Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De Trinitate
Augustine of HippoTrin 13 · 7441-detri5More by Augustine of Hippo
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo"> —
⋯
More
Original / primary: 7441 Detri5
13.1.1
LIBER TERTIUS DECIMUS. Prosequitur de scientia, in qua videlicet, etiam ut a sapientia distinguitur, trinitatem quamdam inquirere libro superiore coepit, qua occasione hic fidem christianam commendans, explicat quomodo credentium sit fides una et communis. Tum beatitudinem omnes velle, nec tamen omnium esse fidem qua ad beatitudinem pervenitur. Hanc autem fidem in Christo esse definitam qui in carne resurrexit a mortuis, nec nisi per illum liberari quemquam a diaboli dominatu per remissionem peccatorum: et fuse ostendit diabolum non potentia, sed justitia vinci a Christo debuisse. Tandem hujus verba fidei dum memoriae mandantur, inesse quamdam in animo trinitatem, quia et in memoria sunt verborum soni, etiam quando homo inde non cogitat; et inde formatur acies recordationis ejus, quando de his cogitat; et demum voluntas recordantis atque cogitantis utrumque conjungit. CAPUT PRIMUM.
13.1.1
Sapientiae et scientiae officia ex Scripturis discernere aggreditur. Ex Joannis exordio alia dicta ad sapientiam, alia ad scientiam pertinere. Quaedam ibi fidei tantum auxilio cognita. Quomodo fidem quae in nobis est videmus. In eadem Joannis narratione, alia sunt corporis sensu, alia tantum animi ratione cognita. In libro superiore hujus operis duodecimo satis egimus discernere rationalis mentis officium in temporalibus rebus, ubi non sola cognitio, verum et actio nostra versatur, ab excellentiore ejusdem mentis officio, quod contemplandis aeternis rebus impenditur, ac sola cognitione finitur. Commodius autem fieri puto, ut de Scripturis sanctis aliquid interseram, quo facilius possit utrumque dignosci.
13.1.2
Evangelium suum Joannes evangelista sic exorsus est: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil quod factum est: in ipso vita erat, et vita erat lux hominum, et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt. Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes: hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum. Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine. Erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit. In propria venit, et sui eum non receperunt. Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, iis qui credunt in nomine ejus: qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. Et verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis. Hoc totum quod ex Evangelio posui, in praecedentibus suis partibus habet quod immutabile ac sempiternum est, cujus contemplatio nos beatos facit: in consequentibus vero permixta cum temporalibus commemorantur aeterna. Ac per hoc aliqua ibi ad scientiam pertinent, aliqua ad sapientiam, sicut in libro duodecimo nostra praecessit distinctio. Nam, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil: quod factum est in ipso vita erat, et vita erat lux hominum, et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt; contemplativam vitam requirit, et intellectuali mente cernendum est. Qua in re quanto magis quisque profecerit, tanto fiet sine dubitatione sapientior. Sed propter id quod ait, Lux lucet in tenebris, et tenebrae eam non comprehenderunt; fide utique opus erat, qua crederetur quod non videretur. Tenebras quippe intelligi voluit, aversa ab hujusmodi luce eamque minus idonea contueri corda mortalium: propter quod adjungit et dicit, Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes: hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum. Hoc jam temporaliter gestum est, et ad scientiam pertinet, quae cognitione historica continetur. Hominem autem Joannem in phantasia cogitamus, quae de humanae naturae notitia impressa est nostrae memoriae. Et hoc eodem modo cogitant, sive qui ista non credunt, sive qui credunt. Utrisque enim notum est quid sit homo, cujus exteriorem partem, id est, corpus per corporis lumina didicerunt: interiorem vero, id est, animam in se ipsis, quia et ipsi homines sunt, et per humanam conversationem cognitam tenent: ut possint cogitare quod dicitur, Fuit homo cui nomen erat Joannes: quia et nomina sciunt loquendo et audiendo. Quod autem ibi est, missus a Deo; fide tenent qui tenent: et qui fide non tenent, aut dubitatione ambigunt, aut infidelitate derident. Utrique tamen, si non sunt ex numero nimis insipientium, qui dicunt in corde suo, Non est Deus, haec audientes verba, utrumque cogitant, et quid sit Deus, et quid sit mitti a Deo; et si non sicut res se habent, at certe sicut valent.
13.1.3
Fidem porro ipsam quam videt quisque in corde suo esse, si credit, vel non esse, si non credit, aliter novimus: non sicut corpora quae videmus oculis corporeis, et per ipsorum imagines quas memoria tenemus, etiam absentia cogitamus; nec sicut ea quae non vidimus, et ex iis quae vidimus cogitatione utcumque formamus, et memoriae commendamus, quo recurramus cum voluerimus, ut illic ea, vel potius qualescumque imagines eorum quas ibi fiximus, similiter recordatione cernamus; nec sicut hominem vivum, cujus animam etiamsi non videmus, ex nostra conjicimus, et ex motibus corporalibus hominem vivum, sicut videndo didicimus, intuemur etiam cogitando. Non sic videtur fides in corde, in quo est, ab eo cujus est: sed eam tenet certissima scientia, clamatque conscientia. Cum itaque propterea credere jubeamur, quia id quod credere jubemur, videre non possumus; ipsam tamen fidem quando inest in nobis, videmus in nobis: quia et rerum absentium praesens est fides, et rerum quae foris sunt intus est fides, et rerum quae non videntur videtur fides, et ipsa tamen temporaliter fit in cordibus hominum; et si ex fidelibus, infideles fiunt, perit ab eis. Aliquando autem et rebus falsis accommodatur fides: loquimur enim sic, ut dicamus, Habita est ei fides, et decepit. Qualis fides, si tamen et ipsa dicenda est fides, non culpabiliter de cordibus perit, quando eam inventa veritas pellit. Optabiliter autem rerum verarum in easdem res fides transit. Non enim dicendum est, Perit, quando ea, quae credebantur, videntur. Numquid enim adhuc fides dicenda est, cum definita sit in Epistola ad Hebraeos fides, dictumque sit eam esse convictionem rerum quae non videntur?
13.1.4
Deinde quod sequitur, Hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum; actio, ut diximus, temporalis est. Temporaliter enim testimonium perhibetur etiam de re sempiterna, quod est intelligibile lumen. De quo ut testimonium perhiberet venit Joannes, qui non erat lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine. Adjungit enim: Erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit. In propria venit, et sui eum non receperunt. Haec verba omnia qui latinam linguam sciunt, ex rebus intelligunt quas noverunt. Quarum aliquae nobis innotuerunt per corporis sensus, sicut homo, sicut ipse mundus, cujus tam evidentem magnitudinem cernimus, sicut eorumdem verborum soni; nam et auditus sensus est corporis: aliquae autem per animi rationem, sicut id quod dictum est, Et sui eum non receperunt: intelligitur enim, Non in eum crediderunt, quod quid sit, nullo corporis sensu, sed animi ratione cognovimus. Ipsorum etiam verborum, non sonos, sed significationes, partim per corporis sensum, partim per animi rationem didicimus. Nec ea verba nunc primum audivimus: sed quae jam audieramus; et non solum ipsa, verum etiam quae significarent, cognita memoria tenebamus, et hic agnovimus. Hoc enim nomen dissyllabum cum dicitur, mundus, quoniam sonus est, res utique corporalis per corpus innotuit, id est, per aurem: sed etiam quod significat per corpus innotuit, id est, per oculos carnis. Mundus quippe in quantum notus est, videntibus notus est. At hoc verbum quatuor syllabarum quod est, Crediderunt, sono suo, quoniam corpus est, per aurem carnis illabitur: quod autem significat, nullo corporis sensu, sed animi ratione cognoscitur. Nisi enim quid sit, Crediderunt, per animum nossemus, non intelligeremus quid non fecerint illi de quibus dictum est, Et sui eum non receperunt. Sonus ergo verbi forinsecus instrepit auribus corporis, et attingit sensum qui vocatur auditus. Species quoque hominis et in nobis ipsis nobis nota est, et forinsecus in aliis adest corporis sensibus; oculis, cum videtur; auribus, cum auditur; tactui, cum tenetur et tangitur: habet etiam in memoria nostra imaginem suam, incorporalem quidem, sed corpori similem. Mundi denique ipsius mirabilis pulchritudo forinsecus praesto est, et aspectibus nostris, et ei sensui qui dicitur tactus, si quid ejus attingimus: habet etiam ipse intus in memoria nostra imaginem suam, ad quam recurrimus, cum eum vel septi parietibus, vel etiam in tenebris cogitamus. Sed de his imaginibus rerum corporalium, incorporalibus quidem, habentibus tamen similitudines corporum, et ad vitam exterioris hominis pertinentibus, jam satis in undecimo libro locuti sumus. Nunc autem agimus de homine interiore, et ejus scientia, ea quae rerum est temporalium et mutabilium: in cujus intentionem cum assumitur aliquid, etiam de rebus ad exteriorem hominem pertinentibus, ad hoc assumendum est ut aliquid inde doceatur quod rationalem adjuvet scientiam: ac per hoc rerum quas communes cum animantibus irrationalibus habemus, rationalis usus ad interiorem hominem pertinet; nec recte dici potest cum irrationalibus animantibus eum nobis esse communem.
13.2.1
LIBER TERTIUS DECIMUS. Prosequitur de scientia, in qua videlicet, etiam ut a sapientia distinguitur, trinitatem quamdam inquirere libro superiore coepit, qua occasione hic fidem christianam commendans, explicat quomodo credentium sit fides una et communis. Tum beatitudinem omnes velle, nec tamen omnium esse fidem qua ad beatitudinem pervenitur. Hanc autem fidem in Christo esse definitam qui in carne resurrexit a mortuis, nec nisi per illum liberari quemquam a diaboli dominatu per remissionem peccatorum: et fuse ostendit diabolum non potentia, sed justitia vinci a Christo debuisse. Tandem hujus verba fidei dum memoriae mandantur, inesse quamdam in animo trinitatem, quia et in memoria sunt verborum soni, etiam quando homo inde non cogitat; et inde formatur acies recordationis ejus, quando de his cogitat; et demum voluntas recordantis atque cogitantis utrumque conjungit. CAPUT II.
