De sermone Domini in monte
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo">
—
⋯
Original / primary: 7307 Desedoi
1.1
LIBER PRIMUS. Explicatur prior pars sermonis a Domino in monte habiti, contenta Matthaei capite quinto.
1.1
CAPUT PRIMUM. 1. Sermonem quem locutus est Dominus noster Jesus Christus in monte, sicut in Evangelio secundum Matthaeum legimus, si quis pie sobrieque consideraverit, puto quod inveniet in eo, quantum ad mores optimos pertinet, perfectum vitae christianae modum: quod polliceri non temere audemus, sed ex ipsis ejusdem Domini verbis conjicientes. Nam sic ipse sermo concluditur, ut appareat in eo praecepta esse omnia quae ad informandam vitam pertinent. Sic enim dicit:« Omnis ergo qui audit verba mea haec et facit ea, similabo eum viro sapienti qui aedificavit domum suam supra petram: descendit pluvia, venerunt flumina, flaverunt venti, et offenderunt in domum illam, et non cecidit; fundata enim erat super petram. Et omnis qui audit verba mea haec et non facit ea, similabo eum viro stulto qui aedificavit domum suam super arenam: descendit pluvia, venerunt flumina, flaverunt venti, et offenderunt in domum illam, et cecidit; et facta est ruina ejus magna.» Cum ergo non dixit, qui audit verba mea tantum, sed addidit dicens, qui audit verba mea haec; satis, ut arbitror, significavit, haec verba quae in monte locutus est, tam perfecte instruere vitam eorum qui voluerint secundum ea vivere, ut merito comparentur aedificanti super petram. Hoc dixi, ut appareat istum sermonem omnibus praeceptis quibus christiana vita informatur, esse perfectum: nam de hoc capitulo diligentius suo loco tractabitur.
1.1
Hujus igitur sermonis initium sic assumitur: Cum vidisset autem turbas multas, ascendit in montem, et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli ejus; et aperiens os suum docebat eos, dicens. Si quaeritur quid significet mons, bene intelligitur significare majora praecepta justitiae; quia minora erant quae Judaeis data sunt. Unus tamen Deus per sanctos Prophetas et famulos suos, secundum ordinatissimam distributionem temporum, dedit minora praecepta populo quem adhuc timore alligari oportebat; et per Filium suum, majora populo quem charitate jam liberari convenerat. Cum autem minora minoribus, majora majoribus dantur, ab eo dantur qui solus novit congruentem suis temporibus generi humano exhibere medicinam. Nec mirum est quod dantur praecepta majora propter regnum coelorum, et minora data sunt propter regnum terrenum, ab eodem uno Deo qui fecit coelum et terram. De hac ergo justitia quae major est, per prophetam dicitur, Justitia tua sicut montes Dei: et hoc bene significat, quod ab uno magistro solo docendis tantis rebus idoneo, locetur in monte. Sedens autem docet, quod pertinet ad dignitatem magisterii: et accedunt ad eum discipuli ejus, ut audiendis illius verbis hi essent etiam corpore viciniores, qui praeceptis adimplendis etiam animo propinquabant. Et aperiens os suum, docebat eos, dicens. Ista circumlocutio qua scribitur, Et aperiens os suum, fortassis ipsa mora commendat aliquanto longiorem futurum esse sermonem: nisi forte non vacet quod nunc eum dictum est aperuisse os suum, quod ipse in Lege veteri aperire soleret ora Prophetarum.
1.2.1
Quid ergo dicit? Beati pauperes spiritu; quoniam ipsorum est regnum coelorum. Legimus scriptum de appetitione rerum temporalium, Omnia vanitas et praesumptio spiritus; praesumptio autem spiritus, audaciam et superbiam significat: vulgo etiam magnos spiritus superbi habere dicuntur; et recte, quandoquidem spiritus etiam ventus vocatur. Unde scriptum est, Ignis, grando, nix, glacies, spiritus tempestatis. Quis vero nesciat superbos inflatos dici, tanquam vento distentos? Unde est etiam illud Apostoli: Scientia inflat, charitas vero aedificat. Quapropter recte hic intelliguntur pauperes spiritu, humiles et timentes Deum, id est, non habentes inflantem spiritum. Nec aliunde omnino incipere oportuit beatitudinem; siquidem perventura est ad summam sapientiam: Initium autem sapientiae timor Domini; quoniam et e contrario, Initium omnis peccati superbia inscribitur. Superbi ergo appetant et diligant regna terrarum: Beati autem pauperes spiritu; quoniam ipsorum est regnum coelorum.
1.2.2
CAPUT II.-- 4. Beati mites; quoniam ipsi haereditate possidebunt terram: illam credo terram, de qua in Psalmo dicitur, Spes mea es tu, portio mea in terra viventium. Significat enim quamdam soliditatem et stabilitatem haereditatis perpetuae, ubi anima per bonum affectum, tanquam loco suo requiescit, sicut corpus in terra; et inde cibo suo alitur, sicut corpus ex terra: ipsa est requies et vita sanctorum. Mites autem sunt qui cedunt improbitatibus, et non resistunt malo, sed vincunt in bono malum. Rixentur ergo immites, et dimicent pro terrenis et temporalibus rebus: Beati autem mites; quoniam ipsi haereditate possidebunt terram, de qua pelli non possint.
1.3
Beati lugentes; quoniam ipsi consolabuntur. Luctus est tristitia de amissione charorum: conversi autem ad Deum, ea quae in hoc mundo chara amplectebantur, amittunt: non enim gaudent his rebus, quibus ante gaudebant; et donec fiat in illis amor aeternorum, nonnulla moestitia sauciantur: consolabuntur ergo Spiritu sancto, qui maxime propterea paracletus nominatur, id est consolator, ut temporalem amittentes aeterna laetitia perfruantur.
1.4
Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam; quoniam ipsi saturabuntur. Jam istos amatores dicit veri et inconcussi boni. Illo ergo cibo saturabuntur, de quo ipse Dominus dicit, Meus cibus est ut faciam voluntatem Patris mei, quod est justitia: et illa aqua, de qua quisquis biberit, ut idem dicit, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam.
1.5
Beati misericordes; quoniam ipsorum miserebitur. Beatos esse dicit qui subveniunt misseris, quoniam eis ita rependitur, ut de miseria liberentur.
1.6
Beati mundi corde; quoniam ipsi Deum videbunt. Quam ergo stulti sunt qui Deum istis exterioribus oculis quaerunt, cum corde videatur, sicut alibi scriptum est, Et in simplicitate cordis quaerite illum. Hoc est enim mundum cor, quod est simplex cor: et quemadmodum lumen hoc videri non potest, nisi oculis mundis; ita nec Deus videtur, nisi mundum sit illud quo videri potest.
1.7.1
Beati pacifici; quoniam ipsi filii Dei vocabuntur. In pace perfectio est, ubi nihil repugnat; et ideo filii Dei pacifici, quoniam nihil resistit Deo, et utique filii similitudinem patris habere debent. Pacifici autem in semetipsis sunt, qui omnes animi sui motus componentes et subjicientes rationi, id est menti et spiritui, carnalesque concupiscentias habentes edomitas, fiunt regnum Dei: in quo ita sunt ordinata omnia, ut id quod est in homine praecipuum et excellens, hoc imperet caeteris non reluctantibus, quae sunt nobis bestiisque communia; atque idipsum quod excellit in homine, id est mens et ratio, subjiciatur potiori, quod est ipsa veritas unigenitus Filius Dei. Neque enim imperare inferioribus potest, nisi superiori se ipse subjiciat. Et haec est pax quae datur in terra hominibus bonae voluntatis; haec vita consummati perfectique sapientis. De hujusmodi regno pacatissimo et ordinatissimo missus est foras princeps hujus saeculi, qui perversis inordinatisque dominatur. Hac pace intrinsecus constituta atque firmata, quascumque persecutiones ille qui foras missus est, forinsecus concitaverit, auget gloriam quae secundum Deum est; non aliquid in illo aedificio labefactans, sed deficientibus machinis suis innotescere faciens quanta firmitas intus exstructa sit. Ideo sequitur: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam; quoniam ipsorum est regnum coelorum.
1.7.2
CAPUT III.-- 10. Sunt autem omnes istae octo sententiae. Jam enim caetera compellans loquitur ad illos qui aderant, dicens: Beati eritis, cum vobis maledicent, et persequentur vos. Superiores autem sententias generaliter dirigebat: non enim dixit, Beati pauperes spiritu, quoniam vestrum est regnum coelorum; sed, quoniam ipsorum est, inquit, regnum coelorum: neque, Beati mites, quoniam vos possidebitis terram; sed, quoniam ipsi possidebunt terram. Et ita caeteras usque ad octavam sententiam, ubi ait: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam; quoniam ipsorum est regnum coelorum. Inde jam incipit loqui praesentes compellans, cum et illa quae supra dicta sunt, ad eos etiam pertinerent, qui praesentes audiebant; et haec postea quae videntur praesentibus specialiter dici, pertineant etiam ad illos qui absentes vel post futuri erant. Quapropter iste sententiarum numerus diligenter considerandus est. Incipit enim beatitudo ab humilitate: Beati pauperes spiritu, id est, non inflati, dum se divinae auctoritati subdit anima, timens post hanc vitam ne pergat ad poenas, etiamsi forte in hac vita sibi beata esse videatur. Inde venit ad divinarum Scripturarum cognitionem, ubi oportet eam se mitem praebere pietate, ne id quod imperitis videtur absurdum vituperare audeat, et pervicacibus concertationibus efficiatur indocilis. Inde jam incipit scire quibus nodis saeculi hujus per carnalem consuetudinem ac peccata teneatur: itaque in hoc tertio gradu, in quo scientia est, lugetur amissio summi boni, quia inhaeretur extremis. In quarto autem gradu labor est, ubi vehementer incumbitur ut sese animus avellat ab eis quibus pestifera dulcedine innexus est: hic ergo esuritur et sititur justitia, et multum necessaria est fortitudo; quia non relinquitur sine dolore quod cum delectatione retinetur. Quinto autem gradu perseverantibus in labore datur evadendi consilium; quia nisi quisque adjuvetur a superiore, nullo modo sibi est idoneus ut sese tantis miseriarum implicamentis expediat: est autem justum consilium, ut qui se a potentiore adjuvari vult, adjuvet infirmiorem in quo est ipse potentior: itaque Beati misericordes; quia ipsorum miserebitur. Sexto gradu est cordis munditia, de bona conscientia bonorum operum valens ad contemplandum summum illud bonum, quod solo puro et sereno intellectu cerni potest. Postremo est septima ipsa sapientia, id est contemplatio veritatis, pacificans totum hominem, et suscipiens similitudinem Dei, quae ita concluditur: Beati pacifici; quoniam ipsi filii Dei vocabuntur. Octava tanquam ad caput redit; quia consummatum perfectumque ostendit et probat: itaque in prima et in octava nominatum est regnum coelorum, Beati pauperes spiritu; quoniam ipsorum est regnum coelorum; et, Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam; quoniam ipsorum est regnum coelorum: cum jam dicitur, Quis nos separabit a charitate Christi? tribulatio? an angustia? an persecutio? an fames? an nuditas? an periculum? an gladius? Septem sunt ergo quae perficiunt: nam octava clarificat, et quod perfectum est demonstrat, ut per hos gradus perficiantur et caeteri, tanquam a capite rursum exordiens.
1.7.3
CAPUT IV.-- 11. Videtur ergo mihi etiam septiformis operatio Spiritus sancti, de qua Isaias loquitur, his gradibus sententiisque congruere. Sed interest ordinis: nam ibi enumeratio ab excellentioribus coepit, hic vero ab inferioribus. Ibi namque incipit a sapientia, et desinit ad timorem Dei: sed initium sapientiae timor Domini est. Quapropter si gradatim tanquam ascendentes numeremus, primus ibi est timor Dei, secunda pietas, tertia scientia, quarta fortitudo, quintum consilium, sextus intellectus, septima sapientia. Timor Dei congruit humilibus, de quibus hic dicitur, Beati pauperes spiritu, id est non inflati, non superbi: quibus Apostolus dicit, Noli altum sapere, sed time; id est, noli extolli. Pietas congruit mitibus: qui enim pie quaerit, honorat sanctam Scripturam, et non reprehendit quod nondum intelligit, et propterea non resistit, quod est mitem esse: unde hic dicitur, Beati mites. Scientia congruit lugentibus, qui jam cognoverunt in Scripturis quibus malis vincti teneantur, quae tanquam bona et utilia ignorantes appetiverunt: de quibus hic dicitur, Beati qui lugent. Fortitudo congruit esurientibus et sitientibus: laborant enim desiderantes gaudium de veris bonis, et amorem a terrenis et corporalibus avertere cupientes: de quibus hic dicitur, Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam. Consilium congruit misericordibus: hoc enim unum remedium est de tantis malis evadendi, ut dimittamus, sicut nobis dimitti volumus; et adjuvemus in quo possumus alios, sicut nos in quo non possumus cupimus adjuvari: de quibus hic dicitur, Beati misericordes. Intellectus congruit mundis corde, tanquam purgato oculo, quo cerni possit quod corporeus oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit: de quibus hic dicitur, Beati mundi corde. Sapientia congruit pacificis, in quibus jam ordinata sunt omnia, nullusque motus adversus rationem rebellis est, sed cuncta obtemperant spiritui hominis, cum et ipse obtemperet Deo: de quibus hic dicitur, Beati pacifici.
1.8.1
Unum autem praemium quod est regnum coelorum, pro his gradibus varie nominatum est. In primo, sicut oportebat, positum est regnum coelorum, quod est perfecta summaque sapientia animae rationalis. Sic itaque dictum est, Beati pauperes spiritu; quoniam ipsorum est regnum coelorum: tanquam diceretur, Initium sapientiae timor Domini. Mitibus haereditas data est, tanquam testamentum patris cum pietate quaerentibus: Beati mites; quoniam ipsi haereditate possidebunt terram. Lugentibus consolatio, tanquam scientibus quid amiserint, et quibus mersi sint: Beati qui lugent; quoniam ipsi consolabuntur. Esurientibus et sitientibus saturitas, tanquam refectio laborantibus fortiterque certantibus ad salutem: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam; quoniam ipsi saturabuntur. Misericordibus misericordia, tanquam vero et optimo consilio utentibus, ut hoc eis exhibeatur a potentiore, quod invalidioribus exhibent. Beati misericordes; quoniam ipsorum miserebitur. Mundis corde facultas videndi Deum, tanquam purum oculum ad intelligenda aeterna gerentibus. Beati mundi corde; quoniam ipsi Deum videbunt. Pacificis Dei similitudo, tanquam perfecte sapientibus formatisque ad imaginem Dei per regenerationem renovati hominis: Beati pacifici; quoniam ipsi filii Dei vocabuntur. Et ista quidem in hac vita possunt compleri, sicut completa esse in Apostolis credimus. Nam illa omnimoda in angelicam formam mutatio, quae post hanc vitam promittitur, nullis verbis exponi potest. Beati ergo qui persecutionem patiuntur propter justitiam; quoniam ipsorum est regnum coelorum. Haec octava sententia, quae ad caput redit, perfectumque hominem declarat, significatur fortasse et circumcisione octavo die in Veteri Testamento; et Domini resurrectione post sabbatum, qui est utique octavus, idemque primus dies; et celebratione octavarum feriarum, quas in regeneratione novi hominis celebramus; et numero ipso Pentecostes. Nam septenario numero septies multiplicato, quo fiunt quadraginta novem, quasi octavus additur, ut quinquaginta compleantur et tanquam redeatur ad caput: quo die missus est Spiritus sanctus, quo in regnum coelorum ducimur, et haereditatem accipimus, et consolamur; et pascimur, et misericordiam consequimur, et mundamur, et pacificamur; atque ita perfecti, omnes extrinsecus illatas molestias pro veritate et justitia sustinemus.
