De Trinitate
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo">
—
⋯
Original / primary: 7441 Detri5
15.1.1
LIBER QUINTUS DECIMUS. Principio, quid in singulis quatuordecim superioribus libris dictum sit, exponit breviter ac summatim, eoque demum pervenisse disputationem docet, ut Trinitas quae Deus est, jam in ipsis rebus aeternis, incorporalibus et immutabilibus, in quarum perfecta contemplatione nobis beata vita promittitur, inquiratur. Hanc vero Trinitatem ostendit hic videri a nobis tanquam per speculum et in aenigmate, dum videtur per imaginem Dei, quod nos sumus, ut in similitudine obscura et ad perspiciendum difficili. Sic et ex verbo mentis nostrae Verbi divini generationem, nonnisi difficulter, propter eam quae inter utrumque verbum interesse observatur disparitas quam maxima; et ex dilectione quae a voluntate adjungitur, Spiritus sancti processionem conjici utcumque et explicari posse demonstrat. CAPUT PRIMUM.
15.1.1
Supra mentem Deus. Volentes in rebus quae factae sunt ad cognoscendum eum a quo factae sunt, exercere lectorem, jam pervenimus ad ejus imaginem, quod est homo, in eo quo caeteris animalibus antecellit, id est ratione vel intelligentia, et quidquid aliud de anima rationali vel intellectuali dici potest, quod pertineat ad eam rem quae mens vocatur vel animus. Quo nomine nonnulli auctores linguae latinae, id quod excellit in homine, et non est in pecore, ab anima quae inest et pecori, suo quodam loquendi more distinguunt. Supra hanc ergo naturam, si quaerimus aliquid, et verum quaerimus, Deus est, natura scilicet non creata, sed creatrix. Quae utrum sit Trinitas, non solum credentibus, divinae Scripturae auctoritate; verum etiam intelligentibus, aliqua, si possumus, ratione jam demonstrare debemus. Cur autem, Si possumus dixerim, res ipsa cum quaeri disputando coeperit, melius indicabit.
15.2.1
LIBER QUINTUS DECIMUS. Principio, quid in singulis quatuordecim superioribus libris dictum sit, exponit breviter ac summatim, eoque demum pervenisse disputationem docet, ut Trinitas quae Deus est, jam in ipsis rebus aeternis, incorporalibus et immutabilibus, in quarum perfecta contemplatione nobis beata vita promittitur, inquiratur. Hanc vero Trinitatem ostendit hic videri a nobis tanquam per speculum et in aenigmate, dum videtur per imaginem Dei, quod nos sumus, ut in similitudine obscura et ad perspiciendum difficili. Sic et ex verbo mentis nostrae Verbi divini generationem, nonnisi difficulter, propter eam quae inter utrumque verbum interesse observatur disparitas quam maxima; et ex dilectione quae a voluntate adjungitur, Spiritus sancti processionem conjici utcumque et explicari posse demonstrat. CAPUT II.
15.2.1
2. Deus incomprehensibilis semper quaerendus. Trinitatis vestigia non frustra quaesita in creatura. Deus quippe ipse quem quaerimus adjuvabit, ut spero, ne sit infructuosus labor noster, et intelligamus quemadmodum dictum sit in Psalmo sacro: Laetetur cor quaerentium Dominum: quaerite Dominum, et confirmamini; quaerite faciem ejus semper. Videtur enim, quod semper quaeritur, nunquam inveniri: et quomodo jam laetabitur, et non potius contristabitur cor quaerentium, si non potuerint invenire quod quaerunt? Non enim ait, Laetetur cor invenientium; sed, quaerentium Dominum. Et tamen Dominum Deum inveniri posse dum quaeritur, testatur Isaias propheta, dum dicit: Quaerite Dominum, et mox ut inveneritis, invocate eum: et cum appropinquaverit vobis, derelinquat impius vias suas, et vir iniquus cogitationes suas. Si ergo quaesitus inveniri potest, cur dictum est, Quaerite faciem ejus semper? An et inventus forte quaerendus est? Sic enim sunt incomprehensibilia requirenda, ne se existimet nihil invenisse, qui quam sit incomprehensibile quod quaerebat, potuerit invenire. Cur ergo sic quaerit, si incomprehensible comprehendit esse quod quaerit, nisi quia cessandum non est, quamdiu in ipsa incomprehensibilium rerum inquisitione proficitur, et melior meliorque fit quaerens tam magnum bonum, quod et inveniendum quaeritur, et quaerendum invenitur? Nam et quaeritur ut inveniatur dulcius, et invenitur ut quaeratur avidius. Secundum hoc accipi potest, quod dictum est in libro Ecclesiastico dicere sapientiam: Qui me manducant, adhuc esurient; et qui bibunt me, adhuc sitient. Manducant enim et bibunt, quia inveniunt; et quia esuriunt ac sitiunt, adhuc quaerunt. Fides quaerit, intellectus invenit: propter quod ait propheta, Nisi credideritis, non intelligetis. Et rursus intellectus eum quem invenit adhuc quaerit: Deus enim respexit super filios hominum, sicut in Psalmo sacro canitur, ut videret si est intelligens, aut requirens Deum. Ad hoc ergo debet homo esse intelligens, ut requirat Deum.
15.2.1
Satis itaque remorati fuerimus in iis quae Deus fecit, ut per ea cognosceretur ipse qui fecit: Invisibilia enim ejus, a creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. Unde arguuntur in libro Sapientiae, qui de iis quae videntur bona, non potuerunt scire eum qui est, neque operibus attendentes agnoverunt artificem; sed aut ignem, aut spiritum, aut citatum aerem, aut gyrum stellarum, aut violentiam aquarum, aut luminaria coeli, rectores orbis terrarum deos putaverunt: quorum quidem si specie delectati haec deos putaverunt, sciant quanto Dominator eorum melior est. Speciei enim generator ea creavit. Aut si virtutem et operationem eorum mirati sunt, intelligant ab his quanto qui haec constituit fortior est. A magnitudine enim speciei et creaturae cognoscibiliter poterat horum Creator videri. Haec de libro Sapientiae propterea posui, ne me fidelium quispiam frustra et inaniter existimet in creatura prius per quasdam sui generis trinitates quodam modo gradatim, donec ad mentem hominis pervenirem, quaesisse indicia summae illius Trinitatis, quam quaerimus cum Deum quaerimus.
15.3.1
LIBER QUINTUS DECIMUS. Principio, quid in singulis quatuordecim superioribus libris dictum sit, exponit breviter ac summatim, eoque demum pervenisse disputationem docet, ut Trinitas quae Deus est, jam in ipsis rebus aeternis, incorporalibus et immutabilibus, in quarum perfecta contemplatione nobis beata vita promittitur, inquiratur. Hanc vero Trinitatem ostendit hic videri a nobis tanquam per speculum et in aenigmate, dum videtur per imaginem Dei, quod nos sumus, ut in similitudine obscura et ad perspiciendum difficili. Sic et ex verbo mentis nostrae Verbi divini generationem, nonnisi difficulter, propter eam quae inter utrumque verbum interesse observatur disparitas quam maxima; et ex dilectione quae a voluntate adjungitur, Spiritus sancti processionem conjici utcumque et explicari posse demonstrat. CAPUT III.
15.3.1
Omnium superiorum librorum breviarium. Sed quoniam disserendi et ratiocinandi necessitas per quatuordecim libros multa nos dicere compulit, quae cuncta simul aspicere non valemus, ut ad id quod apprehendere volumus, ea celeri cogitatione referamus; faciam quantum Domino adjuvante potuero, ut quidquid in singulis voluminibus ad cognitionem disputatione perduxi, remota disputatione breviter congeram, et tanquam sub uno mentis aspectu, non quemadmodum res quaeque persuasit, sed ipsa quae persuasa sunt ponam: ne tam longe sint a praecedentibus consequentia, ut oblivionem praecedentium faciat inspectio consequentium; aut certe si fecerit, cito possit quod exciderit relegendo recolligi.
15.3.2
In primo libro secundum Scripturas sacras unitas et aequalitas summae illius Trinitatis ostenditur. In secundo et tertio et quarto, eadem: sed de Filii missione et Spiritus sancti diligenter quaestio pertractata tres libros fecit; demonstratumque est non ideo minorem mittente qui missus est, quia ille misit, hic missus est, cum Trinitas quae per omnia aequalis est, pariter quoque in sua natura immutabilis et invisibilis et ubique praesens inseparabiliter operetur. In quinto, propter eos quibus ideo videtur non eamdem Patris et Filii esse substantiam, quia omne quod de Deo dicitur, secundum substantiam dici putant, et propterea gignere et gigni, vel genitum esse et ingenitum, quoniam diversa sunt, contendunt substantias esse diversas, demonstratur non omne quod de Deo dicitur secundum substantiam dici, sicut secundum substantiam dicitur bonus et magnus, et si quid aliud ad se dicitur; sed dici etiam relative, id est non ad se, sed ad aliquid quod ipse non est; sicut Pater ad Filium dicitur, vel Dominus ad creaturam sibi servientem: ubi si quid relative, id est ad aliquid quod ipse non est, etiam ex tempore dicitur, sicuti est, Domine, refugium factus es nobis, nihil ei accidere quo mutetur, sed omnino ipsum in natura vel essentia sua immutabilem permanere. In sexto, quomodo dictus sit Christus ore apostolico, Dei virtus et Dei sapientia, sic disputatur, ut differatur eadem quaestio diligentius retractanda: utrum a quo est genitus Christus, non sit ipse sapientia, sed tantum sapientiae suae pater, an sapientia sapientiam genuerit. Sed quodlibet horum esset, etiam in hoc libro apparuit Trinitatis aequalitas, et non Deus triplex, sed Trinitas: nec quasi aliquid duplum esse Patrem et Filium ad simplum Spiritum sanctum; ubi nec tria plus aliquid sunt quam unum horum. Disputatum est etiam quomodo possit intelligi quod ait Hilarius episcopus: Aeternitas in Patre, species in Imagine, usus in Munere. In septimo, quaestio quae dilata fuerat, explicatur, ita ut Deus qui genuit Filium, non solum sit Pater virtutis et sapientiae suae, sed etiam ipse virtus atque sapientia; sic et Spiritus sanctus: nec tamen simul tres sint virtutes aut tres sapientiae, sed una virtus et una sapientia, sicut unus Deus et una essentia. Deinde quaesitum est, quomodo dicantur una essentia, tres personae, vel a quibusdam Graecis una essentia, tres substantiae: et inventum est elocutionis necessitate dici, ut aliquo uno nomine enuntiarentur, cum quaeritur quid tres sint, quos tres esse veraciter confitemur, Patrem scilicet, et Filium, et Spiritum sanctum. In octavo, ratione etiam reddita intelligentibus clarum est, in substantia veritatis non solum Patrem Filio non esse majorem, sed nec ambos simul aliquid majus esse quam solum Spiritum sanctum, aut quoslibet duos in eadem Trinitate majus esse aliquid quam unum, aut omnes simul tres majus aliquid esse quam singulos. Deinde per veritatem quae intellecta conspicitur, et per bonum summum a quo est omne bonum, et per justitiam propter quam diligitur animus justus ab animo etiam nondum justo, ut natura non solum incorporalis, verum etiam incommutabilis quod est Deus, quantum fieri potest, intelligeretur admonui: et per charitatem, quae in Scripturis sanctis Deus dicta est, per quam coepit utcumque etiam Trinitas intelligentibus apparere, sicut sunt amans, et quod amatur, et amor. In nono, ad imaginem Dei, quod est homo secundum mentem, pervenit disputatio: et in ea quaedam trinitas invenitur, id est, mens, et notitia qua se novit, et amor quo se notitiamque suam diligit; et haec tria aequalia inter se, et unius ostenduntur esse essentiae. In decimo hoc idem diligentius subtiliusque tractatum est, atque ad id perductum, ut inveniretur in mente evidentior trinitas ejus, in memoria scilicet et intelligentia et voluntate. Sed quoniam et hoc compertum est, quod mens nunquam esse ita potuerit, ut non sui meminisset, non se intelligeret, et diligeret, quamvis non semper se cogitaret, cum autem cogitaret, non se a corporalibus rebus eadem cogitatione discerneret; dilata est de Trinitate, cujus haec imago est, disputatio, ut in ipsis etiam corporalibus visis inveniretur trinitas, et distinctius in ea lectoris exerceretur intentio. In undecimo ergo electus est sensus oculorum, in quo id quod inventum esset, etiam in caeteris quatuor sensibus corporis et non dictum posset agnosci: atque ita exterioris hominis trinitas, primo in iis quae cernuntur extrinsecus, ex corpore scilicet quod videtur, et forma quae inde in acie cernentis imprimitur, et utrumque copulantis intentione voluntatis, apparuit. Sed haec tria non inter se aequalia, nec unius esse substantiae claruerunt. Deinde in ipso animo, ab iis quae extrinsecus sensa sunt velut introducta inventa est altera trinitas, ubi apparerent eadem tria unius esse substantiae, imaginatio corporis quae in memoria est, et inde informatio cum ad eam convertitur acies cogitantis, et utrumque conjungens intentio voluntatis. Sed ideo ista trinitas ad exteriorem hominem reperta est pertinere, quia de corporibus illata est quae sentiuntur extrinsecus. In duodecimo discernenda visa est sapientia ab scientia, et in ea quae proprie scientia nuncupatur, quia inferior est, prius quaedam sui generis trinitas inquirenda: quae licet ad interiorem hominem jam pertineat, nondum tamen imago Dei vel appellanda sit vel putanda. Et hoc agitur in tertio decimo libro per commendationem fidei christianae. In quarto decimo autem de sapientia hominis vera, id est, Dei munere in ejus ipsius Dei participatione donata, quae ab scientia distincta est, disputatur: et eo pervenit disputatio, ut trinitas appareat in imagine Dei, quod est homo secundum mentem, quae renovatur in agnitione Dei secundum imaginem ejus qui creavit hominem ad imaginem suam, et sic percipit sapientiam ubi contemplatio est aeternorum.