13.2.1
Fides res cordis, non corporis, quomodo communis et una omnium credentium. Fides credentium una non secus ac volentium voluntas una. Fides vero de qua in hoc libro aliquanto diutius disputare certa dispositionis nostrae ratione compellimur, quam qui habent, fideles vocantur, et qui non habent, infideles, sicut ii qui venientem in propria Dei Filium non receperunt, quamvis ex auditu in nobis facta sit, non tamen ad eum sensum corporis pertinet qui appellatur auditus, quoniam non est sonus; nec ad oculos hujus carnis, quoniam non est color aut corporis forma; nec ad eum qui dicitur tactus, quoniam corpulentiae nihil habet; nec ad ullum omnino sensum corporis, quoniam cordis est res ista, non corporis; nec foris est a nobis, sed in intimis nobis; nec eam quisquam hominum videt in alio, sed unusquisque in semetipso. Denique potest et simulatione confingi, et putari esse in quo non est. Suam igitur quisque fidem apud se ipsum videt: in altero autem credit esse eam, non videt; et tanto firmius credit, quanto fructus ejus magis novit, quos operari solet fides per dilectionem. Quamobrem omnibus de quibus Evangelista subjungit et dicit, Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, iis qui credunt in nomine ejus, qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt, fides ista communis est: non sicut aliqua corporis forma communis est ad videndum omnium oculis quibus praesto est; ex ipsa quippe una omnium cernentium quodam modo informatur aspectus: sed sicut dici potest omnibus hominibus esse facies humana communis; nam hoc ita dicitur, ut tamen singuli suas habeant. Ex una sane doctrina impressam fidem credentium cordibus singulorum qui hoc idem credunt verissime dicimus: sed aliud sunt ea quae creduntur, aliud fides qua creduntur. Illa quippe in rebus sunt quae vel esse vel fuisse vel futurae esse dicuntur: haec autem in animo credentis est, ei tantum conspicua cujus est; quamvis sit et in aliis, non ipsa, sed similis. Non enim numero est una, sed genere: propter similitudinem tamen et nullam diversitatem magis unam dicimus esse quam multas. Nam et duos homines simillimos cum videmus, unam faciem dicimus et miramur amborum. Facilius itaque dicitur multas animas fuisse singulas utique singulorum, de quibus legimus in Actibus Apostolorum quod eis fuerit anima una; quam ubi dixit Apostolus, Una fides, tot eas audet quisquam dicere quot fideles. Et tamen qui dicit, O mulier, magna est fides tua; et alteri, Modicae fidei, quare dubitasti? suam cuique esse significat. Sed ita dicitur eadem credentium fides una, quemadmodum eadem volentium voluntas una: cum et in ipsis qui hoc idem volunt, sua voluntas sit cuique conspicua, alterius autem lateat, quamvis idem velit; et si aliquibus signis sese indicet, creditur potius quam videtur. Unusquisque autem sui animi conscius non credit utique hanc esse suam, sed plane pervidet voluntatem.
13.3.1.1
LIBER TERTIUS DECIMUS. Prosequitur de scientia, in qua videlicet, etiam ut a sapientia distinguitur, trinitatem quamdam inquirere libro superiore coepit, qua occasione hic fidem christianam commendans, explicat quomodo credentium sit fides una et communis. Tum beatitudinem omnes velle, nec tamen omnium esse fidem qua ad beatitudinem pervenitur. Hanc autem fidem in Christo esse definitam qui in carne resurrexit a mortuis, nec nisi per illum liberari quemquam a diaboli dominatu per remissionem peccatorum: et fuse ostendit diabolum non potentia, sed justitia vinci a Christo debuisse. Tandem hujus verba fidei dum memoriae mandantur, inesse quamdam in animo trinitatem, quia et in memoria sunt verborum soni, etiam quando homo inde non cogitat; et inde formatur acies recordationis ejus, quando de his cogitat; et demum voluntas recordantis atque cogitantis utrumque conjungit. CAPUT III.
13.3.1.1
Voluntates quaedam eaedem omnium singulis notae. Ennius poeta. Est quaedam sane ejusdem naturae viventis et ratione utentis tanta conspiratio, ut cum lateat alterum quid alter velit, nonnullae tamen sint voluntates omnium etiam singulis notae: et cum quisque homo nesciat quid homo alius unus velit, in quibusdam rebus possit scire quid omnes velint. Unde illa cujusdam mimi facetissima praedicatur urbanitas, qui cum se promisisset in theatro quid in animo haberent, et quid vellent omnes, aliis ludis esse dicturum, atque ad diem constitutum ingenti exspectatione major multitudo conflueret, suspensis et silentibus omnibus, dixisse perhibetur: Vili vultis emere, et caro vendere. In quo dicto levissimi scenici, omnes tamen conscientias invenerunt suas, eique vera ante oculos omnium constituta, et tamen improvisa dicenti, admirabili favore plauserunt. Cur autem tam magna exspectatio facta est illo promittente omnium voluntatem se esse dicturum, nisi quia latent hominem aliorum hominum voluntates? Sed numquid ista latuit istum? Numquid quemquam latet? Qua tandem causa, nisi quia sunt quaedam quae non inconvenienter in aliis de se quisque conjiciat, compatiente vel conspirante vitio seu natura? Sed aliud est videre voluntatem suam, aliud, quamvis certissima conjectura, conjicere alienam. Nam conditam Romam tam certum habeo in rebus humanis quam Constantinopolim, cum Romam viderim oculis meis, de illa vero nihil noverim, nisi quod aliis testibus credidi. Et mimus quidem ille vel se ipsum intuendo, vel alios quoque experiendo, vili velle emere, et caro vendere, omnibus id credidit esse commune. Sed quoniam revera vitium est, potest quisque adipisci ejusmodi justitiam, vel alicujus alterius vitii quod huic contrarium est incurrere pestilentiam, qua huic resistat et vincat. Nam scio ipse hominem, cum venalis codex ei fuisset oblatus, pretiique ejus ignarum et ideo quiddam exiguum poscentem cerneret venditorem, justum pretium quod multo amplius erat, nec opinanti dedisse. Quid, si etiam sit quisquam nequitia tanta possessus, ut vili vendat quae dimiserunt parentes, et caro emat quae consumant libidines? Non est, ut opinor, incredibilis ista luxuries: et si quaerantur tales, reperiantur, aut etiam non quaesiti fortassis occurrant, qui nequitia majore quam theatrica, propositioni vel pronuntiationi theatricae insultent, magno pretio stupra emendo, parvo autem rura vendendo. Largitionis etiam gratia novimus quosdam emisse frumenta carius, et vilius vendidisse suis civibus. Illud etiam quod vetus poeta dixit Ennius,
13.3.1.2
profecto et de se ipso et de iis quos expertus fuerat, conjecit in aliis, et videtur pronuntiasse hominum omnium voluntates. Denique si et mimus ille dixisset, Laudari omnes vultis, nemo vestrum vult vituperari; similiter quod esset omnium voluntatis dixisse videretur. Sunt tamen qui vitia sua oderint, et in quibus sibi displicent ipsi, nec ab aliis se laudari velint, gratiasque agant objurgantium benevolentiae, cum ideo vituperantur ut corrigantur. At si dixisset, Omnes beati esse vultis, miseri esse non vultis; dixisset aliquid quod nullus in sua non agnosceret voluntate. Quidquid enim aliud quisquam latenter velit, ab hac voluntate quae omnibus et in omnibus hominibus satis nota est, non recedit.
13.4.1
LIBER TERTIUS DECIMUS. Prosequitur de scientia, in qua videlicet, etiam ut a sapientia distinguitur, trinitatem quamdam inquirere libro superiore coepit, qua occasione hic fidem christianam commendans, explicat quomodo credentium sit fides una et communis. Tum beatitudinem omnes velle, nec tamen omnium esse fidem qua ad beatitudinem pervenitur. Hanc autem fidem in Christo esse definitam qui in carne resurrexit a mortuis, nec nisi per illum liberari quemquam a diaboli dominatu per remissionem peccatorum: et fuse ostendit diabolum non potentia, sed justitia vinci a Christo debuisse. Tandem hujus verba fidei dum memoriae mandantur, inesse quamdam in animo trinitatem, quia et in memoria sunt verborum soni, etiam quando homo inde non cogitat; et inde formatur acies recordationis ejus, quando de his cogitat; et demum voluntas recordantis atque cogitantis utrumque conjungit. CAPUT IV.
13.4.1
Beatitudinis habendae voluntas una omnium, sed de ipsa beatitudine varietas magna voluntatum. Mirum est autem cum capessendae atque retinendae beatitudinis voluntas una sit omnium, unde tanta existat de ipsa beatitudine rursus varietas atque diversitas voluntatum, non quod aliquis eam nolit, sed quod non omnes eam norint. Si enim omnes eam nossent, non ab aliis putaretur esse in virtute animi; aliis, in corporis voluptate; aliis, in utraque; et aliis atque aliis, alibi atque alibi. Ut enim eos quaeque res maxime delectavit, ita in ea constituerunt vitam beatam. Quomodo igitur ferventissime amant omnes, quod non omnes sciunt? Quis potest amare quod nescit? sicut jam de hac re in libris superioribus disputavi. Cur ergo beatitudo amatur ab omnibus, nec tamen scitur ab omnibus? An forte sciunt omnes ipsa quae sit, sed non omnes sciunt ubi sit, et inde contentio est? Quasi vero de aliquo mundi hujus agatur loco, ubi debeat quisque velle vivere, qui vult beate vivere, ac non ita quaeratur ubi sit beatitudo, sicut quaeritur quae sit. Nam utique si in corporis voluptate est, ille beatus est qui fruitur corporis voluptate: si in virtute animi, ille qui hac fruitur: si in utraque, ille qui fruitur utraque. Cum itaque alius dicit, Beate vivere est voluptate corporis frui; alius autem, Beate vivere est virtute animi frui: nonne aut ambo nesciunt quae sit beata vita, aut non ambo sciunt? Quomodo ergo ambo amant eam, si nemo potest amare quod nescit? An forte falsum est quod pro verissimo certissimoque posuimus, beate vivere omnes homines velle? Si enim beate vivere est, verbi gratia, secundum animi virtutem vivere; quomodo beate vivere vult, qui hoc non vult? Nonne verius dixerimus: Homo iste non vult beate vivere, quia non vult secundum virtutem vivere, quod solum est beate vivere? Non igitur omnes beate vivere volunt, imo pauci hoc volunt, si non est beate vivere, nisi secundum virtutem animi vivere, quod multi nolunt. Itane falsum erit, unde nec ipse( cum Academicis omnia dubia sint) Academicus ille Cicero dubitavit, qui cum vellet in Hortensio dialogo ab aliqua re certa, de qua nullus ambigeret, sumere suae disputationis exordium, Beati certe, inquit, omnes esse volumus? Absit ut hoc falsum esse dicamus. Quid igitur? an dicendum est etiamsi nihil sit aliud beate vivere, quam secundum virtutem animi vivere, tamen et qui hoc non vult, beate vult vivere? Nimis quidem hoc videtur absurdum. Tale est enim ac si dicamus: Et qui non vult beate vivere, beate vult vivere. Istam repugnantiam quis audiat, quis ferat? Et tamen ad hanc contrudit necessitas, si et omnes beate velle vivere verum est, et non omnes sic volunt vivere, quomodo solum beate vivitur.