1.8.2
CAPUT V.-- 13. Beati eritis, inquit, cum vobis maledicent, et persequentur vos, et dicent omne malum adversum vos, mentientes, propter me. Gaudete et exsultate, quoniam merces vestra multa est in coelis. Animadvertat quisquis delicias hujus saeculi et facultates rerum temporalium quaerit in nomine christiano, intrinsecus esse beatitudinem nostram; sicut de anima ecclesiastica ore prophetico dicitur: Omnis pulchritudo filiae regis intrinsecus: nam extrinsecus maledicta et persecutiones et detractiones promittuntur: de quibus tamen magna merces est in coelis, quae sentitur in corde patientium, eorum qui jam possunt dicere,« Gloriamur in tribulationibus; scientes quoniam tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem, spes autem non confundit; quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis». Non enim ista perpeti fructuosum est, sed ista pro Christi nomine non solum aequo animo, sed etiam cum exsultatione tolerare. Nam multi haeretici, nomine christiano animas decipientes, multa talia patiuntur: sed ideo excluduntur ab ista mercede, quia non dictum est tantum, Beati qui persecutionem patiuntur; sed additum est, propter justitiam: ubi autem sana fides non est, non potest esse justitia; quia justus ex fide vivit. Neque schismatici aliquid sibi ex ista mercede promittant; quia similiter ubi charitas non est, non potest esse justitia: dilectio enim proximi malum non operatur, quam si haberent, non dilaniarent corpus Christi, quod est Ecclesia.
1.9
Quaeri autem potest quid intersit quod ait, Cum vobis maledicent, et, Omne malum dicent adversum vos; cum maledicere, hoc sit, malum dicere. Sed aliter maledictum jactatur cum contumelia coram illo cui maledicitur, sicut Domino nostro dictum est, Nonne verum dicimus, quia Samaritanus es, et daemonium habes? aliter cum absentis fama laeditur, sicut de illo item scribitur, Alii dicebant, Quia propheta est: alii autem dicebant, Non, sed seducit populum. Persequi autem, est vim inferre, vel insidiis appetere: quod fecit qui eum tradidit, et qui eum crucifixerunt. Sane quod etiam hoc non est nude positum, ut diceretur, Et dicent omne malum adversum vos, sed additum est, mentientes; additum etiam, propter me: propter eos additum puto, qui volunt de persecutionibus et de famae suae turpitudine gloriari; et ideo dicere ad se pertinere Christum, quia multa de illis dicuntur mala; cum et vera dicantur, quando de illorum errore dicuntur: et si aliquando etiam nonnulla falsa jactantur, quod temeritate hominum plerumque accidit, non tamen propter Christum ista patiuntur. Non enim Christum sequitur, qui non secundum veram fidem et catholicam disciplinam Christianus vocatur.
1.10.1
Gaudete, inquit, et exsultate, quoniam merces vestra multa est in coelis. Non hic coelos dici puto superiores partes hujus visibilis mundi. Non enim merces nostra, quae inconcussa et aeterna esse debet, in rebus volubilibus et temporalibus collocanda est. Sed in coelis dictum puto, in spiritualibus firmamentis, ubi habitat sempiterna justitia: in quorum comparatione terra dicitur anima iniqua, cui peccanti dictum est, Terra es, et in terram ibis. De his coelis dicit Apostolus: Quoniam conversatio nostra in coelis est. Sentiunt ergo jam istam mercedem, qui gaudent spiritualibus bonis: sed tunc ex omni parte perficietur, cum etiam hoc mortale induerit immortalitatem. Ita enim persecuti sunt, inquit, et Prophetas qui ante vos fuerunt. Nunc persecutionem generaliter posuit, et in maledictis et in dilaceratione famae; et bene exemplo adhortatus est, quia vera dicentes solent persecutionem pati: nec tamen ideo Prophetae antiqui timore persecutionis a veritatis praedicatione defecerunt.
1.10.2
CAPUT VI.-- 16. Rectissime itaque sequitur, Vos estis sal terrae: ostendens fatuos esse judicandos, qui temporalium bonorum vel copiam sectantes, vel inopiam metuentes, amittunt aeterna, quae nec dari possunt ab hominibus, nec auferri. Itaque si sal infatuatum fuerit, in quo salietur? id est, si vos per quos condiendi sunt quodammodo populi, metu persecutionum temporalium amiseritis regna coelorum; qui erunt homines per quos a vobis error auferatur, cum vos elegerit Deus, per quos errorem auferat caeterorum? Ergo ad nihilum valet sal infatuatum, nisi ut mittatur foras, et calcetur ab hominibus. Non itaque calcatur ab hominibus qui patitur persecutionem, sed qui persecutionem timendo infatuatur. Calcari enim non potest nisi inferior: sed inferior non est qui quamvis corpore multa in terra sustineat, corde tamen fixus in coelo est.
1.11.1
Vos estis lumen mundi. Quomodo dixit superius sal terrae, sic nunc dicit lumen mundi. Nam neque superius ista terra accipienda est, quam pedibus corporeis calcamus, sed homines qui in terra habitant, vel etiam peccatores, quorum condiendis et exstinguendis putoribus apostolicum salem Dominus misit. Et hic mundum non coelum et terram, sed homines qui sunt in mundo vel diligunt mundum, oportet intelligi, quibus illuminandis Apostoli missi sunt. Non potest civitas abscondi super montem constituta: id est, fundata super insignem magnamque justitiam, quam significat etiam ipse mons in quo disputat Dominus. Neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio. Quid putamus? ita esse dictum sub modio, ut occultatio tantum lucernae accipienda sit, tanquam si diceret, Nemo accendit lucernam, et occultat illam? an aliquid etiam modius significat, ut hoc sit ponere lucernam sub modio, superiora facere corporis commoda, quam praedicationem veritatis; ut ideo quisque veritatem non praedicet, dum timet ne aliquid in rebus corporalibus et temporalibus molestiae patiatur? Et bene modius dicitur, sive propter retributionem mensurae, quia ea quisque recipit quae gessit in corpore, ut illic, inquit Apostolus, recipiat unusquisque quae gessit in corpore: et tanquam de hoc modio corporis alio loco dicitur, In qua enim mensura mensi fueritis, in ea remetietur vobis: sive quoniam temporalia bona, quae in corpore peraguntur, certa dierum mensura et inchoantur et transeunt, quam fortasse significat modius; aeterna vero et spiritualia nullo tali fine coercentur: Non enim ad mensuram dat Deus spiritum. Sub modio ergo lucernam ponit, quisquis lucem bonae doctrinae commodis temporalibus obscurat et tegit. Sed super candelabrum. Super candelabrum autem, qui corpus suum ministerio Dei subjicit, ut superior sit praedicatio veritatis, et inferior servitus corporis: per ipsam tamen corporis servitutem excelsior luceat doctrina, quae per officia corporalia, id est per vocem et linguam et caeteros corporis motus in bonis operibus insinuatur discentibus. Super candelabrum ergo ponit lucernam, cum dicit Apostolus, Non sic pugno tanquam aerem caedens; sed castigo corpus meum, et servituti subjicio, ne forte aliis praedicans ipse reprobus inveniar. Quod vero ait, Ut luceat omnibus qui in domo sunt, domum puto dictam habitationem hominum, id est ipsum mundum, propter id quod superius ait, Vos estis lumen mundi: aut si domum quisque vult accipere Ecclesiam, nec hoc est absurdum.
1.11.2
CAPUT VII.-- 18. Sic luceat, inquit, lumen vestrum coram hominibus, ut videant bona facta vestra, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est. Si tantummodo diceret, Sic luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant bona facta vestra; finem constituisse videretur in laudibus hominum, quas quaerunt hypocritae, et qui ambiunt ad honores, et captant inanissimam gloriam. Contra quos dicitur.« Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem»: et per prophetam,« Qui hominibus placent, confusi sunt, quia Deus nihili fecit illos;» et iterum,« Deus confregit ossa hominibus placentium»: et rursum Apostolus,« Non efficiamur inanis gloriae cupidi»; et ipse iterum.« Probet autem se homo, et tunc in semetipso habebit gloriam, et non in altero». Non ergo tantum dixit,« ut videant bona facta vestra;» sed addidit,« et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est:» ut hoc ipsum quod homo per bona opera placet hominibus, non ibi finem constituat ut hominibus placeat; sed referat hoc ad laudem Dei, et propterea placeat hominibus ut in illo glorificetur Deus. Hoc enim laudantibus expedit, ut non hominem, sed Deum honorent: sicut in ipso homine qui portabatur, Dominus ostendit, ubi admiratae turbae paralytico sanato virtutes ejus, sicut in Evangelio scriptum est,« Timuerunt et glorificaverunt Deum, qui dedit potestatem talem hominibus». Cujus imitator apostolus Paulus dicit:« Tantum autem audientes erant quoniam qui aliquando nos persequebatur, nunc evangelizat fidem quam aliquando vastabat; et in me glorificabant Deum».
1.12.1
Posteaquam ergo cohortatus est audientes ut se praepararent ad omnia sustinenda pro veritate atque justitia, et ut non absconderent bonum quod accepturi erant, sed ea benevolentia discerent, ut caeteros docerent, non ad laudem suam, sed ad gloriam Dei bona sua opera referentes; incipit eos jam informare et docere quid doceant, tanquam si quaererent dicentes: Ecce volumus et omnia sustinere pro tuo nomine, et doctrinam tuam non abscondere; sed quid est hoc ipsum quod vetas abscondi, et pro quo jubes omnia tolerari? numquid alia dicturus es contra ea quae in Lege scripta sunt? Non, inquit. Nolite enim putare, quoniam veni solvere Legem aut Prophetas: non veni solvere, sed implere.
1.12.2
CAPUT VIII.-- 20. In hac sententia sensus duplex est; secundum utrumque tractandum est. Nam qui dicit, Non veni solvere Legem, sed implere; aut addendo dicit quod minus habet, aut faciendo quod habet: illud ergo prius consideremus, quod primo posui. Nam qui addit quod minus habet, non utique solvit quod invenit, sed magis perficiendo confirmat: et ideo sequitur, et dicit, Amen dico vobis, donec transeat coelum et terra, iota unum aut unus apex non transiet a Lege, donec omnia fiant. Dum enim fiunt etiam illa quae adduntur ad perfectionem, multo magis fiunt illa quae praemissa sunt ad inchoationem. Quod autem ait, Iota unum, aut unus apex non transiet a Lege, nihil potest aliud intelligi nisi vehemens expressio perfectionis, quando per litteras singulas demonstrata est: inter quas litteras iota minor est caeteris, quia uno ductu fit; apex autem est etiam ipsius aliqua in summo particula. Quibus verbis ostendit in Lege ad effectum etiam minima quaeque perduci. Deinde subjicit: Qui enim solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno coelorum. Mandata ergo minima significantur per unum iota et unum apicem. Qui ergo solverit et docuerit sic, id est, secundum id quod solvit, non secundum id quod invenit et legit, minimus vocabitur in regno coelorum: et fortasse ideo non erit in regno coelorum, ubi nisi magni esse non possunt. Qui autem fecerit et docuerit sic, hoc est, qui non solverit, et docuerit sic, secundum id quod non solvit, magnus vocabitur in regno coelorum. Qui vero magnus vocabitur in regno coelorum, sequitur ut etiam sit in regno coelorum, quo magni admittuntur: ad hoc enim pertinet quod sequitur.
1.12.3
CAPUT IX.-- 21. Dico enim vobis, quia nisi abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum: id est, nisi non solum illa minima Legis praecepta impleveritis quae inchoant hominem, sed etiam ista quae a me adduntur, qui non veni solvere Legem, sed implere, non intrabitis in regnum coelorum. Sed dicis mihi: Si de illis mandatis minimis cum superius loqueretur, dixit minimum vocari in regno coelorum quisquis unum eorum solverit, et secundum suam solutionem docuerit; magnum autem vocari quisquis ea fecerit, et sic docuerit, et ex eo jam in regno coelorum futurum esse quia magnus est: quid opus est addi praeceptis Legis minimis, si jam in regno coelorum potest esse, quia magnus est quisquis ea fecerit, et sic docuerit? Quapropter sic est accipienda illa sententia, Qui autem fecerit et docuerit sic, magnus vocabitur in regno coelorum: id est, non secundum illa minima, sed secundum ea quae ego dicturus sum. Quae sunt autem ista? Ut abundet justitia, inquit, vestra super Scribarum et Pharisaeorum; quia nisi abundaverit, non intrabitis in regnum coelorum. Ergo qui solverit illa minima, et sic docuerit, minimus vocabitur: qui autem fecerit illa minima, et sic docuerit, non jam magnus habendus est et idoneus regno coelorum; sed tamen non tam minimus quam ille qui solvit: ut autem sit magnus atque illi regno aptus, facere debet et docere, sicut Christus nunc docet, id est, ut abundet justitia ejus super Scribarum et Pharisaeorum. Justitia Pharisaeorum est, ut non occidant; justitia eorum qui intraturi sunt in regnum Dei, ut non irascantur sine causa: minimum est ergo non occidere; et qui illud solverit, minimus vocabitur in regno coelorum: qui autem illud impleverit ut non occidat, non continuo magnus erit et idoneus regno coelorum, sed tamen ascendit aliquem gradum; perficietur autem, si nec irascatur sine causa: quod si perfecerit, multo remotior erit ab homicidio. Quapropter qui docet ut non irascamur, non solvit Legem ne occidamus, sed implet potius, ut et foris dum non occidimus, et in corde dum non irascimur, innocentiam custodiamus.
