De Trinitate
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo">
—
⋯
Original / primary: 7441 Detri5
10.1.1
LIBER DECIMUS, In quo trinitatem aliam in hominis mente inesse ostenditur, eamque longe evidentiorem apparere in memoria, intelligentia et voluntate. CAPUT PRIMUM.
10.1.1
Amorem studentis animi, id est, scire cupientis, non esse amorem ejus rei quam nescit. Nunc ad ea ipsa consequenter enodatius explicanda limatior accedat intentio. Ac primum, quia rem prorsus ignotam amare omnino nullus potest, diligenter intuendum est cujusmodi sit amor studentium, id est, non jam scientium, sed adhuc scire cupientium quamque doctrinam. Et in his quippe rebus in quibus non usitate dicitur studium, solent existere amores ex auditu, dum cujusque pulchritudinis fama ad videndum ac fruendum animus accenditur, quia generaliter novit corporum pulchritudines, ex eo quod plurimas vidit, et inest intrinsecus unde approbetur, cui forinsecus inhiatur. Quod cum fit, non rei penitus incognitae amor excitatur, cujus genus ita notum est. Cum autem virum bonum amamus, cujus faciem non vidimus, ex notitia virtutum amamus, quas novimus in ipsa veritate. Ad doctrinas autem cognoscendas, plerumque nos laudantium atque praedicantium accendit auctoritas: et tamen nisi breviter impressam cujusque doctrinae haberemus in animo notionem, nullo ad eam discendam studio flagraremus. Quis enim sciendae, verbi gratia, rhetoricae ullam curam et operam impenderet, nisi ante sciret eam dicendi esse scientiam? Aliquando etiam ipsarum doctrinarum fines auditos expertosve miramur, et ex hoc inardescimus facultatem comparare discendo, qua ad eos pervenire possimus. Tanquam si litteras nescienti dicatur quamdam esse doctrinam, qua quisque valeat, quamvis longe absenti, verba mittere manu facta in silentio, quae rursus ille cui mittuntur, non auribus, sed oculis colligat, idque fieri videat; nonne, dum concupiscit nosse quo id possit, omni studio circa illum finem movetur, quem jam notum tenet? Sic accenduntur studia discentium: nam quod quisque prorsus ignorat, amare nullo pacto potest.
10.1.2
Ita etiam signum si quis audiat incognitum, veluti verbi alicujus sonum, quo quid significetur ignorat, cupit scire quidnam sit, id est, sonus ille cui rei commemorandae institutus sit: veluti si audiat cum dicitur temetum, et ignorans quid sit requirat. Jam itaque oportet ut noverit signum esse, id est, non esse inanem illam vocem, sed aliquid ea significari: alioquin jam notum est hoc trisyllabum, et articulatam speciem suam impressit animo per sensum aurium: quid amplius in eo requiratur, quo magis innotescat, cujus omnes litterae omniaque soni spatia nota sunt; nisi quia simul innotuit signum esse, movitque sciendi cupiditatem, cujus rei signum sit? Quo igitur amplius notum est, sed non plene notum est, eo cupit animus de illo nosse quod reliquum est. Si enim tantummodo esse istam vocem nosset, eamque alicujus rei signum esse non nosset, nihil jam quaereret, sensibili re, quantum poterat, sentiendo percepta. Quia vero non solum esse vocem, sed et signum esse jam novit, perfecte id nosse vult. Neque ullum perfecte signum noscitur, nisi cujus rei signum sit cognoscatur. Hoc ergo qui ardenti cura quaerit ut noverit, studioque accensus insistit, num potest dici esse sine amore? Quid igitur amat? Certe enim amari aliquid nisi notum non potest. Neque enim ille istas tres syllabas amat, quas jam notas habet. Quod si hoc in eis amat, quia scit eas significare aliquid; non inde nunc agitur, non enim hoc nosse quaerit: sed in eo quod scire studet, quid amet inquirimus, quod profecto nondum novit: et propterea miramur cur amet, quoniam firmissime novimus amari nisi nota non posse. Quid ergo amat, nisi quia novit atque intuetur in rationibus rerum quae sit pulchritudo doctrinae, qua continentur notitiae signorum omnium; et quae sit utilitas in ea peritia, qua inter se humana societas sensa communicat, ne sibi hominum coetus deteriores sint quavis solitudine, si cogitationes suas colloquendo non misceant. Hanc ergo speciem decoram et utilem cernit anima, et novit, et amat; eamque in se perfici studet, quantum potest, quisquis vocum significantium quaecumque ignorat, inquirit. Aliud est enim quod eam in veritatis luce conspicit, aliud quod in sua facultate concupiscit. Conspicit namque in luce veritatis quam magnum et quam bonum sit omnes omnium gentium linguas intelligere ac loqui, nullamque ut alienigena audire, et a nullo ita audiri. Cujus notitiae decus cogitatione jam cernitur, amaturque res nota; quae ita conspicitur, atque inflammat studia discentium, ut circa eam moveantur, eique inhient in omni opera quam impendunt consequendae tali facultati, ut etiam usu amplectantur quod ratione praenoscunt: atque ita quisque, cui facultati spe propinquat, ei ferventius amore inardescit. Eis doctrinis quippe studetur vehementius, quae capi posse non desperantur. Nam cujus rei adipiscendae spem quisque non gerit, aut tepide amat, aut omnino non amat, quamvis quam pulchra sit videat. Quocirca, quia omnium linguarum scientia fere ab omnibus