent autem et duo, et tres, et plures, si hoc fieri posset, non per Dei proprium donum, sed per hominis liberum arbitrium. Hoc ergo praecipue commendatur, hoc in sapientiae atque scientiae thesauris in Christo absconditis, quantum existimare audeo, praecipue docetur et discitur. Ideo quisque nostrum bonum opus suscipere, agere, implere, nunc scit, nunc nescit, nunc delectatur, nunc non delectatur, ut noverit non suae facultatis, sed divini muneris esse vel quod scit, vel quod delectatur: ac sic ab elationis vanitate sanetur, et sciat quam vere non de terra ista, sed spiritualiter dictum sit, Dominus dabit suavitatem, et terra nostra dabit fructum suum. Tanto autem magis delectat opus bonum, quanto magis diligitur Deus summum atque incommutabile bonum, et auctor qualiumcumque bonorum omnium. Ut autem diligatur Deus, charitas ejus diffusa est in cordibus nostris, non per nos, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis.
2.18.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT XVIII.
2.18.1
Voluntas bona a Deo. Sed laborant homines invenire in nostra voluntate, quid boni sit nostrum, quod nobis non sit ex Deo: et quomodo inveniri possit ignoro. Excepto enim quod Apostolus ait, cum de bonis hominum loqueretur, Quid enim habes quod non accepisti? Si autem et accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis? Ipsa etiam ratio, quae de iis rebus a talibus quales sumus, iniri potest, quemlibet nostrum quaerentem vehementer angustat, ne sic defendamus gratiam, ut liberum arbitrium auferre videamur; rursus, ne liberum sic asseramus arbitrium, ut superba impietate ingrati Dei gratiae judicemur.
2.18.2
Namque illud Apostoli quod commemoravi, sic defendere quidam voluerunt, ut dicerent,« ideo quidquid etiam bonae voluntatis habet homo, Deo tribuendum esse, quia et hoc in illo esse non posset, si homo ipse non esset: cum vero ut sit aliquid atque ut homo sit, non habeat nisi a Deo, cur non auctori Deo tribuatur etiam quidquid in illo est bonae voluntatis, quod non esset, nisi esset in quo esset?» Sed hoc modo etiam illud dici potest, malam quoque voluntatem Deo auctori tribuendam: quia nec ipsa esse posset in homine, nisi homo esset in quo esset; ut autem homo sit, Deus auctor est: ita et ejus malae voluntatis, quae nisi hominem haberet ubi esset, esse omnino non posset, quod nefas est dicere.
2.18.3
Quapropter nisi obtineamus, non solum voluntatis arbitrium, quod huc atque illuc liberum flectitur, atque in eis naturalibus bonis est, quibus et male uti malus potest, sed etiam voluntatem bonam, quae jam in eis bonis est, quorum esse usus non potest malus, nisi ex Deo nobis esse non posse, nescio quemadmodum defendamus quod dictum est: Quid enim habes quod non accepisti? Nam si nobis libera quaedam voluntas ex Deo est, quae adhuc potest esse vel bona vel mala; bona vero voluntas ex nobis est: melius est id quod a nobis, quam quod ab illo est. Quod si absurdissime dicitur, oportet fateantur etiam bonam voluntatem nos divinitus adipisci. Quanquam voluntas mirum si potest in medio quodam ita consistere, ut nec bona nec mala sit. Aut enim justitiam diligimus, et bona est; et si magis diligimus, magis bona; si minus, minus bona est: aut si omnino non diligimus, non bona est. Quis vero dubitet dicere voluntatem nullo modo justitiam diligentem, non modo esse malam, sed etiam pessimam voluntatem? Si ergo voluntas aut bona est, aut mala, et utique malam non habemus ex Deo; restat ut bonam voluntatem habeamus ex Deo: alioquin nescio, cum ab eo justificamur, quo alio munere ipsius gaudere debeamus. Et hinc scriptum arbitror, Paratur voluntas a Domino; et in Psalmis, A Domino gressus hominis dirigentur, et viam ejus volet; et quod Apostolus ait, Deus est enim qui operatur in vobis et velle et operari, pro bona voluntate.
2.18.4
Quocirca quoniam quod a Deo nos avertimus, nostrum est, et haec est voluntas mala; quod vero ad Deum nos convertimus, nisi ipso excitante atque adjuvante non possumus, et haec est voluntas bona: quid habemus quod non accepimus? Si autem accepimus, quid gloriamur, quasi non acceperimus? Ac per hoc, ut qui gloriatur, in Domino glorietur, quibus hoc Deus donare voluerit, ejus misericordiae est, non meriti illorum: quibus autem noluerit, veritatis est. Justa namque peccatoribus poena debetur, quoniam misericordiam et veritatem diligit Dominus Deus; et misericordia et veritas occurrerunt sibi; et universae viae Domini misericordia et veritas. Et quis explicet quam crebro haec duo conjuncta divina Scriptura commemoret? Aliquando etiam mutatis nominibus, ut gratia pro misericordia ponatur: unde est, Et vidimus gloriam ejus, gloriam tanquam Unigeniti a Patre, plenum gratia et veritate. Aliquando pro veritate judicium: sicut est, Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine.
2.18.5
Quare autem illos velit convertere, illos pro aversione punire: quanquam et in beneficio tribuendo nemo juste reprehendat misericordem, et in vindicta exercenda, nemo juste reprehendat veracem; sicut in illis evangelicis operariis, aliis placitam mercedem reddentem, aliis etiam non placitam largientem, nullus juste culpaverit: consilium tamen occultioris justitiae penes ipsum est.
2.19.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT XIX.
2.19.1
Per gratiam et cognitio boni et delectatio. Nos quantum concessum est sapiamus; et intelligamus, si possumus, Dominum Deum bonum ideo etiam sanctis suis alicujus operis justi aliquando non tribuere vel certam scientiam, vel victricem delectationem, ut cognoscant non a se ipsis, sed ab illo sibi esse lucem, qua illuminentur tenebrae eorum, et suavitatem qua det fructum suum terra eorum.