1.13
Audistis ergo, inquit, quia dictum est antiquis, Non occides: qui autem occiderit, judicio reus erit. Ego autem dico vobis, quia omnis qui irascitur fratri suo sine causa, reus erit judicio: qui autem dixerit fratri suo, Racha, reus erit concilio: qui autem dixerit, Fatue, reus erit gehennae ignis. Quid interest inter reum judicio, et reum concilio, et reum gehennae ignis? Nam hoc postremum gravissimum sonat, et admonet quosdam gradus factos a levioribus ad graviora, donec ad gehennam ignis veniretur. Et ideo si levius est reum esse judicio quam reum esse concilio; item levius est reum esse concilio, quam esse reum gehennae ignis; oportet levius esse intelligatur irasci sine causa fratri, quam dicere Racha, et rursus levius esse dicere Racha, quam dicere Fatue. Non enim reatus ipse haberet gradus, nisi gradatim etiam peccata commemorarentur.
1.14
Unum autem hic verbum obscurum positum est, quia nec graecum nec latinum est Racha: caetera vero in sermone nostro usitata sunt. Nonnulli autem de graeco trahere voluerunt interpretationem hujus vocis, putantes pannosum dici Racha, quoniam graece pannus ῥάκος dicitur: a quibus tamen cum quaeritur quid dicatur graece pannosus, non respondent Racha; deinde posset latinus interpres ubi posuit Racha, pannosum ponere, nec uti verbo quod et in latina lingua nullum sit, et in graeca inusitatum. Probabilius est ergo quod audivi a quodam Hebraeo, cum id interrogassem: dixit enim esse vocem non significantem aliquid, sed indignantis animi motum exprimentem. Has interjectiones grammatici vocant particulas orationis significantes commoti animi affectum: velut cum dicitur a dolente, Heu; vel ab irascente, Hem. Quae voces quarumque linguarum sunt propriae, nec in aliam linguam facile transferuntur: quae causa utique coegit tam graecum interpretem quam latinum vocem ipsam ponere, cum quomodo eam interpretaretur non inveniret.
1.15
Gradus itaque sunt in istis peccatis, ut primo quisque irascatur, et eum motum retineat corde conceptum: jam si extorserit vocem indignantis ipsa commotio, non significantem aliquid, sed illum animi motum ipsa eruptione testantem, qua feriatur ille cui irascitur; plus est utique quam si surgens ira silentio premeretur: si vero non solum vox indignantis audiatur, sed etiam verbum quo jam certam ejus vituperationem in quem profertur, designet et notet, quis dubitet amplius hoc esse, quam si solus indignationis sonus ederetur? Itaque in primo unum est, id est, ira sola; in secundo duo, et ira, et vox quae iram significat; in tertio tria, et ira, et vox quae iram significat: et in voce ipsa, certae vituperationis expressio. Vide nunc etiam tres reatus, judicii, concilii, gehennae ignis. Nam in judicio adhuc defensioni datur locus: in concilio autem quanquam et judicium esse soleat, tamen quia interesse aliquid hoc loco fateri cogit ipsa distinctio, videtur ad concilium pertinere sententiae prolatio; quando non jam cum ipso reo agitur, utrum damnandus sit, sed inter se qui judicant conferunt quo supplicio damnari oporteat quem constat esse damnandum: gehenna vero ignis, nec damnationem habet dubiam, sicut judicium; nec damnati poenam, sicut concilium; in gehenna quippe ignis certa est et damnatio et poena damnati. Videntur ergo aliqui gradus in peccatis et in reatu: sed quibus modis invisibiliter exhibeantur meritis animarum, quis potest dicere? Audiendum est itaque quantum intersit inter justitiam Pharisaeorum, et istam majorem quae in regnum coelorum introducit, quod cum sit gravius occidere quam verbo irrogare convicium, ibi occisio reum facit judicio, hic autem ira facit reum judicio, quod trium illorum peccatorum levissimum est: quia illic quaestionem homicidii inter homines agitabant; hic autem omnia divino judicio dimittuntur, ubi finis damnatorum est gehenna ignis. Quisquis autem dixerit quod graviore supplicio in majore justitia punitur homicidium, si gehenna ignis punitur convicium, cogit intelligi esse differentias gehennarum.
1.16.1
Sane in tribus istis sententiis subauditio verborum intuenda est. Habet enim prima sententia omnia verba necessaria, ut nihil subaudiatur: Qui irascitur, inquit, fratri suo sine causa, reus erit judicio. In secunda vero cum ait, Qui autem dixerit fratri suo, Racha, subauditur, sine causa, et ita jungitur, reus erit concilio. Jam in tertia ubi ait, Qui autem dixerit, Fatue, duo subaudiuntur, et fratri suo, et sine causa. Hoc est unde defenditur, quod Apostolus Galatas vocat stultos, quos etiam fratres nominat: non enim id facit sine causa. Ideo autem hic frater subaudiendus est, quia de inimico postea dicitur quomodo etiam ipse tractandus sit majore justitia.
1.16.2
CAPUT X.-- 26. Deinde hic sequitur: Si ergo obtuleris munus tuum ad altare, et illic recordatus fueris quod frater tuus habet aliquid adversum te; relinque ibi munus tuum ante altare, et vade, prius reconciliare fratri tuo: et tunc veniens offer munus tuum. Hinc utique apparet de fratre dictum superius; quoniam sententia quae sequitur, ea conjunctione connectitur ut superiori attestetur: non enim ait, Si autem obtuleris munus tuum ad altare; sed ait, Si ergo obtuleris munus tuum ad altare. Nam si irasci fas non est fratri suo sine causa, aut dicere Racha, aut dicere Fatue; multo minus fas est animo tenere aliquid ut in odium indignatio convertatur. Quo pertinet etiam quod alio loco dicitur, Non occidat sol super iracundiam vestram. Jubemur ergo illaturi munus ad altare, si recordati fuerimus aliquid adversum nos habere fratrem, munus ante altare relinquere, et pergere ac reconciliari fratri, deinde venire et munus offerre. Quod si accipiatur ad litteram, fortassis aliquis credat ita fieri oportere, si praesens frater sit non enim diutius differri potest, cum munus tuum relinquere ante altare jubearis: si ergo de absente, et, quod fieri potest, etiam trans mare constituto aliquid tale veniat in mentem, absurdum est credere ante altare munus relinquendum, quod post terras et maria pererrata offeras Deo. Et ideo prorsus intro ad spiritualia refugere cogimur, ut hoc quod dictum est sine absurditate possit intelligi.
1.17
Altare itaque spiritualiter in interiore Dei templo ipsam fidem accipere possumus, cujus signum est altare visibile. Quodlibet enim munus offerimus Deo, sive prophetiam, sive doctrinam, sive orationem, sive hymnum, sive psalmum, et si quid tale aliud spiritualium donorum animo occurrit, acceptum esse non potest Deo, nisi fidei sinceritate fulciatur, et ei fixe atque immobiliter tanquam imponatur, ut possit integrum atque illibatum esse quod loquimur. Nam multi haeretici non habentes altare, id est veram fidem, blasphemias pro laude dixerunt; terrenis videlicet opinionibus aggravati, votum suum tanquam in terram projicientes. Sed debet esse sana etiam offerentis intentio. Et propterea cum tale aliquid oblaturi sumus in corde nostro, id est in interiore Dei templo; Templum enim Dei sanctum est, inquit, quod estis vos; et, In interiore homine habitare Christum per fidem in cordibus vestris: si in mentem venerit quod aliquid habeat adversum nos frater, id est, si nos eum in aliquo laesimus; tunc enim ipse habet adversum nos: nam nos adversus illum habemus, si ille nos laesit: ubi non opus est pergere ad reconciliationem; non enim veniam postulabis ab eo qui tibi fecit injuriam, sed tantum dimittes, sicut tibi dimitti a Domino cupis, quod ipse commiseris: pergendum est ergo ad reconciliationem, cum in mentem venerit quod nos forte fratrem in aliquo laesimus; pergendum autem non pedibus corporis, sed motibus animi, ut te humili affectu prosternas fratri, ad quem chara cogitatione cucurreris, in conspectu ejus cui munus oblaturus es. Ita enim etiam si praesens sit, poteris eum non simulato animo lenire, atque in gratiam revocare veniam postulando, si hoc prius coram Deo feceris, pergens ad eum non pigro motu corporis, sed celerrimo dilectionis affectu; atque inde veniens, id est, intentionem revocans ad id quod agere coeperas, offeres munus tuum.
1.18.1
Quis autem hoc facit, ut fratri suo vel non irascatur sine causa, vel Racha non dicat sine causa, vel eum fatuum non appellet sine causa, quod totum superbissime admittitur; vel forte si in aliquo horum lapsus fuerit, quod est unum remedium, supplici animo veniam deprecetur; nisi quisquis inanis jactantiae spiritu non inflatur? Beati ergo pauperes spiritu; quoniam ipsorum est regnum coelorum. Nunc jam videamus quod sequitur.
1.18.2
CAPUT XI.-- 29. Esto, inquit, adversario tuo benevolus cito dum es in via cum eo; ne forte te tradat adversarius judici, et judex tradat te ministro, et in carcerem mittaris. Amen dico tibi, non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem. Judicem intelligo: Pater enim non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio. Ministrum intelligo: Et Angeli, inquit, ministrabant ei: et cum Angelis suis venturum credimus ad judicandos vivos et mortuos. Carcerem intelligo; poenas videlicet tenebrarum, quas alio loco exteriores vocat: credo propterea quod intrinsecus sit in ipsa mente, vel etiam si quid secretius cogitari potest, gaudium divinorum praemiorum; de quo dicitur servo bene merito, Intra in gaudium Domini tui: quemadmodum etiam in hac ordinatione reipublicae, vel a secretario, vel a praetorio judicis extra mittitur qui in carcerem truditur.
1.19
De solvendo autem novissimo quadrante, potest non absurde intelligi aut pro eo positum quod nihil relinquitur impunitum; sicut loquentes etiam dicimus, Usque ad faecem, cum volumus exprimere aliquid ita exactum, ut nihil relinqueretur: vel ut significarentur nomine quadrantis novissimi, terrena peccata. Quarta enim pars distinctorum membrorum hujus mundi, et ea novissima, terra invenitur, ut incipias a coelo, secundum aerem numeres, aquam tertiam, quartam terram. Potest ergo convenienter videri dictum, Donec solvas novissimum quadrantem, donec luas terrena peccata: hoc enim et peccator audivit, Terra es, et in terram ibis. Donec solvas autem quod dictum est, miror si non eam significat poenam quae vocatur aeterna. Unde enim solvitur illud debitum, ubi jam non datur poenitendi et correctius vivendi locus? Ita enim fortasse hic positum est, Donec solvas, quomodo in illo ubi dictum est, Sede ad dexteram meam, donec ponam omnes inimicos tuos sub pedibus tuis; non enim cum fuerint inimici sub pedibus positi, desinet ille sedere ad dexteram: aut illud Apostoli, Oportet enim illum regnare, donec ponat omnes inimicos suos sub pedibus suis; non enim cum positi fuerint, desinet regnare. Quemadmodum ergo ibi intelligitur, de quo dictum est, Oportet eum regnare, donec ponat inimicos sub pedibus suis, semper regnaturum, quoniam semper illi erunt sub pedibus: ita hic accipi potest, de quo dictum est, Non exies inde, donec solvas novissimum quadrantem, semper non exiturum esse; quia semper solvit novissimum quadrantem, dum sempiternas poenas terrenorum peccatorum luit. Neque ita hoc dixerim, ut diligentiorem tractationem videar ademisse de poenis peccatorum, quomodo in Scripturis dicantur aeternae: quanquam quolibet modo vitandae sunt potius quam sciendae.
1.20
Sed videamus jam quis sit ipse adversarius, cui jubemur esse benevoli cito, cum sumus cum illo in via. Aut enim diabolus est, aut homo, aut caro, aut Deus, aut praeceptum ejus. Sed diabolo non video quomodo jubeamur benevoli esse, id est concordes aut consentientes. Namque alii quod graece positum est εὑνοῶν, interpretati sunt concors, alii consentiens: sed neque benevolentiam diabolo jubemur exhibere; ubi enim benevolentia, ibi amicitia: neque quisquam dixerit amicitiam cum diabolo esse faciendam; neque concordare cum illo expedit, cui semel renuntiando bellum indiximus, et quo victo coronabimur; neque consentire illi jam oportet, cui si nunquam consensissemus, nunquam in istas incidissemus miserias. De homine autem, quanquam jubeamur cum omnibus, quantum in nobis est, pacem habere, ubi utique et benevolentia, et concordia, et consensio potest intelligi; non video tamen quomodo accipiam ab homine nos judici tradi, ubi Christum judicem intelligo, ante cujus tribunal omnes oportet exhiberi, sicut dicit Apostolus: quomodo ergo judici traditurus est, qui ante judicem pariter exhibebitur? Aut si propterea traditur quisque judici, quia hominem laesit, quamvis illo non tradente qui laesus est; multo commodius accipitur a lege ipsa reum tradi judici, contra quam fecit, cum hominem laederet. Quia et si occidendo quis nocuerit homini, non erit jam tempus quo concordet cum eo; quia jam non est cum illo in via, id est in hac vita: nec tamen ideo non sanabitur poenitendo, et ad illius misericordiam cum sacrificio tribulati cordis refugiendo qui donat peccata conversis ad se, et qui plus gaudet de uno poenitente, quam de nonaginta novem justis. Carni vero multo minus video quomodo benevoli vel concordes vel consentientes esse jubeamur. Magis enim peccatores amant carnem suam, et concordant cum illa, et consentiunt ei: qui vero eam servituti subjiciunt, non ipsi ei consentiunt, sed eam sibi consentire cogunt.