15.4.1
LIBER QUINTUS DECIMUS. Principio, quid in singulis quatuordecim superioribus libris dictum sit, exponit breviter ac summatim, eoque demum pervenisse disputationem docet, ut Trinitas quae Deus est, jam in ipsis rebus aeternis, incorporalibus et immutabilibus, in quarum perfecta contemplatione nobis beata vita promittitur, inquiratur. Hanc vero Trinitatem ostendit hic videri a nobis tanquam per speculum et in aenigmate, dum videtur per imaginem Dei, quod nos sumus, ut in similitudine obscura et ad perspiciendum difficili. Sic et ex verbo mentis nostrae Verbi divini generationem, nonnisi difficulter, propter eam quae inter utrumque verbum interesse observatur disparitas quam maxima; et ex dilectione quae a voluntate adjungitur, Spiritus sancti processionem conjici utcumque et explicari posse demonstrat. CAPUT IV.
15.4.1
Quid universa natura nos de Deo doceat. Jam ergo in ipsis rebus aeternis, incorporalibus et incommutabilibus, in quarum perfecta contemplatione nobis beata, quae nonnisi aeterna est, vita promittitur, Trinitatem quae Deus est inquiramus. Neque enim divinorum Librorum tantummodo auctoritas esse Deum praedicat, sed omnis quae nos circumstat, ad quam nos etiam pertinemus, universa ipsa rerum natura proclamat, habere se praestantissimum Conditorem, qui nobis mentem rationemque naturalem dedit, qua viventia non viventibus, sensu praedita non sentientibus, intelligentia non intelligentibus, immortalia mortalibus, impotentibus potentia, injustis justa, speciosa deformibus, bona malis, incorruptibilia corruptibilibus, immutabilia mutabilibus, invisibilia visibilibus, incorporalia corporalibus, beata miseris praeferenda videamus. Ac per hoc quoniam rebus creatis Creatorem sine dubitatione praeponimus, oportet ut eum et summe vivere, et cuncta sentire atque intelligere; et mori, corrumpi, mutarique non posse; nec corpus esse, sed spiritum omnium potentissimum, justissimum, speciosissimum, optimum, beatissimum fateamur.
15.5.1
LIBER QUINTUS DECIMUS. Principio, quid in singulis quatuordecim superioribus libris dictum sit, exponit breviter ac summatim, eoque demum pervenisse disputationem docet, ut Trinitas quae Deus est, jam in ipsis rebus aeternis, incorporalibus et immutabilibus, in quarum perfecta contemplatione nobis beata vita promittitur, inquiratur. Hanc vero Trinitatem ostendit hic videri a nobis tanquam per speculum et in aenigmate, dum videtur per imaginem Dei, quod nos sumus, ut in similitudine obscura et ad perspiciendum difficili. Sic et ex verbo mentis nostrae Verbi divini generationem, nonnisi difficulter, propter eam quae inter utrumque verbum interesse observatur disparitas quam maxima; et ex dilectione quae a voluntate adjungitur, Spiritus sancti processionem conjici utcumque et explicari posse demonstrat. CAPUT V.
15.5.1
Quam difficile demonstrare ratione naturali Trinitatem. Sed haec omnia quae dixi, et quaecumque alia simili more locutionis humanae digne de Deo dici videntur, et universae Trinitati quae est unus Deus, et personis singulis in eadem Trinitate conveniunt. Quis enim vel unum Deum, quod est ipsa Trinitas, vel Patrem, vel Filium, vel Spiritum sanctum; audeat dicere, aut non viventem, aut nihil sentientem vel intelligentem, aut in ea natura qua inter se praedicantur aequales, quemquam esse eorum mortalem sive corruptibilem, sive mutabilem, sive corporeum; aut quisquam ibi neget aliquem potentissimum, justissimum, speciosissimum, optimum, beatissimum? Si ergo haec atque hujusmodi omnia, et ipsa Trinitas, et in ea singuli dici possunt; ubi aut quomodo Trinitas apparebit? Redigamus itaque prius haec plurima ad aliquam paucitatem. Quae vita enim dicitur in Deo, ipsa est essentia ejus atque natura. Non itaque Deus vivit nisi vita quod ipse sibi est. Haec autem vita non talis est qualis inest arbori, ubi nullus est intellectus, nullus est sensus. Nec talis qualis inest pecori: habet enim vita pecoris sensum quinquepartitum, sed intellectum habet nullum: at illa vita quae Deus est, sentit atque intelligit omnia; et sentit mente, non corpore, quia spiritus est Deus. Non autem sicut animalia quae habent corpora, per corpus sentit Deus; non enim ex anima constat et corpore: ac per hoc simplex illa natura sicut intelligit sentit, sicut sentit intelligit; idemque sensus qui intellectus est illi. Nec ita ut aliquando esse desistat aut coeperit: immortalis est enim. Nec frustra de illo dictum est quod solus habeat immortalitatem: nam immortalitas ejus vere immortalitas est, in cujus natura nulla est commutatio. Ipsa est etiam vera aeternitas qua est immutabilis Deus, sine initio, sine fine; consequenter et incorruptibilis. Una ergo eademque res dicitur, sive dicatur aeternus Deus, sive immortalis, sive incorruptibilis, sive immutabilis: itemque cum dicitur, vivens, et intelligens, quod est utique sapiens, hoc idem dicitur. Non enim percepit sapientiam qua esset sapiens, sed ipse sapientia est. Et haec vita, eademque virtus sive potentia, eademque species, qua potens, atque speciosus dicitur. Quid enim potentius et speciosius sapientia, quae attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter? Bonitas etiam atque justitia, numquid inter se in natura Dei, sicut in ejus operibus distant, tanquam duae diversae sint qualitates Dei; una, bonitas; alia, justitia? Non utique: sed quae justitia, ipsa bonitas; et quae bonitas, ipsa beatitudo. Incorporalis autem vel incorporeus ideo dicitur Deus, ut spiritus credatur vel intelligatur esse, non corpus.
15.5.2
Proinde si dicamus, Aeternus, immortalis, incorruptibilis, immutabilis, vivus, sapiens, potens, speciosus, justus, bonus, beatus, spiritus; horum omnium novissimum quod posui quasi tantummodo videtur significare substantiam, caetera vero hujus substantiae qualitates: sed non ita est in illa ineffabili simplicique natura. Quidquid enim secundum qualitates illic dici videtur, secundum substantiam vel essentiam est intelligendum. Absit enim ut spiritus secundum substantiam dicatur Deus, et bonus secundum qualitatem: sed utrumque secundum substantiam. Sic omnia caetera quae commemoravimus, unde in superioribus libris multa jam diximus. De quatuor igitur primis quae modo a nobis enumerata atque digesta sunt, id est, aeternus, immortalis, incorruptibilis, immutabilis, unum aliquid eligamus; quia unum quatuor ista significant, sicut jam disserui; ne per multa distendatur intentio, et illud potius quod positum est prius, id est, aeternus. Hoc faciamus et de quatuor secundis, quae sunt, vivus, sapiens, potens, speciosus. Et quoniam vita qualiscumque inest et pecori, cui sapientia non inest; duo vero ista, sapientia scilicet atque potentia, ita sunt inter se in homine comparata, ut sancta Scriptura diceret, Melior est sapiens quam fortis; speciosa porro etiam corpora dici solent: unum ex his quatuor quod eligimus, sapiens eligatur: quamvis haec quatuor in Deo non inaequalia dicenda sint; nomina enim quatuor, res autem una est. De tertiis vero ultimis quatuor, quamvis in Deo idem sit justum esse quod bonum, quod beatum, idemque spiritum esse quod justum et bonum et beatum esse: tamen quia in hominibus potest esse spiritus non beatus, potest et justus et bonus nondum beatus; qui vero beatus est, profecto et justus et bonus et spiritus est: hoc potius eligamus quod nec in hominibus esse sine illis tribus potest, quod est beatus.
15.6.1
LIBER QUINTUS DECIMUS. Principio, quid in singulis quatuordecim superioribus libris dictum sit, exponit breviter ac summatim, eoque demum pervenisse disputationem docet, ut Trinitas quae Deus est, jam in ipsis rebus aeternis, incorporalibus et immutabilibus, in quarum perfecta contemplatione nobis beata vita promittitur, inquiratur. Hanc vero Trinitatem ostendit hic videri a nobis tanquam per speculum et in aenigmate, dum videtur per imaginem Dei, quod nos sumus, ut in similitudine obscura et ad perspiciendum difficili. Sic et ex verbo mentis nostrae Verbi divini generationem, nonnisi difficulter, propter eam quae inter utrumque verbum interesse observatur disparitas quam maxima; et ex dilectione quae a voluntate adjungitur, Spiritus sancti processionem conjici utcumque et explicari posse demonstrat. CAPUT VI.
15.6.1
Quomodo in ipsa simplicitate Dei sit Trinitas. An et quomodo ex monstratis trinitatibus in homine ostendatur Trinitas Deus. Num igitur cum dicimus, Aeternus, sapiens, beatus, haec tria sunt Trinitas, quae appellatur Deus? Redigimus quidem illa duodecim in istam paucitatem trium: sed eo modo forsitan possumus et haec tria in unum aliquod horum. Nam si una eademque res in Dei natura potest esse sapientia et potentia, aut vita et sapientia; cur non una eademque res esse possit in Dei natura aeternitas et sapientia, aut beatitudo et sapientia? Ac per hoc sicut nihil intererat utrum illa duodecim, an ista tria diceremus, quando illa multa in istam redegimus paucitatem; ita nihil interest utrum tria ista dicamus, an illud unum in cujus singularitatem duo caetera similiter redigi posse monstravimus. Quis itaque disputandi modus, quaenam tandem vis intelligendi atque potentia, quae vivacitas rationis, quae acies cogitationis ostendet, ut alia jam taceam, hoc unum quod sapientia dicitur Deus, quomodo sit Trinitas? Neque enim sicut nos de illo percipimus sapientiam, ita Deus de aliquo: sed sua est ipse sapientia; quia non est aliud sapientia ejus, aliud essentia, cui hoc est esse quod sapientem esse. Dicitur quidem in Scripturis sanctis Christus Dei virtus, et Dei sapientia: sed quemadmodum sit intelligendum, ne Patrem Filius videatur facere sapientem, in libro septimo disputatum est; et ad hoc ratio pervenit, ut sic sit Filius sapientia de sapientia, quemadmodum lumen de lumine, Deus de Deo. Nec aliud potuimus invenire Spiritum sanctum, nisi et ipsum esse sapientiam, et simul omnes unam sapientiam, sicut unum Deum, unam essentiam. Hanc ergo sapientiam quod est Deus, quomodo intelligimus esse Trinitatem? Non dixi, Quomodo credimus? nam hoc inter fideles non debet habere quaestionem: sed si aliquo modo per intelligentiam possumus videre quod credimus, quis iste erit modus?
15.6.2
Si enim recolamus ubi nostro intellectui coeperit in his libris Trinitas apparere, octavus occurrit. Ibi quippe, ut potuimus, disputando erigere tentavimus mentis intentionem ad intelligendam illam praestantissimam immutabilemque naturam, quod nostra mens non est. Quam tamen sic intuebamur, ut nec longe a nobis esset, et supra nos esset, non loco, sed ipsa sui venerabili mirabilique praestantia, ita ut apud nos esse suo praesenti lumine videretur. In qua tamen nobis adhuc nulla Trinitas apparebat, quia non ad eam quaerendam in fulgore illo firmam mentis aciem tenebamus: tantum quia non erat aliqua moles, ubi credi oporteret magnitudinem duorum vel trium plus esse quam unius, cernebamus utcumque. Sed ubi ventum est ad charitatem, quae in sancta Scriptura Deus dicta est, eluxit paululum Trinitas, id est, amans, et quod amatur, et amor. Sed quia lux illa ineffabilis nostrum reverberabat obtutum, et ei nondum posse obtemperari nostrae mentis quodam modo convincebatur infirmitas, ad ipsius nostrae mentis, secundum quam factus est homo ad imaginem Dei, velut familiariorem considerationem, reficiendae laborantis intentionis causa, inter coeptum dispositumque refleximus: et inde in creatura, quod nos sumus, ut invisibilia Dei, per ea quae facta sunt, conspicere intellecta possemus, immorati sumus a nono usque ad quartum decimum librum. Et ecce jam quantum necesse fuerat, aut forte plus quam necesse fuerat, exercitata in inferioribus intelligentia, ad summam Trinitatem quae Deus est, conspiciendam nos erigere volumus, nec valemus. Num enim sicut certissimas videmus trinitates, sive quae forinsecus de rebus corporalibus fiunt, sive cum ea ipsa quae forinsecus sensa sunt cogitantur; sive cum illa quae oriuntur in animo, nec pertinent ad corporis sensus, sicut fides, sicut virtutes quae sunt artes agendae vitae, manifesta ratione cernuntur et scientia continentur; sive cum mens ipsa qua novimus quidquid nosse nos veraciter dicimus, sibi cognita est, vel se cogitat, sive cum aliquid quod ipsa non est, aeternum atque incommutabile conspicit: num ergo sicut in his omnibus certissimas videmus trinitates, quia in nobis fiunt vel in nobis sunt, cum ista meminimus, aspicimus, volumus, ita videmus etiam Trinitatem Deum, quia et illic intelligendo conspicimus tanquam dicentem, et verbum ejus, id est, Patrem et Filium, atque inde procedentem charitatem utrique communem, scilicet Spiritum sanctum? An trinitates istas ad sensus nostros vel ad animum pertinentes videmus potius quam credimus, Deum vero esse Trinitatem credimus potius quam videmus? Quod si ita est, profecto aut invisibilia ejus, per ea quae facta sunt, nulla intellecta conspicimus; aut si ulla conspicimus; non in eis conspicimus Trinitatem, et est illic quod conspiciamus, est quod etiam non conspectum credere debeamus. Conspicere autem nos immutabile bonum, quod nos non sumus, liber octavus ostendit; et quartus decimus, cum de sapientia quae homini ex Deo est loqueremur, admonuit. Cur itaque ibi non agnoscimus Trinitatem? An haec sapientia quae Deus dicitur, non se intelligit, non se diligit? Quis hoc dixerit? Aut quis est qui non videat, ubi nulla scientia est, nullo modo esse sapientiam? Aut vero putandum est, sapientiam quae Deus est, scire alia et nescire se ipsam, vel diligere alia nec diligere se ipsam? Quae si dici sive credi stultum et impium est; ecce ergo Trinitas, sapientia scilicet, et notitia sui, et dilectio sui. Sic enim et in homine invenimus trinitatem, id est, mentem, et notitiam qua se novit, et dilectionem qua se diligit.