desperatur, suae gentis quisque maxime studet, ut noverit. Quod si et illi ad perfectum percipiendae se non sufficere sentit, nemo tamen tam desidiosus est hujus notitiae, qui non, cum audierit incognitum verbum, velit nosse quid illud sit, et si potest, quaerat ac discat. Quod dum quaerit, utique in studio discendi est, et videtur amare rem incognitam; quod non ita est. Species namque illa tangit animum, quam novit et cogitat, in qua elucet decus consociandorum animorum in vocibus notis audiendis atque reddendis: eaque accendit studio quaerentem quidem quod ignorat, sed notam formam, quo id pertineat, intuentem et amantem. Itaque si quaerenti, verbi gratia, quid sit temetum( hoc enim exempli causa posueram), dicatur, Quid ad te pertinet? respondebit, Ne forte audiam loquentem, et non intelligam, aut uspiam forte id legam, et quid scriptor senserit, nesciam. Quis tandem huic dicat, Noli intelligere quod audis, noli nosse quod legis? Omnibus enim fere animis rationalibus in promptu est ad videndum hujus peritiae pulchritudo, qua hominum inter se cogitata, significantium vocum enuntiatione noscuntur: propter hoc notum decus, et ob hoc amatum quia notum, studiose quaeritur verbum illud ignotum. Itaque cum audierit atque cognoverit temetum a veteribus vinum appellatum, sed jam ex usu loquendi quem nunc habemus, hoc vocabulum emortuum, propter nonnullos fortasse veterum libros sibi necessarium deputabit. Si autem et illos supervacaneos habet, forte jam nec dignum quod memoriae commendet existimat, quia videt ad illam speciem doctrinae quam notam mente intuetur atque amat, minime pertinere.
10.1.3
Quamobrem omnis amor studentis animi, hoc est volentis scire quod nescit, non est amor ejus rei quam nescit, sed ejus quam scit, propter quam vult scire quod nescit. Aut si tam curiosus est, ut non propter causam aliam notam, sed solo amore rapiatur incognita sciendi; discernendus quidem est ab studiosi nomine iste curiosus, sed nec ipse amat incognita, imo congruentius dicitur, Odit incognita, quae nulla esse vult, dum vult omnia cognita. Sed ne quisquam nobis difficiliorem referat quaestionem, asserens tam non posse quemquam odisse quod nescit, quam non potest amare quod nescit, non resistimus veris: sed intelligendum est, non hoc idem dici cum dicitur, Amat scire incognita, ac si diceretur, Amat incognita. Illud enim fieri potest, ut amet quisque scire incognita: ut autem amet incognita, non potest. Non enim frustra ibi est positum scire: quoniam qui scire amat incognita, non ipsa incognita, sed ipsum scire amat. Quod nisi haberet cognitum, neque scire se quisquam posset fidenter dicere, neque nescire. Non solum enim qui dicit, Scio et verum dicit, necesse est ut quid sit scire sciat: sed etiam qui dicit, Nescio, idque fidenter et verum dicit, et scit verum se dicere, scit utique quid sit scire: quia et discernit ab sciente nescientem, cum veraciter se intuens dicit, Nescio; et cum id se scit verum dicere, unde sciret, si quid sit scire nesciret?
10.2.1
LIBER DECIMUS, In quo trinitatem aliam in hominis mente inesse ostenditur, eamque longe evidentiorem apparere in memoria, intelligentia et voluntate. CAPUT II.
10.2.1
Nemo prorsus amat incognita. Quilibet igitur studiosus, quilibet curiosus non amat incognita, etiam cum ardentissimo appetitu instat scire quod nescit. Aut enim jam genere notum habet quod amat, idque nosse expetit, etiam in aliqua re singula, vel in singulis rebus, quae illi nondum notae forte laudantur, fingitque animo imaginariam formam qua excitetur in amorem. Unde autem fingit, nisi ex iis quae jam noverat? Cujus tamen formae animo figuratae atque in cogitatione notissimae, si eam quae laudabatur dissimilem invenerit, fortasse non amabit. Quod si amaverit, ex illo amare incipiet ex quo didicit. Paulo ante quippe alia erat quae amabatur, quam sibi animus formans exhibere consueverat. Si autem illi formae similem invenerit quam fama praedicaverat, cui vere possit dicere, Jam te amabam; nec tunc utique amabat incognitam, quam in illa similitudine noverat. Aut in specie sempiternae rationis videmus aliquid et ibi amamus, quod cum expressum in aliqua rei temporalis effigie, illis qui experti sunt laudantibus et credimus, et amamus, non aliquid amamus incognitum, unde jam supra satis disseruimus: aut aliquid notum amamus, propter quod ignotum aliquid quaerimus: cujus ignoti amor nequaquam nos tenet, sed illius cogniti, quo pertinere novimus, ut illud etiam quod adhuc ignotum quaerimus, noverimus; sicut de incognito verbo paulo ante locutus sum. Aut ipsum scire quisque amat, quod nulli scire aliquid cupienti esse incognitum potest. His causis videntur amare incognita, qui scire aliquid volunt quod nesciunt, et propter ardentiorem quaerendi appetitum sine amore esse dici non possunt. Sed quam se res aliter habeat, neque omnino quidquam ametur incognitum, arbitror me persuasisse verum diligenter intuentibus. Sed quia exempla quae dedimus, eorum sunt, qui aliquid quod ipsi non sunt nosse cupiunt; videndum est ne forte aliquod novum genus appareat, cum se ipsa mens nosse desiderat.