1.21.1
Fortasse ergo jubemur Deo consentire, et illi esse benevoli, ut ei reconciliemur, a quo peccando aversi sumus, ut adversarius noster dici possit. Quibus enim resistit, recte dicitur eorum adversarius: Deus enim superbis resistit, humilibus autem dat gratiam; et, Initium omnis peccati superbia; initium autem superbiae hominis, apostatare a Deo: et Apostolas dicit, Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus, multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius. Ex quo intelligi potest, nullam naturam malam inimicam Deo esse, quandoquidem ipsi reconciliantur qui inimici fuerunt. Quisquis ergo in hac via, id est in hac vita, non fuerit reconciliatus Deo per mortem Filii ejus, tradetur judici ab illo; quia Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio: atque ita caetera quae in hoc capitulo scripta sunt consequuntur, de quibus jam tractavimus. Unum solum est quod huic intellectui difficultatem facit, quomodo possit recte dici in via nos esse cum Deo, si hoc loco ipse accipiendus est adversarius impiorum, cui jubemur cito reconciliari: nisi forte quia ipse ubique est, nos etiam cum in hac via sumus, cum illo utique sumus. Si enim ascendero in coelum, inquit, tu ibi es; si descendero in infernum, ades; si recipiam pennas meas in directum, et habitabo in novissima maris; etenim illuc manus tua deducet me, et continebit me dextera tua. Aut si non placet impios dici esse cum Deo, quanquam nusquam non praesto sit Deus; quemadmodum non dicimus caecos esse cum luce, tametsi oculos eorum lux circumfundat; unum reliquum est, ut hic adversarium praeceptum Dei, intelligamus. Quid enim sic adversatur peccare volentibus quam praeceptum Dei, id est lex ejus et Scriptura divina, quae data est nobis ad hanc vitam, ut sit nobiscum in via, cui non oportet contradicere, ne nos tradat judici; sed ei oportet consentire cito? Non enim quisquam novit quando de hac vita exeat. Quis autem consentit Scripturae divinae, nisi qui legit vel audit pie, deferens ei culmen auctoritatis, ut quod intelligit, non propter hoc oderit quod peccatis suis adversari sentit; sed magis diligat correptionem suam, et gaudeat quod morbis suis, donec sanentur, non parcitur: quod vero aut obscurum, aut absurdum illi sonat, non inde concitet contradictionum certamina, sed oret ut intelligat; benevolentiam tamen et reverentiam tantae auctoritati exhibendam esse meminerit? Sed quis hoc facit, nisi quisquis ad testamentum patris aperiendum et cognoscendum, non litium minitatione acerbus, sed pietate mitis accesserit? Beati ergo mites; quoniam ipsi haereditate possidebunt terram. Videamus sequentia.
1.21.2
CAPUT XII.-- 33. Audistis quia dictum est antiquis, Non moechaberis. Ego autem dico vobis, quia omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo. Justitia ergo minor est, non moechari corporum conjunctione: justitia vero major regni Dei, non moechari in corde. Quisquis autem non moechatur in corde, multo facilius custodit ne moechetur in corpore. Illud ergo confirmavit qui hoc praecepit: non enim venit Legem solvere, sed implere. Sane considerandum est quod non dixit, Omnis qui concupiverit mulierem; sed, qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, id est, hoc fine et hoc animo attenderit ut eam concupiscat: quod jam non est titillari delectatione carnis, sed plene consentire libidini; ita ut non refrenetur illicitus appetitus, sed si facultas data fuerit, satietur.
1.22
Nam tria sunt quibus impletur peccatum; suggestione, delectatione, et consensione. Suggestio, sive per memoriam fit, sive per corporis sensus, cum aliquid videmus, vel audimus, vel olfacimus, vel gustamus, vel tangimus. Quo si frui delectaverit, delectatio illicita refrenanda est. Velut cum jejunamus et visis cibis palati appetitus assurgit, non fit nisi delectatione: sed huic tamen non consentimus, et eam dominantis rationis jure cohibemus. Si autem consensio facta fuerit, plenum peccatum erit, notum Deo in corde nostro, etiamsi facto non innotescat hominibus. Ita ergo sunt isti gradus, quasi a serpente suggestio fiat, id est, lubrico et volubili, hoc est temporali corporum motu; quia et si qua talia phantasmata intus versantur in anima, de corpore forinsecus tracta sunt; et si quis occultus praeter istos quinque sensus motus corporis animam tangit, est etiam ipse temporalis et lubricus; et ideo quanto illabitur occultius ut cogitationem contingat, tanto convenientius serpenti comparatur. Tria ergo haec, ut dicere coeperam, similia sunt illi gestae rei quae in Genesi scripta est, ut quasi a serpente fiat suggestio et quaedam suasio; in appetitu autem carnali, tanquam in Eva, delectatio; in ratione vero, tanquam in viro, consensio: quibus peractis, tanquam de paradiso, hoc est, de beatissima luce justitiae in mortem homo expellitur; justissime omnino. Non enim cogit qui suadet. Et omnes naturae in ordine suo gradibus suis pulchrae sunt: sed de superioribus in quibus rationalis animus ordinatus est, ad inferiora non est declinandum. Nec quisquam hoc facere cogitur; et ideo si fecerit, justa Dei lege punitur: non enim hoc committit invitus. Verumtamen delectatio ante consuetudinem vel nulla est, vel tam tenuis ut prope nulla sit: cui consentire magnum peccatum est, cum illicita est. Cum autem quisque consenserit, committit peccatum in corde. Si autem etiam in factum processerit, videtur satiari et exstingui cupiditas: sed postea cum suggestio repetitur, major accenditur delectatio; quae tamen adhuc multo minor est quam illa quae assiduis factis in consuetudinem vertit. Hanc enim vincere difficillimum est: et tamen etiam ipsam consuetudinem, si se quisque non deserat, et christianam militiam non reformidet, illo duce atque adjutore superabit; ac sic in pristinam pacem atque ordinem et vir Christo, et mulier viro subjicitur.
1.23
Sicut ergo tribus gradibus ad peccatum pervenitur, suggestione, delectatione, consensione; ita ipsius peccati tres sunt differentiae, in corde, in facto, in consuetudine, tanquam tres mortes: una quasi in domo, id est cum in corde consentitur libidini; altera jam prolata quasi extra portam, cum in factum procedit assensio; tertia, cum vi consuetudinis malae tanquam mole terrena premitur animus, quasi in sepulcro jam putens. Quae tria genera mortuorum Dominum resuscitasse, quisquis Evangelium legit, agnoscit. Et fortasse considerat quas differentias habeat etiam ipsa vox resuscitantis, cum alibi dicit, Puella surge; alibi, Juvenis, tibi dico, surge; alibi, Infremuit spiritu, et flevit, et rursus fremuit, et post deinde voce magna clamavit, Lazare veni foras.
1.24.1
Quapropter, nomine moechantium qui hoc capitulo commemorantur, omnem carnalem et libidinosam concupiscentiam oportet intelligi. Cum enim tam assidue idololatriam Scriptura fornicationem dicat, Paulus autem apostolus avaritiam idololatriae nomine appellet; quis dubitet omnem malam concupiscentiam recte fornicationem vocari, quando anima neglecta superiore lege qua regitur, inferiorum naturarum turpi voluptate, quasi mercede, prostituta corrumpitur? Et ideo quisquis carnalem delectationem adversus rectam voluntatem suam rebellare sentit per consuetudinem peccatorum, cujus indomitae violentia trahitur in captivitatem, recolat quantum potest qualem pacem peccando amiserit, et exclamet, Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum. Ita enim cum se infelicem exclamat, lugendo implorat consolatoris auxilium. Nec parvus est ad beatitudinem accessus, cognitio infelicitatis suae: et ideo, Beati etiam lugentes; quoniam ipsi consolabuntur.
1.24.2
CAPUT XIII.-- 37. Deinde sequitur, et dicit: Si autem oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et projice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum eat in gehennam. Hic vero magna opus est fortitudine ad membra praecidenda. Quidquid enim est quod significat oculus, sine dubio tale est quod vehementer diligitur. Solet enim et ab eis qui vehementer volunt exprimere dilectionem suam, ita dici, Diligo eum ut oculos meos, aut etiam plus quam oculos meos. Quod autem additum est, dexter, fortasse ad augendam vim dilectionis valet. Quanquam enim ad videndum isti oculi corporis communiter intendantur, et si ambo intendantur, aequaliter possint; amplius tamen formidant homines dextrum amittere. Ut iste sit sensus: Quidquid illud est quod ita diligis, ut pro dextro oculo habeas, si scandalizat te, id est, si tibi impedimento est ad veram beatitudinem, erue illud, et projice abs te. Expedit enim tibi ut pereat unum horum, quae ita diligis ut tanquam membra tibi haereant, quam totum corpus tuum eat in gehennam.
1.25.1
Sed quoniam sequitur de manu dextera, et similiter dicitur, Si dextera manus tua scandalizat te, abscide eam, et projice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum eat in gehennam; cogit quaerere diligentius quid dixerit oculum. In qua quaestione nihil mihi occurrit congruentius, quam dilectissimum amicum; nam hoc est utique quod membrum recte possumus appellare, quod vehementer diligimus: et hunc consiliarium; quia oculus est, tanquam demonstrans iter; et in rebus divinis, quia dexter est: ut sinister sit dilectus quidem consiliarius, sed in rebus terrenis, ad necessitatem corporis pertinentibus; de quo scandalizante superfluum erat dicere, quandoquidem nec dextro parcendum sit. In rebus autem divinis consiliarius scandalizans est, si in aliquam perniciosam haeresim nomine religionis atque doctrinae conatur inducere. Ergo et dextera manus accipiatur dilectus adjutor et minister in divinis operibus: nam quemadmodum in oculo contemplatio, sic in manu recte actio intelligitur; ut sinistra manus intelligatur in operibus quae huic vitae et corpori sunt necessaria.
1.25.2
CAPUT XIV.-- 39. Dictum est autem, Quicumque dimiserit uxorem suam, det illi libellum repudii. Haec justitia minor est Pharisaeorum, cui non est contrarium quod Dominus dicit, Ego autem dico vobis, Quicumque dimiserit uxorem suam excepta fornicationis causa, facit eam moechari; et qui solutam a viro duxerit, moechatur. Non enim qui praecepit dari libellum repudii, hoc praecepit, ut uxor dimittatur: sed, Qui dimiserit, inquit, det illi libellum repudii; ut iracundiam temerariam projicientis uxorem libelli cogitatio temperaret. Qui ergo dimittendi moram quaesivit, significavit quantum potuit duris hominibus, se nolle discidium. Et ideo ipse Dominus alio loco de hoc interrogatus, ita respondit: Hoc Moyses propter duritiam vestram fecit. Quantumvis enim durus esset qui vellet dimittere uxorem, cum cogitaret libello repudii dato jam sine periculo eam posse nubere alteri, facile placaretur. Dominus ergo ad illud confirmandum ut non facile uxor dimittatur, solam causam fornicationis excepit: caeteras vero universas molestias, si quae forte exstiterint, jubet pro fide conjugali et pro castitate fortiter sustineri; et moechum dicit etiam virum qui eam duxerit, quae soluta est a viro. Cujus rei apostolus Paulus terminum ostendit, quia tamdiu observandum dicit, quamdiu vir ejus vivit: illo autem mortuo, dat nubendi licentiam. Hanc enim etiam ipse regulam tenuit, et in ea non suum consilium, sicut in nonnullis monitis, sed praeceptum Domini jubentis ostendit, cum ait: Eis autem qui sunt in conjugio praecipio, non ego, sed Dominus, mulierem a viro non discedere; quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari: et vir uxorem non dimittat. Credo, simili forma, ut si dimiserit non ducat aliam, aut reconcilietur uxori. Fieri enim potest ut dimittat uxorem causa fornicationis, quam Dominus exceptam esse voluit. Jamvero si nec illi nubere conceditur vivo viro a quo recessit, neque huic alteram ducere viva uxore quam dimisit; multo minus fas est illicita cum quibuslibet stupra committere. Beatiora sane conjugia judicanda sunt, quae sive filiis procreatis, sive etiam ista terrena prole contempta, continentiam inter se pari consensu servare potuerint: quia neque contra illud praeceptum fit, quo Dominus dimitti conjugem vetat; non enim dimittit, qui cum ea non carnaliter, sed spiritualiter vivit: et illud servatur, quod per Apostolum dicitur, Reliquum est ut qui habent uxores, quasi non habentes sint.
1.25.3
CAPUT XV.-- 40. Illud magis solet sollicitare animum parvulorum, qui tamen secundum praecepta Christi jam vivere gestiunt, quod alio loco ipse Dominus dicit, Quisquis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, insuper et animam suam, non potest meus esse discipulus. Videri enim potest contrarium minus intelligentibus, quod hic vetat dimitti uxorem, excepta causa fornicationis, alibi vero discipulum suum negat esse posse quemquam qui non oderit uxorem. Quod si propter concubitum diceret, non etiam patrem, et matrem, et fratres in eadem conditione poneret. Sed quam verum est quod regnum coelorum vim patitur, et qui vim faciunt, diripiunt illud! Quanta enim vi opus est, ut homo diligat inimicos, et oderit patrem, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres! Utrumque enim jubet, qui ad regnum coelorum vocat. Et quomodo haec non sint contraria inter se, ipso duce ostendere facile est; sed ea intellecta implere difficile: quanquam et hoc eodem ipso adjuvante facillimum. Regnum enim aeternum quo discipulos suos, quos etiam fratres appellat, vocare dignatus est, non habet hujusmodi necessitudines temporales. Non enim est Judaeus, neque Graecus, neque masculus, neque femina, neque servus, neque liber; sed omnia et in omnibus Christus. Et ipse Dominus dicit: In resurrectione enim neque nubent, neque uxores ducent; sed erunt sicut Angeli Dei in coelis. Oportet ergo ut quisquis illius regni vitam jam hic meditari voluerit, oderit non ipsos homines, sed istas necessitudines temporales, quibus ista quae transitura est vita fulcitur, quae nascendo et moriendo peragitur: quod qui non odit, nondum amat illam vitam ubi nulla erit conditio nascendi atque moriendi, quae copulat terrena conjugia.
1.26
Itaque si aliquem bene christianum, qui tamen habet uxorem, quamvis cum ea adhuc filios generet, interrogem, utrum in illo regno habere velit uxorem; memor utique promissorum Dei et vitae illius, ubi corruptibile hoc induet incorruptionem, et mortale hoc induet immortalitatem; jam magno vel certe aliquo amore suspensus, cum exsecratione respondebit, se vehementer id nolle. Rursus si interrogem, utrum uxorem suam post resurrectionem accepta angelica immutatione quae sanctis promittitur, secum ibi vivere velit; tam vehementer se id velle quam illud nolle respondebit. Sic invenitur bonus christianus diligere in una femina creaturam Dei, quam reformari et renovari desiderat; odisse autem conjunctionem copulationemque corruptibilem atque mortalem: hoc est, diligere in ea quod homo est, odisse quod uxor est. Ita etiam diligit inimicum, non in quantum inimicus est, sed in quantum homo est; ut hoc ei velit provenire quod sibi, id est, ut ad regnum coelorum correctus renovatusque perveniat. Hoc et de patre et de matre et caeteris vinculis sanguinis intelligendum est, ut in eis oderimus quod genus humanum nascendo et moriendo sortitum est, diligamus autem quod nobiscum potest ad illa regna perduci, ubi nemo dicit, Pater meus; sed omnes uni Deo, Pater noster: nec, Mater mea; sed omnes illi Jerusalem, Mater nostra: nec Frater meus; sed omnes de omnibus, Frater noster: conjugium vero cum illo simul nobis in unum redactis, quasi unius conjugis erit, qui nos de prostitutione hujus saeculi sui sanguinis effusione liberavit. Necesse est ergo ut oderit ea quae transeunt discipulus Christi, in iis quos secum ad ea venire desiderat, quae semper manebunt; et tanto magis haec in eis oderit, quanto magis eos diligit.