2.19.1
Cum autem ab illo illius adjutorium deprecamur ad faciendam perficiendamque justitiam, quid aliud deprecamur, quam ut aperiat quod latebat, et suave faciat quod non delectabat? quia et hoc ab illo esse deprecandum, ejus gratia didicimus, dum antea lateret; ejus gratia dileximus, dum antea non delectaret: ut qui gloriatur, non in se, sed in Domino glorietur. Extolli quippe in superbiam, propriae voluntatis est hominum, non operis Dei: neque enim ad hoc eos compellit aut adjuvat Deus. Praecedit ergo in voluntate hominis appetitus quidam propriae potestatis, ut fiat inobediens per superbiam. Hic autem appetitus etiam si non esset, nihil molestum esset; et cum hoc voluit homo, sine difficultate noluisset: secutum est autem ex debita justa poena tale vitium, ut jam molestum esset obedire justitiae. Quod vitium nisi adjuvante gratia superetur, ad justitiam nemo convertitur; nisi operante gratia sanetur, justitiae pace nemo perfruitur. Cujus autem gratia vincitur et sanatur, nisi illius cui dicitur, Converte nos, Deus sanitatum nostrarum, et averte iram tuam a nobis? Quod et si facit, misericordia facit, ut dicatur, Non secundum peccata nostra fecit nobis, neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis. Et quibus non facit, judicio non facit. Et quis dicet illi, Quid fecisti, cui misericordia et judicium pia sanctorum mente cantatur? Idcirco etiam sanctos et fideles suos in aliquibus vitiis tardius sanat, ut in his eos minus quam implendae ex omni parte justitiae sufficit, delectet bonum, sive cum latet, sive cum etiam manifestum est: ut quantum pertinet ad integerrimam regulam veritatis ejus, non justificetur in conspectu ejus omnis vivens. Nec in eo ipso vult nos damnabiles esse, sed humiles, commendans nobis eamdem gratiam suam: ne facilitatem in omnibus assecuti, nostrum putemus esse quod ejus est; qui error multum est religioni pietatique contrarius. Nec ideo tamen in eisdem vitiis nobis permanendum esse existimemus, sed adversus ipsam maxime superbiam, propter quam in eis humiliamur, et nos vigilanter conemur, et ipsum deprecemur ardenter, simul intelligentes et quod sic conamur, et quod sic deprecamur, dono illius nos habere: ut in omnibus non ad nos respicientes, sed sursum cor habentes, Domino Deo nostro gratias agamus, et cum gloriamur, in illo gloriemur.
2.20.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT XX.
2.20.1
Ad quartam quaestionem respondet, nullum, excepto Christo, fuisse, vel esse posse, qui nullum habeat peccatum. Quartum jam illud restat, quo explicito quantum adjuvat Dominus, sermo quoque iste tam prolixus tandem terminum sumat, utrum qui omnino nunquam ullum peccatum habuerit habiturusve sit, non solum quisquam natorum hominum sit, verum etiam potuerit aliquando esse, vel possit. Hunc prorsus nisi unum mediatorem Dei et hominum hominem Christum Jesum, nullum vel esse, vel fuisse, vel futurum esse, certissimum est. Unde jam multa diximus de Baptismo parvulorum, qui si nullum peccatum habent, non solum sunt homines innumerabiles sine peccato; verum etiam fuerunt, et erunt. Porro si veraciter illud constitit, unde secundo loco egimus, neminem esse sine peccato; profecto nec parvuli sine peccato sunt. Ex quo conficitur, etsi quisquam in hac vita esse potuisset, qui virtute ita perficeretur, ut ad tantam plenitudinem justitiae perveniret, qua nullum haberet omnino peccatum, fuisse tamen eum antea peccatorem, unde in istam novitatem vitae converteretur, non esse dubitandum. Etenim in secundo illo loco aliud quaerebatur, aliud in hoc quarto propositum est. Nam in illo, utrum aliquis in hac vita ad perfectam, quae prorsus sine ullo peccato est, vitam perveniret per gratiam Dei, studio voluntatis, hoc requirebatur: in hoc autem quarto, utrum esset in filiis hominum, vel esse potuisset, aut posset, qui non ex peccato ad justitiam perfectissimam perveniret, sed nullo omnino unquam peccato esset obstrictus, hoc quaeritur. Ideo si illa vera sunt, quae tam multa de parvulis diximus, nec est in filiis hominum quisquam, nec fuit, nec erit, excepto uno Mediatore, in quo nobis propitiatio et justificatio posita est, per quam finitis inimicitiis peccatorum reconciliamur Deo. Non itaque ab re est, quantum praesenti causae sufficere videtur, ab ipso exordio generis humani pauca repetere, quibus adversus quaedam, quae movere possunt, legentis animus informetur.
2.21.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT XXI.
2.21.1
Adam et Eva: obedientia homini vehementer commendata a Deo. Posteaquam illi primi homines, vir unus Adam, et ex illo Eva uxor ejus, accepto Dei praecepto servare obedientiam noluerunt, justa eos poena ac debita consecuta est. Sic enim comminatus fuerat Dominus, quod ea die qua vetitum cibum ederent, morte morerentur. Proinde quia utendi ad escam omni ligno quod in paradiso erat, acceperant potestatem, in quo etiam lignum vitae plantaverat Deus; ab illo autem solo eos prohibuerat, quod appellavit scientiae boni et mali, quo nomine significaretur experientiae consequentia, et quid boni custodita, et quid mali essent transgressa prohibitione sensuri: recte profecto intelliguntur ante malignam diaboli persuasionem abstinuisse cibo vetito, atque usi fuisse concessis, ac per hoc et caeteris, et praecipue ligno vitae. Quid enim absurdius, quam ut credantur ex aliis arboribus alimenta sumpsisse, non autem etiam ex illo quod et similiter permissum fuerat, et utilitate praecipua per aetatum labem mutari, quamvis animalia corpora, atque in mortem veterascere non sinebat, tribuens hoc corpori humano de suo corpore beneficium, et mystica significatione demonstrans quid per sapientiam, cujus figuram gestabat, conferretur animae rationali, ut alimento ejus vivificata nequaquam in labem mortemque nequitiae verteretur? Merito enim de illa dicitur, Lignum vitae est amplectentibus eam. Sicut haec arbor in corporali, sic illa in spirituali paradiso: ista exterioris, illa interioris hominis sensibus praebens vigorem, sine ulla in deterius temporis commutatione vitalem. Serviebant igitur Deo, vehementer sibi commendata pietate obedientiae, qua una colitur Deus. Quae per se ipsa quanta sit, quamque sola sufficiat ad tuendam rationalem sub Creatore creaturam, non potuit excellentius intimari, quam ut a ligno prohiberentur non malo. Absit enim ut bonorum Creator qui fecit omnia, et ecce bona valde, mali aliquid in illius etiam corporalis paradisi fertilitate plantaret. Sed ut ostenderetur homini, cui esset sub tali Domino utilissima servitus, quantum esset solius obedientiae bonum, quam solam de famulo exegerat, cui obedire non propter ipsius dominatum, sed propter servientis utilitatem potius expediret; ab eo ligno sunt prohibiti, quo si uterentur non prohibiti, nihil mali omnino paterentur: ut quod illo post prohibitionem utentes passi sunt, satis intelligeretur quod eis hoc non intulerit arbor cibo noxio perniciosa, sed tantum obedientia violata.