10.3.1
LIBER DECIMUS, In quo trinitatem aliam in hominis mente inesse ostenditur, eamque longe evidentiorem apparere in memoria, intelligentia et voluntate. CAPUT III.
10.3.1
Quod mens amet se ipsam non incognitam sibi. Quid ergo amat mens, cum ardenter se ipsam quaerit ut noverit, dum incognita sibi est? Ecce enim mens semetipsam quaerit ut noverit, et inflammatur hoc studio. Amat igitur: sed quid amat? Se ipsam? Quomodo, cum se nondum noverit, nec quisquam possit amare quod nescit? An ei fama praedicavit speciem suam, sicut de absentibus solemus audire? Forte ergo se non amat, sed quod de se fingit, hoc amat, longe fortasse aliud quam ipsa est: aut si se mens sui similem fingit, et ideo cum hoc figmentum amat, se amat antequam noverit; quia id quod sui simile est intuetur: novit igitur alias mentes ex quibus se fingat, et genere ipso sibi nota est. Cur ergo cum alias mentes novit, se non novit, cum se ipsa nihil sibi possit esse praesentius? Quod si ut oculis corporis magis alii oculi noti sunt, quam ipsi sibi; non se ergo quaerat nunquam inventura. Nunquam enim se oculi praeter specula videbunt: nec ullo modo putandum est etiam rebus incorporeis contemplandis tale aliquid adhiberi, ut mens tanquam in speculo se noverit. An in ratione veritatis aeternae videt quam speciosum sit nosse semetipsam, et hoc amat quod videt, studetque in se fieri? quia quamvis sibi nota non sit, notum tamen ei est quam bonum sit, ut sibi nota sit. Et hoc quidem permirabile est, nondum se nosse, et quam pulchrum sit se nosse, jam nosse. An aliquem finem optimum, id est securitatem et beatitudinem suam videt, per quamdam occultam memoriam, quae in longinqua eam progressam non deseruit, et credit ad eumdem finem, nisi se ipsam cognoverit, se pervenire non posse? Ita dum illud amat, hoc quaerit: et notum amat illud, propter quod quaerit ignotum. Sed cur memoria beatitudinis suae potuit, et memoria sui cum ea perdurare non potuit, ut tam se nosset quae vult pervenire, quam novit illud quo vult pervenire? An cum se nosse amat, non se quam nondum novit, sed ipsum nosse amat; acerbiusque tolerat se ipsam deesse scientiae suae, qua vult cuncta comprehendere? Novit autem quid sit nosse, et dum hoc amat quod novit, etiam se cupit nosse. Ubi ergo nosse suum novit, si se non novit? Nam novit quod alia noverit, se autem non noverit: hinc enim novit et quid sit nosse. Quo pacto igitur se aliquid scientem scit, quae se ipsam nescit? Neque enim alteram mentem scientem scit, sed se ipsam. Scit igitur se ipsam. Deinde cum se quaerit ut noverit, quaerentem se jam novit. Jam se ergo novit. Quapropter non potest omnino nescire se, quae dum se nescientem scit, se utique scit. Si autem se nescientem nesciat, non se quaerit ut sciat. Quapropter eo ipso quo se quaerit, magis se sibi notam quam ignotam esse convincitur. Novit enim se quaerentem atque nescientem, dum se quaerit ut noverit.
10.4.1
LIBER DECIMUS, In quo trinitatem aliam in hominis mente inesse ostenditur, eamque longe evidentiorem apparere in memoria, intelligentia et voluntate. CAPUT IV.