1.27.1
Potest igitur christianus cum conjuge concorditer vivere; sive indigentiam carnalem cum ea supplens, quod secundum veniam, non secundum imperium dicit Apostolus; sive filiorum propagationem, quod jam nonnullo gradu potest esse laudabile; sive fraternam societatem, sine ulla corporum commixtione, habens uxorem tanquam non habens, quod est in conjugio Christianorum excellentissimum atque sublime: ut tamen oderit in ea nomen temporalis necessitatis, et diligat spem sempiternae beatitudinis. Odimus enim sine dubio, quod certe ut aliquando non sit optamus, sicut istam ipsam praesentis saeculi vitam, quam temporalem si non odissemus, non desideraremus futuram, quae non est tempori obnoxia. Pro hac enim vita posita est anima, de qua ibi dictum est, Qui non oderit insuper et animam suam, non potest esse meus discipulus. Huic namque vitae cibus est necessarius iste corruptibilis, de quo ipse Dominus dicit, Nonne anima plus est quam esca? id est, haec vita cui necessaria est esca. Et quod dicit, ut animam suam ponat pro ovibus suis; hanc utique vitam dicit, cum se pro nobis moriturum esse pronuntiat.
1.27.2
CAPUT XVI.-- 43. Exoritur hic altera quaestio, cum Dominus causa fornicationis permittat dimitti uxorem, quatenus hoc loco intelligenda sit fornicatio: utrum quousque intelligunt omnes, id est, ut eam fornicationem credamus dictam quae in stupris committitur; an quemadmodum Scripturae solent fornicationem vocare, sicut supra dictum est, omnem illicitam corruptionem, sicut est idololatria vel avaritia, et ex eo jam omnis transgressio legis propter illicitam concupiscentiam. Sed consulamus Apostolum, ne aliquid temere dicamus: His qui sunt in conjugio, inquit, praecipio, non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere; quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari. Potest enim fieri ut discedat ea causa qua Dominus permittit. Aut si feminae licet virum dimittere etiam praeter causam fornicationis, et non licet viro; quid respondebimus de hoc quod dixit posterius, Et vir uxorem ne dimittat? Quare non addidit, excepta causa fornicationis, quod Dominus permittit; nisi quia similem formam vult intelligi, ut si dimiserit( quod causa fornicationis permittitur), maneat sine uxore, aut reconcilietur uxori? Non enim male reconciliaretur vir illi mulieri, quam cum lapidare nemo ausus esset, dixit ei Dominus: Vade, et vide deinceps ne pecces. Quia et qui dicit, Non licet dimittere uxorem, nisi causa fornicationis; cogit retinere uxorem, si causa fornicationis non fuerit; si autem fuerit, non cogit dimittere, sed permittit: sicut dicitur, Non liceat mulieri nubere alteri, nisi mortuo viro; si ante viri mortem nupserit, rea est: si post viri mortem non nupserit, non est rea; non enim jussa est nubere, sed permissa. Si ergo par forma est in isto jure conjugii inter virum et mulierem, usque adeo ut non tantum de femina, idem Apostolus dixerit, Mulier non habet potestatem sui corporis, sed vir; sed etiam de illo non tacuerit dicens, Similiter et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier; si ergo similis forma est, non oportet intelligi licere mulieri virum dimittere, nisi causa fornicationis, sicut et viro.
1.28
Considerandum est itaque quatenus fornicationem intelligere debeamus, et consulendus, ut coeperamus, Apostolus. Sequitur enim et dicit, Caeteris autem ego dico, non Dominus. Hic primo videndum est quibus caeteris; dicebat enim superius ex Domini persona iis qui sunt in conjugio, nunc vero ex sua persona caeteris dicit: ergo fortasse iis qui non sunt in conjugio: sed non hoc sequitur. Ita enim subjungit: Si quis frater habet uxorem infidelem, et haec consentit habitare cum illo, non dimittat illam. Ergo etiam nunc iis dicit qui sunt in conjugio. Quid sibi ergo vult quod ait, caeteris: nisi quia superius eis loquebatur, qui sic copulati erant, ut pariter in fide Christi essent; caeteris vero nunc dicit, id est eis qui sic copulati sunt, ut non ambo fideles sint? Sed quid eis dicit? Si quis frater habet uxorem infidelem, et haec consentit habitare cum illo, non dimittat illam: et si qua mulier habet virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimittat virum. Si ergo non praecipit ex Domini persona, sed ex sua persona monet, ita est hoc bonum, ut si quis aliter fecerit, non sit praecepti transgressor: sicut de virginibus paulo post dicit, praeceptum Domini se non habere, consilium autem dare; atque ita laudat virginitatem, ut arripiat eam qui voluerit, non tamen ut si non fecerit, contra praeceptum fecisse judicetur. Aliud enim est quod jubetur, aliud quod monetur, aliud quod ignoscitur. Jubetur mulier a viro non discedere; quod si discesserit, manere innuptam aut viro suo reconciliari: aliter ergo non licet facere. Monetur autem vir fidelis, si habet uxorem infidelem consentientem secum habitare, non eam dimittere: licet ergo et dimittere; quia non est praeceptum Domini, ne dimittat, sed consilium Apostoli: sicut monetur virgo non nubere; sed si nupserit, consilium quidem non tenebit, sed contra praeceptum non faciet. Ignoscitur cum dicitur, Hoc autem dico secundum veniam, non secundum imperium. Quapropter, si licet ut dimittatur conjux infidelis, quamvis melius sit non dimittere, et tamen non licet secundum praeceptum Domini ut dimittatur conjux nisi causa fornicationis, fornicatio est etiam ipsa infidelitas.
1.29
Quid enim tu dicis, Apostole? Certe ut vir fidelis consentientem secum habitare mulierem infidelem non dimittat. Ita, inquit. Cum ergo hoc et Dominus praecipiat, ne dimittat vir uxorem, nisi causa fornicationis, quare hic dicis, Ego dico, non Dominus? Quia scilicet idololatria quam sequuntur infideles, et quaelibet noxia superstitio, fornicatio est. Dominus autem permisit causa fornicationis uxorem dimitti: sed quia permisit, non jussit, dedit locum Apostolo monendi, ut qui voluerit non dimittat uxorem infidelem, quo sic fortasse possit fieri fidelis. Sanctificatus est enim, inquit, vir infidelis in uxore; et sanctificata est mulier infidelis in fratre. Credo, jam provenerat ut nonnullae feminae per viros fideles, et viri per uxores fideles in fidem venirent; et quamvis non dicens nomina, exemplis tamen hortatus est, ad confirmandum consilium suum. Deinde sequitur: Alioquin filii vestri immundi essent; nunc autem sancti sunt. Jam enim erant parvuli christiani, qui sive auctore uno ex parentibus, sive utroque consentiente sanctificati erant: quod non fieret, nisi uno credente dissociaretur conjugium, et non toleraretur infidelitas conjugis usque ad opportunitatem credendi. Hoc est ergo consilium ejus, cui credo dictum esse, Si quid supererogaveris, rediens reddam tibi.
1.30
Porro si infidelitas fornicatio est, et idololatria infidelitas, et avaritia idololatria, non est dubitandum et avaritiam fornicationem esse. Quis ergo jam quamlibet illicitam concupiscentiam potest recte a fornicationis genere separare, si avaritia fornicatio est? Ex quo intelligitur, quod propter illicitas concupiscentias, non tantum quae in stupris cum alienis viris aut feminis committuntur, sed omnino quaslibet, quae animam corpore male utentem a lege Dei aberrare faciunt, et perniciose turpiterque corrumpi, possit sine crimine et vir uxorem dimittere, et uxor virum: quia exceptam facit Dominus causam fornicationis; quam fornicationem, sicut supra consideratum est, generalem et universalem intelligere cogimur.
1.31
Cum autem ait, excepta causa fornicationis; non dixit cujus ipsorum, viri, an feminae. Non enim tantum fornicantem uxorem dimittere conceditur, sed quisquis eam quoque uxorem dimittit, a qua ipse cogitur fornicari, causa fornicationis utique dimittit. Velut si aliquem cogat uxor sacrificare idolis, qui talem dimittit, causa fornicationis dimittit, non tantum illius, sed et suae: illius, quia fornicatur; suae, ne fornicetur. Nihil autem iniquius, quam fornicationis causa dimittere uxorem, si et ipse convincitur fornicari. Occurrit enim illud, In quo enim alterum judicas, temetipsum condemnas: eadem enim agis quae judicas. Quapropter, quisquis fornicationis causa vult abjicere uxorem, prior debet esse a fornicatione purgatus: quod similiter etiam de femina dixerim.
1.32
Quod autem dicit, Quisquis solutam a viro duxerit, moechatur; quaeri potest utrum quomodo moechatur ille qui ducit, sic et illa quam ducit. Jubetur enim et illa manere innupta, aut viro reconciliari: sed si discesserit, inquit, a viro. Multum autem interest utrum dimittat, an dimittatur. Si enim ipsa virum dimiserit, et alteri nupserit; videtur cupiditate mutandi conjugii virum priorem reliquisse, quae sine dubio adulterina cogitatio est. Si autem dimittatur a viro, cum quo esse cupiebat; moechatur quidem qui eam duxerit, secundum Domini sententiam, sed utrum et ipsa tali crimine teneatur, incertum est. Quamvis multo minus inveniri possit quomodo cum vir et mulier pari consensu sibi misceantur, unus eorum moechus sit, et non sit alter. Huc accedit, quia si moechatur ille ducendo eam quae soluta est a viro, quanquam non dimiserit, sed dimissa sit, ipsa eum facit moechari, quod nihilominus Dominus vetat. Ex quo colligitur, sive dimissa fuerit, sive dimiserit, oportere illam manere innuptam, aut viro reconciliari.
1.33
Rursum quaeritur utrum si uxoris permissu, sive sterilis, sive quae concubitum pati non vult, adhibuerit sibi alteram vir, non alienam, neque a viro sejunctam, possit esse sine crimine fornicationis? Et in historia quidem Veteris Testamenti invenitur exemplum; sed nunc praecepta majora sunt, in quae per illum gradum generatio humana pervenit: tractanda illa sunt ad distinguendas aetates dispensationis divinae providentiae, quae humano generi ordinatissime subvenit; non autem ad vivendi regulas usurpandas. Sed tamen utrum quod ait Apostolus, Mulier non habet potestatem sui corporis, sed vir; similiter et vir non habet potestatem sui corporis, sed mulier; possit in tantum valere, ut permittente uxore, quae maritalis corporis potestatem habet, possit vir cum altera, quae nec aliena uxor sit, nec a viro disjuncta, concumbere: sed non ita est existimandum, ne hoc etiam femina, viro permittente, facere posse videatur, quod omnium sensus excludit.
1.34.1
Quanquam nonnullae causae possint existere, ubi et uxor, mariti consensu, pro ipso marito hoc facere debere videatur: sicut Antiochiae factum esse perhibetur ante quinquaginta ferme annos, Constantii temporibus. Nam Acyndinus tunc praefectus, qui etiam consul fuit, cum quemdam librae auri debitorem fisci exigeret, nescio unde commotus, quod plerumque in istis potestatibus periculosum est, quibus quodlibet licet, aut potius putatur licere, comminatus est jurans et vehementer affirmans, quod si certo die quem constituerat, memoratum aurum non exsolveret, occideretur. Itaque cum ille teneretur immani custodia, nec se posset debito illo expedire, dies metuendus imminere et propinquare coepit. Et forte habebat uxorem pulcherrimam, sed nullius pecuniae qua subveniret viro: cujus mulieris pulchritudine cum quidam dives esset accensus, et cognovisset maritum ejus in illo discrimine constitutum, misit ad eam pollicens pro una nocte, si ei misceri vellet, se auri libram daturum. Tum illa quae se sciret non habere sui corporis potestatem, sed virum suum, pertulit ad eum dicens paratam se esse pro marito id facere, si tamen ipse conjugalis corporis dominus, cui tota illa castitas deberetur, tanquam de re sua pro vita sua vellet id fieri. Egit ille gratias, et ut id fieret imperavit, nullo modo judicans adulterinum esse concubitum, quod et libido nulla et magna mariti charitas se jubente et volente flagitaret. Venit mulier ad villam illius divitis, fecit quod voluit impudicus: sed illa corpus nonnisi marito dedit, non concumbere, ut solet, sed vivere cupienti. Accepit aurum: sed ille qui dedit, fraude subtraxit quod dederat, et supposuit simile ligamentum cum terra. Quod ubi mulier jam domi suae posita invenit, prosiluit in publicum eadem mariti charitate clamatura quod fecerat, qua facere coacta est: interpellat praefectum, fatetur omnia, quam fraudem passa esset ostendit. Tum vero praefectus primo se reum, quod suis minis ad id ventum esset, pronuntiat, tanquam in alium sententiam dicens, de Acyndini bonis auri libram fisco inferendam; illam vero mulierem dominam in eam terram, unde pro auro terram accepisset, induci. Nihil hinc in aliquam partem disputo; liceat cuique aestimare quod velit: non enim de divinis auctoritatibus deprompta historia est: sed tamen narrato facto, non ita respuit hoc sensus humanus, quod in illa muliere viro jubente commissum est, quemadmodum antea, cum sine ullo exemplo res ipsa poneretur, horruimus. Sed in hoc Evangelii capitulo nihil fortius considerandum est, quam tantum malum esse fornicationis, ut cum tanto vinculo sibi conjugia constringantur, haec una causa solutionis excepta sit: quae sit autem fornicatio, jam tractatum est.