2.22.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT XXII.
2.22.1
Status hominis ante peccatum. Hanc ergo priusquam violassent, placebant Deo, et placebat eis Deus; et quamvis corpus animale gestarent, nihil inobediens in illo adversum se moveri sentiebant. Faciebat quippe hoc ordo justitiae, ut quia eorum anima famulum corpus a Domino acceperat, sicut ipsa eidem Domino suo, ita illi corpus ejus obediret, atque exhiberet vitae illi congruum sine ulla resistentia famulatum. Hinc et nudi erant, et non confundebantur. Animam quippe rationalem naturali verecundia nunc pudet, quod in carne, in cujus servitutem jus potestatis accepit, nescio qua infirmitate efficere non potest, ut se nolente non moveantur membra, et se volente moveantur. Quae propter hoc in quovis casto, merito appellantur pudenda, quod adversus dominam mentem, quasi suae sint potestatis, sicut libitum est, excitantur: idque solum juris in his habent frena virtutis, ut ad immundas et illicitas corruptiones ea pervenire non sinant. Haec igitur carnis inobedientia, quae in ipso motu est, etiamsi habere non permittatur effectum, non erat in illis primis hominibus, quando nudi erant, et non confundebantur. Nondum quippe anima rationalis domina carnis inobediens exstiterat Domino suo, ut poena reciproca inobedientem experiretur carnem famulam suam cum sensu quodam confusionis et molestiae suae, quem sensum certe ipsa per inobedientiam suam non intulit Deo. Neque enim Deo pudendum est aut molestum, si nos ei non obedimus, cujus in nos summam potestatem nullo modo minuere valemus: sed nobis pudendum est, quod imperio nostro caro non servit; quia hoc fit per infirmitatem quam peccando meruimus, vocaturque peccatum habitans in membris nostris. Sic est autem hoc peccatum, ut sit poena peccati. Denique posteaquam est illa facta transgressio, et anima inobediens a lege sui Domini aversa est, habere coepit contra eam servus ejus, hoc est corpus ejus, legem inobedientiae; et puduit illos homines nuditatis suae, animadverso in se motu, quem ante non senserant: quae animadversio apertio dicta est oculorum; neque enim oculis clausis inter illas arbores oberrabant. Sic et de Agar scriptum est, Aperti sunt oculi ejus, et vidit puteum. Tunc illi homines pudenda texerunt: quae Deus illis membra, ipsi vero pudenda fecerunt.
2.23.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT XXIII.
2.23.1
Naturae corruptio per peccatum, et renovatio per Christum. De hac lege peccati nascitur caro peccati, expianda per illius sacramentum, qui venit in similitudine carnis peccati, ut evacuetur corpus peccati, quod et corpus mortis hujus appellatur: unde miserum hominem non liberat nisi gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Sic enim ab eis transitum fecit in posteros ista lex initium mortis, quemadmodum labor quo cuncti homines laborant in terra, quemadmodum in feminas parturitio cum doloribus. Haec enim, cum de peccato arguerentur, Dei sententia meruerunt, quae non in eis solis, sed etiam in successoribus eorum, in aliis magis, in aliis minus, tamen in omnibus videmus impleri. Cum itaque primorum illorum hominum fuerit prima justitia obedire Deo, et hanc in membris adversus legem mentis suae legem concupiscentiae non habere: nunc post eorum peccatum nata ex eis nostra carne peccati, pro magno obtinetur ab his qui obediunt Deo, desideriis ejusdem concupiscentiae non obedire, et crucifigere in se carnem cum passionibus et concupiscentiis; ut sint Jesu Christi, qui hoc in sua cruce figuravit, quibus per gratiam suam dedit potestatem filios Dei fieri. Non enim omnibus hominibus dedit, sed quotquot receperunt eum, ut Deo renascerentur spiritu, qui saeculo nati erant carne. Sic enim de his dictum est: Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, qui non ex carne, non ex sanguine, non ex voluntate viri, non ex voluntate carnis, sed ex Deo nati sunt.
2.24.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT XXIV.
2.24.1
Incarnatione Verbi quod nobis collatum sit beneficium. Nativitas Christi de carne in quo nostrae similis et dissimilis. Fidelium etiam filii baptizandi. Secutus autem addidit, Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis: tanquam dicens, Magnum quidem hoc in his factum est, ut Deo nascerentur ex Deo, qui prius nati fuerant ex carne saeculo, quamvis creati ab ipso Deo: sed longe mirabilius factum est, quod cum istis naturae fuerit nasci de carne, beneficii vero nasci ex Deo, propter hoc impertiendum beneficium, ille qui de Deo naturaliter natus est, nasci etiam misericorditer de carne dignatus est: hoc est enim, Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Per hoc, inquit, factum est ut nati de carne caro, postea nascendo de spiritu spiritus essemus, et habitaremus in Deo: quia et Deus natus de Deo, postea de carne nascendo caro factus est, et habitavit in nobis. Verbum enim quod caro factum est, in principio erat, et apud Deum Deus erat. Verumtamen ipsa participatio illius in inferiora nostra, ut nostra esset in superiora illius, tenuit quamdam et in carnis nativitate medietatem: ut nos quidem nati essemus in carne peccati, ille autem in similitudine carnis peccati: nos non solum ex carne et sanguine, verum etiam ex voluntate viri et ex voluntate carnis; ille autem tantum ex carne et sanguine, non ex voluntate viri, neque ex voluntate carnis, sed ex Deo natus est. Et ideo nos in mortem propter peccatum, ille propter nos in mortem sine peccato. Sicut autem inferiora ejus, quibus ad nos descendit, non omni modo coaequata sunt inferioribus nostris, in quibus nos hic invenit: sic et superiora nostra, quibus ad eum ascendimus, non coaequabuntur superioribus ejus, in quibus eum illic inventuri sumus. Nos enim ipsius gratia facti erimus filii Dei, ille semper natura erat filius Dei: nos aliquando conversi adhaerebimus impares Deo, ille nunquam aversus manet aequalis Deo: nos participes vitae aeternae, ille vita aeterna. Solus ergo ille etiam homo factus manens Deus, peccatum nullum habuit unquam, nec sumpsit carnem peccati, quamvis de materna carne peccati. Quod enim carnis inde suscepit, id profecto aut suscipiendum mundavit, aut suscipiendo mundavit. Ideo Virginem matrem, non lege carnis peccati, id est, non concupiscentiae carnalis motu concipientem, sed pia fide sanctum germen in se fieri promerentem, quam eligeret creavit, de qua crearetur elegit. Quanto magis ergo caro peccati baptizanda est propter evadendum judicium, si baptizata est caro sine peccato propter imitationis exemplum?