10.4.1
Quomodo mens non ex parte, sed totam se cognoscat. Quid ergo dicemus? an quod ex parte se novit, ex parte non novit? Sed absurdum est dicere, non eam totam scire quod scit. Non dico, Totum scit; sed quod scit, tota scit. Cum itaque aliquid de se scit, quod nisi tota non potest, totam se scit. Scit autem se aliquid scientem, nec potest quidquam scire nisi tota. Scit se igitur totam. Deinde quid ejus ei tam notum est, quam se vivere? Non potest autem et mens esse, et non vivere, quando habet etiam amplius ut intelligat: nam et animae bestiarum vivunt, sed non intelligunt. Sicut ergo mens tota mens est, sic tota vivit. Novit autem vivere se. Totam se igitur novit. Postremo cum se nosse mens quaerit, mentem se esse jam novit: alioquin utrum se quaerat ignorat, et aliud pro alio forsitan quaerat. Fieri enim potest ut ipsa non sit mens, atque ita dum mentem nosse quaerit, non se ipsam quaerat. Quapropter, quoniam cum quaerit mens quid sit mens, novit quod se quaerat, profecto novit quod ipsa sit mens. Porro si hoc in se novit quod mens est, et tota mens est, totam se novit. Sed ecce non se noverit esse mentem, cum autem se quaerit, hoc tantummodo noverit quod se quaerat. Potest enim etiam sic aliud pro alio quaerere, si hoc nescit: ut autem non quaerat aliud pro alio, procul dubio novit quid quaerat. At si novit quid quaerat, et se ipsam quaerit, se ipsam utique novit. Quid ergo adhuc quaerit? Quod si ex parte se novit, ex parte autem adhuc quaerit, non se ipsam, sed partem suam quaerit. Cum enim ea ipsa dicitur, tota dicitur. Deinde quia novit nondum se a se inventam totam, novit quanta sit tota. Atque ita quaerit quod deest, quemadmodum solemus quaerere, ut veniat in mentem quod excidit, nec tamen penitus excedit; quia potest recognosci, cum venerit, hoc esse quod quaerebatur. Sed quomodo mens veniat in mentem, quasi possit mens in mente non esse? Huc accedit, quia si parte inventa, non se totam quaerit, tamen tota se quaerit. Tota ergo sibi praesto est, et quid adhuc quaeratur non est: hoc enim deest quod quaeritur, non illa quae quaerit. Cum itaque tota se quaerit, nihil ejus deest. Aut si non tota se quaerit, sed pars quae inventa est quaerit partem quae nondum inventa est; non se ergo mens quaerit, cujus se nulla pars quaerit. Pars enim quae inventa est, non se quaerit: pars autem quae nondum inventa est, nec ipsa se quaerit, quoniam ab ea quae jam inventa est parte quaeritur. Quocirca, quia nec tota se mens quaerit, nec pars ejus ulla se quaerit, se mens omnino non quaerit.
10.5.1
LIBER DECIMUS, In quo trinitatem aliam in hominis mente inesse ostenditur, eamque longe evidentiorem apparere in memoria, intelligentia et voluntate. CAPUT V.
10.5.1
Animae cur praeceptum ut se cognoscat. Unde errores mentis de sua ipsius substantia. Utquid ergo ei praeceptum est, ut se ipsam cognoscat? Credo, ut se ipsam cogitet, et secundum naturam suam vivat, id est, ut secundum naturam suam ordinari appetat, sub eo scilicet cui subdenda est, supra ea quibus praeponenda est; sub illo a quo regi debet, supra ea quae regere debet. Multa enim per cupiditatem pravam, tanquam sui sit oblita, sic agit. Videt enim quaedam intrinsecus pulchra, in praestantiore natura quae Deus est: et cum stare debeat ut eis fruatur, volens ea sibi tribuere, et non ex illo similis illius, sed ex se ipsa esse quod ille est, avertitur ab eo, moveturque et labitur in minus et minus, quod putat amplius et amplius; quia nec ipsa sibi, nec ei quidquam sufficit recedenti ab illo qui solus sufficit: ideoque per egestatem ac difficultatem fit nimis intenta in actiones suas et inquietas delectationes quas per eas colligit; atque ita cupiditate acquirendi notitias ex iis quae foris sunt, quorum cognitum genus amat et sentit amitti posse, nisi impensa cura teneatur, perdit securitatem, tantoque se ipsam minus cogitat, quanto magis secura est quod se non possit amittere. Ita cum aliud sit non se nosse, aliud non se cogitare( neque enim multarum doctrinarum peritum, ignorare grammaticam dicimus, cum eam non cogitat, quia de medicinae arte tunc cogitat): cum ergo aliud sit non se nosse, aliud non se cogitare, tanta vis est amoris, ut ea quae cum amore diu cogitaverit, eisque curae glutino inhaeserit, attrahat secum etiam cum ad se cogitandam quodam modo redit. Et quia illa corpora sunt, quae foris per sensus carnis adamavit, eorumque diuturna quadam familiaritate implicata est, nec secum potest introrsum tanquam in regionem incorporeae naturae ipsa corpora inferre, imagines eorum convolvit, et rapit factas in semetipsa de semetipsa. Dat enim eis formandis quiddam substantiae suae: servat autem aliquid quo libere de specie talium imaginum judicet, et hoc est magis mens, id est rationalis intelligentia, quae servatur ut judicet. Nam illas animae partes quae corporum similitudinibus informantur, etiam cum bestiis nos communes habere sentimus.
10.6.1
LIBER DECIMUS, In quo trinitatem aliam in hominis mente inesse ostenditur, eamque longe evidentiorem apparere in memoria, intelligentia et voluntate. CAPUT VI.
10.6.1
Fallax mentis de se ipsa existimatio. Errat autem mens, cum se istis imaginibus tanto amore conjungit, ut etiam se esse aliquid hujusmodi existimet. Ita enim conformatur eis quodam modo, non id existendo, sed putando: non quo se imaginem putet; sed omnino illud ipsum cujus imaginem secum habet. Viget quippe in ea judicium discernendi corpus quod foris relinquit, ab imagine quam de illo secum gerit: nisi cum ita exprimuntur eaedem imagines tanquam foris sentiantur, non intus cogitentur, sicut dormientibus, aut furentibus, aut in aliqua ecstasi accidere solet.