1.34.2
CAPUT XVII.-- 51. Iterum, inquit, audistis quia dictum est antiquis, Non pejerabis, reddes autem Domino jusjurandum tuum. Ego autem dico vobis, non jurare omnino, neque per coelum, quia thronus Dei est; neque per terram, quia scabellum est pedum ejus; neque per Jerosolymam, quia civitas est magni regis; neque per caput tuum juraveris, quia non potes facere capillum unum album aut nigrum. Sit autem sermo vester, Est, est; Non, non: quod autem amplius est, a malo est. Justitia Pharisaeorum est, non pejerare: hanc confirmat qui vetat jurare, quod pertinet ad justitiam regni coelorum. Sicut enim falsum loqui non potest qui non loquitur, sic pejerare non potest qui non jurat. Sed tamen quoniam jurat qui adhibet testem Deum, diligenter considerandum est hoc capitulum, ne contra praeceptum Domini Apostolus fecisse videatur, qui saepe hoc modo juravit, cum dicit, Quae autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior: et iterum, Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui est benedictus in saecula, scit quia non mentior. Tale est etiam illud, Testis enim mihi est Deus, cui servio in spiritu meo in Evangelio Filii ejus, quomodo sine intermissione memoriam vestri facio semper in orationibus meis. Nisi forte quis dicat tunc habendam esse jurationem, cum per aliquid dicitur per quod juratur: ut non juraverit, quia non dixit, per Deum; sed dixit, Testis est Deus. Ridiculum est hoc putare: tamen propter contentiosos aut multum tardos, ne aliquid interesse quis putet, sciat etiam hoc modo jurasse Apostolum dicentem, Quotidie morior, per vestram gloriam. Quod ne quis existimet ita dictum, tanquam si diceretur, Vestra gloria me facit quotidie mori; sicut dicitur, Per illius magisterium doctus factus est, id est, illius magisterio factum est ut perfecte doceretur: graeca exemplaria dijudicant, in quibus scriptum est, Νὴ τὴν καύχησιν ὑμετέραν, quod nonnisi a jurante dicitur. Ita ergo intelligitur praecepisse Dominum ne juretur, ne quisquam sicut bonum appetat jusjurandum, et assiduitate jurandi ad perjurium per consuetudinem delabatur. Quapropter qui intelligit, non in bonis, sed in necessariis jurationem habendam, refrenet se quantum potest, ut non ea utatur, nisi necessitate, cum videt pigros esse homines ad credendum, quod eis utile est credere, nisi juratione firmentur. Ad hoc itaque pertinet quod sic dicitur, Sit autem sermo vester, Est, est; Non, non: hoc bonum est, et appentendum. Quod autem amplius est, a malo est; id est, si jurare cogeris, scias de necessitate venire infirmitatis eorum quibus aliquid suades: quae infirmitas utique malum est, unde nos quotidie liberari deprecamur, cum dicimus, Libera nos a malo. Itaque non dixit, Quod autem amplius est, malum est; tu enim non malum facis, qui bene uteris juratione, quae etsi non bona, tamen necessaria est ut alteri persuadeas quod utiliter suades: sed a malo est, illius cujus infirmitate jurare cogeris. Sed nemo novit nisi qui expertus est, quam sit difficile et consuetudinem jurandi exstinguere, et nunquam temere facere quod nonnunquam facere necessitas cogit.
1.35
Quaeri autem potest, cum diceretur, Ego autem dico vobis non jurare omnino, cur additum sit, neque per coelum, quia thronus Dei est, et caetera, usque ad id quod dictum est, neque per caput tuum. Credo propterea, quia non putabant Judaei se teneri jurejurando, si per ista jurassent: et quoniam audierant, Reddes autem Domino jusjurandum tuum; non se putabant Domino debere jusjurandum, si per coelum aut terram, aut per Jerosolymam, aut per caput suum jurarent: quod non vitio praecipientis, sed illis male intelligentibus, factum est. Itaque Dominus docet nihil esse tam vile in creaturis Dei, ut per hoc quisque pejerandum arbitretur; quando a summis usque ad ima divina providentia creata regantur, incipiens a throno Dei usque ad capillum album aut nigrum. Neque per coelum, inquit, quia thronus Dei est; neque per terram, quia scabellum pedum ejus est: id est, cum juras per coelum aut terram, non te arbitreris non debere Domino jusjurandum tuum; quia per eum jurare convinceris cujus coelum thronus est, et cujus scabellum terra est. Neque per Jerosolymam, quia civitas est magni regis: melius quam si diceret, mea; cum tamen hoc dixisse intelligatur. Et quia ipse utique Dominus est, Domino jusjurandum debet, qui per Jerosolymam jurat. Neque per caput tuum juraveris. Quid enim poterat quisque magis ad se pertinere arbitrari, quam caput suum? Sed quomodo nostrum est, ubi potestatem faciendi unius capilli albi aut nigri non habemus? Ergo Deo debet jusjurandum ineffabiliter tenenti omnia, et ubique praesenti, quisquis etiam per caput suum jurare voluerit: et hic etiam caetera intelliguntur, quae omnia utique dici non poterant; sicut illud commemoravimus dictum ab Apostolo, Quotidie morior, per vestram gloriam. Quam jurationem ut Domino se debere ostenderet, addidit, quam habeo in Christo Jesu.
1.36.1
Verumtamen propter carnales dico, non oportet opinari quod dictum est coelum thronus Dei, et terra scabellum pedum ejus, quod sic habeat Deus collocata membra in coelo et in terra, ut nos cum sedemus; sed illa sedes judicium significat: et quoniam in hoc universo mundi corpore maximam speciem coelum habeat, et terra minimam; tanquam praesentior sit excellenti pulchritudini vis divina, minimam vero ordinet in extremis atque in infimis, sedere in coelo dicitur terramque calcare. Spiritualiter autem sanctas animas coeli nomen significat; et terrae, peccatrices: et quoniam spiritualis omnia judicat, ipse autem a nemine judicatur, convenienter dicitur sedes Dei: peccator vero cui dictum est, Terra es, et in terram ibis; quia per justitiam meritis digna tribuentem, in infimis ordinatur, et qui in lege manere noluit, sub lege punitur, congruenter accipitur scabellum pedum ejus.
1.36.2
CAPUT XVIII.-- 54. Sed jam ut istam quoque concludamus summam, quid laboriosius et operosius dici aut cogitari potest, ubi omnes nervos industriae suae animus fidelis exerceat; quam in vitiosa consuetudine superanda? praecidat membra impedientia regnum coelorum, nec dolore frangatur: toleret in conjugali fide omnia, quae quamvis sint molestissima, crimen tamen illicitae corruptionis, id est, fornicationis non habent: veluti si uxorem quisque habeat, sive sterilem, sive deformem corpore, sive debilem membris, vel caecam, vel surdam, vel claudam, vel si quid aliud, sive morbis et doloribus languoribusque confectam, et quidquid excepta fornicatione cogitari potest vehementer horribile, pro fide et societate sustineat; neque solum talem non abjiciat, sed etiam si non habeat, non ducat eam quae soluta est a viro, pulchram, sanam, divitem, fecundam. Quae si facere non licet, multo minus sibi licere arbitretur ad ullum alium illicitum concubitum accedere: fornicationemque sic fugiat, ut ab omni turpi corruptione sese extrahat. Verum loquatur, neque id jurationibus crebris, sed morum probitate commendet: rebellantes adversum se omnium malarum consuetudinum innumerabiles turbas, de quibus ut omnes intelligerentur, paucae commemoratae sunt, confugiens ad arcem christianae militiae, tanquam de loco superiore prosternat. Sed quis tantos labores inire audeat, nisi qui sic flagrat amore justitiae, ut tanquam fame et siti vehementissime accensus, et nullam sibi vitam donec ea satietur existimans, vim faciat in regnum coelorum? Non enim aliter esse poterit fortis ad toleranda omnia, quae in praecidendis consuetudinibus laboriosa et ardua et omnino difficilia saeculi hujus amatores putant. Beati ergo qui esuriunt et sitiunt justitiam; quoniam ipsi saturabuntur.
1.37.1
Verum tamen in his laboribus cum quisque difficultatem patitur, et per dura et aspera gradum faciens circumvallatus variis tentationibus, et hinc atque hinc insurgere praeteritae vitae moles intuens, timet ne aggressa implere non possit, arripiat consilium, ut auxilium mereatur. Quod est autem aliud consilium, nisi ut infirmitatem aliorum ferat, et ei quantum potest opituletur, qui suae divinitus desiderat subveniri? Consequenter itaque praecepta misericordiae videamus. Mitis autem et misericors unum videntur: sed hoc interest, quod mitis, de quo superius tractatum est, pietate non contradicit divinis sententiis quae in sua peccata proferuntur, neque illis Dei sermonibus quos nondum intelligit; sed nullum beneficium praestat ei cui non contradicit nec resistit: misericors autem ita non resistit, ut propter ejus correctionem id faciat, quem redderet resistendo pejorem.
1.37.2
CAPUT XIX.-- 56. Sequitur ergo Dominus, et dicit: Audistis quia dictum est, Oculum pro oculo, et dentem pro dente. Ego autem dico vobis, non resistere adversus malum: sed si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, praebe illi et alteram; et qui voluerit tecum judicio contendere et tunicam tuam tollere, remitte illi et vestimentum; et qui te angariaverit mille passus, vade cum illo alia duo. Omni petenti te da, et qui voluerit a te mutuari, ne aversatus fueris. Pharisaeorum justitia minor est non excedere in vindicta modum, ne plus rependat quisque quam accepit: et magnus hic gradus est. Nemo enim facile invenitur qui pugno accepto pugnum reddere velit; et uno a conviciante verbo audito, unum et quod tantumdem valeat referre contentus sit: sed sive ira perturbatus immoderatius vindicat; sive quia justum putat, eum qui laesit prior gravius laedi, quam laesus est qui non laeserat. Talem animum magna ex parte refrenavit lex, in qua scriptum est, Oculum pro oculo, et dentem pro dente: quibus nominibus significatur modus, ut injuriam vindicta non transeat. Et haec est pacis inchoatio: perfecta autem pax est, talem penitus nolle vindictam.
1.38
Inter illud ergo primum quod praeter legem est ut majus malum pro minore malo reddatur, et hoc quod Dominus perficiendis discipulis dixit, ne pro malo ullum malum reddatur; medium quemdam locum tenet, ut tantum reddatur quantum acceptum est, per quod a summa discordia ad summam concordiam pro temporum distributione transitus factus est. Quisquis ergo malum infert prior studio laedendi et nocendi, vide quantum distet ab eo qui nec laesus rependit. Quisquis autem nulli prior male fecit, sed tamen laesus rependit gravius, vel voluntate vel facto, recessit aliquantum a summa iniquitate, et processit ad summam justitiam, et tamen nondum tenet quod lex quae per Moysen data est imperavit. Qui ergo tantum reddit quantum accepit, jam donat aliquid: non enim tantam poenam meretur nocens, quantam ille qui ab eo laesus innocens passus est. Hanc ergo inchoatam, non severam, sed misericordem justitiam ille perficit, qui legem venit implere, non solvere. Duos ergo adhuc gradus qui intersunt, intelligendos reliquit, et de ipso summo misericordiae culmine dicere maluit. Nam est adhuc quod faciat, qui non implet istam magnitudinem praecepti, quae pertinet ad regnum coelorum; ut non reddat tantum, sed minus, velut pro duobus pugnis unum, aut pro evulso oculo aurem praecidat. Hinc ascendens qui omnino nihil rependerit, propinquat praecepto Domini, nec tamen adhuc ibi est. Parum enim adhuc videtur Domino, si pro malo quod acceperis, nihil rependas mali, nisi etiam amplius sis paratus accipere. Quapropter non ait, Ego autem dico vobis, non reddere malum pro malo; quanquam hoc etiam magnum praeceptum sit: sed ait, non resistere adversus malum; ut non solum non rependas quod tibi fuerit irrogatum, sed etiam non resistas quo minus aliud irrogetur. Hoc est enim quod etiam consequenter exponit: Sed si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, praebe illi et alteram: non enim ait, Si quis te percusserit, noli tu percutere; sed, Para te adhuc percutienti. Quod ad misericordiam pertinere, In maxime sentiunt, qui eis quos multum diligunt, tanquam filiis vel quibuslibet dilectissimis suis aegrotantibus serviunt vel parvulis vel phreneticis: a quibus multa saepe patiuntur, et si eorum salus id exigat, praebent se etiam ut plura patiantur, donec vel aetatis vel morbi infirmitas transeat. Quos ergo Dominus medicus animarum, curandis proximis instruebat, quid eos aliud docere posset, nisi ut eorum quorum saluti consulere vellent, imbecillitates aequo animo tolerarent? Omnis namque improbitas ex imbecillitate animi venit: quia nihil innocentius est eo qui in virtute perfectus est.
1.39
Quaeri autem potest quid sibi velit dextera maxilla. Sic enim in exemplaribus graecis, quibus major fides habenda est, invenitur: nam multa latina, maxillam tantum habent, non etiam dexteram. Facies est autem qua quisque cognoscitur: et legimus apud Apostolum, Toleratis enim si quis vos in servitutem redigit, si quis devorat, si quis accipit, si quis extollitur, si quis in faciem vos caedit: deinde continuo subjungit, Secundum ignobilitatem dico; ut exponat quid sit in faciem caedi, hoc est contemni atque despici. Quod quidem non ideo dicit Apostolus, ut illos non sustinerent; sed ut se magis qui eos sic diligeret, ut seipsum pro eis vellet impendi. Sed quoniam facies non potest dici dextera et sinistra, et tamen nobilitas et secundum Deum et secundum hoc saeculum potest esse; ita distribuitur tanquam in dexteram maxillam et sinistram, ut in quocumque discipulo Christi contemptum fuerit quod christianus est, multo magis in se contemni paratus sit, si quos hujus saeculi honores habet. Sicut idem Apostolus, cum in eo persequerentur homines nomen christianum, si taceret de dignitate quam habebat in saeculo, non praebuerat alteram maxillam caedentibus dexteram. Non enim dicendo, Civis Romanus sum, non erat paratus hoc in se contemni quod pro minimo habebat, ab eis qui in illo nomen tam pretiosum et salutare contempserant. Numquid enim ideo minus postea vincula toleravit, quae civibus Romanis non licebat imponi, aut quemquam de hac injuria voluit accusare? Et si qui ei propter civitatis Romanae nomen pepercerunt, non tamen ille ideo non praebuit quod ferirent, cum eos a tanta perversitate corrigere cuperet patientia sua, quos videbat in se sinistras partes magis quam dexteras honorare. Illud est enim tantum attendendum, quo animo faceret omnia, quam benevole et clementer in eos a quibus ista patiebatur. Nam et pontificis jussu palma percussus, quod contumeliose visus est dicere, cum ait, Percutiet te Deus, paries dealbate, minus intelligentibus convicium sonat; intelligentibus vero prophetia est. Paries quippe dealbatus, hypocrisis est, id est simulatio sacerdotalem praeferens dignitatem, et sub hoc nomine tanquam candido tegmine interiorem quasi luteam turpitudinem occultans. Nam quod humilitatis fuit, mirabiliter custodivit, cum ei diceretur, Principi sacerdotum maledicis? respondit, Nescivi, fratres, quia princeps est sacerdotum; scriptum est enim, Principi populi tui non maledices. Ubi ostendit quanta tranquillitate illud dixisset, quod iratus dixisse videbatur, quod tam cito, tam mansuete respondit, quod ab indignantibus et perturbatis fieri non potest. Et in eo ipso intelligentibus verum dixit, Nescivi quia princeps est sacerdotum: tanquam si diceret, Ego alium scivi principem sacerdotum, pro cujus nomine ista sustineo, cui maledicere fas non est, et cui vos maledicitis, cum in me nihil aliud quam ejus odistis nomen. Sic ergo oportet non simulate ista jactare, sed in ipso corde esse ad omnia praeparatum, ut possit canere illud propheticum: Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum. Multi enim alteram maxillam praebere noverunt, diligere vero illum a quo feriuntur ignorant. At vero ipse Dominus, qui utique praecepta quae docuit primus implevit, percutienti se in maxillam ministro sacerdotis non praebuit alteram; sed insuper dixit: Si male locutus sum, exprobra de malo; si bene, quid me caedis? Non tamen ideo paratus corde non fuit, non solum in alteram maxillam caedi pro salute omnium, sed etiam toto corpore crucifigi.