13.5.1
LIBER TERTIUS DECIMUS. Prosequitur de scientia, in qua videlicet, etiam ut a sapientia distinguitur, trinitatem quamdam inquirere libro superiore coepit, qua occasione hic fidem christianam commendans, explicat quomodo credentium sit fides una et communis. Tum beatitudinem omnes velle, nec tamen omnium esse fidem qua ad beatitudinem pervenitur. Hanc autem fidem in Christo esse definitam qui in carne resurrexit a mortuis, nec nisi per illum liberari quemquam a diaboli dominatu per remissionem peccatorum: et fuse ostendit diabolum non potentia, sed justitia vinci a Christo debuisse. Tandem hujus verba fidei dum memoriae mandantur, inesse quamdam in animo trinitatem, quia et in memoria sunt verborum soni, etiam quando homo inde non cogitat; et inde formatur acies recordationis ejus, quando de his cogitat; et demum voluntas recordantis atque cogitantis utrumque conjungit. CAPUT V.
13.5.1
De eadem re. An forte illud est quod nos ab his angustiis possit eruere, ut quoniam diximus ibi quosque posuisse beatam vitam quod eos maxime delectavit, ut voluptas Epicurum, virtus Zenonem; sic alium aliquid aliud, nihil dicamus esse beate vivere, nisi vivere secundum delectationem suam, et ideo falsum non esse quod omnes beate vivere velint, quia omnes ita volunt ut quemque delectat? Nam et hoc populo si pronuntiatum esset in theatro, omnes id in suis voluntatibus invenirent. Sed hoc quoque Cicero cum sibi ex adverso proposuisset, ita redarguit, ut qui hoc sentiunt, erubescant. Ait enim: Ecce autem non philosophi quidem, sed prompti tamen ad disputandum, omnes aiunt esse beatos, qui vivant ut ipsi velint: hoc est quod nos diximus, Ut quosque delectat. Sed mox ille subjecit: Falsum id quidem. Velle enim quod non deceat, idipsum miserrimum est: nec tam miserum est non adipisci quod velis, quam adipisci velle quod non oporteat. Praeclarissime omnino atque verissime. Quis namque ita sit mente caecus, et ab omni luce decoris alienus ac tenebris dedecoris involutus, ut eum qui nequiter vivit ac turpiter, et nullo prohibente, nullo ulciscente, et nullo saltem reprehendere audente, insuper et laudantibus plurimis, quoniam sicut ait Scriptura divina, Laudatur peccator in desideriis animae suae; et qui iniqua gerit, benedicitur, implet omnes suas facinorosissimas et flagitiosissimas voluntates, ideo beatum dicat, quia vivit ut vult: cum profecto quamvis et sic miser esset, minus tamen esset, si nihil eorum quae perperam voluisset, habere potuisset? Etiam mala enim voluntate vel sola quisque miser efficitur: sed miserior potestate, qua desiderium malae voluntatis impletur. Quapropter, quoniam verum est quod omnes homines esse beati velint, idque unum ardentissimo amore appetant, et propter hoc caetera quaecumque appetunt; nec quisquam potest amare quod omnino quid vel quale sit nescit, nec potest nescire quid sit quod velle se scit; sequitur ut omnes beatam vitam sciant. Omnes autem beati habent quod volunt, quamvis non omnes qui habent quod volunt continuo sint beati: continuo autem miseri, qui vel non habent quod volunt, vel id habent quod non recte volunt. Beatus igitur non est, nisi qui et habet omnia quae vult, et nihil vult male.
13.6.1
LIBER TERTIUS DECIMUS. Prosequitur de scientia, in qua videlicet, etiam ut a sapientia distinguitur, trinitatem quamdam inquirere libro superiore coepit, qua occasione hic fidem christianam commendans, explicat quomodo credentium sit fides una et communis. Tum beatitudinem omnes velle, nec tamen omnium esse fidem qua ad beatitudinem pervenitur. Hanc autem fidem in Christo esse definitam qui in carne resurrexit a mortuis, nec nisi per illum liberari quemquam a diaboli dominatu per remissionem peccatorum: et fuse ostendit diabolum non potentia, sed justitia vinci a Christo debuisse. Tandem hujus verba fidei dum memoriae mandantur, inesse quamdam in animo trinitatem, quia et in memoria sunt verborum soni, etiam quando homo inde non cogitat; et inde formatur acies recordationis ejus, quando de his cogitat; et demum voluntas recordantis atque cogitantis utrumque conjungit. CAPUT VI.
13.6.1
Cur cum omnes velint beatitudinem, id eligatur potius, quo ab ea receditur. Cum ergo ex his duobus beata vita constet, atque omnibus nota, omnibus chara sit; quid putamus esse causae cur horum duorum, quando utrumque non possunt, magis eligant homines, ut omnia quae volunt habeant, quam ut omnia bene velint etiamsi non habeant? An ipsa est pravitas generis humani, ut cum eos non lateat, nec illum beatum esse qui quod vult non habet, nec illum qui quod male vult habet; sed illum qui et habet quaecumque vult bona, et nulla vult mala, ex his duobus quibus beata vita perficitur, quando utrumque non datur, id eligatur potius, unde magis a beata vita receditur( longius quippe ab illa est quicumque adipiscitur male concupita, quam qui non adipiscitur concupita); cum potius eligi debuerit voluntas bona, atque praeponi, etiam non adepta quae appetit? Propinquat enim beato, qui bene vult quaecumque vult, et quae adeptus cum fuerit beatus erit. Et utique non mala, sed bona beatum faciunt, quando faciunt: quorum bonorum habet aliquid jam, idque non parvi aestimandum, eam ipsam scilicet voluntatem bonam, qui de bonis quorum capax est humana natura, non de ullius mali perpetratione vel adeptione gaudere desiderat; et bona, qualia et in hac misera vita esse possunt, prudenti, temperanti, forti, et justa mente sectatur, et quantum datur assequitur; ut etiam in malis sit bonus, et finitis malis omnibus atque impletis bonis omnibus sit beatus.
13.7.1.1
LIBER TERTIUS DECIMUS. Prosequitur de scientia, in qua videlicet, etiam ut a sapientia distinguitur, trinitatem quamdam inquirere libro superiore coepit, qua occasione hic fidem christianam commendans, explicat quomodo credentium sit fides una et communis. Tum beatitudinem omnes velle, nec tamen omnium esse fidem qua ad beatitudinem pervenitur. Hanc autem fidem in Christo esse definitam qui in carne resurrexit a mortuis, nec nisi per illum liberari quemquam a diaboli dominatu per remissionem peccatorum: et fuse ostendit diabolum non potentia, sed justitia vinci a Christo debuisse. Tandem hujus verba fidei dum memoriae mandantur, inesse quamdam in animo trinitatem, quia et in memoria sunt verborum soni, etiam quando homo inde non cogitat; et inde formatur acies recordationis ejus, quando de his cogitat; et demum voluntas recordantis atque cogitantis utrumque conjungit. CAPUT VII.
13.7.1.1
Fides necessaria, ut aliquando sit homo beatus, quod nonnisi in futura vita consequetur. Philosophorum superborum ridenda et miseranda beatitudo. Ac per hoc in ista mortali vita erroribus aerumnisque plenissima, praecipue fides est necessaria, qua in Deum creditur. Non enim quaecumque bona, maximeque illa quibus quisque fit bonus, et illa quibus fiet beatus, unde nisi a Deo in hominem veniant, et homini accedant, inveniri potest. Cum autem ex hac vita ab eo qui in his miseriis fidelis et bonus est, ventum fuerit ad beatam, tunc erit vere quod nunc esse nullo modo potest, ut sic homo vivat quomodo vult. Non enim volet male vivere in illa felicitate, aut volet aliquid quod deerit, aut deerit quod voluerit. Quidquid amabitur, aderit: nec desiderabitur quod non aderit. Omne quod ibi erit, bonum erit, et summus Deus summum bonum erit, atque ad fruendum amantibus praesto erit; et quod est omnino beatissimum, ita semper fore certum erit. Nunc vero fecerunt quidem sibi philosophi, sicut eorum cuique placuit, vitas beatas suas, ut quasi propria virtute possent, quod communi mortalium conditione non poterant, sic scilicet vivere ut vellent. Sentiebant enim aliter beatum esse neminem posse, nisi habendo quod vellet, et nihil patiendo quod nollet. Quis autem non qualemcumque vitam qua delectatur, et ideo beatam vocat, vellet sic esse in sua potestate, ut eam posset habere perpetuam? Et tamen quis ita est? Quis vult pati molestias quas fortiter toleret, quamvis eas velit possitque tolerare si patitur? Quis velit in tormentis vivere, etiam qui potest in eis per patientiam tenendo justitiam laudabiliter vivere? Transitura cogitaverunt haec mala, qui ea pertulerunt, vel cupiendo habere, vel timendo amittere quod amabant, sive nequiter sive laudabiliter. Nam multi per transitoria mala, ad bona permansura fortiter tetenderunt. Qui profecto spe beati sunt, etiam cum sunt in transitoriis malis, per quae ad bona non transitura perveniunt. Sed qui spe beatus est, nondum beatus est: exspectat namque per patientiam beatitudinem quam nondum tenet. Qui vero sine ulla spe tali, sine ulla tali mercede cruciatur, quantamlibet adhibeat tolerantiam, non est beatus veraciter, sed miser fortiter. Neque enim propterea miser non est, quia miserior esset, si etiam impatienter miseriam sustineret. Porro si ista non patitur, quae nollet pati in suo corpore, nec tunc quidem beatus habendus est, quoniam non vivit ut vult. Ut enim alia omittam, quae corpore illaeso ad animi pertinent offensiones, sine quibus vivere vellemus, et sunt innumerabilia; vellet utique si posset ita salvum atque incolume habere corpus, et nullas ex eo pati molestias, ut id haberet in potestate, aut in ipsius incorruptione corporis: quod quia non habet, ac pendet in incerto, profecto non vivit ut vult. Quamvis enim per fortitudinem sit paratus excipere, et aequo ferre animo quidquid adversitatis acciderit; mavult tamen ut non accidat, et si possit facit; atque ita paratus est in utrumque, ut quantum in ipso est alterum optet, alterum vitet, et si quod vitat, incurrerit, ideo volens ferat, quia fieri non potuit quod volebat. Ne opprimatur ergo sustinet: sed premi nollet. Quomodo ergo vivit ut vult? An quia volens fortis est ad ferenda quae nollet illata? Ideo igitur id vult quod potest, quoniam quod vult non potest. Haec est tota, utrum ridenda, an potius miseranda, superborum beatitudo mortalium, gloriantium se vivere ut volunt, quia volentes patienter ferunt quae accidere sibi nolunt. Hoc est enim, aiunt, quod sapienter dixit Terentius,
13.7.1.2
Commode hoc dictum esse, quis negat? Sed consilium est datum misero, ne esset miserior. Beato autem, quales se esse omnes volunt, non recte nec vere dicitur, Non potest fieri quod vis. Si enim beatus est, quidquid vult fieri potest; quia non vult quod fieri non potest. Sed non est mortalitatis hujus haec vita, nec erit nisi quando et immortalitas erit. Quae si nullo modo dari homini posset, frustra etiam beatitudo quaereretur; quia sine immortalitate non potest esse.