15.7.1
LIBER QUINTUS DECIMUS. Principio, quid in singulis quatuordecim superioribus libris dictum sit, exponit breviter ac summatim, eoque demum pervenisse disputationem docet, ut Trinitas quae Deus est, jam in ipsis rebus aeternis, incorporalibus et immutabilibus, in quarum perfecta contemplatione nobis beata vita promittitur, inquiratur. Hanc vero Trinitatem ostendit hic videri a nobis tanquam per speculum et in aenigmate, dum videtur per imaginem Dei, quod nos sumus, ut in similitudine obscura et ad perspiciendum difficili. Sic et ex verbo mentis nostrae Verbi divini generationem, nonnisi difficulter, propter eam quae inter utrumque verbum interesse observatur disparitas quam maxima; et ex dilectione quae a voluntate adjungitur, Spiritus sancti processionem conjici utcumque et explicari posse demonstrat. CAPUT VII.
15.7.1
Haud facile posse ex dictis trinitatibus deprehendi Trinitatem Deum. Sed haec tria ita sunt in homine, ut non ipsa sint homo. Homo est enim, sicut veteres definierunt, animal rationale mortale. Illa ergo excellunt in homine, non ipsa sunt homo. Et una persona, id est singulus quisque homo, habet illa tria in mente. Quod si etiam sic definiamus hominem, ut dicamus, Homo est substantia rationalis constans ex anima et corpore; non est dubium hominem habere animam quae non est corpus, habere corpus quod non est anima. Ac per hoc illa tria non homo sunt, sed hominis sunt, vel in homine sunt. Detracto etiam corpore, si sola anima cogitetur, aliquid ejus est mens, tanquam caput ejus, vel oculus, vel facies: sed non haec ut corpora cogitanda sunt. Non igitur anima, sed quod excellit in anima mens vocatur. Numquid autem possumus dicere Trinitatem sic esse in Deo, ut aliquid Dei sit, nec ipsa sit Deus? Quapropter singulus quisque homo, qui non secundum omnia quae ad naturam pertinent ejus, sed secundum solam mentem imago Dei dicitur, una persona est, et imago est Trinitatis in mente. Trinitas vero illa cujus imago est, nihil aliud est tota quam Deus, nihil est aliud tota quam Trinitas. Nec aliquid ad naturam Dei pertinet, quod ad illam non pertineat Trinitatem: et tres personae sunt unius essentiae, non sicut singulus quisque homo una persona.
15.7.2
Itemque in hoc magna distantia est, quod sive mentem dicamus in homine, ejusque notitiam, et dilectionem, sive memoriam, intelligentiam, voluntatem, nihil mentis meminimus nisi per memoriam, nec intelligimus nisi per intelligentiam, nec amamus nisi per voluntatem. At vero in illa Trinitate quis audeat dicere Patrem, nec se ipsum, nec Filium, nec Spiritum sanctum intelligere nisi per Filium, vel diligere nisi per Spiritum sanctum, per se autem meminisse tantummodo vel sui vel Filii vel Spiritus sancti; eodemque modo Filium nec sui nec Patris meminisse nisi per Patrem, nec diligere nisi per Spiritum sanctum, per se autem non nisi intelligere et Patrem et se ipsum et Spiritum sanctum; similiter et Spiritum sanctum per Patrem meminisse et Patris et Filii et sui, et per Filium intelligere et Patrem et Filium et se ipsum, per se autem non nisi diligere et se et Patrem et Filium: tanquam memoria sit Pater et sua et Filii et Spiritus sancti, Filius autem intelligentia et sua et Patris et Spiritus sancti, Spiritus vero sanctus charitas et sua et Patris et Filii? Quis haec in illa Trinitate opinari vel affirmare praesumat? Si enim solus ibi Filius intelligit, et sibi et Patri et Spiritui sancto, ad illam reditur absurditatem, ut Pater non sit sapiens de se ipso, sed de Filio; nec sapientia sapientiam genuerit, sed ea sapientia Pater dicatur sapiens esse quam genuit. Ubi enim non est intelligentia, nec sapientia potest esse: ac per hoc si Pater non intelligit ipse sibi, sed Filius intelligit Patri, profecto Filius Patrem sapientem facit. Et si hoc est Deo esse quod sapere, et ea illi essentia est quae sapientia, non Filius a Patre, quod verum est; sed a Filio potius habet Pater essentiam, quod absurdissimum atque falsissimum est. Hanc absurditatem nos in libro septimo discussisse, convicisse, abjecisse certissimum est. Est ergo Deus Pater sapiens, ea qua ipse sua est sapientia, et Filius sapientia Patris de sapientia quod est Pater, de quo genitus est Filius. Quocirca consequenter est et intelligens Pater ea qua ipse sua est intelligentia; neque enim esset sapiens qui non esset intelligens: Filius autem intelligentia Patris de intelligentia genitus quod est Pater. Hoc et de memoria non inconvenienter dici potest. Quomodo est enim sapiens qui nihil meminit, vel sui non meminit? Proinde, quia sapientia Pater, sapientia Filius, sicut sui meminit Pater, ita et Filius: et sicut sui et Filii meminit Pater, memoria non Filii, sed sua; ita sui et Patris meminit Filius, memoria non Patris, sed sua. Dilectio quoque ubi nulla est, quis ullam dicat esse sapientiam? Ex quo colligitur ita esse Patrem dilectionem suam, ut intelligentiam et memoriam suam. Ecce ergo tria illa, id est, memoria, intelligentia, dilectio sive voluntas in illa summa et immutabili essentia quod est Deus, non Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt, sed Pater solus. Et quia Filius quoque sapientia est genita de sapientia, sicut nec Pater ei, nec Spiritus sanctus ei intelligit, sed ipse sibi; ita nec Pater ei meminit, nec Spiritus sanctus ei diligit, sed ipse sibi: sua enim est et ipse memoria, sua intelligentia, sua dilectio; sed ita se habere, de Patre illi est, de quo natus est. Spiritus etiam sanctus quia sapientia est procedens de sapientia, non Patrem habet memoriam, et Filium intelligentiam, et se dilectionem; neque enim sapientia esset, si alius ei meminisset, eique alius intelligeret, ac tantummodo sibi ipse diligeret: sed ipse habet haec tria, et ea sic habet, ut haec ipsa ipse sit. Verumtamen ut ita sit, inde illi est unde procedit.
15.7.3
Quis ergo hominum potest istam sapientiam qua novit Deus omnia, ita ut nec ea quae dicuntur praeterita, ibi praetereant, nec ea quae dicuntur futura, quasi desint exspectentur ut veniant, sed et praeterita et futura cum praesentibus sint cuncta praesentia; nec singula cogitentur, et ab aliis ad alia cogitando transeatur, sed in uno conspectu simul praesto sint universa: quis, inquam, hominum comprehendit istam sapientiam, eamdemque prudentiam, eamdemque scientiam; quandoquidem a nobis nec nostra comprehenditur? Ea quippe quae vel sensibus vel intelligentiae nostrae adsunt, possumus utcumque conspicere: ea vero quae absunt, et tamen adfuerunt, per memoriam novimus, quae obliti non sumus. Nec ex futuris praeterita, sed futura ex praeteritis, non tamen firma cognitione conjicimus. Nam quasdam cogitationes nostras, quas futuras velut manifestius atque certius proximas quasi prospicimus, memoria faciente id agimus, cum agere valemus quantum valemus, quae videtur non ad ea quae futura sunt, sed ad praeterita pertinere. Quod licet experiri in eis dictis vel canticis, quorum seriem memoriter reddimus. Nisi enim praevideremus cogitatione quod sequitur, non utique diceremus. Et tamen ut praevideamus, non providentia nos instruit, sed memoria. Nam donec finiatur omne quod dicimus, sive canimus, nihil est quod non provisum prospectumque proferatur. Et tamen cum id agimus, non dicimur providenter, sed memoriter canere vel dicere; et qui hoc in multis ita proferendis valent plurimum, non solet eorum providentia, sed memoria praedicari. Fieri ista in animo vel ab animo nostro novimus, et certissimi sumus: quomodo autem fiant, quanto attentius voluerimus advertere, tanto magis noster et sermo succumbit, et ipsa non perdurat intentio, ut ad liquidum aliquid nostra intelligentia, et si non lingua, perveniat. Et putamus nos, utrum Dei providentia eadem sit quae memoria et intelligentia, qui non singula cogitando aspicit, sed una, aeterna et immutabili atque ineffabili visione complectitur cuncta quae novit, tanta mentis infirmitate posse comprehendere? In hac igitur difficultate et angustiis libet exclamare ad Deum vivum: Mirificata est scientia tua ex me; invaluit, et non potero ad illam. Ex me quippe intelligo quam sit mirabilis et incomprehensibilis scientia tua, qua me fecisti; quando nec me ipsum comprehendere valeo quem fecisti: et tamen in meditatione mea exardescit ignis, ut quaeram faciem tuam semper.
15.8.1
LIBER QUINTUS DECIMUS. Principio, quid in singulis quatuordecim superioribus libris dictum sit, exponit breviter ac summatim, eoque demum pervenisse disputationem docet, ut Trinitas quae Deus est, jam in ipsis rebus aeternis, incorporalibus et immutabilibus, in quarum perfecta contemplatione nobis beata vita promittitur, inquiratur. Hanc vero Trinitatem ostendit hic videri a nobis tanquam per speculum et in aenigmate, dum videtur per imaginem Dei, quod nos sumus, ut in similitudine obscura et ad perspiciendum difficili. Sic et ex verbo mentis nostrae Verbi divini generationem, nonnisi difficulter, propter eam quae inter utrumque verbum interesse observatur disparitas quam maxima; et ex dilectione quae a voluntate adjungitur, Spiritus sancti processionem conjici utcumque et explicari posse demonstrat. CAPUT VIII.
15.8.1
Deum nunc videri a nobis per speculum quomodo dicat Apostolus. Incorporalem substantiam scio esse sapientiam, et lumen esse in quo videntur quae oculis carnalibus non videntur: et tamen vir tantus tamque spiritualis, Videmus nunc, inquit, per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Quale sit et quod sit hoc speculum si quaeramus, profecto illud occurrit, quod in speculo nisi imago non cernitur. Hoc ergo facere conati sumus, ut per imaginem hanc quod nos sumus, videremus utcumque a quo facti sumus, tanquam per speculum. Hoc significat etiam illud quod ait idem apostolus: Nos autem revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur de gloria in gloriam, tanquam a Domini Spiritu. Speculantes dixit, per speculum videntes, non de specula prospicientes. Quod in graeca lingua non est ambiguum, unde in latinam translatae sunt apostolicae Litterae. Ibi quippe speculum ubi apparent imagines rerum, a specula de cujus altitudine longius aliquid intuemur, etiam sono verbi distat omnino; satisque apparet Apostolum a speculo, non a specula dixisse, gloriam Domini speculantes. Quod vero ait, In eamdem imaginem transformamur: utique imaginem Dei vult intelligi, eamdem dicens, istam ipsam scilicet, id est, quam speculamur; quia eadem imago est et gloria Dei, sicut alibi dicit, Vir quidem non debet velare caput suum, cum sit imago et gloria Dei: de quibus verbis jam in libro duodecimo disseruimus. Transformamur ergo dicit, de forma in formam mutamur, atque transimus de forma obscura in formam lucidam; quia et ipsa obscura, imago Dei est; et si imago, profecto etiam gloria, in qua homines creati sumus, praestantes caeteris animalibus. De ipsa quippe natura humana dictum est, Vir quidem non debet velare caput, cum sit imago et gloria Dei. Quae natura in rebus creatis excellentissima, cum a suo Creatore ab impietate justificatur, a deformi forma formosam transfertur in formam. Est quippe et in ipsa impietate, quanto magis damnabile vitium, tanto certius natura laudabilis. Et propter hoc addidit, de gloria in gloriam: de gloria creationis in gloriam justificationis. Quamvis possit hoc et aliis modis intelligi, quod dictum est, de gloria in gloriam: de gloria fidei in gloriam speciei; de gloria qua filii Dei sumus, in gloriam qua similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est. Quod vero adjunxit, tanquam a Domini Spiritu; ostendit gratia Dei nobis conferri tam optabilis transformationis bonum.
15.9.1
LIBER QUINTUS DECIMUS. Principio, quid in singulis quatuordecim superioribus libris dictum sit, exponit breviter ac summatim, eoque demum pervenisse disputationem docet, ut Trinitas quae Deus est, jam in ipsis rebus aeternis, incorporalibus et immutabilibus, in quarum perfecta contemplatione nobis beata vita promittitur, inquiratur. Hanc vero Trinitatem ostendit hic videri a nobis tanquam per speculum et in aenigmate, dum videtur per imaginem Dei, quod nos sumus, ut in similitudine obscura et ad perspiciendum difficili. Sic et ex verbo mentis nostrae Verbi divini generationem, nonnisi difficulter, propter eam quae inter utrumque verbum interesse observatur disparitas quam maxima; et ex dilectione quae a voluntate adjungitur, Spiritus sancti processionem conjici utcumque et explicari posse demonstrat. CAPUT IX.
15.9.1
De aenigmate et tropicis locutionibus. Haec dicta sunt propter quod ait Apostolus, nunc per speculum nos videre. Quia vero addidit, in aenigmate; multis hoc incognitum est qui eas litteras nesciunt, in quibus est doctrina quaedam de locutionum modis, quos Graeci tropos vocant, eoque graeco vocabulo etiam nos utimur pro latino. Sicut enim schemata usitatius dicimus quam figuras, ita usitatius dicimus tropos quam modos. Singulorum autem modorum sive troporum nomina, ut singula singulis referantur, difficillimum est et insolentissimum latine enuntiare. Unde quidam interpretes nostri, quod ait Apostolus, Quae sunt in allegoria, nolentes graecum vocabulum ponere, circumloquendo interpretati sunt dicentes, Quae sunt aliud ex alio significantia. Hujus autem tropi, id est allegoriae, plures sunt species, in quibus est etiam quod dicitur aenigma. Definitio autem ipsius nominis generalis, omnes etiam species complectatur necesse est. Ac per hoc sicut omnis equus animal est, non omne animal equus est: ita omne aenigma allegoria est, non omnis allegoria aenigma est. Quid ergo est allegoria, nisi tropus ubi ex alio aliud intelligitur, quale illud est ad Thessalonicenses: Itaque non dormiamus sicut et caeteri: sed vigilemus, et sobrii simus. Nam qui dormiunt, nocte dormiunt; et qui inebriantur, nocte ebrii sunt: nos autem qui diei sumus, sobrii simus? Sed haec allegoria non est aenigma. Nam nisi multum tardis iste sensus in promptu est. Aenigma est autem, ut breviter explicem, obscura allegoria, sicuti est, Sanguisugae erant tres filiae; et quaecumque similia. Sed ubi allegoriam nominavit Apostolus, non in verbis eam reperit, sed in facto, cum e duobus filiis Abrahae, uno de ancilla, altero de libera, quod non dictum, sed etiam factum fuit, duo Testamenta intelligenda monstravit; quod antequam exponeret, obscurum fuit: proinde allegoria talis, quod est generale nomen, posset specialiter aenigma nominari.