2.25.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT XXV.
2.25.1
Objectio Pelagianorum. Quod autem supra respondimus adversus eos qui dicunt, Si peccator genuit peccatorem, justus quoque justum gignere debuit: hoc etiam his respondemus, qui dicunt, de homine baptizato natum jam velut baptizatum haberi debuisse. Cur enim non, inquiunt, in lumbis patris sui potuit baptizari, si secundum Epistolam quae ad Hebraeos scripta est, in lumbis Abrahae Levi potuit decimari? Hoc qui dicunt, attendant non propterea Levi postea non fuisse decimatum, quia jam fuerat decimatus in lumbis Abrahae; sed quia sic ordinatus est honore sacerdotii, ut acciperet decimas, non praeberet: alioquin nec caeteri fratres ejus, qui ei praebebant, decimarentur, quia et ipsi in lumbis Abrahae a Melchisedech jam fuerant decimati.
2.25.2
Sed ne quis dicat, propterea recte potuisse Abrahae filios decimari, quamvis jam fuissent in lumbis patris sui decimati, quia decimatio talis res erat, quae in unoquoque homine saepe fuerat facienda, sicut Israelitae annis omnibus, imo ex fructibus omnibus decimas tota vita sua crebras solent praebere Levitis; Baptismum autem tale sacramentum esse quod semel datur, et si jam hoc acceperat quisque, cum in patre suo esset, nonnisi baptizatum fuisse deputandum, cum de illo qui baptizatus fuerat gigneretur. Qui hoc dicit( ne diu disputem), circumcisionem respiciat, quae semel fiebat, et tamen in singulis singillatim fiebat. Sicut ergo tempore illius sacramenti de circumciso qui nasceretur, circumcidendus fuit: sic nunc de baptizato qui natus fuerit, baptizandus est.
2.25.3
At enim Apostolus ait, Filii vestri immundi essent, nunc autem sancti sunt: et ideo, inquiunt, fidelium filii jam baptizari minime debuerunt. Miror hoc dicere, qui negant peccatum ex Adam originaliter trahi. Si enim hanc Apostoli sententiam sic accipiunt, ut credant de fidelibus sanctificatos filios nasci, cur eos etiam ipsi baptizari oportere non dubitant? Cur denique nolunt fateri de parente peccatore aliquod peccatum originaliter trahi, si de sancto aliqua sanctitas trahitur? Et contra nostram quidem non est assertionem, etiamsi ex fidelibus sancti propagantur, quod eos dicimus, si non baptizantur, pergere in damnationem, quibus et ipsi regnum coelorum intercludunt, quamvis eos dicant non habere ullum vel proprium, vel originale peccatum. Aut si eis indignum videtur, ut sancti damnentur, quomodo est dignum ut a regno Dei sancti separentur? Illud potius attendant, quomodo non de peccatoribus parentibus trahatur aliquod peccatum, si de sanctis aliqua sanctitas trahitur et immunditia de immundis. Utrumque enim dixit, qui dixit, Alioquin filii vestri immundi essent, nunc autem sancti sunt. Explicent etiam quomodo justum sit, ut sancti ex fidelibus et immundi ex infidelibus nati, pariter tamen, si baptizati non fuerint, regnum Dei non permittantur intrare. Quid ergo illis ista sanctitas prodest? Nam si damnari faterentur immundos ex infidelibus natos, sanctos autem filios fidelium in Dei quidem regnum intrare non posse, nisi fuerint baptizati, non tamen damnari, quia sancti sunt, esset qualiscumque distinctio: nunc vero natos de sanctis sanctos, et de immundis immundos, aequaliter dicunt, et quia peccatum non habent, non damnari, et quia Baptismum non habent, a Dei regno separari. Hanc absurditatem talia ingenia non videre quis credat?
2.25.4
Nostrae autem, imo ipsius Apostoli sententiae, qui dixit, Ex uno omnes ad condemnationem; et, Ex uno omnes ad justificationem vitae: quam non sit contrarium hoc quod ait, cum de alia re ageret, Alioquin filii vestri immundi essent, nunc autem sancti sunt, paululum attende.
2.26
LIBER SECUNDUS. CAPUT XXVI.
2.26
Sanctificatio multiplex Sacramentum catechumenorum. Non unius modi est sanctificatio: nam et catechumenos secundum quemdam modum suum per signum Christi et orationem manus impositionis puto sanctificari: et quod accipiunt, quamvis non sit corpus Christi, sanctum est tamen, et sanctius quam cibi quibus alimur, qnoniam sacramentum est. Verum et ipsos cibos, quibus ad necessitatem sustentandae hujus vitae alimur, sanctificari idem apostolus dixit, per verbum Dei et orationem, qua oramus, utique nostra corpuscula refecturi. Sicut ergo ista ciborum sanctificatio non efficit ut quod in os intraverit, non in ventrem vadat et in secessum emittatur per corruptionem, qua omnia terrena solvuntur, unde et ad aliam escam quae non corrumpitur, nos Dominus exhortatur: ita sanctificatio catechumeni, si non fuerit baptizatus, non ei valet ad intrandum in regnum coelorum, aut ad peccatorum remissionem. Ac per hoc et illa sanctificatio, cujuscumque modi sit, quam in filiis fidelium esse dixit Apostolus, ad istam de Baptismo et de peccati origine vel remissione quaestionem omnino non pertinet. Nam et conjuges infideles in conjugibus fidelibus sanctificari dicit eo ipso loco ita loquens: Sanctificatur enim vir infidelis in uxore, et sanctificatur mulier infidelis in fratre. Alioquin filii vestri immundi essent, nunc autem sancti sunt. Non, opinor, quisquam tam infideliter intelligit, quodlibet in his verbis intelligat, ut ob hoc existimet etiam maritum non christianum, quia christiana fuerit uxor ejus, neque jam baptizari oportere, et ad peccatorum remissionem jam pervenisse, et in regnum coelorum esse intraturum, quia sanctificatus dictus est in uxore.