1.40
Ergo et illud quod sequitur, Et qui voluerit tecum judicio contendere, et tunicam tuam tollere, remitte illi et vestimentum, ad praeparationem cordis, non ad ostentationem operis praeceptum recte intelligitur. Sed de tunica et vestimento quod dictum est, non in eis solis, sed in omnibus faciendum est, quae aliquo jure temporaliter nostra esse dicimus. Si enim de necessariis hoc imperatum est, quanto magis superflua contemnere convenit? Verumtamen ea quae nostra dixi, eo genere includenda sunt, quo Dominus ipse praescribit, dicens, Si quis vult judicio tecum contendere, et tunicam tuam tollere. Omnia ergo illa intelligantur, de quibus judicio nobiscum contendi potest, ita ut a nostro jure in jus illius transeant, qui contendit vel pro quo contendit; sicuti est vestis, domus, fundus, jumentum, et generaliter omnis pecunia. Quod utrum etiam de servis accipiendum sit magna quaestio est. Non enim christianum oportet sic possidere servum, quomodo equum aut argentum: quanquam fieri possit ut majore pretio valeat equus quam servus, et multo magis aliquid aureum vel argenteum. Sed ille servus, si rectius et honestius et ad Deum colondum accommodatius abs te domino educatur, aut regitur, quam ab illo potest qui eum cupit auferre; nescio utrum quisquam dicere audeat, ut vestimentum eum debere contemni. Hominem namque homo tanquam seipsum diligere debet, cui ab omnium Domino, sicut ea, quae sequuntur ostendunt, etiam ut inimicos diligat imperatur.
1.41
Sane animadvertendum est omnem tunicam vestimentum esse, non omne vestimentum tunicam esse. Vestimenti ergo nomen plura significat quam nomen tunicae. Et ideo sic dictum esse arbitror, Et qui voluerit tecum judicio contendere, et tunicam tuam tollere, remitte illi et vestimentum; tanquam si diceret, Qui voluerit tunicam tuam tollere, remitte illi et si quid aliud indumenti habes. Ideo nonnulli pallium interpretati sunt, quod graece positum est ἱμάτιον.
1.42.1
Et qui te angariaverit, inquit, mille passus, vade cum illo alia duo. Et hoc utique non tam ut pedibus agas, quam ut animo sis paratus. Nam in ipsa christiana historia, in qua est auctoritas, nihil tale invenies factum esse a sanctis, vel ab ipso Domino, cum in homine quem suscipere dignatus est, vivendi nobis praeberet exemplum; cum tamen omnibus fere locis eos invenias paratos fuisse aequo animo tolerare quidquid eis improbe fuisset ingestum. Sed verbi gratia dictum putamus. Vade cum eo alia duo? an tria compleri voluit, quo numero significatur perfectio; ut meminerit quisque cum hoc facit, perfectam se implere justitiam, misericorditer perferendo infirmitates eorum quos vult sanos fieri? Potest videri propterea etiam tribus exemplis haec praecepta insinuasse: quorum primum est, si quis te percusserit in maxillam; secundum, si quis tunicam tollere voluerit; tertium, si quis mille passus angariaverit: in quo tertio exemplo simplo duplum additur, ut triplum compleatur. Qui numerus hoc loco si non, ut dictum est, significat perfectionem; illud accipiatur, quod in praecipiendo tanquam tolerabilius incipiens paulatim creverit, donec perveniret usque ad duplum aliud perferendum. Nam primo praeberi voluit alteram maxillam, cum fuerit dextra percussa, ut minus perferre paratus sis quam pertulisti. Quidquid enim dextera significat, et charius est utique quam id quod sinistra significat, et qui in re chariore aliquid pertulit, si et in viliore perferat, minus est. Deinde illi qui tunicam vult tollere, jubet et vestimentum remitti: quod aut tantumdem est, aut non multo amplius; non tamen duplum. Tertio de mille passibus, quibus addenda dicit duo millia, usque ad duplum aliud perferas jubet: ita significans, sive aliquanto minus quam jam fuit, sive tantumdem, sive amplius quisque improbus in te esse voluerit, aequo animo tolerandum esse.
1.42.2
CAPUT XX.-- 62. In his sane generibus trium exemplorum nullum genus injuriae praetermissum esse video. Namque omnia in quibus improbitatem aliquam patimur, in duo genera dividuntur: quorum alterum est quod restitui non potest; alterum quod potest. Sed in illo quod restitui non potest, vindictae solatium quaeri solet. Quid enim prodest quod percussus repercutis? Numquid propterea illud quod in corpore laesum est, restituitur in integrum? Sed tumidus animus talia fomenta desiderat: sanum autem firmumque ista non juvant; quin potius misericorditer perferendam alterius infirmitatem judicat, quam alieno supplicio suam mitigandam, quae nulla est.
1.43
Neque hic ea vindicta prohibetur, quae ad correctionem valet: etiam ipsa enim pertinet ad misericordiam; nec impedit illud propositum, quo quisque paratus est ab eo quem correctum esse vult, plura perferre. Sed huic vindictae referendae non est idoneus, nisi qui odium quo solent flagrare qui se vindicare desiderant, dilectionis magnitudine superaverit. Non enim metuendum est ne odisse parvulum filium parentes videantur, cum ab eis vapulat peccans, ne peccet ulterius. Et certe perfectio dilectionis ipsius Dei Patris imitatione nobis proponitur, cum in sequentibus dicitur, Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro eis qui vos persequuntur: et tamen de ipso dicitur per prophetam. Quem enim diligit Dominus, corripit; flagellat autem omnem filium quem recipit. Dicit et Dominus: Servus qui nescit voluntatem domini sui, et facit digna plagis, vapulabit pauca; servus autem qui scit voluntatem domini sui, et facit digna plagis, vapulabit multa. Non ergo quaeritur, nisi ut et ille vindicet, cui rerum ordine potestas data est; et ea voluntate vindicet, qua pater in parvulum filium, quem per aetatem odisse nondum potest. Hinc enim aptissimum exemplum ducitur, quo satis appareat posse peccatum amore potius vindicari, quam impunitum relinqui: ut illum in quem vindicat non poena miserum, sed correctione beatum velit; paratus tamen, si opus sit, aequo animo plura tolerare ab eo illata, quem vult esse correctum, sive in eum habeat potestatem coercendi, sive non habeat.
1.44
Magni autem et sancti viri, qui jam optime scirent mortem istam quae animam dissolvit a corpore, non esse formidandam, secundum eorum tamen animum qui illam timerent, nonnulla peccata morte punierunt, quod et viventibus utilis metus incuteretur, et illis qui morte puniebantur, non ipsa mors noceret, sed peccatum, quod augeri posset, si viverent. Non temere illi judicabant, quibus tale judicium donaverat Deus. Inde est quod Elias multos morte affecit, et propria manu, et igne divinitus impetrato: quod et alii multi magni et divini viri eodem spiritu consulendi rebus humanis non temere fecerunt. De quo Elia cum exemplum dedissent discipuli, Domino commemorantes quid ab eo factum sit, ut etiam ipsis daret potestatem petendi de coelo ignem ad consumendum eos qui sibi hospitium non praeberent; reprehendit in eis Dominus non exemplum prophetae sancti, sed ignorantiam vindicandi, quae adhuc erat in rudibus: animadvertens eos non amore correctionem, sed odio desiderare vindictam. Itaque posteaquam eos docuit quid esset diligere proximum tanquam seipsum, infuso etiam Spiritu sancto, quem decem diebus completis post ascensionem suam desuper, ut promiserat, misit, non defuerunt tales vindictae, quamvis multo rarius quam in Veteri Testamento. Ibi enim ex majore parte servientes timore premebantur; hic autem maxime dilectione liberi nutriebantur. Nam et verbis apostoli Petri Ananias et uxor ejus, sicut in Actibus Apostolorum legimus, exanimes ceciderunt, nec resuscitati sunt, sed sepulti.
1.45
Sed si huic libro haeretici qui adversantur Veteri Testamento, nolunt credere, Paulum apostolum quem nobiscum legunt, intueantur dicentem de quodam peccatore quem tradidit satanae in interitum carnis, ut anima salva sit. Et si nolunt hic mortem intelligere( fortasse enim incertum est), quamlibet vindictam per satanam factam ab Apostolo fateantur: quod non eum odio, sed amore fecisse manifestat illud adjectum, ut anima salva sit. Aut in illis libris quibus ipsi magnam tribuunt auctoritatem, animadvertant quod dicimus, ubi scriptum est apostolum Thomam imprecatum cuidam, a quo palma percussus esset, atrocissimae mortis supplicium, anima tamen ejus commendata, ut in futuro ei saeculo parceretur: cujus a leone occisi, a caetero corpore discerptam manum canis intulit mensis in quibus convivabatur Apostolus. Cui scripturae licet nobis non credere; non est enim in catholico canone: illi tamen eam et legunt, et tanquam incorruptissimam verissimamque honorant, qui adversus corporales vindictas quae sunt in Veteri Testamento, nescio qua caecitate acerrime saeviunt, quo animo et qua distributione temporum factae sint omnino nescientes.
1.46
Tenebitur ergo in hoc injuriarum genere, quod per vindictam luitur, iste a Christianis modus, ut accepta injuria non surgat in odium, sed infirmitatis misericordia paratus sit animus plura perpeti; nec correctionem negligat, qua vel consilio, vel auctoritate, vel potestate uti potest. Aliud injuriarum genus est, quod in integrum restitui potest: cujus duae species, una ad pecuniam, altera ad operam pertinet. Quapropter illius de tunica et vestimento, hujus de angaria mille passuum et duum millium exempla subjecta sunt: quia et reddi vestimentum potest; et quem adjuveris opera, potest te etiam ipse, si opus fuerit, adjuvare. Nisi forte ita potius distinguendum est, ut prius quod positum est de percussa maxilla, omnia significet quae sic ingeruntur ab improbis, ut restitui non possint nisi vindicta: secundum quod positum est de vestimento omnia significet quae possunt restitui sine vindicta; et ideo forte additum est, Qui voluerit tecum judicio contendere, quia quod per judicium aufertur, non ea vi putatur auferri, cui vindicta debeatur: tertium vero ex utroque confectum sit, ut et sine vindicta et cum vindicta possit restitui. Nam qui operam indebitam violenter exigit sine ullo judicio, sicut facit qui angariat hominem improbe, et cogit se illicite adjuvari ab invito, et poenam improbitatis potest luere, et operam reddere, si hanc ille repetat qui improbum pertulit. In his ergo omnibus generibus injuriarum Dominus docet patientissimum et misericordissimum, et ad plura perferenda paratissimum animum christiani esse oportere.
1.47
Sed quoniam parum est non nocere, nisi etiam praestes beneficium quantum potes, consequenter adjungit, et dicit: Omni petenti te da, et qui voluerit mutuari a te, ne aversatus fueris. Omni petenti, inquit; non, omnia petenti: ut id des quod dare honeste et juste potes. Quid si enim pecuniam petat, qua innocentem conetur opprimere? quid si postremo stuprum petat? Sed ne multa persequar quae sunt innumerabilia, id profecto dandum est quod nec tibi nec alteri noceat, quantum sciri aut credi ab homine potest: et cui juste negaveris quod petit, indicanda est ipsa justitia, ut non eum inanem dimittas. Ita omni petenti te dabis, quamvis non semper id quod petit dabis; et aliquando melius aliquid dabis, cum petentem injusta correxeris.
1.48.1
Quod autem, ait, Qui voluerit a te mutuari, ne aversatus fueris; ad animum referendum est. Hilarem enim datorem diligit Deus. Mutuatur autem omnis qui accipit, etiam si non ipse soluturus est: cum enim misericordibus Deus plura restittat, omnis qui beneficium praestat, feneratur. Aut si non placet accipere mutuantem nisi eum qui accipit redditurus, intelligendum est Dominum duo ipsa genera praestandi esse complexum. Namque aut donamus quod damus benevole, aut reddituro commodamus. Et plerumque homines, qui proposito divino praemio donare parati sunt, ad dandum quod mutuum petitur pigri fiunt, quasi nihil recepturi a Deo, cum rem quae datur, ille qui accipit exsolvat. Recte itaque ad hoc beneficii tribuendi genus nos divina hortatur auctoritas dicens, Et qui voluerit a te mutuari, ne aversatus fueris: id est, ne propterea voluntatem alienes ab eo qui petit, quia et pecunia tua vacabit, et Deus tibi non redditurus est, cum homo reddiderit; sed cum id ex praecepto Dei facis, apud illum qui haec jubet, infructuosum esse non potest.
1.48.2
CAPUT XXI.-- 69. Deinde adjungit, et dicit: Audistis quia dictum est, Diliges proximum tuum, et oderis inimicum tuum. Ego autem dico vobis, diligite inimicos vestros, benefacite his qui vos oderunt, et orate pro eis qui vos persequuntur: ut sitis filii Patris vestri qui in coelis est, qui solem suum oriri jubet super bonos et malos, et pluit super justos et injustos. Si enim dilexeritis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? nonne et Publicani hoc faciunt? Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis? nonne et Ethnici hoc ipsum faciunt? Estote ergo vos perfecti, sicut et Pater vester qui in coelis est, perfectus est. Nam sine ista dilectione, qua etiam inimicos et persecutores nostros diligere jubemur, ea quae superius dicta sunt implere quis potest? Perfectio autem misericordiae, qua plurimum animae laboranti consulitur, ultra dilectionem inimici porrigi non potest; et ideo sic clauditur: Estote ergo vos perfecti, sicut et Pater vester qui in coelis est, perfectus est. Ita tamen ut Deus intelligatur perfectus tanquam Deus, et anima perfecta tanquam anima.