10.7.1
LIBER DECIMUS, In quo trinitatem aliam in hominis mente inesse ostenditur, eamque longe evidentiorem apparere in memoria, intelligentia et voluntate. CAPUT VII.
10.7.1
Philosophorum opiniones de animae substantia. Error opinantium animam esse corpoream, non venit ex eo quod anima eorum notitiae desit, sed quod alienum quiddam adjungant. Invenire quid. Cum itaque se tale aliquid putat, corpus esse se putat. Et quia sibi bene conscia est principatus sui quo corpus regit; hinc factum est ut quidam quaererent quid corporis amplius valeret in corpore, et hoc esse mentem, vel omnino totam animam existimarent. Itaque alii sanguinem, alii cerebrum, alii cor, non sicut Scriptura dicit, Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo; et, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo: hoc enim abutendo vel transferendo vocabulum ducitur a corpore ad animam: sed ipsam omnino particulam corporis quam in visceribus dilaniatis videmus, eam esse putaverunt. Alii ex minutissimis individuisque corpusculis, quas atomos dicunt, concurrentibus in se atque cohaerentibus, eam confici crediderunt. Alii aerem, alii ignem substantiam ejus esse dixerunt. Alii eam nullam esse substantiam, quia nisi corpus nullam substantiam poterant cogitare, et eam corpus esse non inveniebant: sed ipsam temperationem corporis nostri vel compagem primordiorum, quibus ista caro tanquam connectitur, esse opinati sunt. Eoque hi omnes eam mortalem esse senserunt, quia sive corpus esset, sive aliqua compositio corporis, non posset utique immortaliter permanere. Qui vero ejus substantiam vitam quamdam nequaquam corpoream; quandoquidem vitam omne vivum corpus animantem ac vivificantem esse repererunt; consequenter et immortalem, quia vita carere vita non potest, ut quisque potuit, probare conati sunt. Nam de quinto illo nescio quo corpore, quod notissimis quatuor hujus mundi elementis quidam conjungentes, hinc animam esse dixerunt, hoc loco diu disserendum non puto. Aut enim hoc vocant corpus quod nos, cujus in loci spatio pars toto minor est, et in illis annumerandi sunt qui mentem corpoream esse crediderunt: aut si vel omnem substantiam, vel omnem mutabilem substantiam corpus appellant, cum sciant non omnem locorum spatiis aliqua longitudine et latitudine et altitudine contineri, non cum eis de vocabuli quaestione pugnandum est.
10.7.2
In his omnibus sententiis quisquis videt mentis naturam et esse substantiam, et non esse corpoream, id est, non minore sui parte minus occupare loci spatium, majusque majore; simul oportet videat eos qui opinantur esse corpoream, non ob hoc errare, quod mens desit eorum notitiae, sed quod adjungunt ea sine quibus nullam possunt cogitare naturam. Sine phantasiis enim corporum quidquid jussi fuerint cogitare, nihil omnino esse arbitrantur. Ideoque non se, tanquam sibi desit, mens requirat. Quid enim tam cognitioni adest, quam id quod menti adest? aut quid tam menti adest, quam ipsa mens? Unde et ipsa quae appellatur inventio, si verbi originem retractemus, quid aliud resonat, nisi quia invenire est in id venire quod quaeritur? Propterea, quae quasi ultro in mentem veniunt, non usitate dicuntur inventa, quamvis cognita dici possint; quia non in ea quaerendo tendebamus, ut in ea veniremus, hoc est, ea inveniremus. Quapropter, sicut ea quae oculis aut ullo alio corporis sensu requiruntur, ipsa mens quaerit( ipsa enim etiam sensum carnis intendit, tunc autem invenit, cum in ea quae requiruntur idem sensus venit): sic alia quae non corporeo sensu internuntio, sed per se ipsam nosse debet, cum in ea venit, invenit; aut in superiore substantia, id est in Deo, aut in caeteris animae partibus, sicut de ipsis imaginibus corporum cum judicat; intus enim in anima eas invenit per corpus impressas.
10.8.1
LIBER DECIMUS, In quo trinitatem aliam in hominis mente inesse ostenditur, eamque longe evidentiorem apparere in memoria, intelligentia et voluntate. CAPUT VIII.