2.27.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT XXVII.
2.27.1
Quare baptizentur qui jam de baptizatis nascuntur. Quisquis vero adhuc movetur, quare baptizentur qui jam de baptizatis nascuntur, hoc breviter accipiat. Sicut generatio carnis peccati per unum Adam ad condemnationem trahit omnes qui eo modo generantur; sic generatio spiritus gratiae per unum Jesum Christum ad justificationem vitae aeternae ducit omnes qui eo modo praedestinati regenerantur. Sacramentum autem Baptismi profecto sacramentum regenerationis est. Quocirca sicut homo qui non vixerit, mori non potest, et qui mortuus non fuerit, resurgere non potest: ita qui natus non fuerit, renasci non potest. Ex quo conficitur, neminem in suo parente renasci potuisse non natum. Oportet autem, ut si natus fuerit, renascatur: quia nisi quis natus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei. Oportet igitur ut Sacramento regenerationis, ne sine illo male de hac vita exeat, etiam parvulus imbuatur: quod non fit nisi in remissionem peccatorum. Quod etiam ipso loco Christus ostendit, cum interrogatus quomodo possent ista fieri, commemoravit quid Moyses fecerit in exaltatione serpentis. Cum itaque per Baptismi sacramentum morti Christi conformentur infantes, eos a serpentis morsu fatendum est liberari, si a christianae fidei regula nolumus aberrare. Quem tamen morsum non in sua vita propria, sed in illo cui primitus inflictus est, acceperunt.
2.27.2
Objectio Pelagianorum. Neque illud fallat, quod nec parenti post conversionem obsunt propria peccata:« Quanto enim magis,» inquiunt,« filio ejus obesse non possunt?» Sed qui hoc sentiunt, non attendunt quia sicut parenti, per hoc quod spiritu renatus est, propria peccata non obsunt; ita qui de illo natus est, nisi eo modo renascatur, quae a parente tracta sunt, oberunt. Quia et innovati parentes, non ex primitiis novitatis, sed ex reliquiis vetustatis carnaliter gignunt; et filii ex parentum reliqua vetustate toti vetusti, et in peccati carne propagati, damnationem veteri homini debitam Sacramento spiritualis regenerationis et renovationis evadunt. Illud namque praecipue, propter quaestiones quae de hac re motae sunt vel moveri adhuc possunt, attendere ac meminisse debemus, tantummodo peccatorum omnium plenam perfectamque remissionem Baptismo fieri; hominis vero ipsius qualitatem non totam continuo commutari: sed spirituales primitias in bene proficientibus de die in diem novitate crescente commutare in se quod carnaliter vetus est, donec totum ita renovetur, ut animalis etiam infirmitas corporis ad firmitatem spiritualem incorruptionemque perveniat.
2.28.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT XXVIII.
2.28.1
Lex peccati dicta peccatum. Concupiscentia quomodo in baptizatis perempto ejus malo maneat. Haec autem lex peccati, quod etiam peccatum appellat Apostolus, cum dicit, Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ad obediendum desideriis ejus, non sic manet in membris eorum qui ex aqua et spiritu renati sunt, tanquam non sit ejus facta remissio, ubi omnino plena et perfecta fit remissio peccatorum, omnibus inimicitiis interfectis, quibus separabamur a Deo: sed manet in vetustate carnis tanquam superatum et peremptum, si non illicitis consensionibus quodam modo reviviscat, et in regnum proprium dominationemque revocetur. Ab hac autem vetustate carnis, in qua est lex ista peccati vel peccatum jam remissum, usque adeo spiritus vita discernitur, in cujus novitate baptizati per Dei gratiam renascuntur, ut parum fuerit Apostolo dicere, tales non esse in peccato, nisi etiam diceret, in ipsa carne illos non esse, antequam ex hac mortali vita migrarent. Qui enim in carne sunt, inquit, Deo placere non possunt: vos autem non estis in carne, sed in spiritu; si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Verumtamen sicut ipsa carne quamvis corruptibili bene utuntur, qui membra ejus ad opera bona convertunt, in qua carne non sunt, quia non secundum eam sapiunt neque vivunt; sicut denique etiam morte, quae primi peccati poena est, bene utuntur, qui eam pro fratribus, pro fide, pro quacumque vera et sancta justitia fortiter et patienter impendunt: sic illa etiam lege peccati, quod jam remissum in vetustate carnis manet, bene utuntur conjugati fideles, qui ex eo quod sunt in Christi novitate, dominari sibi libidinem minime patiuntur; ex eo autem quod adhuc trahunt Adae vetustatem, regenerandos immortaliter filios mortaliter generant cum ea propagine peccati, qua illi qui renati sunt obnoxii non tenentur, et qua illi qui nascuntur renascendo solvuntur. Quamdiu ergo manet lex concupiscentialiter in membris, manente ipsa reatus ejus solvitur; sed ei solvitur, qui Sacramentum regenerationis accepit renovarique jam coepit. Ex illa autem manente concupiscentiae vetustate quod nascitur, renasci indiget ut sanetur. Quia parentes fideles et nati carnaliter et renati spiritualiter, filios carnaliter genuerunt; filii vero antequam nascerentur, renasci quomodo potuerunt?
2.28.2
Nec mireris, quod dixi, manente concupiscentialiter lege peccati reatum ejus solvi per gratiam Sacramenti. Sicut enim facta et dicta et cogitata iniqua, quantum ad ipsos motus animi et corporis pertinet, jam praeterierunt et non sunt; eis tamen praeteritis et non tum existentibus reatus eorum manet, nisi peccatorum remissione solvatur: sic contra in hac non jam praeterita, sed adhuc manente lege concupiscentiae, reatus ejus solvitur, et non erit, cum fit in Baptismo plena remissio peccatorum. Denique si continuo consequatur ab hac vita emigratio, non erit omnino quod obnoxium hominem teneat, solutis omnibus quae tenebant. Sicut ergo non est mirum, praeteritorum dictorum, factorum, atque cogitatorum reatum manere ante peccatorum remissionem: sic contra non debet esse mirum, manentis concupiscentiae reatum praeterire post peccatorum remissionem.
2.29.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT XXIX.