13.8.1
LIBER TERTIUS DECIMUS. Prosequitur de scientia, in qua videlicet, etiam ut a sapientia distinguitur, trinitatem quamdam inquirere libro superiore coepit, qua occasione hic fidem christianam commendans, explicat quomodo credentium sit fides una et communis. Tum beatitudinem omnes velle, nec tamen omnium esse fidem qua ad beatitudinem pervenitur. Hanc autem fidem in Christo esse definitam qui in carne resurrexit a mortuis, nec nisi per illum liberari quemquam a diaboli dominatu per remissionem peccatorum: et fuse ostendit diabolum non potentia, sed justitia vinci a Christo debuisse. Tandem hujus verba fidei dum memoriae mandantur, inesse quamdam in animo trinitatem, quia et in memoria sunt verborum soni, etiam quando homo inde non cogitat; et inde formatur acies recordationis ejus, quando de his cogitat; et demum voluntas recordantis atque cogitantis utrumque conjungit. CAPUT VIII.
13.8.1
Beatitudo sine immortalitate non potest esse. Cum ergo beati esse omnes homines velint, si vere volunt, profecto et esse immortales volunt: aliter enim beati esse non possent. Denique et de immortalitate interrogati, sicut et de beatitudine, omnes eam se velle respondent. Sed qualiscumque beatitudo, quae potius vocetur quam sit, in hac vita quaeritur, imo vero fingitur, dum immortalitas desperatur, sine qua vera beatitudo esse non potest. Ille quippe beate vivit, quod jam superius diximus, et astruendo satis fiximus, qui vivit ut vult, nec male aliquid vult. Nemo autem male vult immortalitatem, si ejus humana capax est Deo donante natura: cujus si non capax est, nec beatitudinis capax est. Ut enim homo beate vivat, oportet ut vivat. Quem porro morientem vita ipsa deserit, beata vita cum illo manere qui potest? Cum autem deserit, aut nolentem deserit procul dubio, aut volentem, aut neutrum. Si nolentem, quomodo beata vita est, quae ita est in voluntate, ut non sit in potestate? Cumque beatus nemo sit aliquid volendo nec habendo, quanto minus est beatus qui non honore, non possessione, non qualibet alia re, sed ipsa beata vita nolens deseritur, quando ei nulla vita erit? Unde etsi nullus sensus relinquitur, quo sit misera( propterea enim beata vita discedit, quoniam tota vita discedit), miser est tamen, quamdiu sentit, quia scit se nolente consumi propter quod caetera et quod prae caeteris diligit. Non igitur potest vita et beata esse, et nolentem deserere: quia beatus nolens nemo fit; ac per hoc quanto magis nolentem deserendo miserum facit, quae si nolenti praesto esset miserum faceret? Si autem volentem deserit, etiam sic quomodo beata vita erat, quam perire voluit qui habebat? Restat ut dicant neutrum esse in animo beati; id est, eum deseri a beata vita, cum per mortem deserit tota vita, nec nolle nec velle, ad utrumque enim parato et aequo corde consistere. Sed nec ista beata est vita, quae talis est, ut quem beatum facit, amore ejus indigna sit. Quomodo enim est beata vita, quam non amat beatus? Aut quomodo amatur, quod utrum vigeat, an pereat, indifferenter accipitur? Nisi forte virtutes, quas propter solam beatitudinem sic amamus, persuadere nobis audent, ut ipsam beatitudinem non amemus. Quod si faciunt, etiam ipsas utique amare desistimus, quando illam propter quam solam istas amavimus, non amamus. Deinde quomodo erit vera tam illa perspecta, tam examinata, tam eliquata, tam certa sententia, beatos esse omnes homines velle, si ipsi qui jam beati sunt, beati esse nec nolunt, nec volunt? Aut si volunt, ut veritas clamat, ut natura compellit, cui summe bonus et immutabiliter beatus Creator indidit hoc; si volunt, inquam, beati esse qui beati sunt, beati non esse utique nolunt. Si autem beati non esse nolunt, procul dubio nolunt consumi et perire quod beati sunt. Nec nisi viventes beati esse possunt: nolunt igitur perire quod vivunt. Immortales ergo esse volunt, quicumque vere beati vel sunt vel esse cupiunt. Non autem vivit beate, cui non adest quod vult: nullo modo igitur esse poterit vita veraciter beata, nisi fuerit sempiterna.
13.9.1
LIBER TERTIUS DECIMUS. Prosequitur de scientia, in qua videlicet, etiam ut a sapientia distinguitur, trinitatem quamdam inquirere libro superiore coepit, qua occasione hic fidem christianam commendans, explicat quomodo credentium sit fides una et communis. Tum beatitudinem omnes velle, nec tamen omnium esse fidem qua ad beatitudinem pervenitur. Hanc autem fidem in Christo esse definitam qui in carne resurrexit a mortuis, nec nisi per illum liberari quemquam a diaboli dominatu per remissionem peccatorum: et fuse ostendit diabolum non potentia, sed justitia vinci a Christo debuisse. Tandem hujus verba fidei dum memoriae mandantur, inesse quamdam in animo trinitatem, quia et in memoria sunt verborum soni, etiam quando homo inde non cogitat; et inde formatur acies recordationis ejus, quando de his cogitat; et demum voluntas recordantis atque cogitantis utrumque conjungit. CAPUT IX.
13.9.1
Non humanis argumentationibus, sed fidei auxilio dicimus beatitudinem futuram esse vere sempiternam. Ex Filii Dei incarnatione credibilis fit immortalitas beatitudinis. Hanc utrum capiat humana natura, quam tamen desiderabilem confitetur, non parva quaestio est. Sed si fides adsit, quae inest eis quibus dedit potestatem Jesus filios Dei fieri, nulla quaestio est. Humanis quippe argumentationibus haec invenire conantes, vix pauci magno praediti ingenio, abundantes otio, doctrinisque subtilissimis eruditi, ad indagandam solius animae immortalitatem pervenire potuerunt. Cui tamen animae beatam vitam non invenerunt stabilem, id est veram: ad miserias eam quippe vitae hujus etiam post beatitudinem redire dixerunt. Et qui eorum de hac erubuerunt sententia, et animam purgatam in sempiterna beatitudine sine corpore collocandam putaverunt, talia de mundi retrorsus aeternitate sentiunt, ut hanc de anima sententiam suam ipsi redarguant: quod hic longum est demonstrare, sed in libro duodecimo de Civitate Dei, satis a nobis est, quantum arbitror, explicatum. Fides autem ista totum hominem immortalem futurum, qui utique constat ex anima et corpore, et ob hoc vere beatum, non argumentatione humana, sed divina auctoritate promittit. Et ideo cum dictum esset in Evangelio, quod Jesus dederit potestatem filios Dei fieri iis qui eum receperunt; et quid sit recepisse eum, breviter fuisset expositum, dicendo, Credentibus in nomine ejus; quoque modo filii Dei fierent, esset adjunctum, Qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt: ne ista hominum quam videmus et gestamus infirmitas tantam excellentiam desperaret, illico annexum est, Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis; ut a contrario suaderetur quod incredibile videbatur. Si enim natura Dei Filius propter filios hominum misericordia factus est hominis filius; hoc est enim, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis hominibus: quanto est credibilius, natura filios hominis gratia Dei filios Dei fieri, et habitare in Deo, in quo solo et de quo solo esse possunt beati participes immortalitatis ejus effecti; propter quod persuadendum Dei Filius particeps nostrae mortalitatis effectus est?
13.10.1
LIBER TERTIUS DECIMUS. Prosequitur de scientia, in qua videlicet, etiam ut a sapientia distinguitur, trinitatem quamdam inquirere libro superiore coepit, qua occasione hic fidem christianam commendans, explicat quomodo credentium sit fides una et communis. Tum beatitudinem omnes velle, nec tamen omnium esse fidem qua ad beatitudinem pervenitur. Hanc autem fidem in Christo esse definitam qui in carne resurrexit a mortuis, nec nisi per illum liberari quemquam a diaboli dominatu per remissionem peccatorum: et fuse ostendit diabolum non potentia, sed justitia vinci a Christo debuisse. Tandem hujus verba fidei dum memoriae mandantur, inesse quamdam in animo trinitatem, quia et in memoria sunt verborum soni, etiam quando homo inde non cogitat; et inde formatur acies recordationis ejus, quando de his cogitat; et demum voluntas recordantis atque cogitantis utrumque conjungit. CAPUT X.
13.10.1
Incarnatione Verbi convenientior non fuit modus alius liberandi hominis a mortalitatis miseria. Merita quae dicuntur nostra, dona sunt Dei. Eos itaque qui dicunt, Itane defuit Deo modus alius quo liberaret homines a miseria mortalitatis hujus, ut unigenitum Filium Deum sibi coaeternum, hominem fieri vellet, induendo humanam animam et carnem, mortalemque factum mortem perpeti? parum est sic refellere, ut istum modum quo nos per Mediatorem Dei et hominum hominem Christum Jesum Deus liberare dignatur, asseramus bonum et divinae congruum dignitati: verum etiam ut ostendamus non alium modum possibilem Deo defuisse, cujus potestati cuncta aequaliter subjacent; sed sanandae nostrae miseriae convenientiorem modum alium non fuisse, nec esse oportuisse. Quid enim tam necessarium fuit ad erigendam spem nostram, mentesque mortalium conditione ipsius mortalitatis abjectas, ab immortalitatis desperatione liberandas, quam ut demonstraretur nobis quanti nos penderet Deus, quantumque diligeret? Quid vero hujus rei tanto isto indicio manifestius atque praeclarius, quam ut Dei Filius immutabiliter bonus, in se manens quod erat, et a nobis pro nobis accipiens quod non erat, praeter suae naturae detrimentum, nostrae dignatus inire consortium, prius sine ullo malo suo merito mala nostra perferret; ac sic jam credentibus quantum nos diligat Deus, et quod desperabamus jam sperantibus, dona in nos sua sine ullis bonis meritis nostris, imo praecedentibus et malis meritis nostris, indebita largitate conferret?