10.8.1
Quomodo se ipsam anima inquirat. Error animae de se ipsa unde. Ergo se ipsam quemadmodum quaerat et inveniat, mirabilis quaestio est, quo tendat ut quaerat, aut quo veniat ut inveniat. Quid enim tam in mente quam mens est? Sed quia in iis est quae cum amore cogitat, sensibilibus autem, id est corporalibus, cum amore assuefacta est, non valet sine imaginibus eorum esse in semetipsa. Hinc ei oboritur erroris dedecus, dum rerum sensarum imagines secernere a se non potest, ut se solam videat. Cohaeserunt enim mirabiliter glutino amoris: et haec est ejus immunditia, quoniam dum se solam nititur cogitare, hoc se putat esse sine quo se non potest cogitare. Cum igitur ei praecipitur ut se ipsam cognoscat, non se tanquam sibi detracta sit quaerat; sed id quod sibi addidit detrahat. Interior est enim ipsa, non solum quam ista sensibilia quae manifeste foris sunt, sed etiam quam imagines eorum quae in parte quadam sunt animae, quam habent et bestiae, quamvis intelligentia careant, quae mentis est propria. Cum ergo sit mens interior, quodam modo exit a semetipsa, cum in haec quasi vestigia multarum intentionum exserit amoris affectum. Quae vestigia tanquam imprimuntur memoriae, quando haec quae foris sunt corporalia sentiuntur, ut etiam cum absunt ista, praesto sint tamen imagines eorum cogitantibus. Cognoscat ergo semetipsam, nec quasi absentem se quaerat, sed intentionem voluntatis qua per alia vagabatur, statuat in semetipsam, et se cogitet. Ita videbit quod nunquam se non amaverit, nunquam nescierit: sed aliud secum amando cum eo se confudit et concrevit quodam modo; atque ita dum sicut unum diversa complectitur, unum putavit esse quae diversa sunt.
10.9.1
LIBER DECIMUS, In quo trinitatem aliam in hominis mente inesse ostenditur, eamque longe evidentiorem apparere in memoria, intelligentia et voluntate. CAPUT IX.
10.9.1
Mens eo ipso se cognoscit, quo intelligit praeceptum se cognoscendi. Non itaque velut absentem se quaerat cernere, sed praesentem se curet discernere. Nec se quasi non norit cognoscat, sed ab eo quod alterum novit dignoscat. Ipsum enim quod audit, Cognosce te ipsam, quomodo agere curabit, si nescit, aut quid sit, Cognosce; aut quid sit, Te ipsam? Si autem utrumque novit, novit et se ipsam: quia non ita dicitur menti, Cognosce te ipsam, sicut dicitur, Cognosce Cherubim et Seraphim: de absentibus enim illis credimus, secundum quod coelestes quaedam potestates esse praedicantur. Neque sicut dicitur, Cognosce voluntatem illius hominis: quae nobis nec ad sentiendum ullo modo, nec ad intelligendum praesto est, nisi corporalibus signis editis; et hoc ita, ut magis credamus, quam intelligamus. Neque ita ut dicitur homini, Vide faciem tuam: quod nisi in speculo fieri non potest. Nam et ipsa nostra facies absens ab aspectu nostro est, quia non ibi est quo ille dirigi potest. Sed cum dicitur menti, Cognosce te ipsam, eo ictu quo intelligit quod dictum est, Te ipsam, cognoscit se ipsam; nec ob aliud, quam eo quod sibi praesens est. Si autem quod dictum est non intelligit, non utique facit. Hoc igitur ei praecipitur ut faciat, quod cum ipsum praeceptum intelligit, facit.
10.10.1
LIBER DECIMUS, In quo trinitatem aliam in hominis mente inesse ostenditur, eamque longe evidentiorem apparere in memoria, intelligentia et voluntate. CAPUT X.
10.10.1
Mens omnis tria de se ipsa certo scit, intelligere, esse, et vivere. Non ergo adjungat aliud ad id quod se ipsam cognoscit, cum audit ut se ipsam cognoscat. Certe enim novit sibi dici, sibi scilicet quae est, et vivit, et intelligit. Sed est et cadaver, vivit et pecus: intelligit autem nec cadaver, nec pecus. Sic ergo se esse et vivere scit, quomodo est et vivit intelligentia. Cum ergo, verbi gratia, mens aerem se putat, aerem intelligere putat, se tamen intelligere scit: aerem autem se esse non scit, sed putat. Secernat quod se putat, cernat quod scit: hoc ei remaneat, unde ne illi quidem dubitaverunt, qui aliud atque aliud corpus esse mentem putaverunt. Neque enim omnis mens aerem se esse existimat, sed aliae ignem, aliae cerebrum, aliaeque aliud corpus, et aliud aliae, sicut supra commemoravi: omnes tamen se intelligere noverunt, et esse et vivere; sed intelligere ad id quod intelligunt referunt, esse autem et vivere ad se ipsas. Et nulli est dubium, nec quemquam intelligere qui non vivat, nec quemquam vivere qui non sit. Ergo consequenter et esse et vivere id quod intelligit, non sicuti est cadaver quod non vivit, nec sicuti vivat anima quae non intelligit, sed proprio quodam eodemque praestantiore modo. Item velle se sciunt, neque hoc posse quemquam qui non sit et qui non vivat, pariter sciunt: itemque ipsam voluntatem referunt ad aliquid, quod ea voluntate volunt. Meminisse etiam se sciunt; simulque sciunt quod nemo meminisset, nisi esset ac viveret: sed et ipsam memoriam ad aliquid referimus, quod ea meminimus. Duobus igitur horum trium, memoria et intelligentia, multarum rerum notitia atque scientia continentur: voluntas autem adest, per quam fruamur eis vel utamur. Fruimur enim cognitis, in quibus voluntas ipsis propter se ipsa delectata conquiescit: utimur vero eis quae ad aliud referimus quo fruendum est. Nec est alia vita hominum vitiosa atque culpabilis, quam male utens et male fruens. De qua re non est nunc disserendi locus.