2.29.1
Omnes praedestinati per unum mediatorem Christum et per unam eamdemque fidem salvantur. Parvulorum quoque salvator Christus. Christus etiam infans ignorantia caruit et animi infirmitate. Quae cum ita sint, ex quo per unum hominem peccatum intravit in hunc mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, usque in finem carnalis hujus generationis et corruptibilis saeculi, cujus filii generant et generantur, nullo existente homine de quo in hac vita constituto veraciter dici possit, quod nullum habeat omnino peccatum, excepto uno Mediatore, qui nos Creatori nostro per remissionem reconciliat peccatorum: idem ipse Dominus noster hanc suam medelam nullis generis humani temporibus ante ultimum futurum adhuc judicium denegavit eis, quos per certissimam praescientiam et futuram beneficentiam secum regnaturos in vitam praedestinavit aeternam. Namque ante nativitatem carnis infirmitatemque passionis et virtutem resurrectionis suae, earum rerum futurarum fide eos qui tunc fuerant, informabat ad haereditatem salutis aeternae; quarum rerum praesentium fide informavit eos qui cum gererentur aderant, atque impleri praedicta cernebant; quarum etiam praeteritarum fide qui postea fuerunt, et nos ipsos, et qui deinde futuri sunt, informare non cessat. Una ergo fides est quae omnes salvos facit, qui ex carnali generatione spiritualiter renascuntur, terminata in eo qui venit pro nobis judicari et mori, judex vivorum et mortuorum. Sed hujus unius fidei pro significationis opportunitate per varia tempora sacramenta variata sunt.
2.29.2
Idem ipse itaque Salvator est parvulorum atque majorum, de quo dixerunt Angeli, Natus est vobis hodie salvator: et de quo dictum est ad virginem Mariam, Vocabis nomen ejus Jesum; ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum: ubi aperte demonstratum est, eum hoc nomine, quo appellatus est Jesus, propter salutem quam nobis tribuit, nominari; Jesus quippe, latine Salvator est. Quis est igitur qui audeat dicere Dominum Christum tantum majoribus non etiam parvulis esse Jesum? qui venit in similitudine carnis peccati, ut evacuaret corpus peccati, in quo infirmissimo nulli usui congruis vel idoneis infantilibus membris, anima rationalis miserabili ignorantia praegravatur. Quam plane ignorantiam nullo modo crediderim fuisse in infante illo, in quo Verbum caro factum est, ut habitaret in nobis, nec illam ipsius animi infirmitatem in Christo parvulo fuerim suspicatus, quam videmus in parvulis. Per hanc enim etiam, cum motibus irrationabilibus perturbantur, nulla ratione, nullo imperio, sed dolore aliquando vel doloris terrore cohibentur: ut omnino videas illius inobedientiae filios, quae movetur in membris repugnans legi mentis, nec cum vult ratio, conquiescit: verum et ipsa saepe vel dolore corporis, tanquam vapulando compescitur, vel pavescendo, vel tali aliquo animi motu, non tamen voluntate praecipiente comprimitur. Sed quia in eo erat similitudo carnis peccati, mutationes aetatum perpeti voluit ab ipsa exorsus infantia, ut ad mortem videatur etiam senescendo illa caro pervenire potuisse, nisi juvenis fuisset occisus. Quae tamen mors in carne peccati inobedientiae debita redditur, in similitudine autem carnis peccati obedientiae voluntate suscepta est. Ad eam quippe iturus eamque passurus, hoc ait: Ecce venit princeps mundi hujus, et in me nihil inveniet: sed ut sciant omnes quia voluntatem Patris mei facio, surgite, eamus hinc. His dictis perrexit ad indebitam mortem, factus obediens usque ad mortem.
2.30.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT XXX.
2.30.1
Respondet ad objectionem Pelagianorum. Quapropter illi qui dicunt, Si primi hominis peccato factum est ut moreremur, Christi adventu fieret ut credentes in eum non moreremur; et addunt quasi rationem, dicentes, Neque enim praevaricatoris transgressio plus nobis nocuit, quam incarnatio vel redemptio profuit Salvatoris: cur non potius hoc attendunt, hoc audiunt, hoc sine dubitatione credunt, quod Apostolus sine ambiguitate locutus est, Quia per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur? Neque enim aliunde, quam de corporis resurrectione dicebat. Omnium ergo corporis mortem factam per unum hominem dixit, et omnium corporis resurrectionem in vitam aeternam per unum Christum futuram esse promisit. Quomodo ergo plus nobis nocuit ille peccando, quam iste profuit redimendo; cum per illius peccatum temporaliter moriamur, per istius autem redemptionem non ad temporalem vitam, sed ad perpetuam resurgamus? Nostrum ergo corpus mortuum est propter peccatum, Christi autem corpus solum mortuum est sine peccato; ut fuso sanguine sine culpa, omnium culparum chirographa delerentur, quibus debitores qui in eum credunt, a diabolo antea tenebantur. Et ideo, Hic est, ait, sanguis meus, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum.
2.31.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT XXXI.
2.31.1
Cur non simul per Baptismum cum peccatis mors etiam ipsa aboleatur. Poterat autem etiam hoc donare credentibus, ut nec istius experirentur corporis mortem: sed si hoc fecisset, carni quaedam felicitas adderetur, minueretur autem fidei fortitudo. Sic enim homines mortem istam timent, ut non ob aliud felices dicerent esse Christianos, nisi quod mori omnino non possent. Ac per hoc nemo propter illam vitam, quae post istam mortem beata futura est, per virtutem etiam contemnendae ipsius mortis ad Christi gratiam festinaret; sed propter removendam mortis molestiam delicatius crederetur in Christum. Plus ergo gratiae praestitit, plus fidelibus suis sine dubitatione donavit. Quid enim magnum erat, videndo non mori eos qui crederent, credere se non moriturum? Quanto est majus, quanto fortius, quanto laudabilius, ita credere, ut se speret moriturus sine fine victurum? Denique hoc quibusdam in fine largietur, ut mortem istam repentina commutatione non sentiant, sed simul cum resurgentibus rapiantur in nubibus obviam Christo in aera, et sic semper cum Domino vivant. Et recte illis, quia non erunt jam posteri qui propter hoc credant, non sperando quod non vident, sed amando quod vident. Quae fides est enervis et debilis, nec fides omnino dicenda, quandoquidem fides ita definita est: Fides est sperantium substantia, convictio rerum quae non videntur. Unde etiam in eadem, ubi et hoc scriptum est, ad Hebraeos Epistola, cum consequenter enumerasset quosdam, qui Deo fide placuerunt: Secundum fidem, inquit, mortui sunt hi omnes, cum non accepissent promissiones, sed longe eas videntes et salutantes, et confitentes quia hospites et peregrini sunt super terram. Et paulo post eamdem fidei laudem ita conclusit: Et omnes, inquit, testimonium consecuti per fidem, non tulerunt promissiones Dei: pro nobis enim meliora providerunt, ne sine nobis perfecti perficerentur. Haec laus fidei non esset, nec omnino, ut jam dixi, fides esset, si homines in credendo praemia visibilia sequerentur, hoc est, si fidelibus merces immortalitatis in hoc saeculo redderetur.