13.10.2
Quia et ea quae dicuntur merita nostra, dona sunt ejus. Ut enim fides per dilectionem operetur, charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis. Tunc est autem datus, quando est Jesus resurrectione clarificatus. Tunc enim eum se missurum esse promisit et misit: quia tunc, sicut de illo scriptum est, et ante praedictum, Ascendit in altum, captivavit captivitatem, dedit dona hominibus. Haec dona sunt merita nostra, quibus ad summum bonum immortalis beatitudinis pervenimus. Commendat autem, inquit Apostolus, charitatem suam Deus in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est. Multo magis justificati nunc in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum. Adhuc addit, et dicit, Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus; multo magis reconciliati, salvi erimus in vita ipsius. Quos peccatores dixit prius, hos posterius inimicos Dei; et quos prius justificatos in sanguine Jesu Christi, eos posterius reconciliatos per mortem Filii Dei; et quos prius salvos ab ira per ipsum, eos postea salvos in vita ipsius. Non ergo ante istam gratiam quoquo modo peccatores, sed in talibus peccatis fuimus, ut inimici essemus Dei. Superius autem idem apostolus nos peccatores et inimicos Dei, duobus identidem nominibus appellavit, uno velut mitissimo, alio plane atrocissimo, dicens, Si enim Christus, cum infirmi essemus adhuc, juxta tempus pro impiis mortuus est. Quos infirmos, eosdem impios nuncupavit. Leve aliquid videtur infirmitas; sed aliquando talis est, ut impietas nominetur. Nisi tamen infirmitas esset, medicum necessarium non haberet: qui est hebraice Jesus, graece Σωτήρ, nostra autem locutione Salvator. Quod verbum latina lingua antea non habebat, sed habere poterat, sicut potuit quando voluit. Haec autem Apostoli sententia praecedens, ubi ait, Adhuc cum infirmi essemus, juxta tempus pro impiis mortuus est, cohaeret his duabus sequentibus, quarum in una dixit peccatores, in alia inimicos Dei, tanquam illis singulis reddiderit singula, peccatores ad infirmos, inimicos Dei referens ad impios.
13.11.1
LIBER TERTIUS DECIMUS. Prosequitur de scientia, in qua videlicet, etiam ut a sapientia distinguitur, trinitatem quamdam inquirere libro superiore coepit, qua occasione hic fidem christianam commendans, explicat quomodo credentium sit fides una et communis. Tum beatitudinem omnes velle, nec tamen omnium esse fidem qua ad beatitudinem pervenitur. Hanc autem fidem in Christo esse definitam qui in carne resurrexit a mortuis, nec nisi per illum liberari quemquam a diaboli dominatu per remissionem peccatorum: et fuse ostendit diabolum non potentia, sed justitia vinci a Christo debuisse. Tandem hujus verba fidei dum memoriae mandantur, inesse quamdam in animo trinitatem, quia et in memoria sunt verborum soni, etiam quando homo inde non cogitat; et inde formatur acies recordationis ejus, quando de his cogitat; et demum voluntas recordantis atque cogitantis utrumque conjungit. CAPUT XI.
13.11.1
Difficultas, quomodo justificati sumus in sanguine Filii Dei. Sed quid est, justificati in sanguine ipsius? Quae vis est sanguinis hujus, obsecro, ut in eo justificentur credentes? Et quid est, reconciliati per mortem Filii ejus? Itane vero, cum irasceretur nobis Deus Pater, vidit mortem Filii sui pro nobis, et placatus est nobis? Numquid ergo Filius ejus usque adeo nobis jam placatus erat, ut pro nobis etiam dignaretur mori: Pater vero usque adeo adhuc irascebatur, ut nisi Filius pro nobis moreretur, non placaretur? Et quid est quod alio loco idem ipse doctor Gentium: Quid, inquit, ergo dicemus ad haec? Si Deus pro nobis, quis contra nos? Qui proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum; quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit? Numquid nisi jam placatus esset Pater, proprio Filio non parcens pro nobis eum traderet? Nonne videtur haec illi velut adversa esse sententia? In illa moritur pro nobis Filius, et reconciliatur nobis Pater per mortem ejus: in hac autem tanquam prior nos dilexerit Pater, ipse propter nos Filio non parcit, ipse pro nobis eum tradit ad mortem. Sed video quod et antea Pater dilexit nos, non solum antequam pro nobis Filius moreretur, sed antequam conderet mundum, ipso teste Apostolo qui dicit: Sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem. Nec Filius Patre sibi non parcente pro nobis velut invitus est traditus, quia et de ipso dictum est, Qui me dilexit, et tradidit semetipsum pro me. Omnia ergo simul et Pater et Filius et amborum Spiritus pariter et concorditer operantur: tamen justificati sumus in Christi sanguine, et reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus; et quomodo id factum sit, ut potero, etiam hic quantum satis videbitur explicabo.
13.12.1
LIBER TERTIUS DECIMUS. Prosequitur de scientia, in qua videlicet, etiam ut a sapientia distinguitur, trinitatem quamdam inquirere libro superiore coepit, qua occasione hic fidem christianam commendans, explicat quomodo credentium sit fides una et communis. Tum beatitudinem omnes velle, nec tamen omnium esse fidem qua ad beatitudinem pervenitur. Hanc autem fidem in Christo esse definitam qui in carne resurrexit a mortuis, nec nisi per illum liberari quemquam a diaboli dominatu per remissionem peccatorum: et fuse ostendit diabolum non potentia, sed justitia vinci a Christo debuisse. Tandem hujus verba fidei dum memoriae mandantur, inesse quamdam in animo trinitatem, quia et in memoria sunt verborum soni, etiam quando homo inde non cogitat; et inde formatur acies recordationis ejus, quando de his cogitat; et demum voluntas recordantis atque cogitantis utrumque conjungit. CAPUT XII.
13.12.1
Omnes propter Adae peccatum traditi in potestatem diaboli. Quadam justitia Dei in potestatem diaboli traditum est genus humanum, peccato primi hominis in omnes utriusque sexus commixtione nascentes originaliter transeunte, et parentum primorum debito universos posteros obligante. Haec traditio prius in Genesi significata est, ubi cum serpenti dictum esset, Terram manducabis; homini dictum est, Terra es, et in terram ibis. Eo quod dictum est, in terram ibis; mors corporis praenuntiata est, quia nec ipsam fuerat experturus, si permansisset ut factus est rectus: quod vero viventi ait, Terra es; ostendit totum hominem in deterius commutatum. Tale est enim, Terra es; quale istud, Non permanebit Spiritus meus in hominibus istis quoniam caro sunt. Tunc ergo demonstravit eum ei traditum, cui dictum fuerat, Terram manducabis. Apostolus autem apertius hoc praedicat, ubi dicit: Et vos cum essetis mortui delictis et peccatis vestris, in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi hujus, secundum principem potestatis aeris, spiritus hujus qui nunc operatur in filiis diffidentiae, in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostrae, facientes voluntates carnis et affectionum: et eramus natura filii irae, sicut et caeteri. Filii diffidentiae sunt infideles; et quis hoc non est antequam fidelis fiat? Quocirca omnes homines ab origine sub principe sunt potestatis aeris, qui operatur in filiis diffidentiae. Et quod dixi, Ab origine, hoc est quod dicit Apostolus, natura et se fuisse sicut caeteros: natura scilicet ut est depravata peccato, non ut recta creata est ab initio. Modus autem iste quo traditus est homo in diaboli potestatem, non ita debet intelligi, tanquam hoc Deus fecerit, aut fieri jusserit: sed quod tantum permiserit, juste tamen. Illo enim deserente peccantem, peccati auctor illico invasit. Nec ita sane Deus deseruit creaturam suam, ut non se illi exhiberet Deum creantem et vivificantem, et inter poenalia mala etiam bona malis multa praestantem. Non enim continuit in ira sua miserationes suas. Nec hominem a lege suae potestatis amisit, quando in diaboli potestate esse permisit: quia nec ipse diabolus a potestate Omnipotentis alienus est, sicut neque a bonitate. Nam et maligni angeli unde qualicumque subsisterent vita, nisi per eum qui vivificat omnia? Si ergo commissio peccatorum per iram Dei justam hominem subdidit diabolo, profecto remissio peccatorum per reconciliationem Dei benignam eruit hominem a diabolo.
13.13.1
LIBER TERTIUS DECIMUS. Prosequitur de scientia, in qua videlicet, etiam ut a sapientia distinguitur, trinitatem quamdam inquirere libro superiore coepit, qua occasione hic fidem christianam commendans, explicat quomodo credentium sit fides una et communis. Tum beatitudinem omnes velle, nec tamen omnium esse fidem qua ad beatitudinem pervenitur. Hanc autem fidem in Christo esse definitam qui in carne resurrexit a mortuis, nec nisi per illum liberari quemquam a diaboli dominatu per remissionem peccatorum: et fuse ostendit diabolum non potentia, sed justitia vinci a Christo debuisse. Tandem hujus verba fidei dum memoriae mandantur, inesse quamdam in animo trinitatem, quia et in memoria sunt verborum soni, etiam quando homo inde non cogitat; et inde formatur acies recordationis ejus, quando de his cogitat; et demum voluntas recordantis atque cogitantis utrumque conjungit. CAPUT XIII.
13.13.1
Non potentia, sed justitia eruendus homo fuit a diaboli potestate. Non autem diabolus potentia Dei, sed justitia superandus fuit. Nam quid Omnipotente potentius? Aut cujus creaturae potestas potestati Creatoris comparari potest? Sed cum diabolus vitio perversitatis suae factus sit amator potentiae, et desertor oppugnatorque justitiae; sic enim et homines eum tanto magis imitantur, quanto magis neglecta, vel etiam perosa justitia, potentiae student, ejusque vel adeptione laetantur, vel inflammantur cupiditate: placuit Deo, ut propter eruendum hominem de diaboli potestate, non potentia diabolus, sed justitia vinceretur; atque ita et homines imitantes Christum, justitia quaererent diabolum vincere, non potentia. Non quod potentia quasi mali aliquid fugienda sit; sed ordo servandus est, quo prior est justitia. Nam quanta potentia potest esse mortalium? Teneant ergo mortales justitiam, potentia immortalibus dabitur. Cui comparata quantalibet eorum hominum qui potentes vocantur in terra, ridicula infirmitas invenitur, et ibi foditur peccatori fovea, ubi videntur mali plurimum posse. Cantat autem justus et dicit: Beatus homo quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum: ut mitiges ei a diebus malignis, donec fodiatur peccatori fovea. Quoniam non repellet Dominus plebem suam, et haereditatem suam non derelinquet: quoadusque justitia convertatur in judicium, et qui habent eam, omnes recto sunt corde. Hoc ergo tempore quo differtur potentia populi Dei, non repellet Dominus plebem suam, et haereditatem suam non derelinquet; quantalibet acerba et indigna ipsa humilis atque infirma patiatur, quoadusque justitia quam nunc habet infirmitas piorum, convertatur in judicium, hoc est, judicandi accipiat potestatem: quod justis in fine servatur, cum praecedentem justitiam ordine suo fuerit potentia subsecuta. Potentia quippe adjuncta justitiae, vel justitia accedens potentiae, judiciariam potestatem facit. Pertinet autem justitia ad voluntatem bonam: unde dictum est ab Angelis nato Christo, Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Potentia vero sequi debet justitiam, non praeire: ideo et in rebus secundis ponitur, id est prosperis: secundae autem a sequendo sunt dictae. Cum enim beatum faciant, sicut superius disputavimus, duae res, bene velle, et posse quod velis, non debet esse illa perversitas, quae in eadem disputatione notata est, ut ex duabus rebus quae faciunt beatum, posse quod velit homo eligat, et velle quod oportet negligat; cum prius debeat habere voluntatem bonam, magnam vero postea potestatem. Bona porro voluntas purganda est a vitiis, a quibus si vincitur homo, ad hoc vincitur ut male velit, et bona jam voluntas ejus quomodo erit? Optandum est itaque ut potestas nunc detur, sed contra vitia, propter quae vincenda potentes nolunt esse homines, et volunt propter vincendos homines; utquid hoc, nisi ut vere victi falso vincant, nec sint veritate, sed opinione victores? Velit homo prudens esse, velit fortis, velit temperans, velit justus, atque ut haec veraciter possit, potentiam plane optet, atque appetat ut potens sit in seipso, et miro modo adversus se ipsum pro se ipso. Caetera vero quae bene vult, et tamen non potest, sicut est immortalitas, et vera ac plena felicitas, desiderare non cesset, et patienter exspectet.