10.10.2
Sed quoniam de natura mentis agitur, removeamus a consideratione nostra omnes notitias quae capiuntur extrinsecus per sensus corporis; et ea quae posuimus, omnes mentes de se ipsis nosse certasque esse, diligentius attendamus. Utrum enim aeris sit vis vivendi, reminiscendi, intelligendi, volendi, cogitandi, sciendi, judicandi; an ignis, an cerebri, an sanguinis, an atomorum, an praeter usitata quatuor elementa quinti nescio cujus corporis, an ipsius carnis nostrae compago vel temperamentum haec efficere valeat, dubitaverunt homines: et alius hoc, alius aliud affirmare conatus est. Vivere se tamen et meminisse, et intelligere, et velle, et cogitare, et scire, et judicare quis dubitet? Quandoquidem etiam si dubitat, vivit: si dubitat unde dubitet, meminit; si dubitat, dubitare se intelligit; si dubitat, certus esse vult; si dubitat, cogitat, si dubitat, scit se nescire; si dubitat, judicat non se temere consentire oportere. Quisquis igitur aliunde dubitat, de his omnibus dubitare non debet: quae si non essent, de ulla re dubitare non posset.
10.10.3
Haec omnia, qui vel corpus vel compositionem seu temperationem corporis esse mentem putant, in subjecto esse volunt videri, ut substantia sit aer, vel ignis, sive aliquod aliud corpus, quod mentem putant; intelligentia vero ita insit huic corpori, sicut qualitas ejus: ut illud subjectum sit, haec in subjecto; subjectum scilicet mens quam corpus esse arbitrantur, in subjecto autem intelligentia, sive quid aliud eorum quae certa nobis esse commemoravimus. Juxta opinantur etiam illi qui mentem ipsam negant esse corpus, sed compaginem aut temperationem corporis. Hoc enim interest, quod illi mentem ipsam dicunt esse substantiam, in quo subjecto sit intelligentia: isti autem ipsam mentem in subjecto esse dicunt, corpore scilicet cujus compositio vel temperatio est. Unde consequenter etiam intelligentiam quid aliud quam in eodem subjecto corpore existimant?
10.10.4
Qui omnes non advertunt, mentem nosse se etiam cum quaerit se, sicut jam ostendimus. Nullo modo autem recte dicitur sciri aliqua res, dum ejus ignoratur substantia. Quapropter, cum se mens novit, substantiam suam novit; et cum de se certa est, de substantia sua certa est. Certa est autem de se, sicut convincunt ea quae supra dicta sunt. Nec omnino certa est, utrum aer, an ignis sit, an aliquod corpus, vel aliquid corporis. Non est igitur aliquid eorum: totumque illud quod se jubetur ut noverit, ad hoc pertinet ut certa sit non se esse aliquid eorum de quibus incerta est, idque solum esse se certa sit, quod solum esse se certa est. Sic enim cogitat ignem aut aerem, et quidquid aliud corporis cogitat. Neque ullo modo fieri posset ut ita cogitaret id quod ipsa est, quemadmodum cogitat, id quod ipsa non est. Per phantasiam quippe imaginariam cogitat haec omnia, sive ignem, sive aerem, sive illud vel illud corpus, partemve illam, seu compaginem temperationemque corporis; nec utique ista omnia, sed aliquid horum esse dicitur. Si quid autem horum esset, aliter id quam caetera cogitaret, non scilicet per imaginale figmentum, sicut cogitantur absentia, quae sensu corporis tacta sunt, sive omnino ipsa, sive ejusdem generis aliqua; sed quadam interiore, non simulata, sed vera praesentia( non enim quidquam illi est se ipsa praesentius): sicut cogitat vivere se, et meminisse, et intelligere, et velle se. Novit enim haec in se, nec imaginatur quasi extra se illa sensu tetigerit, sicut corporalia quaeque tanguntur. Ex quorum cogitationibus si nihil sibi affingat, ut tale aliquid esse se putet, quidquid ei de se remanet, hoc solum ipsa est.
10.11.1
LIBER DECIMUS, In quo trinitatem aliam in hominis mente inesse ostenditur, eamque longe evidentiorem apparere in memoria, intelligentia et voluntate. CAPUT XI.