2.31.2
Hinc et ipse Dominus mori voluit, ut, quemadmodum de illo scriptum est, per mortem evacuaret eum qui potestatem habebat mortis, id est, diabolum, et liberaret eos qui timore mortis per totam vitam rei erant servitutis. Hoc testimonio satis etiam illud monstratur, et mortem istam corporis principe atque auctore diabolo, hoc est, ex peccato accidisse, quod ille persuasit; neque enim ob aliud potestatem habere mortis verissime diceretur: unde ille qui sine ullo peccato vel originali vel proprio moriebatur, dixit, quod paulo ante commemoravi, Ecce veniet princeps mundi, id est, diabolus, qui potestatem habebat mortis, et in me nihil inveniet, id est, peccati, propter quod homines mori fecit. Et quasi diceretur ei, Quare ergo moreris? Sed ut sciant omnes, inquit, quia voluntatem Patris mei facio, surgite, eamus hinc: id est, ut moriar non habens mortis causam de peccato sub auctore peccati, sed de obedientia et justitia factus obediens usque ad mortem. Et hoc ergo illo testimonio demonstratum est, et quod timorem mortis fideles vincunt, ad agonem ipsius fidei pertinere, qui profecto defuisset, si mox esset credentes immortalitas consecuta.
2.32.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT XXXII.
2.32.1
Cur Christus post resurrectionem praesentiam suam mundo subduxerit. Quamvis itaque multa Dominus visibilia miracula fecerit, unde ipsa fides velut quibusdam primordiis lactescentibus germinaret, et in suum robur ex illa teneritudine coalesceret( tanto est enim fortior, quanto magis jam ista non quaerit): tamen illud quod promissum speramus, invisibiliter voluit exspectari, ut justus ex fide viveret, in tantum ut nec ipse qui die tertio resurrexit, inter homines esse voluerit, sed eis demonstrato in sua carne resurrectionis exemplo, quos hujus rei testes habere dignatus est, in coelum ascenderit, illorum quoque se oculis auferens, nihilque tale cujusquam eorum carni jam tribuens, quale in carne propria demonstraverat; ut et ipsi ex fide viverent, ejusque justitiae, in qua ex fide vivitur, praemium quod postea erit visibile, nunc interim per patientiam invisibiliter exspectarent. Ad hunc intellectum credo etiam illud esse referendum, quod ait de Spiritu sancto: Non potest ipse venire, nisi ego abiero. Hoc enim erat dicere, non poteritis juste vivere ex fide, quod de meo dono, id est, de Spiritu sancto habebitis, nisi a vestris oculis hoc quod intuemini abstulero, ut spiritualiter cor vestrum invisibilia credendo proficiat. Hanc ex fide justitiam identidem, loquens de Spiritu sancto, ita commendat: Ille, inquit, arguet mundum de peccato, de justitia, et de judicio: de peccato quidem, quia non crediderunt in me; de justitia, quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me. Quae est ista justitia, qua eum non viderent, nisi ut justus ex fide viveret, et non respicientes quae videntur, sed quae non videntur, spiritu ex fide spem justitiae exspectaremus?
2.33.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT XXXIII.
2.33.1
Respondet ad objectionem Pelagianorum. Qui autem dicunt: Si peccato mors ista corporis accidisset, non utique post remissionem peccatorum, quam Redemptor nobis tribuit, moreremur: non intelligunt quomodo res, quarum reatum, ne post hanc vitam obsint, Deus solvit, tamen eas ad certamen fidei sinit manere, ut per illas erudiantur et exerceantur proficientes in agone justitiae. Posset enim et alius hoc non intelligens dicere, Si propter peccatum dixit Deus homini, In sudore vultus tui edes panem tuum, et spinas et tribulos pariet tibi terra: quare et post remissionem labor hic permanet, et haec dura et aspera parit etiam terra fidelium? Item si propter peccatum dictum est mulieri, In gemitu paries: cur etiam post peccatorum remissionem feminae fideles eosdem dolores in parturiendo patiuntur? Et tamen constat propter peccatum, quod admiserant, illos a Deo primos homines haec audisse atque meruisse: nec resistit his verbis divini libri, quae posui de labore hominis et de parturitione mulieris, nisi qui prorsus alienus a fide catholica eisdem Litteris adversatur.
2.34.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT XXXIV.
2.34.1
Cur remisso peccato poena adhuc exigatur. Verum quia et tales non desunt; quemadmodum eis hac quaestione proposita respondemus, dicentes, ante remissionem esse illa supplicia peccatorum, post remissionem autem certamina exercitationesque justorum: ita et illis quos de morte corporis similiter movet, respondere debemus, ut eam et peccato accidisse fateamur, et post peccatorum remissionem, ut magnus timor ejus a proficientibus superetur, ad certamen nobis relictam esse non dedignemur. Si enim parva virtus esset fidei, quae per dilectionem operatur, mortis metum vincere, non esset tanta martyrum gloria, nec Dominus diceret, Majorem hac charitatem nemo habet, quam ut animam suam ponat pro amicis suis. Quod in Epistola sua Joannes ita dicit: Sicut ille animam suam pro nobis posuit, sic et nos debemus animas pro fratribus ponere. Nequaquam igitur in morte pro justitia subeunda vel contemnenda laudaretur praecipua patientia, si mortis non esset magna multumque dura molestia. Cujus timorem qui vincit ex fide, magnam ipsius fidei comparat gloriam justamque mercedem. Unde mirandum non est, et mortem corporis non fuisse eventuram homini, nisi praecessisset peccatum, cujus etiam talis poena consequeretur; et post remissionem peccatorum eam fidelibus evenire, ut in ejus timore vincendo exerceretur fortitudo justitiae.