13.14.1
LIBER TERTIUS DECIMUS. Prosequitur de scientia, in qua videlicet, etiam ut a sapientia distinguitur, trinitatem quamdam inquirere libro superiore coepit, qua occasione hic fidem christianam commendans, explicat quomodo credentium sit fides una et communis. Tum beatitudinem omnes velle, nec tamen omnium esse fidem qua ad beatitudinem pervenitur. Hanc autem fidem in Christo esse definitam qui in carne resurrexit a mortuis, nec nisi per illum liberari quemquam a diaboli dominatu per remissionem peccatorum: et fuse ostendit diabolum non potentia, sed justitia vinci a Christo debuisse. Tandem hujus verba fidei dum memoriae mandantur, inesse quamdam in animo trinitatem, quia et in memoria sunt verborum soni, etiam quando homo inde non cogitat; et inde formatur acies recordationis ejus, quando de his cogitat; et demum voluntas recordantis atque cogitantis utrumque conjungit. CAPUT XIV.
13.14.1
Christi mors indebita liberavit obnoxios morti. Quae est igitur justitia, qua victus est diabolus? Quae, nisi justitia Jesu Christi? Et quomodo victus est? Quia cum in eo nihil morte dignum inveniret, occidit eum tamen. Et utique justum est ut debitores quos tenebat, liberi dimittantur, in eum credentes quem sine ullo debito occidit. Hoc est quod justificari dicimur in Christi sanguine. Sic quippe in remissionem peccatorum nostrorum innocens sanguis ille effusus est. Unde se dicit in Psalmis in mortuis liberum. Solus enim a debito mortis liber est mortuus. Hinc et in alio Psalmo dicit, Quae non rapui, tunc exsolvebam: rapinam volens intelligi peccatum, quia usurpatum est contra licitum. Unde per os etiam carnis suae, sicut in Evangelio legitur, dicit, Ecce venit princeps mundi hujus, et in me nihil invenit, id est, nullum peccatum: sed ut sciant omnes, inquit, quia voluntatem Patris mei facio, surgite, eamus hinc. Et pergit inde ad passionem, ut pro debitoribus nobis quod ipse non debebat exsolveret. Numquid isto jure aequissimo diabolus vinceretur, si potentia Christus cum illo agere, non justitia voluisset? Sed postposuit quod potuit, ut prius ageret quod oportuit. Ideo autem illum esse opus erat, et hominem, et Deum. Nisi enim homo esset, non posset occidi: nisi Deus esset, non crederetur noluisse quod potuit, sed non potuisse quod voluit; nec ab eo justitiam potentiae praelatam fuisse, sed ei defuisse potentiam putaremus. Nunc vero humana pro nobis passus est, quia homo erat; sed si noluisset, etiam hoc non pati potuisset, quia et Deus erat. Ideo gratior facta est in humilitate justitia, quia posset si noluisset humilitatem non perpeti tanta in divinitate potentia: ac sic a moriente tam potente, nobis mortalibus impotentibus, et commendata est justitia, et promissa potentia. Horum enim duorum unum fecit moriendo, alterum resurgendo. Quid enim justius, quam usque ad mortem crucis pro justitia pervenire? et quid potentius, quam resurgere a mortuis, et in coelum cum ipsa carne in qua est occisus ascendere? Et justitia ergo prius, et potentia postea diabolum vicit: justitia scilicet, quia nullum peccatum habuit, et ab illo injustissime est occisus; potentia vero, quia revixit mortuus, nunquam postea moriturus. Sed potentia diabolum vicisset, etiamsi ab illo non potuisset occidi: quamvis majoris sit potentiae etiam ipsam mortem vincere resurgendo, quam vitare vivendo. Sed aliud est propter quod justificamur in Christi sanguine, cum per remissionem peccatorum eruimur a diaboli potestate: hoc ad id pertinet, quod a Christo justitia diabolus vincitur, non potentia. Ex infirmitate quippe quam suscepit in carne mortali, non ex immortali potentia crucifixus est Christus: de qua tamen infirmitate ait Apostolus, Quod infirmum est Dei, fortius est hominibus.
13.15.1
LIBER TERTIUS DECIMUS. Prosequitur de scientia, in qua videlicet, etiam ut a sapientia distinguitur, trinitatem quamdam inquirere libro superiore coepit, qua occasione hic fidem christianam commendans, explicat quomodo credentium sit fides una et communis. Tum beatitudinem omnes velle, nec tamen omnium esse fidem qua ad beatitudinem pervenitur. Hanc autem fidem in Christo esse definitam qui in carne resurrexit a mortuis, nec nisi per illum liberari quemquam a diaboli dominatu per remissionem peccatorum: et fuse ostendit diabolum non potentia, sed justitia vinci a Christo debuisse. Tandem hujus verba fidei dum memoriae mandantur, inesse quamdam in animo trinitatem, quia et in memoria sunt verborum soni, etiam quando homo inde non cogitat; et inde formatur acies recordationis ejus, quando de his cogitat; et demum voluntas recordantis atque cogitantis utrumque conjungit. CAPUT XV.
13.15.1
De eodem. Non est itaque difficile videre diabolum victum, quando qui ab illo occisus est resurrexit. Illud est majus, et ad intelligendum profundius, videre diabolum victum, quando sibi vicisse videbatur, id est, quando Christus occisus est. Tunc enim sanguis ille, quoniam ejus erat qui nullum habuit omnino peccatum, ad remissionem nostrorum fusus est peccatorum, ut quia eos diabolus merito tenebat, quos peccati reos conditione mortis obstrinxit, hos per eum merito dimitteret, quem nullius peccati reum immerito poena mortis affecit. Hac justitia victus, et hoc vinculo vinctus est fortis, ut vasa ejus eriperentur, quae apud eum cum ipso et angelis ejus fuerant vasa irae, et in vasa misericordiae verterentur. Haec quippe verba ipsius Domini nostri Jesu Christi de coelo ad se facta, cum primum vocatus est, narrat apostolus Paulus. Nam inter caetera quae audivit, etiam hoc sibi dictum sic loquitur: Ad hoc enim tibi apparui, ut constituam te ministrum et testem eorum quae a me vides, quibus etiam praeeo tibi, liberans te de populo et de gentibus, in quas ego mitto te aperire oculos caecorum, ut avertantur a tenebris, et a potestate satanae ad Deum, ut accipiant remissionem peccatorum, et sortem quae in sanctis, et fidem quae in me est. Unde et exhortans idem apostolus credentes ad gratiarum actionem Deo Patri: Qui eruit nos, inquit, de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii charitatis suae, in quo habemus redemptionem in remissionem peccatorum. In hac redemptione tanquam pretium pro nobis datus est sanguis Christi, quo accepto diabolus non ditatus est, sed ligatus: ut nos ab ejus nexibus solveremur, nec quemquam secum eorum quos Christus ab omni debito liber indebite fuso suo sanguine redemisset, peccatorum retibus involutum traheret ad secundae ac sempiternae mortis exitium; sed hactenus morerentur ad Christi gratiam pertinentes, praecogniti et praedestinati et electi ante constitutionem mundi, quatenus pro illis ipse mortuus est Christus, carnis tantum morte, non spiritus.
13.16.1
LIBER TERTIUS DECIMUS. Prosequitur de scientia, in qua videlicet, etiam ut a sapientia distinguitur, trinitatem quamdam inquirere libro superiore coepit, qua occasione hic fidem christianam commendans, explicat quomodo credentium sit fides una et communis. Tum beatitudinem omnes velle, nec tamen omnium esse fidem qua ad beatitudinem pervenitur. Hanc autem fidem in Christo esse definitam qui in carne resurrexit a mortuis, nec nisi per illum liberari quemquam a diaboli dominatu per remissionem peccatorum: et fuse ostendit diabolum non potentia, sed justitia vinci a Christo debuisse. Tandem hujus verba fidei dum memoriae mandantur, inesse quamdam in animo trinitatem, quia et in memoria sunt verborum soni, etiam quando homo inde non cogitat; et inde formatur acies recordationis ejus, quando de his cogitat; et demum voluntas recordantis atque cogitantis utrumque conjungit. CAPUT XVI.
13.16.1
Reliquiae mortis et saeculi mala cedunt in bonum electis. Quam convenienter electa mors Christi, ut justificaremur in sanguine ipsius. Ira Dei quae sit. Quamvis enim et ipsa mors carnis de peccato primi hominis originaliter venerit, tamen bonus ejus usus gloriosissimos martyres fecit. Et ideo non solum ipsa, sed omnia saeculi hujus mala, dolores laboresque hominum, quanquam de peccatorum, et maxime de peccati originalis meritis veniant, unde facta est et ipsa vita vinculo mortis obstricta, tamen et remissis peccatis remanere debuerunt, cum quibus homo pro veritate certaret, et unde exerceretur virtus fidelium: ut novus homo per testamentum novum, inter mala hujus saeculi novo saeculo praepararetur, miseriam quam meruit vita ista damnata sapienter tolerans, et quia finietur prudenter gratulans; beatitudinem vero quam liberata vita futura sine fine habitura est, fideliter et patienter exspectans. Diabolus enim a dominatu et a cordibus fidelium foras missus, in quorum damnatione atque infidelitate licet damnatus etiam ipse regnabat, tantum pro conditione mortalitatis hujus adversari sinitur, quantum eis expedire novit, de quo sacrae Litterae personant per os apostolicum: Fidelis Deus, qui non permittet vos tentari supra id quod potestis; sed faciet cum tentatione etiam exitum, ut possitis sustinere. Prosunt autem ista mala quae fideles pie perferunt, vel ad emendanda peccata, vel ad exercendam probandamque justitiam, vel ad demonstrandam vitae hujus miseriam, ut illa ubi erit beatitudo vera atque perpetua, et desideretur ardentius, et instantius inquiratur. Sed circa eos ista servantur, de quibus Apostolus dicit: Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt sancti. Quoniam quos ante praescivit, et praedestinavit conformes imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Quos autem praedestinavit, illos et vocavit; et quos vocavit, illos et justificavit; quos autem justificavit, ipsos et glorificavit. Horum praedestinatorum nemo cum diabolo peribit; nemo usque ad mortem sub diaboli potestate remanebit. Deinde sequitur quod jam supra commemoravi: Quid ergo dicemus ad haec? Si Deus pro nobis, quis contra nos? Qui Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum; quomodo non et cum illo omnia nobis donavit.