1.49
Gradum tamen esse aliquem in Pharisaeorum justitia, quae ad Legem veterem pertinet, hinc intelligitur, quod multi homines eos etiam a quibus diliguntur oderunt; sicut luxuriosi filii parentes coercitores luxuriae suae: ascendit ergo aliquem gradum qui proximum diligit, quamvis adhuc oderit inimicum. Ejus autem imperio, qui venit Legem implere, non solvere, perficiet benevolentiam et benignitatem, cum eam usque ad inimici dilectionem perduxerit. Nam ille gradus quamvis nonnullus sit, tam parvus est tamen, ut cum Publicanis etiam possit esse communis. Nec quod in Lege dictum est, Oderis inimicum tuum, vox jubentis justo accipienda est, sed permittentis infirmo.
1.50
Oritur hic sane nullo modo dissimulanda quaestio, quod huic praecepto Domini, quo nos hortatur diligere inimicos nostros, et benefacere his qui nos oderunt, et orare pro his qui nos persequuntur, multae aliae Scripturarum partes minus diligenter et sobrie considerantibus videntur adversae; quia et in Prophetis inveniuntur multae imprecationes adversus inimicos, quae maledictiones putantur: sicut est illud, Fiat mensa eorum in laqueum; et caetera quae ibi dicuntur: et illud, Fiant filii ejus pupilli, et uxor ejus vidua; et quae alia vel supra vel infra in eodem psalmo in personam Judae per Prophetam dicuntur. Multa alia usquequaque in Scripturis reperiuntur, quae videantur esse contraria et huic praecepto Domini, et illi apostolico, quo ait, Benedicite, et nolite maledicere: cum et de Domino scriptum sit quod maledixerit civitatibus quae verbum ejus non acceperunt; et memoratus Apostolus de quodam ita dixerit, Reddet illi Dominus secundum opera illius.
1.51.1
Sed haec facile solvuntur, quia et Propheta per imprecationem quid esset futurum cecinit, non optantis voto, sed spiritu praevidentis; ita et Dominus, ita et Apostolus: quanquam in horum etiam verbis non hoc invenitur quod optaverint, sed quod praedixerint. Non enim cum ait Dominus, Vae tibi, Capharnaum, aliud sonat nisi aliquid ei mali eventurum merito infidelitatis: quod futurum Dominus non malevolentia optabat, sed divinitate cernebat. Et Apostolus non ait, Reddat; sed, Reddet illi Dominus secundum opera ejus: quod verbum praenuntiantis est, non imprecantis. Sicut et de illa hypocrisi Judaeorum, de qua jam dictum est, cui eversionem imminere cernebat, dixit, Percutiet te Deus, paries dealbate. Prophetae autem maxime solent figura imprecantis futura praedicere, sicut figura praeteriti temporis ea quae ventura erant saepe cecinerunt: sicut est illud, Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Non enim dixit, Quare frement gentes, et populi meditabuntur inania; cum ea non quasi jam transacta meminisset, sed ventura prospiceret. Tale etiam illud est, Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestimentum meum miserunt sortem: et hic enim non dixit, Divident sibi vestimenta mea, et super vestimentum meum mittent sortem. Nec tamen de his verbis quisquam calumniatur, nisi qui non sentit varietatem istam figurarum in loquendo nihil veritati rerum minuere, et plurimum addere affectibus animorum.
1.51.2
CAPUT XXII.-- 73. Sed illud magis urget istam quaestionem, quod dicit apostolus Joannes, Si quis scit peccare fratrem suum peccatum non ad mortem, postulabit, et dabit illi Dominus vitam qui peccat non ad mortem: est autem peccatum ad mortem; non pro illo dico ut roget. Aperte enim ostendit esse quosdam fratres pro quibus orare non nobis praecipitur, cum Dominus etiam pro persecutoribus nostris orare jubeat. Nec ista quaestio solvi potest, nisi fateamur esse aliqua peccata in fratribus, quae inimicorum persecutione graviora sint. Fratres autem Christianos significare, multis divinarum Scripturarum documentis probari potest. Manifestissimum tamen illud est, quod Apostolus ita ponit, Sanctificatus est enim vir infidelis in uxore, et sanctificata est mulier infidelis in fratre. Non enim addidit, nostro; sed manifestum existimavit, cum fratris nomine christianum intelligi voluit, qui infidelem haberet uxorem. Et ideo paulo post dicit, Quod si infidelis discedit, discedat: non autem servituti subjectus est frater vel soror in hujusmodi. Peccatum ergo fratris ad mortem puto esse, cum post agnitionem Dei per gratiam Domini nostri Jesu Christi quisque oppugnat fraternitatem, et adversus ipsam gratiam, qua reconciliatus est Deo, invidentiae facibus agitatur. Peccatum autem non ad mortem est, si quisquam non amorem a fratre alienaverit, sed officia fraternitatis debita per aliquam infirmitatem animi non exhibuerit. Quapropter et Dominus in cruce ait, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt: nondum enim gratiae Spiritus sancti participes facti societatem sanctae fraternitatis inierant. Et beatus Stephanus in Actibus Apostolorum orat pro eis a quibus lapidatur; quia nondum Christo crediderant, neque adversus illam communem gratiam dimicabant. Et apostolus Paulus propterea, credo, non orat pro Alexandro, quia jam frater erat, et ad mortem, id est, invidentia fraternitatem oppugnando, peccaverat. Pro his autem qui non abruperant, amorem, sed timore succubuerant, orat ut eis ignoscatur. Sic enim dicit: Alexander aerarius multa mihi mala ostendit; reddet illi Dominus secundum opera ejus: quem et tu devita; valde enim restitit nostris sermonibus. Deinde subjungit pro quibus orat, ita dicens: In prima mea defensione nemo mihi affuit, sed omnes me dereliquerunt: non illis imputetur.
1.52
Ista differentia peccatorum Judam tradentem a Petro negante distinguit: non quia poenitenti non sit ignoscendum, ne contra illam sententiam Domini veniamus, qua praecipit semper ignoscendum esse fratri petenti ut sibi frater ignoscat: sed quia illius peccati tanta labes est, ut deprecandi humilitatem subire non possit, etiam si peccatum suum mala conscientia et agnoscere et enuntiare cogatur. Cum enim dixisset Judas, Peccavi, quod tradiderim sanguinem justum; facilius tamen desperatione cucurrit ad laqueum, quam humilitate veniam deprecatus est. Quapropter multum interest quali poenitentiae ignoscat Deus. Multi enim multo citius se fatentur peccasse, atque ita sibi succensent ut vehementer se peccasse nollent; sed tamen animum ad humiliandum et obterendum cor, implorandamque veniam non deponunt: quam mentis affectionem, propter peccati magnitudinem, jam de damnatione illos habere credendum est.
1.53
Et hoc est fortasse peccare in Spiritum sanctum, id est, per malitiam et invidiam, fraternam oppugnare charitatem post acceptam gratiam Spiritus sancti, quod peccatum Dominus neque hic, neque in futuro saeculo dimitti dicit. Unde quaeri potest utrum in Spiritum sanctum Judaei peccaverint, quando dixerunt quod in Beelzebub principe daemoniorum daemonia Dominus expelleret: utrum hoc in ipsum Dominum dictum accipiamus, quia de se dicit alio loco, Si enim patrem familias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus? An quoniam de magna invidentia dixerant, ingrati tam praesentibus beneficiis, quamvis nondum christiani fuerint, tamen propter ipsam invidentiae magnitudinem in Spiritum sanctum peccasse credendi sunt? Non enim hoc colligitur de verbis Domini. Quamvis enim eodem loco dixerit,« Quicumque enim dixerit verbum nequam adversus Filium hominis, remittetur ei: qui autem dixerit verbum adversus Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro;» tamen videri potest ad hoc eos monuisse, ut accedant ad gratiam, et post acceptam gratiam non ita peccent, ut nunc peccaverunt. Nunc enim in Filium hominis dixerunt verbum nequam, et potest eis dimitti, si conversi fuerint, et ei crediderint, et Spiritum sanctum acceperint: quo accepto si fraternitati invidere, et gratiam quam acceperunt oppugnare voluerint, non eis dimitti, neque in hoc saeculo neque in futuro. Nam si eos sic haberet condemnatos, ut nulla spes illis reliqua esset, non adhuc monendos judicaret, cum addidit dicens: Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum: aut facite arborem malam, et fructum ejus malum.
1.54
Sic itaque accipiatur diligendos inimicos esse, et benefaciendum his qui nos oderunt, et orandum pro his qui nos persequuntur, ut pro quibusdam etiam fratrum peccatis intelligatur non praeceptum esse ut oremus; ne per imperitiam nostram divina Scriptura( quod fieri non potest) a se dissentire videatur. Sed utrum sicut pro quibusdam non est orandum, ita etiam contra aliquos orandum sit, nondum satis apparuit. Generaliter enim dictum est, Benedicite, et nolite maledicere: et illud, Nemini malum pro malo reddentes. Pro quo autem non oras, non etiam contra illum oras: potes enim videre certam ejus poenam, et penitus desperatam salutem, et non quia odisti eum, ideo pro illo non oras; sed quia sentis nihil te posse proficere, et orationem tuam non vis repelli a justissimo judice. Sed quid agimus de his contra quos oratum a sanctis accepimus, non ut corrigerentur, nam hoc modo potius pro ipsis oratum est; sed ad illam ultimam damnationem: non sicut contra Domini traditorem per prophetam; nam illa, ut dictum est, praedictio futurorum, non optatio supplicii fuit: nec sicut ab Apostolo contra Alexandrum; nam et inde jam satis dictum est: sed sicut in Apocalypsi Joannis legimus martyres orare ut vindicentur; cum ille primus martyr ut lapidatoribus suis ignosceretur, oraverit.
1.55.1
Sed hinc non oportet moveri. Quis enim audeat affirmare, cum illi sancti candidati se vindicari petierint, utrum contra ipsos homines, an contra regnum peccati petierint? Nam ipsa est sincera et plena justitiae et misericordiae vindicta martyrum, ut evertatur regnum peccati, quo regnante tanta perpessi sunt. Ad cujus eversionem nititur Apostolus, dicens: Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore. Destruitur autem et evertitur peccati regnum, partim correctione hominum, ut caro spiritui subjiciatur; partim damnatione perseverantium in peccato, ut ita justitia ordinentur, ut justis cum Christo regnantibus molesti esse non possint. Intuere apostolum Paulum; nonne tibi videtur in seipso Stephanum martyrem vindicare, cum dicit: Non sic pugno, tanquam aerem caedens; sed castigo corpus meum, et servituti subjicio? Nam hoc in se utique prosternebat, et debilitabat, et victum ordinabat, unde Stephanum caeterosque Christianos fuerat persecutus. Quis ergo convincit martyres sanctos non talem suam vindictam a Domino esse deprecatos, cum etiam finem hujus saeculi, in quo tanta exitia pertulerunt, ad suam vindictam potuerint licenter optare? Quod qui orant, et pro inimicis suis orant qui sanabiles sunt, et contra illos non orant qui insanabiles esse voluerunt: quia Deus quoque puniendo illos non est malevolus tortor, sed justissimus ordinator. Sine ulla ergo dubitatione diligamus inimicos nostros, benefaciamus his qui oderunt nos, et oremus pro eis qui nos persequuntur.
1.55.2
CAPUT XXIII.-- 78. Quod autem consequenter positum est, Ut sitis filii Patris vestri qui in coelis est, ex illa regula intelligendum est, qua et Joannes dicit, Dedit illis potestatem filios Dei fieri. Unus enim naturaliter Filius est, qui nescit omnino peccare: nos autem potestate accepta efficimur filii, in quantum ea quae ab illo praecipiuntur implemus. Unde apostolica disciplina adoptionem appellat, qua in aeternam haereditatem vocamur, ut cohaeredes Christi esse possimus. Filii ergo efficimur regeneratione spirituali, et adoptamur in regnum Dei, non tanquam alieni, sed tanquam ab illo facti et creati: ut unum sit beneficium, quo nos fecit esse per omnipotentiam suam, cum ante nihil essemus; alterum quo adoptavit, ut cum eo tanquam filii vita aeterna pro nostra participatione frueremur. Itaque non ait, Facite ista, quia estis filii; sed, Facite ista, ut sitis filii.
1.56
Cum autem ad hoc nos vocat per ipsum Unigenitum, ad similitudinem suam nos vocat. Ille enim, sicut consequenter dicit, solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos. Sive solem suum non istum carneis oculis visibilem accipias, sed illam sapientiam, de qua dicitur, Candor est enim lucis aeternae; de qua item dicitur, Ortus est mihi justitiae sol; et iterum, Vobis autem qui timetis nomen Domini, orietur sol justitiae: ut etiam pluviam accipias irrigationem doctrinae veritatis, quia bonis et malis apparuit, et bonis et malis evangelizatus est Christus. Sive istum solem mavis accipere non solum hominum, sed etiam pecorum corporeis oculis propalatum; et istam pluviam qua fructus gignuntur, qui ad refectionem corporis dati sunt: quod probabilius intelligi existimo: ut ille sol spiritualis non oriatur, nisi bonis et sanctis; quia hoc ipsum est, quod plangunt iniqui in illo libro qui Sapientia Salomonis inscribitur, Et sol non ortus est nobis: et illa pluvia spiritualis non irriget nisi bonos; quia malos significavit vinea, de qua dictum est, Mandabo nubibus meis ne pluant super cam. Sed sive hoc sive illud intelligas, magna Dei bonitate fit, quae nobis imitanda praecipitur, si filii Dei esse volumus. Quantum enim hujus vitae solatium afferat lux ista visibilis, et pluvia corporalis, quis tam ingratus est ut non sentiat? Quod solatium videmus et justis in hac vita et peccatoribus communiter exhiberi. Non autem ait, qui facit solem oriri super bonos et malos; sed addidit, suum, id est, quem ipse fecit atque constituit, et a nullo aliquid sumpsit ut faceret, sicut in Genesi de omnibus luminaribus scribitur; qui proprie potest dicere sua esse omnia quae de nihilo creavit: ut hinc admoneremur quanta liberalitate inimicis nostris ex praecepto ejus praestare debeamus quae nos non creavimus, sed de muneribus ejus accepimus.
1.57
Quis autem potest vel paratus esse ab infirmis injurias sustinere, quantum eorum saluti prodest; et malle amplius iniquitatis alienae perpeti, quam id quod perpessus est reddere; omni petenti a se aliquid, vel id quod petit, si habetur, et si recte dari potest, vel consilium bonum, vel benevolum dare animum, nec se avertere ab eo qui mutuari cupit; diligere inimicos, benefacere his qui se oderunt, orare pro eis qui se persequuntur? quis ergo haec facit, nisi plene perfecteque misericors? Quo uno consilio miseria devitatur, opitulante illo qui ait, Misericordiam volo magis quam sacrificium( Oseae VI, 6): Beati ergo misericordes; quia ipsorum miserebitur. Sed jam commode fieri puto, ut hic lector tam longo volumine fatigatus respiret aliquantum, et ad caetera se reficiat in alio libro consideranda.