15.9.2
Sed quia non soli qui eas litteras nesciunt, quibus discuntur tropi, quaerunt quid dixerit Apostolus, nunc in aenigmate nos videre; verum etiam qui sciunt, tamen quod sit illud aenigma ubi nunc videmus, nosse desiderant: ex utroque invenienda una est sententia; et ex illo scilicet quod ait, Videmus nunc per speculum; et ex isto quod addit, in aenigmate. Una est enim cum tota sic dicitur, Videmus nunc per speculum in aenigmate. Proinde, quantum mihi videtur, sicut nomine speculi imaginem voluit intelligi; ita nomine aenigmatis quamvis similitudinem, tamen obscuram, et ad perspiciendum difficilem. Cum igitur speculi et aenigmatis nomine quaecumque similitudines ab Apostolo significatae intelligi possint, quae accommodatae sunt ad intelligendum Deum, eo modo quo potest; nihil tamen est accommodatius quam id quod imago ejus non frustra dicitur. Nemo itaque miretur etiam in isto modo videndi qui concessus est huic vitae, per speculum scilicet in aenigmate, laborare nos ut quomodocumque videamus. Nomen quippe hic non sonaret aenigmatis, si esset facilitas visionis. Et hoc est grandius aenigma, ut non videamus quod non videre non possumus. Quis enim non videt cogitationem suam? et quis videt cogitationem suam, non oculis carnalibus dico, sed ipso interiore conspectu? Quis non eam videt, et quis eam videt? Quandoquidem cogitatio visio est animi quaedam, sive adsint ea quae oculis quoque corporalibus videantur, vel caeteris sentiantur sensibus, sive non adsint, et eorum similitudines cogitatione cernantur; sive nihil eorum, sed ea cogitentur quae nec corporalia sunt, nec corporalium similitudines, sicut virtutes et vitia, sicut ipsa denique cogitatio cogitatur; sive illa quae per disciplinas traduntur liberalesque doctrinas; sive istorum omnium causae superiores atque rationes in natura immutabili cogitentur; sive etiam mala et vana, ac falsa cogitemus, vel non consentiente sensu, vel errante consensu.
15.10.1
LIBER QUINTUS DECIMUS. Principio, quid in singulis quatuordecim superioribus libris dictum sit, exponit breviter ac summatim, eoque demum pervenisse disputationem docet, ut Trinitas quae Deus est, jam in ipsis rebus aeternis, incorporalibus et immutabilibus, in quarum perfecta contemplatione nobis beata vita promittitur, inquiratur. Hanc vero Trinitatem ostendit hic videri a nobis tanquam per speculum et in aenigmate, dum videtur per imaginem Dei, quod nos sumus, ut in similitudine obscura et ad perspiciendum difficili. Sic et ex verbo mentis nostrae Verbi divini generationem, nonnisi difficulter, propter eam quae inter utrumque verbum interesse observatur disparitas quam maxima; et ex dilectione quae a voluntate adjungitur, Spiritus sancti processionem conjici utcumque et explicari posse demonstrat. CAPUT X.
15.10.1
De verbo mentis, in quo tanquam speculo et aenigmate videmus Verbum Dei. Sed nunc de iis loquamur quae nota cogitamus, et habemus in notitia etiam si non cogitemus, sive ad contemplativam scientiam pertineant, quam proprie sapientiam, sive ad activam, quam proprie scientiam nuncupandam esse disserui. Simul enim utrumque mentis est unius, et imago Dei una. Cum vero de inferiore distinctius et seorsum agitur, tunc non est vocanda imago Dei, quamvis et tunc in ea nonnulla reperiatur similitudo illius Trinitatis; quod in tertio decimo volumine ostendimus. Nunc ergo simul de universa scientia hominis loquimur, in qua nobis nota sunt quaecumque sunt nota: quae utique vera sunt, alioquin nota non essent. Nemo enim falsa novit, nisi cum falsa esse novit: quod si novit, verum novit; verum est enim quod illa falsa sint. De his ergo nunc disserimus quae nota cogitamus, et nota sunt nobis etiam si non cogitentur a nobis. Sed certe si ea dicere velimus, nisi cogitata non possumus. Nam etsi verba non sonent, in corde suo dicit utique qui cogitat. Unde illud est in libro Sapientiae: Dixerunt apud se cogitantes non recte. Exposuit enim quid sit, Dixerunt apud se, cum addidit, cogitantes. Huic simile est in Evangelio, quod quidam Scribae cum audissent a Domino dictum paralytico, Confide, fili, remittuntur tibi peccata tua; dixerunt intra se, Hic blasphemat. Quid est enim, dixerunt intra se, nisi cogitando? Denique sequitur, Et cum vidisset Jesus cogitationes eorum, dixit: Utquid cogitatis mala in cordibus vestris? Sic Matthaeus. Lucas autem hoc idem ita narrat: Coeperunt cogitare Scribae et Pharisaei, dicentes: Quis est hic qui loquitur blasphemias? Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus? Ut cognovit autem cogitationes eorum Jesus, respondens dixit ad illos: Quid cogitatis in cordibus vestris? Quale est in libro Sapientiae, Dixerunt cogitantes; tale hic est, Cogitaverunt dicentes. Et illic enim et hic ostenditur, intra se atque in corde suo dicere, id est, cogitando dicere. Dixerunt quippe intra se, et dictum est eis, Quid cogitatis? Et de illo divite cujus uberes fructus ager attulit, ait ipse Dominus, Et cogitabat intra se, dicens.
15.10.2
Quaedam ergo cogitationes locutiones sunt cordis, ubi et os esse Dominus ostendit, cum ait: Non quod intrat in os coinquinat hominem; sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem. Una sententia duo quaedam hominis ora complexus est, unum corporis, alterum cordis. Nam utique unde illi hominem putaverant inquinari, in os intrat corporis: unde autem Dominus dixit inquinari hominem, de cordis ore procedit. Ita quippe exposuit ipse quod dixerat. Nam paulo post de hac re discipulis suis: Adhuc et vos, inquit, sine intellectu estis? Non intelligitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur? Hic certe apertissime demonstravit os corporis. At in eo quod sequitur os cordis ostendens, Quae autem, inquit, procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem. De corde enim exeunt cogitationes malae, etc. Quid hac expositione lucidius? Nec tamen quia dicimus locutiones cordis esse cogitationes, ideo non sunt etiam visiones exortae de notitiae visionibus, quando verae sunt. Foris enim cum per corpus haec fiunt, aliud est locutio, aliud visio: intus autem cum cogitamus, utrumque unum est. Sicut auditio et visio duo quaedam sunt inter se distantia in sensibus corporis, in animo autem non est aliud atque aliud videre et audire: ac per hoc cum locutio foris non videatur, sed potius audiatur, locutiones tamen interiores, hoc est, cogitationes visas dixit a Domino sanctum Evangelium, non auditas: Dixerunt, inquit, intra se, Hic blasphemat; deinde subjunxit, Et cum vidisset Jesus cogitationes eorum. Vidit ergo quae dixerunt. Vidit enim cogitatione sua cogitationes eorum, quas illi soli se putabant videre.
15.10.3
Quisquis igitur potest intelligere verbum, non solum antequam sonet, verum etiam antequam sonorum ejus imagines cogitatione volvantur: hoc enim est quod ad nullam pertinet linguam, earum scilicet quae linguae appellantur gentium, quarum nostra latina est: quisquis, inquam, hoc intelligere potest, jam potest videre per hoc speculum atque in hoc aenigmate aliquam Verbi illius similitudinem, de quo dictum est, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Necesse est enim cum verum loquimur, id est, quod scimus loquimur, ex ipsa scientia quam memoria tenemus, nascatur verbum quod ejusmodi sit omnino, cujusmodi est illa scientia de qua nascitur. Formata quippe cogitatio ab ea re quam scimus, verbum est quod in corde dicimus: quod nec graecum est, nec latinum, nec linguae alicujus alterius; sed cum id opus est in eorum quibus loquimur perferre notitiam, aliquod signum quo significetur assumitur. Et plerumque sonus, aliquando etiam nutus, ille auribus, ille oculis exhibetur, ut per signa corporalia etiam corporis sensibus verbum quod mente gerimus innotescat. Nam et innuere quid est, nisi quodam modo visibiliter dicere? Est in Scripturis sanctis hujus sententiae testimonium; nam in Evangelio secundum Joannem ita legitur: Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me. Aspiciebant ergo ad invicem discipuli, haesitantes de quo diceret. Erat ergo unus ex discipulis ejus recumbens in sinu Jesu, quem diligebat Jesus: innuit ergo huic Simon Petrus, et dicit ei, Quis est de quo dicit? Ecce innuendo dixit, quod sonando dicere non audebat. Sed haec atque hujusmodi signa corporalia sive auribus sive oculis praesentibus quibus loquimur exhibemus: inventae sunt autem litterae, per quas possemus et cum absentibus colloqui: sed ista signa sunt vocum, cum ipsae voces in sermone nostro earum quas cogitamus signa sint rerum.
15.11.1
LIBER QUINTUS DECIMUS. Principio, quid in singulis quatuordecim superioribus libris dictum sit, exponit breviter ac summatim, eoque demum pervenisse disputationem docet, ut Trinitas quae Deus est, jam in ipsis rebus aeternis, incorporalibus et immutabilibus, in quarum perfecta contemplatione nobis beata vita promittitur, inquiratur. Hanc vero Trinitatem ostendit hic videri a nobis tanquam per speculum et in aenigmate, dum videtur per imaginem Dei, quod nos sumus, ut in similitudine obscura et ad perspiciendum difficili. Sic et ex verbo mentis nostrae Verbi divini generationem, nonnisi difficulter, propter eam quae inter utrumque verbum interesse observatur disparitas quam maxima; et ex dilectione quae a voluntate adjungitur, Spiritus sancti processionem conjici utcumque et explicari posse demonstrat. CAPUT XI.
15.11.1
Verbi divini similitudo qualiscumque in verbo nostro non exteriore ac sensibili, sed in interiore ac mentali quaerenda. Dissimilitudo quam maxima inter verbum ac scientiam nostram et Verbum scientiamque divinam. Proinde verbum quod foris sonat, signum est verbi quod intus lucet, cui magis verbi competit nomen. Nam illud quod profertur carnis ore, vox verbi est: verbumque et ipsum dicitur, propter illud a quo ut foris appareret assumptum est. Ita enim verbum nostrum vox quodam modo corporis fit, assumendo eam in qua manifestetur sensibus hominum; sicut Verbum Dei caro factum est, assumendo eam in qua et ipsum manifestaretur sensibus hominum. Et sicut verbum nostrum fit vox, nec mutatur in vocem; ita Verbum Dei caro quidem factum est, sed absit ut mutaretur in carnem. Assumendo quippe illam, non in eam se consumendo, et hoc nostrum vox fit, et illud caro factum est. Quapropter quicumque cupit ad qualemcumque similitudinem Verbi Dei, quamvis per multa dissimilem, pervenire, non intueatur verbum nostrum quod sonat in auribus, nec quando voce profertur, nec quando silentio cogitatur. Omnium namque sonantium verba linguarum etiam in silentio cogitantur, et carmina percurruntur animo, tacente ore corporis: nec solum numeri syllabarum, verum etiam modi cantilenarum, cum sint corporales, et ad eum, qui vocatur auditus, sensum corporis pertinentes, per incorporeas quasdam imagines suas praesto sunt cogitantibus, et tacite cuncta ista volventibus. Sed transeunda sunt haec, ut ad illud perveniatur hominis verbum, per cujus qualemcumque similitudinem sicut in aenigmate videatur utcumque Dei Verbum: non illud quod factum est ad illum vel illum prophetam, et de quo dictum est, Verbum autem Dei crescebat et multiplicabatur; et de quo iterum dictum est, Igitur fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi; et iterum, Cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei, accepistis non ut verbum hominum, sed sicuti est vere verbum Dei. Et innumerabilia similiter in Scripturis dicuntur de Dei verbo, quod in sonis multarum diversarumque linguarum per corda et ora disseminatur humana. Ideo autem verbum Dei dicitur, quia doctrina divina traditur, non humana. Sed illud Verbum Dei quaerimus qualitercumque per hanc similitudinem nunc videre, de quo dictum est, Deus erat Verbum; de quo dictum est, Omnia per ipsum facta sunt; de quo dictum est, Verbum caro factum est; de quo dictum est, Fons sapientiae Verbum Dei in excelsis. Perveniendum est ergo ad illud verbum hominis, ad verbum rationalis animantis, ad verbum non de Deo natae, sed a Deo factae imaginis Dei, quod neque prolativum est in sono, neque cogitativum in similitudine soni, quod alicujus linguae esse necesse sit, sed quod omnia quibus significatur signa praecedit, et gignitur de scientia quae manet in animo, quando eadem scientia intus dicitur, sicuti est. Simillima est enim visio cogitationis, visioni scientiae. Nam quando per sonum dicitur, vel per aliquod corporale signum, non dicitur sicuti est, sed sicut potest videri audirive per corpus. Quando ergo quod in notitia est, hoc est in verbo, tunc est verum verbum, et veritas, qualis exspectatur ab homine, ut quod est in ista, hoc sit et in illo; quod non est in ista, non sit et in illo; hic agnoscitur, Est, est; Non, non. Sic accedit, quantum potest, ista similitudo imaginis factae ad illam similitudinem imaginis natae, qua Deus Filius Patri per omnia substantialiter similis praedicatur. Animadvertenda est in hoc aenigmate etiam ista Verbi Dei similitudo, quod sicut de illo Verbo dictum est, Omnia per ipsum facta sunt, ubi Deus per unigenitum Verbum suum praedicatur universa fecisse; ita hominis opera nulla sunt, quae non prius dicantur in corde: unde scriptum est, Initium omnis operis verbum. Sed etiam hic cum verum verbum est, tunc est initium boni operis. Verum autem verbum est, cum de scientia bene operandi gignitur, ut etiam ibi servetur, Est, est; Non, non: ut si est in ea scientia qua vivendum est, sit et in verbo per quod operandum est; si non, non: alioquin mendacium erit verbum tale, non veritas; et inde peccatum, non opus rectum. Est et haec in ista similitudine verbi nostri similitudo Verbi Dei, quia potest esse verbum nostrum quod non sequatur opus; opus autem esse non potest, nisi praecedat verbum: sicut Verbum Dei potuit esse nulla existente creatura; creatura vero nulla esse posset, nisi per ipsum per quod facta sunt omnia. Ideoque non Deus Pater, non Spiritus sanctus, non ipsa Trinitas, sed solus Filius, quod est Verbum Dei, caro factum est; quamvis Trinitate faciente: ut sequente atque imitante verbo nostro ejus exemplum, recte viveremus, hoc est, nullum habentes in verbi nostri vel contemplatione vel operatione mendacium. Verum haec hujus imaginis est quandoque futura perfectio. Ad hanc consequendam nos erudit magister bonus fide christiana pietatisque doctrina, ut revelata facie a Legis velamine quod est umbra futurorum, gloriam Domini speculantes, per speculum scilicet intuentes, in eamdem imaginem transformemur de gloria in gloriam, tanquam a Domini Spiritu, secundum superiorem de his verbis disputationem.