2.34.2
Caro enim quae primo facta est, non erat caro peccati, in qua noluit homo inter delicias paradisi servare justitiam. Unde statuit Deus, ut post ejus peccatum propagata caro peccati, ad recipiendam justitiam laboribus et molestiis eniteretur. Propter hoc etiam de paradiso dimissus Adam, contra Eden habitavit, id est, contra sedem deliciarum: ut significaret quod in laboribus, qui sunt deliciis contrarii, erudienda esset caro peccati, quae in deliciis obedientiam non servavit antequam esset caro peccati. Sicut ergo illi primi homines postea juste vivendo, unde merito creduntur per Domini sanguinem ab extremo supplicio liberati, non tamen in illa vita meruerunt ad paradisum revocari: sic et caro peccati, etiamsi remissis peccatis homo in ea juste vixerit, non continuo meretur eam mortem non perpeti, quam traxit de propagine peccati.
2.34.3
Tale aliquid nobis insinuatum est de patriarcha David in libro Regnorum, ad quem propheta cum missus esset, eique propter peccatum quod admiserat, eventura mala ex iracundia Dei comminaretur, confessione peccati veniam meruit, respondente propheta quod ei flagitium facinusque remissum sit: et tamen consecuta sunt quae Deus fuerat comminatus, ut sic humiliaretur a filio. Quare et hic non dicitur, Si Deus propter peccatum illud fuerat comminatus, cur dimisso peccato quod erat minatus implevit? nisi quia rectissime, si dictum fuerit, respondebitur remissionem illam peccati factam, ne homo a percipienda vita impediretur aeterna; subsecutum vero illius comminationis effectum, ut pietas hominis in illa humilitate exerceretur atque probaretur. Sic et mortem corporis et propter peccatum Deus homini inflixit, et post peccatorum remissionem propter exercendam justitiam non ademit.
2.35.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT XXXV.
2.35.1
Non declinandum in dextram aut in sinistram. Teneamus ergo indeclinabilem fidei confessionem. Solus unus est qui sine peccato natus est in similitudine carnis peccati, sine peccato vixit inter aliena peccata, sine peccato mortuus est propter nostra peccata. Non declinemus in dextram aut in sinistram. In dexteram enim declinare, est se ipsum decipere dicendo se esse sine peccato: in sinistram autem, per nescio quam perversam et pravam securitatem se tanquam impune dare peccatis. Vias enim quae a dextris sunt novit Dominus, qui solus sine peccato est, et nostra potest delere peccata; perversae autem sunt quae a sinistris, amicitiae cum peccatis. Tales etiam illi viginti annorum adolescentuli figuram novi populi praemiserunt, qui in terram promissionis intrarunt, qui nec in dexteram nec in sinistram dicti sunt declinasse. Non enim viginti annorum aetas comparanda est innocentiae parvulorum: sed, ni fallor, hic numerus mysticum aliquid adumbrat et resonat. Vetus enim Testamentum in quinque Moysi libris excellit, Novum autem quatuor Evangeliorum auctoritate praefulget; qui numeri per se multiplicati ad vicenum perveniunt: quater enim quini, vel quinquies quaterni, viginti sunt. Talis populus, ut praedixi, eruditus in regno coelorum per duo Testamenta, Vetus et Novum, non declinans in dexteram superba praesumptione justitiae, neque in sinistram secura delectatione peccati, in terram promissionis intrabit: ubi jam peccata ulterius nec nobis donanda optemus, nec in nobis punienda timeamus, ab illo Redemptore liberati, qui non venumdatus sub peccato, redemit Israel ab omnibus iniquitatibus ejus, sive propria cujusquam vita commissis, sive originaliter tractis.
2.36.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT XXXVI.
2.36.1
An anima ex traduce. In rebus obscuris, ubi Scripturae non adjuvant, cavenda judicandi temeritas. Scripturae clarae in his quae ad salutem necessaria sunt. Non enim parum paginarum divinarum auctoritati veritatique cesserunt, qui etsi noluerunt litteris suis aperte exprimere, parvulis remissionem necessariam peccatorum, redemptionem tamen eis opus esse confessi sunt. Alio quippe verbo, etiam ipso de christiana eruditione deprompto, nihil aliud omnino dixerunt. Nec dubitandum est his qui divina scripta fideliter legunt, fideliter audiunt, fideliter tenent, quod ab illa carne quae prius voluntate peccati facta est caro peccati, deinceps per successionem transeunte in omnes proscriptione iniquitatis et mortis caro sit propagata peccati, excepta una similitudine carnis peccati, quae tamen non esset, nisi esset et caro peccati.
2.36.2
De anima vero, utrum et ipsa eodem modo propagata, reatu qui ei dimittatur obstricta sit( neque enim possumus dicere, solam carnem parvuli, non etiam animam indigere Salvatoris et Redemptoris auxilio, alienamque ab ea esse gratiarum actione quae in Psalmis est, ubi legimus et dicimus, Benedic, anima mea, Dominum; et noli oblivisci omnes retributiones ejus: qui propitius fit omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes languores tuos, qui redimit de corruptione vitam tuam[ Psal. CII, 2- 4]): an etiam non propagata, eo ipso quo carni peccati aggravanda miscetur, jam ipsius peccati remissione et sua redemptione opus habeat, Deo per summam praescientiam judicante, qui parvuli ab isto reatu non mereantur absolvi, etiam qui nondum nati nihil alicubi propria sua vita egerunt vel boni vel mali: et quomodo Deus etiamsi non de traduce animas creat, non sit tamen auctor reatus ejusdem, propter quem redemptio Sacramenti necessaria est et animae parvuli: magna quaestio est, aliamque disputationem desiderat, eo tamen, quantum arbitror, moderamine temperatam, ut magis inquisitio cauta laudetur, quam praecipitata reprehendatur assertio. Ubi enim de re obscurissima disputatur, non adjuvantibus divinarum Scripturarum certis clarisque documentis, cohibere se debet humana praesumptio, nihil faciens in partem alteram declinando. Et si enim quodlibet horum, quemadmodum demonstrari et explicari possit, ignorem; illud tamen credo, quod etiam hinc divinorum eloquiorum clarissima auctoritas esset, si homo id sine dispendio promissae salutis ignorare non posset. Habes elaboratum, utinam tam commodum quam prolixum, pro meis viribus opus, cujus prolixitatem fortasse defenderem, nisi id vererer facere defendendo prolixius.