13.16.2
Cur ergo non fieret mors Christi? Imo cur non praetermissis aliis innumerabilibus modis, quibus ad nos liberandos uti posset Omnipotens, ipsa potissimum eligeretur ut fieret; ubi nec de divinitate ejus aliquid imminutum est aut mutatum, et de humanitate suscepta tantum beneficii collatum est hominibus, ut a Dei Filio sempiterno eodemque hominis filio mors temporalis indebita redderetur, qua eos a sempiterna morte debita liberaret? Peccata nostra diabolus tenebat, et per illa nos merito figebat in morte. Dimisit ea ille qui sua non habebat, et ab illo immerito est perductus ad mortem. Tanti valuit sanguis ille, ut neminem Christo indutum in aeterna morte debita detinere debuerit, qui Christum morte indebita vel ad tempus occidit. Commendat ergo charitatem suam Deus in nobis: quoniam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est. Multo magis justificati nunc in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum. Justificati, inquit, in sanguine ipsius: justificati plane in eo quod a peccatis omnibus liberati; liberati autem a peccatis omnibus, quoniam pro nobis est Dei Filius, qui nullum habebat, occisus. Salvi ergo erimus ab ira per ipsum: ab ira utique Dei, quae nihil est aliud quam justa vindicta. Non enim sicut hominis, animi perturbatio est ira Dei: sed illius ira est, cui dicit alio loco sancta Scriptura, Tu autem, Domine virtutum, cum tranquillitate judicas. Si ergo justa divina vindicta tale nomen accepit, etiam reconciliatio Dei quae recte intelligitur, nisi cum talis ira finitur? Nec inimici eramus Deo, nisi quemadmodum justitiae sunt inimica peccata, quibus remis sis tales inimicitiae finiuntur, et reconciliantur justo quos ipse justificat. Quos tamen etiam inimicos utique dilexit: quandoquidem proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus, cum adhuc inimici essemus, tradidit eum. Recte ergo Apostolus secutus adjunxit, Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus, per quam facta est illa remissio peccatorum; multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius. In vita salvi, qui per mortem reconciliati. Quis enim dubitet daturum amicis vitam suam, pro quibus inimicis dedit mortem suam? Non solum autem, inquit, sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Jesum Christum, per quem nunc reconciliationem accepimus. Non solum, ait, salvi erimus, sed et gloriamur: nec in nobis, sed in Deo; nec per nos, sed per Dominum nostrum Jesum Christum, per quem nunc reconciliationem accepimus, secundum ea quae superius disputata sunt. Deinde subjungit Apostolus, Propter hoc sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt: et caetera, in quibus prolixius de duobus hominibus disputat; uno eodemque primo Adam, per cujus peccatum et mortem tanquam haereditariis malis posteri ejus obligati sumus; altero autem secundo Adam, qui non homo tantum, sed etiam Deus est, quo pro nobis solvente quod non debebat, a debitis et paternis et propriis liberati sumus. Proinde quoniam propter unum illum tenebat diabolus omnes per ejus vitiatam carnalem concupiscentiam generatos, justum est ut propter hunc unum dimittat omnes per ipsius immaculatam gratiam spiritualem regeneratos.
13.17.1
LIBER TERTIUS DECIMUS. Prosequitur de scientia, in qua videlicet, etiam ut a sapientia distinguitur, trinitatem quamdam inquirere libro superiore coepit, qua occasione hic fidem christianam commendans, explicat quomodo credentium sit fides una et communis. Tum beatitudinem omnes velle, nec tamen omnium esse fidem qua ad beatitudinem pervenitur. Hanc autem fidem in Christo esse definitam qui in carne resurrexit a mortuis, nec nisi per illum liberari quemquam a diaboli dominatu per remissionem peccatorum: et fuse ostendit diabolum non potentia, sed justitia vinci a Christo debuisse. Tandem hujus verba fidei dum memoriae mandantur, inesse quamdam in animo trinitatem, quia et in memoria sunt verborum soni, etiam quando homo inde non cogitat; et inde formatur acies recordationis ejus, quando de his cogitat; et demum voluntas recordantis atque cogitantis utrumque conjungit. CAPUT XVII.
13.17.1
Alia incarnationis commoda. Sunt et alia multa quae in Christi incarnatione, quae superbis displicet, salubriter intuenda atque cogitanda sunt. Quorum est unum, quod demonstratum est homini, quem locum haberet in rebus quas condidit Deus: quandoquidem sic Deo conjungi potuit humana natura, ut ex duabus substantiis fieret una persona, ac per hoc jam ex tribus, Deo, anima et carne: ut superbi illi maligni spiritus, qui se ad decipiendum quasi ad adjuvandum medios interponunt, non ideo se audeant homini praeponere, quia non habent carnem; et maxime quia et mori in eadem carne dignatus est Filius Dei, ne ideo illi tanquam deos se coli persuadeant, quia videntur esse immortales. Deinde, ut gratia Dei nobis sine ullis praecedentibus meritis in homine Christo commendaretur: quia nec ipse ut tanta unitate Deo vero conjunctus una cum illo persona Filius Dei fieret, ullis est praecedentibus meritis assecutus; sed ex quo homo esse coepit, ex illo est et Deus: unde dictum est, Verbum caro factum est. Etiam illud est, ut superbia hominis quae maxime impedimento est ne inhaereatur Deo, per tantam Dei humilitatem redargui posset atque sanari. Discit quoque homo quam longe recesserit a Deo, et quid illi valeat ad medicinalem dolorem, quando per talem Mediatorem redit, qui hominibus et Deus divinitate subvenit, et homo infirmitate convenit. Quod autem majus obedientiae nobis praeberetur exemplum, qui per inobedientiam perieramus, quam Deo Patri Deus Filius obediens usque ad mortem crucis? Quid, praemium ipsius obedientiae ubi ostenderetur melius, quam in carne tanti Mediatoris, quae ad vitam resurrexit aeternam? Pertinebat etiam ad justitiam bonitatemque Creatoris, ut per eamdem rationalem creaturam superaretur diabolus, quam se superasse gaudebat, et de ipso genere venientem, quod genus origine vitiata per unum tenebat universum.
13.18.1
LIBER TERTIUS DECIMUS. Prosequitur de scientia, in qua videlicet, etiam ut a sapientia distinguitur, trinitatem quamdam inquirere libro superiore coepit, qua occasione hic fidem christianam commendans, explicat quomodo credentium sit fides una et communis. Tum beatitudinem omnes velle, nec tamen omnium esse fidem qua ad beatitudinem pervenitur. Hanc autem fidem in Christo esse definitam qui in carne resurrexit a mortuis, nec nisi per illum liberari quemquam a diaboli dominatu per remissionem peccatorum: et fuse ostendit diabolum non potentia, sed justitia vinci a Christo debuisse. Tandem hujus verba fidei dum memoriae mandantur, inesse quamdam in animo trinitatem, quia et in memoria sunt verborum soni, etiam quando homo inde non cogitat; et inde formatur acies recordationis ejus, quando de his cogitat; et demum voluntas recordantis atque cogitantis utrumque conjungit. CAPUT XVIII.
13.18.1
Cur Filius Dei hominem suscepit de genere Adae, et ex virgine. Poterat enim utique Deus hominem aliunde suscipere, in quo esset mediator Dei et hominum, non de genere illius Adam, qui peccato suo genus obligavit humanum; sicut ipsum quem primum creavit, non de genere creavit alicujus. Poterat ergo vel sic, vel alio quo vellet modo creare unum alium de quo vinceretur victor prioris: sed melius judicavit, et de ipso quod victum fuerat genere assumere hominem Deus, per quem generis humani vinceret inimicum; et tamen ex virgine, cujus conceptum spiritus, non caro: fides, non libido praevenit. Nec interfuit carnis concupiscentia, per quam seminantur et concipiuntur caeteri, qui trahunt originale peccatum: sed ea penitus remotissima, credendo, non concumbendo sancta est fecundata virginitas; ut illud quod nascebatur ex propagine primi hominis, tantummodo generis, non etiam criminis originem duceret. Nascebatur namque non transgressionis contagione vitiata natura, sed omnium talium vitiorum sola medicina. Nascebatur homo, inquam, nullum habens, nullum habiturus omnino peccatum, per quem renascerentur liberandi a peccato, qui nasci non possent sine peccato. Quamvis enim carnali concupiscentia, quae inest genitalibus membris, bene utatur castitas conjugalis; habet tamen motus non voluntarios, quibus ostendit vel nullam se in paradiso ante peccatum esse potuisse, vel non talem fuisse si fuit, ut aliquando resisteret voluntati. Nunc autem illam talem esse sentimus, ut repugnans legi mentis, etiam si nulla est causa generandi, stimulos ingerat coeundi: ubi si ei ceditur, peccando satietur; si non ceditur, dissentiendo frenetur: quae duo aliena fuisse a paradiso ante peccatum, dubitare quis possit? Nam neque illa honestas faciebat aliquid indecorum, nec illa felicitas patiebatur aliquid impacatum. Oportebat itaque ut ista carnalis concupiscentia nulla ibi esset omnino, quando concipiebatur virginis partus, in quo nihil dignum morte fuerat inventurus, et eum tamen occisurus auctor mortis, auctoris vitae morte vincendus: victor primi Adam et tenens genus humanum, victus a secundo Adam et amittens genus christianum, liberatum ex humano genere ab humano crimine, per eum qui non erat in crimine, quamvis esset ex genere; ut deceptor ille ab eo vinceretur genere, quod vicerat crimine. Et hoc ita gestum est, ut homo non extollatur; sed qui gloriatur, in Domino glorietur. Qui enim victus est, homo tantum erat; et ideo victus est, quia superbe deus esse cupiebat: qui autem vicit, et homo erat et Deus; et ideo sic vicit natus ex virgine, quia Deus humiliter, non quomodo alios sanctos, regebat illum hominem, sed gerebat. Haec tanta Dei dona, et si qua alia sunt, quae de hac re nobis et quaerere nunc et disserere longum est, nisi Verbum caro fieret, nulla essent.