15.11.2
Cum ergo hac transformatione ad perfectum fuerit haec imago renovata, similes Deo erimus, quoniam videbimus eum, non per speculum, sed sicuti est: quod dicit apostolus Paulus, facie ad faciem. Nunc vero in hoc speculo, in hoc aenigmate, in hac qualicumque similitudine, quanta sit etiam dissimilitudo, quis potest explicare? Attingam tamen aliqua, ut valeo, quibus id possit adverti.
15.12.1
LIBER QUINTUS DECIMUS. Principio, quid in singulis quatuordecim superioribus libris dictum sit, exponit breviter ac summatim, eoque demum pervenisse disputationem docet, ut Trinitas quae Deus est, jam in ipsis rebus aeternis, incorporalibus et immutabilibus, in quarum perfecta contemplatione nobis beata vita promittitur, inquiratur. Hanc vero Trinitatem ostendit hic videri a nobis tanquam per speculum et in aenigmate, dum videtur per imaginem Dei, quod nos sumus, ut in similitudine obscura et ad perspiciendum difficili. Sic et ex verbo mentis nostrae Verbi divini generationem, nonnisi difficulter, propter eam quae inter utrumque verbum interesse observatur disparitas quam maxima; et ex dilectione quae a voluntate adjungitur, Spiritus sancti processionem conjici utcumque et explicari posse demonstrat. CAPUT XII.
15.12.1
Academica philosophia. Primo ipsa scientia, de qua veraciter cogitatio nostra formatur, quando quae scimus loquimur, qualis aut quanta potest homini provenire, quamlibet peritissimo atque doctissimo? Exceptis enim quae in animum veniunt a sensibus corporis, in quibus tam multa aliter sunt quam videntur, ut eorum verisimilitudine nimium constipatus, sanus sibi esse videatur qui insanit; unde Academica philosophia sic invaluit, ut de omnibus dubitans multo miserius insaniret: his ergo exceptis quae a corporis sensibus in animum veniunt, quantum rerum remanet quod ita sciamus, sicut nos vivere scimus? in quo prorsus non metuimus, ne aliqua verisimilitudine forte fallamur, quoniam certum est etiam eum qui fallitur vivere; nec in eis visis hoc habetur, quae objiciuntur extrinsecus, ut in eo sic fallatur oculus, quemadmodum fallitur cum in aqua remus videtur infractus, et navigantibus turres moveri, et alia sexcenta quae aliter sunt quam videntur; quia nec per oculum carnis hoc cernitur. Intima scientia est qua nos vivere scimus, ubi ne illud quidem Academicus dicere potest: Fortasse dormis, et nescis, et in somnis vides. Visa quippe somniantium simillima esse visis vigilantium quis ignorat? Sed qui certus est de vitae suae scientia, non in ea dicit, Scio me vigilare; sed, Scio me vivere: sive ergo dormiat, sive vigilet, vivit. Nec in ea scientia per somnia falli potest; quia et dormire et in somnis videre, viventis est. Nec illud potest Academicus adversus istam scientiam dicere, Furis fortassis et nescis; quia sanorum visis simillima sunt etiam visa furentium: sed qui furit vivit. Nec contra Academicos dicit, Scio me non furere; sed, Scio me vivere. Nunquam ergo falli nec mentiri potest, qui se vivere dixerit scire. Mille itaque fallacium visorum genera objiciantur ei qui dicit, Scio me vivere; nihil horum timebit, quando et qui fallitur vivit. Sed si talia sola pertinent ad humanam scientiam, perpauca sunt; nisi quia in unoquoque genere ita multiplicantur, ut non solum pauca non sint, verum etiam reperiantur per infinitum numerum tendere. Qui enim dicit, Scio me vivere, unum aliquid scire se dicit: proinde si dicat, Scio me scire me vivere; duo sunt jam; hoc vero quod scit haec duo, tertium scire est: sic potest addere et quartum, et quintum, et innumerabilia, si sufficiat. Sed quia innumerabilem numerum vel comprehendere singula addendo, vel dicere innumerabiliter non potest, hoc ipsum certissime comprehendit ac dicit, et verum hoc esse, et tam innumerabile, ut vere ejus infinitum numerum non possit comprehendere ac dicere. Hoc et in voluntate certa similiter adverti potest. Quis est enim cui non impudenter respondeatur, Forte falleris, dicenti, Volo beatus esse? Et si dicat, Scio me hoc velle, et hoc me scire scio; jam his duobus et tertium potest addere, quod haec duo sciat; et quartum, quod haec duo scire se sciat, et similiter in infinitum numerum pergere. Item si quispiam dicat, Errare nolo; nonne sive erret sive non erret, errare tamen eum nolle verum erit? Quis est qui huic non impudentissime dicat, Forsitan falleris? cum profecto ubicumque fallatur, falli se tamen nolle non fallitur. Et si hoc scire se dicat, addit quantum vult rerum numerum cognitarum, et numerum esse perspicit infinitum. Qui enim dicit, Nolo me falli et hoc me nolle scio, et hoc me scire scio; jam et si non commoda elocutione, potest hinc infinitum numerum ostendere: et alia reperiuntur, quae adversus Academicos valeant, qui nihil ab homine sciri posse contendunt. Sed modus adhibendus est, praesertim quia in opere isto non hoc suscepimus. Sunt inde libri tres nostri, primo nostrae conversionis tempore conscripti, quos qui potuerit et voluerit legere lectosque intellexerit, nihil eum profecto quae ab eis contra perceptionem veritatis argumenta multa inventa sunt, permovebunt. Cum enim duo sint genera rerum quae sciuntur, unum earum quae per sensus corporis percipit animus, alterum earum quae per se ipsum: multa illi philosophi garrierunt contra corporis sensus; animi autem quasdam firmissimas per se ipsum perceptiones rerum verarum, quale illud est quod dixi, Scio me vivere, nequaquam in dubium vocare potuerunt. Sed absit a nobis ut ea quae per sensus corporis didicimus, vera esse dubitemus: per eos quippe didicimus coelum et terram, et ea qui in eis nota sunt nobis, quantum ille qui et nos et ipsa condidit, innotescere nobis voluit. Absit etiam ut scire nos negemus, quae testimonio didicimus aliorum: alioquin esse nescimus Oceanum; nescimus esse terras atque urbes, quas celeberrima fama commendat; nescimus fuisse homines et opera eorum, quae historica lectione didicimus; nescimus quae quotidie undecumque nuntiantur, et indiciis consonis contestantibusque firmantur; postremo nescimus in quibus locis, vel ex quibus hominibus fuerimus exorti; quia haec omnia testimoniis credidimus aliorum. Quod si absurdissimum est dicere; non solum nostrorum, verum etiam et alienorum corporum sensus plurimum addidisse nostrae scientiae confitendum est.
15.12.1
Haec igitur omnia, et quae per se ipsum, et quae per sensus sui corporis, et quae testimoniis aliorum percepta scit animus humanus, thesauro memoriae condita tenet, ex quibus gignitur verbum verum, quando quod scimus loquimur, sed verbum ante omnem sonum, ante omnem cogitationem soni. Tunc enim est verbum simillimum rei notae, de qua gignitur et imago ejus, quoniam de visione scientiae visio cogitationis exoritur, quod est verbum linguae nullius; verbum verum de re vera, nihil de suo habens, sed totum de illa scientia de qua nascitur. Nec interest quando id didicerit; qui quod scit loquitur; aliquando enim statim ut discit, hoc dicit; dum tamen verbum sit verum, id est, de notis rebus exortum.
15.13
LIBER QUINTUS DECIMUS. Principio, quid in singulis quatuordecim superioribus libris dictum sit, exponit breviter ac summatim, eoque demum pervenisse disputationem docet, ut Trinitas quae Deus est, jam in ipsis rebus aeternis, incorporalibus et immutabilibus, in quarum perfecta contemplatione nobis beata vita promittitur, inquiratur. Hanc vero Trinitatem ostendit hic videri a nobis tanquam per speculum et in aenigmate, dum videtur per imaginem Dei, quod nos sumus, ut in similitudine obscura et ad perspiciendum difficili. Sic et ex verbo mentis nostrae Verbi divini generationem, nonnisi difficulter, propter eam quae inter utrumque verbum interesse observatur disparitas quam maxima; et ex dilectione quae a voluntate adjungitur, Spiritus sancti processionem conjici utcumque et explicari posse demonstrat. CAPUT XIII.
15.13
Item de differentia scientiae ac verbi mentis nostrae, a scientia et Verbo Dei. Sed numquid Deus Pater, de quo natum est Verbum de Deo Deus; numquid ergo Deus Pater in illa sapientia quod est ipse sibi, alia didicit per sensum corporis sui, alia per se ipsum? Quis hoc dicat, qui non animal rationale, sed supra animam rationalem Deum cogitat; quantum ab eis cogitari potest, qui eum omnibus animalibus et omnibus animis praeferunt, quamvis per speculum et in aenigmate conjiciendo videant, nondum facie ad faciem sicuti est? Numquid Deus Pater ea ipsa, quae non per corpus, quod est ei nullum, sed per se ipsum scit, aliunde ab aliquo didicit, aut nuntiis vel testibus, ut ea sciret, indiguit? Non utique: ad omnia quippe scienda quae scit, sufficit sibi illa perfectio. Habet quidem nuntios, id est Angelos, non tamen qui ei quae nescit annuntient; non enim sunt ulla quae nesciat: sed bonum eorum est de operibus suis ejus consulere veritatem; et hoc est quod ei dicuntur nonnulla nuntiare, non ut ipse ab eis discat, sed ut ab illo ipsi per Verbum ejus sine corporali sono. Nuntiant etiam quod voluerit, ab eo missi ad quos voluerit, totum ab illo per illud Verbum ejus audientes; id est, in ejus veritate invenientes quid sibi faciendum, quid, quibus, et quando nuntiandum sit: Nam et nos oramus eum, nec tamen necessitates nostras docemus eum. Novit enim, ait Verbum ejus, Pater vester quid vobis necessarium sit, priusquam petatis ab eo. Nec ista ex aliquo tempore cognovit, ut nosset: sed futura omnia temporalia, atque in eis etiam quid et quando ab illo petituri fueramus, et quos et de quibus rebus vel exauditurus vel non exauditurus esset, sine initio ante praescivit. Universas autem creaturas suas, et spirituales et corporales, non quia sunt ideo novit; sed ideo sunt quia novit. Non enim nescivit quae fuerat creaturus. Quia ergo scivit, creavit; non quia creavit, scivit. Nec aliter ea scivit creata, quam creanda: non enim ejus sapientiae aliquid accessit ex eis; sed illis existentibus sicut oportebat, et quando oportebat, illa mansit ut erat. Ita et scriptum est in libro Ecclesiastico: Antequam crearentur, omnia nota sunt illi; sic et postquam consummata sunt. Sic, inquit, non aliter, et antequam crearentur, et postquam consummata sunt, sic ei nota sunt. Longe est ergo huic scientiae scientia nostra dissimilis. Quae autem scientia Dei est, ipsa et sapientia; et quae sapientia, ipsa essentia sive substantia. Quia in illius naturae simplicitate mirabili, non est aliud sapere, aliud esse; sed quod est sapere, hoc est et esse, sicut et in superioribus libris saepe jam diximus. Nostra vero scientia in rebus plurimis propterea et amissibilis est et receptibilis, quia non hoc est nobis esse quod scire vel sapere: quoniam esse possumus, etiam si nesciamus, neque sapiamus ea quae aliunde didicimus. Propter hoc, sicut nostra scientia illi scientiae Dei, sic et nostrum verbum quod nascitur de nostra scientia, dissimile est illi Verbo Dei quod natum est de Patris essentia. Tale est autem ac si dicerem, De Patris scientia, de Patris sapientia; vel, quod est expressius, De Patre scientia, de Patre sapientia.
15.14.1
LIBER QUINTUS DECIMUS. Principio, quid in singulis quatuordecim superioribus libris dictum sit, exponit breviter ac summatim, eoque demum pervenisse disputationem docet, ut Trinitas quae Deus est, jam in ipsis rebus aeternis, incorporalibus et immutabilibus, in quarum perfecta contemplatione nobis beata vita promittitur, inquiratur. Hanc vero Trinitatem ostendit hic videri a nobis tanquam per speculum et in aenigmate, dum videtur per imaginem Dei, quod nos sumus, ut in similitudine obscura et ad perspiciendum difficili. Sic et ex verbo mentis nostrae Verbi divini generationem, nonnisi difficulter, propter eam quae inter utrumque verbum interesse observatur disparitas quam maxima; et ex dilectione quae a voluntate adjungitur, Spiritus sancti processionem conjici utcumque et explicari posse demonstrat. CAPUT XIV.