10.11.1
In memoria, intelligentia, et voluntate observatur ingenium, doctrina et usus. Memoria, intelligentia et voluntas unum sunt essentialiter, et tria relative. Remotis igitur paulisper caeteris, quorum mens de se ipsa certa est, tria haec potissimum considerata tractemus, memoriam, intelligentiam, voluntatem. In his enim tribus inspici solent etiam ingenia parvulorum cujusmodi praeferant indolem. Quanto quippe tenacius et facilius puer meminit, quantoque acutius intelligit, et studet ardentius, tanto est laudabilioris ingenii. Cum vero de cujusque doctrina quaeritur, non quanta firmitate ac facilitate meminerit, vel quanto acumine intelligat; sed quid meminerit, et quid intelligat quaeritur. Et quia non tantum quam doctus sit, consideratur laudabilis animus, sed etiam quam bonus: non tantum quid meminerit et quid intelligat, verum etiam quid velit attenditur; non quanta flagrantia velit, sed quid velit prius, deinde quantum velit. Tunc enim laudandus est animus vehementer amans, cum id quod amat vehementer amandum est. Cum ergo dicuntur haec tria, ingenium, doctrina, usus, primum horum consideratur in illis tribus, quid possit quisque memoria, intelligentia, et voluntate. Secundum eorum consideratur, quid habeat quisque in memoria, et intelligentia, quo studiosa voluntate pervenerit. Jam vero usus tertius in voluntate est, pertractante illa quae in memoria et intelligentia continentur, sive ad aliquid ea referat, sive eorum fine delectata conquiescat. Uti enim, est assumere aliquid in facultatem voluntatis: frui est autem, uti cum gaudio, non adhuc spei, sed jam rei. Proinde omnis qui fruitur, utitur; assumit enim aliquid in facultatem voluntatis, cum fine delectationis: non autem omnis qui utitur, fruitur; si id quod in facultatem voluntatis assumit, non propter illud ipsum, sed propter aliud appetivit.
10.11.2
Haec igitur tria, memoria, intelligentia, voluntas, quoniam non sunt tres vitae, sed una vita; nec tres mentes, sed una mens: consequenter utique nec tres substantiae sunt, sed una substantia. Memoria quippe, quae vita et mens et substantia dicitur, ad se ipsam dicitur: quod vero memoria dicitur, ad aliquid relative dicitur. Hoc de intelligentia quoque et de voluntate dixerim: et intelligentia quippe et voluntas ad aliquid dicuntur. Vita est autem unaquaeque ad se ipsam, et mens, et essentia. Quocirca tria haec eo sunt unum, quo una vita, una mens, una essentia: et quidquid aliud ad se ipsa singula dicuntur, etiam simul, non pluraliter, sed singulariter dicuntur. Eo vero tria, quo ad se invicem referuntur: quae si aequalia non essent, non solum singula singulis, sed etiam omnibus singula; non utique se invicem caperent. Neque enim tantum a singulis singula, verum etiam a singulis omnia capiuntur. Memini enim me habere memoriam, et intelligentiam, et voluntatem; et intelligo me intelligere, et velle, atque meminisse; et volo me velle, et meminisse, et intelligere, totamque meam memoriam, et intelligentiam, et voluntatem simul memini. Quod enim memoriae meae non memini, non est in memoria mea. Nihil autem tam in memoria, quam ipsa memoria est. Totam igitur memini. Item quidquid intelligo, intelligere me scio, et scio me velle quidquid volo: quidquid autem scio memini. Totam igitur intelligentiam, totamque voluntatem meam memini. Similiter cum haec tria intelligo, tota simul intelligo. Neque enim quidquam intelligibilium non intelligo, nisi quod ignoro. Quod autem ignoro, nec memini, nec volo. Quidquid itaque intelligibilium non intelligo consequenter etiam nec memini, nec volo. Quidquid autem intelligibilium memini et volo, consequenter intelligo. Voluntas etiam mea totam intelligentiam totamque memoriam meam capit, dum toto utor quod intelligo et memini. Quapropter quando invicem a singulis et tota omnia capiuntur, aequalia sunt tota singula totis singulis, et tota singula simul omnibus totis; et haec tria unum, una vita, una mens, una essentia.
10.12.1
LIBER DECIMUS, In quo trinitatem aliam in hominis mente inesse ostenditur, eamque longe evidentiorem apparere in memoria, intelligentia et voluntate. CAPUT XII.
10.12.1
Mens imago Trinitatis in sui ipsius memoria, intelligentia et voluntate. Jamne igitur ascendendum est qualibuscumque intentionis viribus ad illam summam et altissimam essentiam, cujus impar imago est humana mens, sed tamen imago? an adhuc eadem tria distinctius declaranda sunt in anima, per illa quae extrinsecus sensu corporis capimus, ubi temporaliter imprimitur rerum corporearum notitia? Mentem quippe ipsam in memoria et intelligentia et voluntate suimetipsius talem reperiebamus, ut quoniam semper se nosse semperque se ipsam velle comprehendebatur, simul etiam semper sui meminisse, semperque se ipsam intelligere et amare comprehenderetur; quamvis non semper se cogitare discretam ab eis quae non sunt, quod ipsa est: ac per hoc difficile in ea dignoscitur memoria sui, et intelligentia sui. Quasi enim non sint haec duo, sed unum duobus vocabulis appelletur, sic apparet in ea re ubi valde ista conjuncta sunt, et aliud alio nullo praeceditur tempore: amorque ipse non ita sentitur esse, cum eum non prodit indigentia, quoniam semper praesto est quod amatur. Quapropter etiam tardioribus dilucescere haec possunt, dum ea tractantur quae ad animum tempore accedunt et quae illi temporaliter accidunt, cum meminit quod antea non meminerat, et cum videt quod antea non videbat, et cum amat quod antea non amabat. Sed aliud haec tractatio jam poscit exordium, propter hujus libelli modum.