13.19.1
LIBER TERTIUS DECIMUS. Prosequitur de scientia, in qua videlicet, etiam ut a sapientia distinguitur, trinitatem quamdam inquirere libro superiore coepit, qua occasione hic fidem christianam commendans, explicat quomodo credentium sit fides una et communis. Tum beatitudinem omnes velle, nec tamen omnium esse fidem qua ad beatitudinem pervenitur. Hanc autem fidem in Christo esse definitam qui in carne resurrexit a mortuis, nec nisi per illum liberari quemquam a diaboli dominatu per remissionem peccatorum: et fuse ostendit diabolum non potentia, sed justitia vinci a Christo debuisse. Tandem hujus verba fidei dum memoriae mandantur, inesse quamdam in animo trinitatem, quia et in memoria sunt verborum soni, etiam quando homo inde non cogitat; et inde formatur acies recordationis ejus, quando de his cogitat; et demum voluntas recordantis atque cogitantis utrumque conjungit. CAPUT XIX.
13.19.1
Quid ad scientiam, quid ad sapientiam pertineat in Verbo incarnato. Haec autem omnia quae pro nobis Verbum caro factum temporaliter et localiter fecit et pertulit, secundum distinctionem quam demonstrare suscepimus, ad scientiam pertinent, non ad sapientiam. Quod autem Verbum est sine tempore et sine loco, est Patri coaeternum et ubique totum; de quo si quisquam potest, quantum potest, veracem proferre sermonem, sermo ille erit sapientiae: ac per hoc Verbum caro factum, quod est Christus Jesus, et sapientiae thesauros habet et scientiae. Nam scribens Apostolus ad Colossenses: Volo enim vos scire, inquit, quantum certamen habeam pro vobis, et pro iis qui sunt Laodiciae, et quicumque non viderunt faciem meam in carne; ut consolentur corda eorum, copulati in charitate et in omnibus divitiis plenitudinis intellectus, ad cognoscendum mysterium Dei, quod est Christus Jesus, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi. Quatenus noverat Apostolus thesauros istos, quantum eorum penetraverat, et in eis ad quanta pervenerat, quis potest nosse? Ego tamen secundum id quod scriptum est, Unicuique autem nostrum datur manifestatio Spiritus ad utilitatem: alii quidem datur per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, si ita inter se distant haec duo, ut sapientia divinis, scientia humanis attributa sit rebus, utrumque agnosco in Christo, et mecum omnis ejus fidelis. Et cum lego, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis; in Verbo intelligo verum Dei Filium, in carne agnosco verum hominis filium, et utrumque simul in unam personam Dei et hominis ineffabili gratiae largitate conjunctum. Propter quod sequitur et dicit, Et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis. Si gratiam referamus ad scientiam, veritatem ad sapientiam, puto nos ab illa duarum istarum rerum distinctione, quam commendavimus, non abhorrere. In rebus enim per tempus ortis, illa summa gratia est, quod homo in unitate personae conjunctus est Deo: in rebus vero aeternis summa veritas recte tribuitur Dei Verbo. Quod vero idem ipse est Unigenitus a Patre plenus gratiae et veritatis, id actum est ut idem ipse sit in rebus pro nobis temporaliter gestis, cui per eamdem fidem mundamur, ut eum stabiliter contemplemur in rebus aeternis. Illi autem praecipui gentium philosophi, qui invisibilia Dei, per ea quae facta sunt, intellecta conspicere potuerunt, tamen quia sine Mediatore, id est, sine homine Christo philosophati sunt, quem nec venturum Prophetis, nec venisse Apostolis crediderunt, veritatem detinuerunt, sicut de illis dictum est, in iniquitate. Non potuerunt enim in his rerum infimis constituti, nisi quaerere aliqua media per quae ad illa quae intellexerant sublimia pervenirent: atque ita in deceptores daemones inciderunt, per quos factum est ut immutarent gloriam incorruptibilis Dei, in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentium. In talibus enim formis etiam idola instituerunt, sive coluerunt. Scientia ergo nostra Christus est, sapientia quoque nostra idem Christus est. Ipse nobis fidem de rebus temporalibus inserit, ipse de sempiternis exhibet veritatem. Per ipsum pergimus ad ipsum, tendimus per scientiam ad sapientiam: ab uno tamen eodemque Christo non recedimus, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi. Sed nunc de scientia loquimur, post de sapientia, quantum ipse donaverit, locuturi. Nec ista duo sic accipiamus, quasi non liceat dicere, vel istam sapientiam quae in rebus humanis est, vel illam scientiam quae in divinis. Loquendi enim latiore consuetudine, utraque sapientia, utraque scientia dici potest. Nullo modo tamen scriptum esset apud Apostolum, Alii datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae; nisi et proprie singulis nominibus haec singula vocarentur, de quorum distinctione nunc agimus.
13.20.1
LIBER TERTIUS DECIMUS. Prosequitur de scientia, in qua videlicet, etiam ut a sapientia distinguitur, trinitatem quamdam inquirere libro superiore coepit, qua occasione hic fidem christianam commendans, explicat quomodo credentium sit fides una et communis. Tum beatitudinem omnes velle, nec tamen omnium esse fidem qua ad beatitudinem pervenitur. Hanc autem fidem in Christo esse definitam qui in carne resurrexit a mortuis, nec nisi per illum liberari quemquam a diaboli dominatu per remissionem peccatorum: et fuse ostendit diabolum non potentia, sed justitia vinci a Christo debuisse. Tandem hujus verba fidei dum memoriae mandantur, inesse quamdam in animo trinitatem, quia et in memoria sunt verborum soni, etiam quando homo inde non cogitat; et inde formatur acies recordationis ejus, quando de his cogitat; et demum voluntas recordantis atque cogitantis utrumque conjungit. CAPUT XX.
13.20.1
Quid actum in hoc libro. Quomodo gradatim perventum est ad trinitatem quamdam quae in scientia activa et vera fide reperitur. Jam itaque videamus quid sermo iste prolixus effecerit, quid collegerit, quo pervenerit. Beatos esse se velle, omnium hominum est: nec tamen omnium est fides, qua cor mundante ad beatitudinem pervenitur. Ita fit ut per istam quam non omnes volunt, ad illam tendendum sit quam nemo potest esse qui nolit. Beatos esse se velle, omnes in corde suo vident, tantaque est in hac re naturae humanae conspiratio, ut non fallatur homo qui hoc ex animo suo de animo conjicit alieno; denique omnes id velle nos novimus. Multi vero immortales se esse posse desperant, cum id quod omnes volunt, id est beatus, nullus esse aliter possit: volunt tamen etiam immortales esse, si possent: sed non credendo quod possint, non ita vivunt ut possint. Necessaria ergo est fides ut beatitudinem consequamur, omnibus humanae naturae bonis, id est, et animi et corporis. Hanc autem fidem in Christo esse definitam, qui in carne resurrexit a mortuis, non moriturus ulterius: nec nisi per illum quemquam liberari a diaboli dominatu, per remissionem peccatorum: in cujus diaboli partibus necesse est miseram esse vitam, eamdemque perpetuam, quae mors est potius dicenda quam vita, eadem fides habet. De qua et in hoc libro, sicut potui, pro spatio temporis disputavi, cum jam et in quarto libro hujus operis multa de hac re dixerim; sed ibi propter aliud, hic propter aliud: ibi scilicet ut ostenderem cur et quomodo Christus in plenitudine temporis a Patre sit missus, propter eos qui dicunt, eum qui misit, et eum qui missus est, aequales natura esse non posse; hic autem, ad distinguendam activam scientiam a contemplativa sapientia.
13.20.2
Placuit quippe velut gradatim ascendentibus in utraque requirere apud interiorem hominem quamdam sui cujusque generis trinitatem, sicut prius apud exteriorem quaesivimus; ut ad illam Trinitatem quae Deus est, pro nostro modulo, si tamen vel hoc possumus, saltem in aenigmate et per speculum contuendam exercitatiore in his inferioribus rebus mente veniamus. Hujus igitur verba fidei quisquis in solis vocibus memoriae commendaverit, nesciens quid significent; sicut solent qui graece nesciunt, graeca verba tenere memoriter, vel latina similiter, vel cujusque alterius linguae, qui ejus ignari sunt: nonne habet quamdam in suo animo trinitatem, quia et in memoria sunt illi verborum soni, etiam quando inde non cogitat; et inde formatur acies recordationis ejus, quando de his cogitat; et voluntas recordantis atque cogitantis utrumque conjungit? Nullo modo tamen dixerimus istum, cum hoc agit, secundum trinitatem interioris hominis agere, sed potius exterioris: quia id solum meminit, et quando vult, quantum vult intuetur, quod ad sensum corporis pertinet, qui vocatur auditus, nec aliud quam corporalium rerum, id est sonorum, tali cogitatione imagines versat. Si autem quod verba illa significant, teneat et recolat; jam quidem aliquid interioris hominis agit: sed nondum dicendus vel putandus est vivere secundum interioris hominis trinitatem, si ea non diligat quae ibi praedicantur, praecipiuntur, promittuntur. Potest enim etiam ad hoc tenere atque cogitare, ut falsa esse existimans, conetur etiam redarguere. Voluntas ergo illa, quae ibi conjungit ea quae memoria tenebantur, et ea quae inde in acie cogitationis impressa sunt, implet quidem aliquam trinitatem, cum ipsa sit tertia: sed non secundum eam vivitur, quando illa quae cogitantur velut falsa non placent. Cum autem vera esse creduntur, et quae ibi diligenda sunt diliguntur, jam secundum trinitatem interioris hominis vivitur: secundum hoc enim vivit quisque quod diligit. Quomodo autem diligantur quae nesciuntur, sed tantum creduntur? Jam quaestio ista tractata est in superioribus libris, et inventum neminem diligere quod penitus ignorat; ex iis autem quae nota sunt diligi, quando diligi dicuntur ignota. Nunc librum istum ita claudimus, ut admoneamus quod justus ex fide vivit: quae fides per dilectionem operatur, ita ut virtutes quoque ipsae quibus prudenter, fortiter, temperanter, justeque vivitur, omnes ad eamdem referantur fidem: non enim aliter poterunt verae esse virtutes. Quae tamen in hac vita non valent tantum, ut aliquando non sit hic necessaria qualiumcumque remissio peccatorum; quae non fit nisi per eum qui sanguine suo vicit principem peccatorum. Ex hac fide et tali vita quaecumque notiones sunt in animo fidelis hominis, cum memoria continentur, et recordatione inspiciuntur, et voluntati placent, reddunt quamdam sui generis trinitatem. Sed imago Dei, de qua in ejus adjutorio post loquemur, nondum in ipsa est: quod tunc melius apparebit, cum demonstratum fuerit ubi sit: quod in futuro volumine lector exspectet.

Intertext edge

Open linked passage

Note