15.14.1
Verbum Dei per omnia aequale Patri de quo est. Verbum ergo Dei Patris unigenitus Filius, per omnia Patri similis et aequalis, Deus de Deo, lumen de lumine, sapientia de sapientia, essentia de essentia; est hoc omnino quod Pater, non tamen Pater; quia iste Filius, ille Pater. Ac per hoc novit omnia quae novit Pater: sed ei nosse de Patre est, sicut esse. Nosse enim et esse ibi unum est. Et ideo Patri sicut esse non est a Filio, ita nec nosse. Proinde tanquam se ipsum dicens Pater genuit Verbum sibi aequale per omnia. Non enim se ipsum integre perfecteque dixisset, si aliquid minus aut amplius esset in ejus Verbo quam in ipso. Ibi summe illud agnoscitur, Est, est; Non, non. Et ideo Verbum hoc vere veritas est: quoniam quidquid est in ea scientia de qua genitum est, et in ipso est; quod autem in ea non est, nec in ipso est. Et falsum habere aliquid hoc Verbum nunquam potest: quia immutabiliter sic se habet, ut se habet de quo est. Non enim potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Potenter hoc non potest, nec est infirmitas ista, sed firmitas, qua falsa esse non potest veritas. Novit itaque omnia Deus Pater in se ipso, novit in Filio: sed in se ipso tanquam se ipsum, in Filio tanquam Verbum suum, quod est de his omnibus quae sunt in se ipso. Omnia similiter novit et Filius, in se scilicet, tanquam ea quae nata sunt de iis quae Pater novit in se ipso: in Patre autem, tanquam ea de quibus nata sunt, quae ipse Filius novit in se ipso. Sciunt ergo invicem Pater et Filius: sed ille gignendo, iste nascendo. Et omnia quae sunt in eorum scientia, in eorum sapientia, in eorum essentia, unusquisque eorum simul videt; non particulatim aut singillatim, velut alternante conspectu hinc illuc, et inde huc, et rursus inde vel inde in aliud atque aliud, ut aliqua videre non possit nisi non videns alia: sed, ut dixi, simul omnia videt, quorum nullum est quod non semper videt.
15.14.2
Verbum autem nostrum illud quod non habet sonum neque cogitationem soni, sed ejus rei quam videndo intus dicimus, et ideo nullius linguae est; atque inde utcumque simile est in hoc aenigmate illi Verbo Dei, quod etiam Deus est, quoniam sic et hoc de nostra nascitur, quemadmodum et illud de scientia Patris natum est: nostrum ergo tale verbum, quod invenimus esse utcumque illi simile, quantum sit etiam dissimile sicut a nobis dici potuerit, non pigeat intueri.
15.15.1
LIBER QUINTUS DECIMUS. Principio, quid in singulis quatuordecim superioribus libris dictum sit, exponit breviter ac summatim, eoque demum pervenisse disputationem docet, ut Trinitas quae Deus est, jam in ipsis rebus aeternis, incorporalibus et immutabilibus, in quarum perfecta contemplatione nobis beata vita promittitur, inquiratur. Hanc vero Trinitatem ostendit hic videri a nobis tanquam per speculum et in aenigmate, dum videtur per imaginem Dei, quod nos sumus, ut in similitudine obscura et ad perspiciendum difficili. Sic et ex verbo mentis nostrae Verbi divini generationem, nonnisi difficulter, propter eam quae inter utrumque verbum interesse observatur disparitas quam maxima; et ex dilectione quae a voluntate adjungitur, Spiritus sancti processionem conjici utcumque et explicari posse demonstrat. CAPUT XV.
15.15.1
Quanta sit dissimilitudo verbi nostri et Verbi divini. Verbum nostrum sempiternum esse aut dici non potest. Numquid verbum nostrum de sola scientia nostra nascitur? Nonne multa dicimus etiam quae nescimus? Nec dubitantes ea dicimus, sed vera esse arbitrantes: quae forte si vera sunt, in ipsis rebus de quibus loquimur, non in verbo nostro vera sunt; quia verbum verum non est, nisi quod de re quae scitur, gignitur. Falsum est ergo isto modo verbum nostrum, non cum mentimur, sed cum fallimur. Cum autem dubitamus, nondum est verbum de re de qua dubitamus, sed de ipsa dubitatione verbum est. Quamvis enim non noverimus an verum sit unde dubitamus, tamen dubitare nos novimus: ac per hoc cum hoc dicimus, verum verbum est; quoniam quod novimus dicimus. Quid, quod etiam mentiri possumus? Quod cum facimus, utique volentes et scientes falsum verbum habemus: ubi verum verbum est mentiri nos; hoc enim scimus. Et cum mentitos nos esse confitemur, verum dicimus: quod scimus enim dicimus; scimus namque nos esse mentitos. Verbum autem illud quod est Deus et potentius est nobis, hoc non potest. Non enim potest facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem: et non a se ipso loquitur, sed a Patre illi est omne quod loquitur, cum ipsum Pater unice loquitur: et magna illius Verbi potentia est, non posse mentiri; quia non potest esse illic Est et non, sed Est, est; Non, non. At enim nec verbum dicendum est, quod verum non est. Si ita, libens assentior. Quid, cum verum est verbum nostrum, et ideo recte verbum vocatur, numquid sicut dici potest vel visio de visione, vel scientia de scientia, ita dici potest essentia de essentia, sicut illud Dei Verbum maxime dicitur maximeque dicendum est? Quid ita? quia non hoc est nobis esse, quod est nosse. Multa quippe novimus quae per memoriam quodam modo vivunt, ita et oblivione quodam modo moriuntur: atque ideo cum illa jam non sint in notitia nostra, nos tamen sumus; et cum scientia nostra animo lapsa perierit a nobis, nos tamen vivimus.
15.15.1
Illa etiam quae ita sciuntur, ut nunquam excidere possint, quoniam praesentia sunt, et ad ipsius animi naturam pertinent, ut est illud quod nos vivere scimus( manet enim hoc quamdiu animus manet, et quia semper manet animus, et hoc semper manet): id ergo et si qua reperiuntur similia, in quibus imago Dei potius intuenda est, etiamsi semper sciuntur, tamen quia non semper etiam cogitantur, quomodo de his dicatur verbum sempiternum, cum verbum nostrum nostra cogitatione dicatur, invenire difficile est. Sempiternum est enim animo vivere, sempiternum est scire quod vivit: nec tamen sempiternum est cogitare vitam suam, vel cogitare scientiam vitae suae; quoniam cum aliud atque aliud coeperit, hoc desinet cogitare, quamvis non desinat scire. Ex quo fit, ut si potest esse in animo aliqua scientia sempiterna, et sempiterna esse non potest ejusdem scientiae cogitatio, et verbum verum nostrum intimum nisi nostra cogitatione non dicitur, solus Deus intelligatur habere Verbum sempiternum sibique coaeternum. Nisi forte dicendum est, ipsam possibilitatem cogitationis, quoniam id quod scitur, etiam quando non cogitatur, potest tamen veraciter cogitari, verbum esse tam perpetuum, quam scientia ipsa perpetua est. Sed quomodo est verbum, quod nondum in cogitationis visione formatum est? Quomodo erit simile scientiae de qua nascitur, si ejus non habet formam, et ideo jam vocatur verbum quia potest habere? Tale est enim ac si dicatur, ideo jam vocandum esse verbum quia potest esse verbum. Sed quid est quod potest esse verbum, et ideo jam dignum est verbi nomine? Quid est, inquam, hoc formabile nondumque formatum, nisi quiddam mentis nostrae, quod hac atque hac volubili quadam motione jactamus, cum a nobis nunc hoc, nunc illud, sicut inventum fuerit vel occurrerit, cogitatur? Et tunc fit verum verbum, quando illud quod nos dixi volubili motione jactare, ad id quod scimus pervenit, atque inde formatur, ejus omnimodam similitudinem capiens; ut quomodo res quaeque scitur, sic etiam cogitetur, id est, sine voce, sine vocis cogitatione, quae profecto alicujus linguae est, sic in corde dicatur. Ac per hoc etiam si concedamus, ne de controversia vocabuli laborare videamur, jam vocandum esse verbum quiddam illud mentis nostrae quod de nostra scientia formari potest, etiam priusquam formatum sit, quia jam, ut ita dicam, formabile est; quis non videat, quanta hic sit dissimilitudo ab illo Dei Verbo, quod in forma Dei sic est, ut non antea fuerit formabile priusquam formatum, nec aliquando esse possit informe, sed sit forma simplex et simpliciter aequalis ei de quo est, et cui mirabiliter coaeterna est.
15.16.1
LIBER QUINTUS DECIMUS. Principio, quid in singulis quatuordecim superioribus libris dictum sit, exponit breviter ac summatim, eoque demum pervenisse disputationem docet, ut Trinitas quae Deus est, jam in ipsis rebus aeternis, incorporalibus et immutabilibus, in quarum perfecta contemplatione nobis beata vita promittitur, inquiratur. Hanc vero Trinitatem ostendit hic videri a nobis tanquam per speculum et in aenigmate, dum videtur per imaginem Dei, quod nos sumus, ut in similitudine obscura et ad perspiciendum difficili. Sic et ex verbo mentis nostrae Verbi divini generationem, nonnisi difficulter, propter eam quae inter utrumque verbum interesse observatur disparitas quam maxima; et ex dilectione quae a voluntate adjungitur, Spiritus sancti processionem conjici utcumque et explicari posse demonstrat. CAPUT XVI.
15.16.1
Verbum nostrum, etiam cum similes Deo erimus, nunquam Verbo divino coaequandum. Quapropter ita dicitur illud Dei Verbum, ut Dei cogitatio non dicatur, ne aliquid esse quasi volubile credatur in Deo, quod nunc accipiat, nunc recipiat formam, ut verbum sit, eamque possit amittere, atque informiter quodam modo volutari. Bene quippe noverat verba, et vim cogitationis inspexerat locutor egregius, qui dixit in carmine, Secumque volutat Eventus belli varios: id est, cogitat. Non ergo ille Dei Filius cogitatio Dei, sed Verbum Dei dicitur. Cogitatio quippe nostra perveniens ad id quod scimus, atque inde formata, verbum nostrum verum est. Et ideo Verbum Dei sine cogitatione Dei debet intelligi, ut forma ipsa simplex intelligatur, non habens aliquid formabile quod esse etiam possit informe. Dicuntur quidem etiam in Scripturis sanctis cogitationes Dei; sed eo locutionis modo, quo ibi et oblivio Dei dicitur, quae utique ad proprietatem in Deo nulla est.
15.16.1
Quamobrem cum tanta sit nunc in isto aenigmate dissimilitudo Dei et Verbi Dei, in qua tamen nonnulla similitudo comperta est; illud quoque fatendum est, quod etiam cum similes ei erimus, quando videbimus eum sicuti est( quod utique qui dixit, hanc procul dubio quae nunc est dissimilitudinem attendit), nec tunc natura illi erimus aequales. Semper enim natura minor est faciente, quae facta est. Et tunc quidem verbum nostrum non erit falsum, quia neque mentiemur, neque fallemur: fortassis etiam volubiles non erunt nostrae cogitationes ab aliis in alia euntes atque redeuntes, sed omnem scientiam nostram uno simul conspectu videbimus: tamen cum et hoc fuerit, si et hoc fuerit, formata erit creatura quae formabilis fuit, ut nihil jam desit ejus formae, ad quam pervenire deberet: sed tamen coaequanda non erit illi simplicitati, ubi non formabile aliquid formatum vel reformatum est, sed forma; neque informis, neque formata, ipsa ibi aeterna est immutabilisque substantia.
15.17.1
LIBER QUINTUS DECIMUS. Principio, quid in singulis quatuordecim superioribus libris dictum sit, exponit breviter ac summatim, eoque demum pervenisse disputationem docet, ut Trinitas quae Deus est, jam in ipsis rebus aeternis, incorporalibus et immutabilibus, in quarum perfecta contemplatione nobis beata vita promittitur, inquiratur. Hanc vero Trinitatem ostendit hic videri a nobis tanquam per speculum et in aenigmate, dum videtur per imaginem Dei, quod nos sumus, ut in similitudine obscura et ad perspiciendum difficili. Sic et ex verbo mentis nostrae Verbi divini generationem, nonnisi difficulter, propter eam quae inter utrumque verbum interesse observatur disparitas quam maxima; et ex dilectione quae a voluntate adjungitur, Spiritus sancti processionem conjici utcumque et explicari posse demonstrat. CAPUT XVII.
15.17.1
Quomodo Spiritus sanctus dicatur charitas, et an solus. Spiritum sanctum in Scripturis proprie nuncupatum esse vocabulo Charitatis. Satis de Patre et Filio, quantum per hoc speculum atque in hoc aenigmate videre potuimus, locuti sumus. Nunc de Spiritu sancto, quantum Deo donante videre conceditur, disserendum est. Qui Spiritus sanctus secundum Scripturas sanctas, nec Patris solius est, nec Filii solius, sed amborum: et ideo communem, qua invicem se diligunt Pater et Filius, nobis insinuat charitatem. Ut autem nos exerceret sermo divinus, non res in promptu sitas, sed in abdito scrutandas et ex abdito eruendas, majore studio fecit inquiri. Non itaque dixit Scriptura, Spiritus sanctus charitas est; quod si dixisset, non parvam partem quaestionis istius abstulisset: sed dixit, Deus charitas est; ut incertum sit, et ideo requirendum, utrum Deus Pater sit charitas, an Deus Filius, an Deus Spiritus sanctus, an Deus ipsa Trinitas. Neque enim dicturi sumus, non propterea Deum dictum esse charitatem, quod ipsa charitas sit ulla substantia, quae Dei digna sit nomine; sed quod donum sit Dei, sicut dictum est Deo, Quoniam tu es patientia mea: neque enim propterea dictum est, quia Dei substantia est nostra patientia; sed quod ab ipso nobis est, sicut alibi legitur, Quoniam ab ipso est patientia mea. Hunc quippe sensum facile refellit Scripturarum ipsa locutio. Tale est enim, Tu es patientia mea; quale est, Tu es, Domine, spes mea; et, Deus meus misericordia mea, et multa similia. Non est autem dictum, Domine charitas mea; aut. Tu es charitas mea; aut, Deus charitas mea: sed ita dictum est, Deus charitas est; sicut dictum est, Deus Spiritus est. Hoc qui non discernit, intellectum a Domino, non expositionem quaerat a nobis: non enim apertius quidquam possumus dicere.
15.17.2
Deus ergo charitas est: utrum autem Pater, an Filius, an Spiritus sanctus, an ipsa Trinitas, quia et ipsa non tres dii, sed unus est Deus, hoc quaeritur. Sed jam in hoc libro superius disputavi, non sic accipiendam esse Trinitatem quae Deus est, ex illis tribus quae in trinitate nostrae mentis ostendimus, ut tanquam memoria sit omnium trium Pater, et intelligentia omnium trium Filius, et charitas omnium trium Spiritus sanctus, quasi Pater nec intelligat sibi nec diligat, sed ei Filius intelligat, et Spiritus sanctus ei diligat, ipse autem sibi et illis tantum meminerit; et Filius nec meminerit nec diligat sibi, sed meminerit ei Pater, et diligat ei Spiritus sanctus, ipse autem et sibi et illis tantummodo intelligat; itemque Spiritus sanctus nec meminerit nec intelligat sibi, sed meminerit ei Pater, et intelligat ei Filius, ipse autem et sibi et illis non nisi diligat: sed sic potius, ut omnia tria et omnes et singuli habeant in sua quisque natura. Nec distent in eis ista, sicut in nobis aliud est memoria, aliud est intelligentia, aliud dilectio sive charitas: sed unum aliquid sit quod omnia valeat, sicut ipsa sapientia; et sic habeatur in uniuscujusque natura, ut qui habet, hoc sit quod habet, sicut immutabilis simplexque substantia. Si ergo haec intellecta sunt, et quantum nobis in rebus tantis videre vel conjectare concessum est, vera esse claruerunt; nescio cur non sicut sapientia et Pater dicitur et Filius et Spiritus sanctus, et simul omnes non tres, sed una sapientia; ita et charitas et Pater dicatur et Filius et Spiritus sanctus, et simul omnes una charitas. Sic enim et Pater Deus, et Filius Deus, et Spiritus sanctus Deus, et simul omnes unus Deus.
15.17.3
Et tamen non frustra in hac Trinitate non dicitur Verbum Dei nisi Filius, nec Donum Dei nisi Spiritus sanctus, nec de quo genitum est Verbum et de quo procedit principaliter Spiritus sanctus nisi Deus Pater. Ideo autem addidi, Principaliter, quia et de Filio Spiritus sanctus procedere reperitur. Sed hoc quoque illi Pater dedit, non jam existenti et nondum habenti: sed quidquid unigenito Verbo dedit, gignendo dedit. Sic ergo eum genuit, ut etiam de illo Donum commune procederet, et Spiritus sanctus spiritus esset amborum. Non est igitur accipienda transeunter, sed diligenter intuenda inseparabilis Trinitatis ista distinctio. Hinc enim factum est ut proprie Dei Verbum etiam Dei sapientia diceretur, cum sit sapientia et Pater et Spiritus sanctus. Si ergo proprie aliquid horum trium charitas nuncupanda est, quid aptius quam ut hoc sit Spiritus sanctus? Ut scilicet in illa simplici summaque natura, non sit aliud substantia et aliud charitas; sed substantia ipsa sit charitas, et charitas ipsa sit substantia, sive in Patre, sive in Filio, sive in Spiritu sancto, et tamen proprie Spiritus sanctus charitas nuncupetur.
15.17.4
Sicut Legis nomine aliquando simul omnia veteris Instrumenti sanctarum scripturarum significantur eloquia. Nam ex propheta Isaia testimonium ponens Apostolus, ubi ait, In aliis linguis et in aliis labiis loquar populo huic; praemisit tamen, In Lege scriptum est. Et ipse Dominus, In Lege, inquit, eorum scriptum est, quia oderunt me gratis; cum hoc legatur in Psalmo. Aliquando autem proprie vocatur Lex, quae data est per Moysen, secundum quod dictum est, Lex et Prophetae usque ad Joannem; et, In his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae. Hic utique proprie Lex appellata est, de monte Sina. Prophetarum autem nomine etiam Psalmi significati sunt: et tamen alio loco ipse Salvator, Oportebat, inquit, impleri omnia quae scripta sunt in Lege, et Prophetis, et Psalmis de me. Hic rursus Prophetarum nomen, exceptis Psalmis, intelligi voluit. Dicitur ergo Lex universaliter cum Prophetis et Psalmis, dicitur et proprie quae per Moysen data est. Item dicuntur communiter Prophetae simul cum Psalmis, dicuntur et proprie praeter Psalmos. Et multis aliis exemplis doceri potest, multa rerum vocabula, et universaliter poni, et proprie quibusdam rebus adhiberi, nisi in re aperta vitanda sit longitudo sermonis. Hoc ideo dixi, ne quisquam propterea nos inconvenienter existimet charitatem appellare Spiritum sanctum, quia et Deus Pater et Deus Filius potest charitas nuncupari.
15.17.5
Sicut ergo unicum Dei Verbum proprie vocamus nomine sapientiae, cum sit universaliter et Spiritus sanctus et Pater ipse sapientia; ita Spiritus sanctus proprie nuncupatur vocabulo charitatis, cum sit universaliter charitas et Pater et Filius. Sed Dei Verbum, id est, unigenitus Dei Filius aperte dictus est Dei sapientia, ore Apostolico, ubi ait, Christum Dei virtutem et Dei sapientiam: Spiritus autem sanctus ubi sit dictus charitas invenimus, si diligenter Joannis apostoli scrutemur eloquium; qui cum dixisset, Dilectissimi, diligamus invicem, quia dilectio ex Deo est; secutus adjunxit, Et omnis qui diligit, ex Deo natus est: qui non diligit, non cognovit Deum, quia Deus dilectio est. Hic manifestavit eam se dixisse dilectionem Deum, quam dixit ex Deo. Deus ergo ex Deo est dilectio. Sed quia et Filius ex Deo Patre natus est, et Spiritus sanctus ex Deo Patre procedit, quem potius eorum hic debeamus accipere dictum esse dilectionem Deum, merito quaeritur. Pater enim solus ita Deus est, ut non sit ex Deo: ac per hoc dilectio quae ita Deus est, ut ex Deo sit, aut Filius est, aut Spiritus sanctus. Sed in consequentibus cum Dei dilectionem commemorasset, non qua nos eum, sed qua Ipse dilexit nos, et misit Filium suum litatorem pro peccatis nostris; et hinc exhortatus esset ut et nos invicem diligamus, atque ita Deus in nobis maneat, quia utique dilectionem Deum dixerat, statim volens de hac re apertius aliquid eloqui, In hoc, inquit, cognoscimus quia in ipso manemus, et ipse in nobis, quia de Spiritu suo dedit nobis. Spiritus itaque sanctus de quo dedit nobis, facit nos in Deo manere, et ipsum in nobis: hoc autem facit dilectio. Ipse est igitur Deus dilectio. Denique paulo post cum hoc ipsum repetiisset atque dixisset, Deus dilectio est; continuo subjecit, Et qui manet in dilectione, in Deo manet, et Deus manet in eo: unde supra dixerat, In hoc cognoscimus quia in ipso manemus, et ipse in nobis, quia de Spiritu suo dedit nobis. Ipse ergo significatur ubi legitur, Deus dilectio est. Deus igitur Spiritus sanctus qui procedit ex Deo, cum datus fuerit homini, accendit eum in dilectionem Dei et proximi, et ipse dilectio est. Non enim habet homo unde Deum diligat, nisi ex Deo. Propter quod paulo post dicit: Nos diligamus eum, quia ipse prior dilexit nos. Apostolus quoque Paulus: Dilectio, inquit, Dei diffusa est in cordibus nostris, per Spiritum sanctum qui datus est nobis.
15.18.1
LIBER QUINTUS DECIMUS. Principio, quid in singulis quatuordecim superioribus libris dictum sit, exponit breviter ac summatim, eoque demum pervenisse disputationem docet, ut Trinitas quae Deus est, jam in ipsis rebus aeternis, incorporalibus et immutabilibus, in quarum perfecta contemplatione nobis beata vita promittitur, inquiratur. Hanc vero Trinitatem ostendit hic videri a nobis tanquam per speculum et in aenigmate, dum videtur per imaginem Dei, quod nos sumus, ut in similitudine obscura et ad perspiciendum difficili. Sic et ex verbo mentis nostrae Verbi divini generationem, nonnisi difficulter, propter eam quae inter utrumque verbum interesse observatur disparitas quam maxima; et ex dilectione quae a voluntate adjungitur, Spiritus sancti processionem conjici utcumque et explicari posse demonstrat. CAPUT XVIII.
15.18.1
Nullum Dei donum charitate excellentius. Nullum est isto Dei dono excellentius. Solum est quod dividit inter filios regni aeterni et filios perditionis aeternae. Dantur et alia per Spiritum sanctum munera, sed sine charitate nihil prosunt. Nisi ergo tantum impertiatur cuique Spiritus sanctus, ut eum Dei et proximi faciat amatorem, a sinistra non transfertur ad dexteram. Nec Spiritus proprie dicitur Donum, nisi propter dilectionem: quam qui non habuerit, si linguis hominum loquatur et Angelorum, sonans aeramentum est et cymbalum tinniens: et si habuerit prophetiam, et scierit omnia sacramenta, et omnem scientiam, et si habuerit omnem fidem, ita ut montes transferat, nihil est: et si distribuerit omnem substantiam suam, et si tradiderit corpus suum ut ardeat, nihil ei prodest. Quantum ergo bonum est, sine quo ad aeternam vitam neminem bona tanta perducunt? Ipsa vero dilectio sive charitas( nam unius rei est utrumque nomen), si habeat eam qui non loquitur linguis, nec habet prophetiam, nec omnia scit sacramenta omnemque scientiam, nec distribuit omnia sua pauperibus, vel non habendo quod distribuat, vel aliqua necessitate prohibitus, nec tradit corpus suum ut ardeat, si talis passionis nulla tentatio est, perducit ad regnum, ita ut ipsam fidem non faciat utilem nisi charitas. Sine charitate quippe fides potest quidem esse, sed non et prodesse. Propter quod et apostolus Paulus, In Christo, inquit, Jesu neque circumcisio, neque praeputium aliquid valet, sed fides quae per dilectionem operatur: sic eam discernens ab ea fide, qua et daemones credunt et contremiscunt. Dilectio igitur quae ex Deo est et Deus est, proprie Spiritus sanctus est, per quem diffunditur in cordibus nostris Dei charitas, per quam nos tota inhabitat Trinitas. Quocirca rectissime Spiritus sanctus, cum sit Deus, vocatur etiam Donum Dei. Quod Donum proprie quid nisi charitas intelligenda est, quae perducit ad Deum, et sine qua quodlibet aliud donum Dei non perducit ad Deum?
15.19.1
LIBER QUINTUS DECIMUS. Principio, quid in singulis quatuordecim superioribus libris dictum sit, exponit breviter ac summatim, eoque demum pervenisse disputationem docet, ut Trinitas quae Deus est, jam in ipsis rebus aeternis, incorporalibus et immutabilibus, in quarum perfecta contemplatione nobis beata vita promittitur, inquiratur. Hanc vero Trinitatem ostendit hic videri a nobis tanquam per speculum et in aenigmate, dum videtur per imaginem Dei, quod nos sumus, ut in similitudine obscura et ad perspiciendum difficili. Sic et ex verbo mentis nostrae Verbi divini generationem, nonnisi difficulter, propter eam quae inter utrumque verbum interesse observatur disparitas quam maxima; et ex dilectione quae a voluntate adjungitur, Spiritus sancti processionem conjici utcumque et explicari posse demonstrat. CAPUT XIX.
15.19.1
Spiritus sanctus dictus Dei Donum in Scripturis. Donum Spiritus sancti dictum pro Donum quod est Spiritus sanctus. Spiritus sanctus proprie Charitas dicitur, quamvis non solus in Trinitate charitas sit. An et hoc probandum est, Dei Donum dictum esse in sacris Litteris Spiritum sanctum? Si et hoc exspectatur, habemus in Evangelio secundum Joannem Domini Jesu Christi verba dicentis: Si quis sitit, veniat ad me, et bibat. Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. Porro Evangelista secutus adjunxit: Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum. Unde dicit etiam Paulus apostolus: Et omnes unum Spiritum potavimus. Utrum autem donum Dei sit appellata aqua ista, quod est Spiritus sanctus, hoc quaeritur. Sed sicut hic invenimus hanc aquam Spiritum sanctum esse, ita invenimus alibi in ipso Evangelio hanc aquam donum Dei appellatam. Nam Dominus idem quando cum muliere Samaritana ad puteum loquebatur, cui dixerat, Da mihi bibere; cum illa respondisset, quod Judaei non couterentur Samaritanis; respondit Jesus, et dixit ei: Si scires Donum Dei, et quis est qui dicit tibi, Da mihi bibere; tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam. Dicit ei mulier: Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est; unde ergo habes aquam vivam? et caetera. Respondit Jesus, et dixit ei: Omnis qui biberit ex hac aqua, sitiet iterum; qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum: sed aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam. Quia ergo haec aqua viva, sicut Evangelista exposuit, Spiritus est sanctus, procul dubio Spiritus Donum Dei est, de quo hic Dominus ait: Si scires Donum Dei, et quis est qui dicit tibi, Da mihi bibere; tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam. Nam quod ibi ait, Flumina de ventre ejus fluent aquae vivae; hoc isto loco, Fiet in eo, inquit, fons aquae salientis in vitam aeternam.
15.19.2
Paulus quoque apostolus, Unicuique, inquit, nostrum datur gratia secundum mensuram donationis Christi: atque ut donationem Christi Spiritum sanctum ostenderet, secutus adjunxit, Propter quod dicit: Ascendit in altum, captivavit captivitatem, dedit dona hominibus. Notissimum est autem, Dominum Jesum, cum post resurrectionem a mortuis ascendisset in coelum, dedisse Spiritum sanctum, quo impleti qui crediderant, linguis omnium gentium loquebantur. Nec moveat quod ait, dona; non, donum: id enim testimonium de Psalmo posuit. Hoc autem in Psalmo ita legitur: Ascendisti in altum, captivasti captivitatem, accepisti dona in hominibus. Sic enim plures codices habent, et maxime graeci, et ex hebraeo sic interpretatum habemus. Dona itaque dixit Apostolus, quemadmodum Propheta, non, donum. Sed cum Propheta dixerit, accepisti dona in hominibus; Apostolus maluit dicere, dedit dona hominibus: ut ex utroque scilicet verbo, uno prophetico, apostolico altero, quia in utroque est divini sermonis auctoritas, sensus plenissimus redderetur. Utrumque enim verum est, et quia dedit hominibus, et quia accepit in hominibus. Dedit hominibus, tanquam caput membris suis: accepit in hominibus idem ipse utique membris suis, propter quae membra sua clamavit de coelo, Saule, Saule, quid me persequeris? et de quibus membris suis ait, Quando uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Ipse ergo Christus, et dedit de coelo, et accepit in terra. Porro autem dona ob hoc ambo dixerunt, et Propheta et Apostolus, quia per donum, quod est Spiritus sanctus, in commune omnibus membris Christi multa dona, quae sunt quibusque propria, dividuntur. Non enim singuli quique habent omnia, sed hi illa, alii alia: quamvis ipsum donum a quo cuique propria dividuntur omnes habeant, id est, Spiritum sanctum. Nam et alibi cum multa dona commemorasset, Omnia, inquit, haec operatur unus atque idem Spiritus, dividens propria unicuique prout vult. Quod verbum et in Epistola quae ad Hebraeos est invenitur, ubi scriptum est, Attestante Deo signis et ostentis, et variis virtutibus, et Spiritus sancti distributioni.. Et hic cum dixisset, Ascendit in altum, captivavit captivitatem, dedit dona hominibus; Quod autem ascendit, ait, quid est, nisi quia et descendit in inferiores partes terrae? Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes coelos, ut adimpleret omnia. Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, quosdam vero evangelistas, quosdam autem pastores et doctores. Ecce quare dicta sunt dona: quia, sicut alibi dicit, Numquid omnes apostoli? numquid omnes prophetae? et caetera. Hic autem adjunxit, Ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi. Haec est domus, quae, sicut Psalmus canit, aedificatur post captivitatem: quoniam qui sunt a diabolo eruti, a quo captivi tenebantur, de his aedificatur domus Christi, quae domus appellatur Ecclesia. Hanc autem captivitatem ipse captivavit, qui diabolum vicit. Et ne illa quae futura erant sancti capitis membra in aeternum supplicium secum traheret, eum justitiae prius, deinde potentiae vinculis alligavit. Ipse itaque diabolus est appellata captivitas, quam captivavit qui ascendit in altum, et dedit dona hominibus, vel accepit in hominibus.
15.19.3
Petrus autem apostolus, sicut in eo libro canonico legitur, ubi scripti sunt Actus Apostolorum, loquens de Christo, commotis corde Judaeis et dicentibus, Quid ergo faciemus, fratres? monstrate nobis; dixit ad eos: Agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini Jesu Christi, in remissionem peccatorum; et accipietis donum Spiritus sancti. Itemque in eodem libro legitur, Simonem Magum Apostolis dare voluisse pecuniam, ut ab eis acciperet potestatem, qua per impositionem manus ejus daretur Spiritus sanctus. Cui Petrus idem: Pecunia, inquit, tua tecum sit in perditionem, quia donum Dei aestimasti te per pecunias possidere. Et alio ejusdem libri loco, cum Petrus Cornelio et eis qui cum eo fuerant loqueretur, annuntians et praedicans Christum, ait Scriptura: Adhuc loquente Petro verba haec, cecidit Spiritus sanctus super omnes qui audiebant verbum, et obstupuerunt qui ex circumcisione fideles simul cum Petro venerant, quia et in nationes donum Spiritus sancti effusum est. Audiebant enim illos loquentes linguis, et magnificantes Deum. De quo facto suo quod incircumcisos baptizaverat, quia priusquam baptizarentur, ut nodum quaestionis hujus auferret, in eos venerat Spiritus sanctus, cum Petrus postea redderet rationem fratribus qui erant Jerosolymis, et hac re audita movebantur, ait post caetera: Cum coepissem autem loqui ad illos, cecidit Spiritus sanctus in illos, sicut et in nos in initio. Memoratusque sum verbi Domini, sicut dicebat: Quia Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu sancto. Si igitur aequale donum dedit illis, sicut et nobis qui credidimus in Dominum Jesum Christum; ego quis eram, qui possem prohibere Deum non dare illis Spiritum sanctum? Et multa alia sunt testimonia Scripturarum, quae concorditer attestantur Donum Dei esse Spiritum sanctum, in quantum datur eis qui per eum diligunt Deum. Sed nimis longum est cuncta colligere. Et quid eis satis est, quibus haec quae diximus satis non sunt?
15.19.4
Sane admonendi sunt, quandoquidem Donum Dei jam vident dictum Spiritum sanctum, ut cum audiunt, Donum Spiritus sancti, illud genus locutionis agnoscant, quod dictum est, In exspoliatione corporis carnis. Sicut enim corpus carnis nihil est aliud quam caro; sic Donum Spiritus sancti nihil est aliud quam Spiritus sanctus. In tantum ergo Donum Dei est, in quantum datur eis quibus datur. Apud se autem Deus est, etsi nemini detur, quia Deus erat Patri et Filio coaeternus antequam cuiquam daretur. Nec quia illi dant, ipse datur, ideo minor est illis. Ita enim datur sicut Donum Dei, ut etiam se ipsum det sicut Deus. Non enim dici potest non esse suae potestatis, de quo dictum est, Spiritus ubi vult spirat: Et apud Apostolum quod jam supra commemoravi, Omnia haec operatur unus atque idem Spiritus, dividens propria unicuique prout vult. Non est illic conditio dati et dominatio dantium, sed concordia dati et dantium.
15.19.5
Quapropter si sancta Scriptura proclamat, Deus charitas est; illaque ex Deo est, et in nobis id agit ut in Deo maneamus, et ipse in nobis, et hoc inde cognoscimus, quia de Spiritu suo dedit nobis, ipse Spiritus est Deus charitas. Deinde, si in donis Dei nihil majus est charitate, et nullum est majus donum Dei quam Spiritus sanctus, quid consequentius quam ut ipse sit charitas, qui dicitur et Deus et ex Deo? Et si charitas qua Pater diligit Filium, et Patrem diligit Filius, ineffabiliter communionem demonstrat amborum; quid convenientius quam ut ille dicatur charitas proprie, qui Spiritus est communis ambobus? Hoc enim sanius creditur vel intelligitur, ut non solus Spiritus sanctus charitas sit in illa Trinitate, sed non frustra proprie charitas nuncupetur, propter illa quae dicta sunt. Sicut non solus est in illa Trinitate, vel spiritus vel sanctus, quia et Pater spiritus, et Filius spiritus, et Pater sanctus, et Filius sanctus, quod non ambigit pietas: et tamen iste non frustra proprie dicitur Spiritus sanctus. Quia enim est communis ambobus, id vocatur ipse proprie quod ambo communiter. Alioquin si in illa Trinitate solus Spiritus sanctus est charitas, profecto et Filius non solius Patris, verum etiam Spiritus sancti Filius invenitur. Ita enim locis innumerabilibus dicitur et legitur Filius unigenitus Dei Patris, ut tamen et illud verum sit quod Apostolus ait de Deo Patre: Qui eruit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii charitatis suae. Non dixit, Filii sui; quod si diceret, verissime diceret, quemadmodum quia saepe dixit, verissime dixit: sed ait, Filii charitatis suae. Filius ergo est etiam Spiritus sancti, si non est in illa Trinitate charitas Dei nisi Spiritus sanctus. Quod si absurdissimum est, restat ut non solus ibi sit charitas Spiritus sanctus, sed propter illa de quibus satis disserui, proprie sic vocetur: quod autem dictum est, Filii charitatis suae, nihil aliud intelligatur, quam Filii sui dilecti, quam Filii postremo substantiae suae. Charitas quippe Patris quae in natura ejus est ineffabiliter simplici, nihil est aliud quam ejus ipsa natura atque substantia, ut saepe jam diximus, et saepe iterare non piget. Ac per hoc Filius charitatis ejus nullus est alius, quam qui de substantia ejus est genitus.
15.20.1
LIBER QUINTUS DECIMUS. Principio, quid in singulis quatuordecim superioribus libris dictum sit, exponit breviter ac summatim, eoque demum pervenisse disputationem docet, ut Trinitas quae Deus est, jam in ipsis rebus aeternis, incorporalibus et immutabilibus, in quarum perfecta contemplatione nobis beata vita promittitur, inquiratur. Hanc vero Trinitatem ostendit hic videri a nobis tanquam per speculum et in aenigmate, dum videtur per imaginem Dei, quod nos sumus, ut in similitudine obscura et ad perspiciendum difficili. Sic et ex verbo mentis nostrae Verbi divini generationem, nonnisi difficulter, propter eam quae inter utrumque verbum interesse observatur disparitas quam maxima; et ex dilectione quae a voluntate adjungitur, Spiritus sancti processionem conjici utcumque et explicari posse demonstrat. CAPUT XX.
15.20.1
Contra Eunomium dicentem Filium Dei non naturae, sed voluntatis esse Filium. Epilogus supradictorum. Quocirca ridenda est dialectica Eunomii, a quo Eunomiani haeretici exorti sunt: qui cum non potuisset intelligere, nec credere voluisset, unigenitum Dei Verbum, per quod facta sunt omnia, Filium Dei esse natura, hoc est, de substantia Patris genitum; non naturae vel substantiae suae sive essentiae dixit esse Filium, sed filium voluntatis Dei, accidentem scilicet Deo volens asserere voluntatem qua gigneret Filium: videlicet ideo quia nos aliquid aliquando volumus, quod antea non volebamus; quasi non propter ista mutabilis intelligatur nostra natura, quod absit ut in Deo esse credamus. Neque enim ob aliud scriptum est, Multae cogitationes in corde viri; consilium autem Domini manet in aeternum; nisi ut intelligamus sive credamus, sicut aeternum Deum, ita in aeternum ejus esse consilium, ac per hoc immutabile, sicut ipse est. Quod autem de cogitationibus, hoc etiam de voluntatibus verissime dici potest: Multae voluntates in corde viri; voluntas autem Domini manet in aeternum. Quidam ne filium consilii vel voluntatis Dei dicerent unigenitum Verbum, ipsum consilium seu voluntatem Patris idem Verbum esse dixerunt. Sed melius, quantum existimo, dicitur consilium de consilio, et voluntas de voluntate, sicut substantia de substantia, sapientia de sapientia: ne absurditate illa quam jam refellimus, Filius dicatur Patrem facere sapientem vel volentem, si non habet Pater in substantia sua consilium vel voluntatem. Acute sane quidam respondit haeretico versutissime interroganti, utrum Deus Filium volens an nolens genuerit: ut si diceret, Nolens, absurdissima Dei miseria sequeretur; si autem, Volens, continuo quod intendebat velut invicta ratione concluderet, non naturae esse Filium, sed voluntatis. At ille vigilantissime vicissim quaesivit ab eo, utrum Deus Pater volens an nolens sit Deus: ut si responderet, Nolens, sequeretur illa miseria quam de Deo credere magna insania est; si autem diceret, Volens, responderetur ei, Ergo et ipse Deus est sua voluntate, non natura. Quid ergo restabat, nisi ut obmutesceret, et sua interrogatione obligatum insolubili vinculo se videret? Sed voluntas Dei si et proprie dicenda est aliqua in Trinitate persona, magis hoc nomen Spiritui sancto competit, sicut charitas. Nam quid est aliud charitas, quam voluntas?
15.20.2
Video me de Spiritu sancto in isto libro secundum Scripturas sanctas hoc disputasse, quod fidelibus sufficit scientibus jam Deum esse Spiritum sanctum, nec alterius substantiae, nec minorem quam est Pater et Filius, quod in superioribus libris secundum easdem Scripturas verum esse docuimus. De creatura etiam quam fecit Deus, quantum valuimus, admonuimus eos qui rationem de rebus talibus poscunt, ut invisibilia ejus, per ea quae facta sunt, sicut possent, intellecta conspicerent, et maxime per rationalem vel intellectualem creaturam, quae facta est ad imaginem Dei; per quod velut speculum, quantum possent, si possent, cernerent Trinitatem Deum, in nostra memoria, intelligentia, voluntate. Quae tria in sua mente naturaliter divinitus instituta quisquis vivaciter perspicit, et quam magnum sit in ea, unde potest etiam sempiterna immutabilisque natura recoli, conspici, concupisci, reminiscitur per memoriam, intuetur per intelligentiam, amplectitur per dilectionem, profecto reperit illius summae Trinitatis imaginem. Ad quam summam Trinitatem reminiscendam, videndam, diligendam, ut eam recordetur, eam contempletur, ea delectetur, totum debet referre quod vivit. Verum ne hanc imaginem ab eadem Trinitate factam, et suo vitio in deterius commutatam, ita eidem comparet Trinitati, ut omni modo existimet similem; sed potius in qualicumque ista similitudine magnam quoque dissimilitudinem cernat, quantum esse satis videbatur, admonui.
15.21.1
LIBER QUINTUS DECIMUS. Principio, quid in singulis quatuordecim superioribus libris dictum sit, exponit breviter ac summatim, eoque demum pervenisse disputationem docet, ut Trinitas quae Deus est, jam in ipsis rebus aeternis, incorporalibus et immutabilibus, in quarum perfecta contemplatione nobis beata vita promittitur, inquiratur. Hanc vero Trinitatem ostendit hic videri a nobis tanquam per speculum et in aenigmate, dum videtur per imaginem Dei, quod nos sumus, ut in similitudine obscura et ad perspiciendum difficili. Sic et ex verbo mentis nostrae Verbi divini generationem, nonnisi difficulter, propter eam quae inter utrumque verbum interesse observatur disparitas quam maxima; et ex dilectione quae a voluntate adjungitur, Spiritus sancti processionem conjici utcumque et explicari posse demonstrat. CAPUT XXI.
15.21.1
De proposita similitudine Patris et Filii in memoria et intelligentia nostra. De similitudine Spiritus sancti in voluntate seu amore nostro. Sane Deum Patrem, et Deum Filium, id est, Deum genitorem qui omnia quae substantialiter habet, in coaeterno sibi Verbo suo dixit quodam modo, et ipsum Verbum ejus Deum, qui nec plus nec minus aliquid habet etiam ipse substantialiter, quam quod est in illo qui Verbum non mendaciter sed veraciter genuit; quemadmodum potui, non ut illud jam facie ad faciem, sed per hanc similitudinem in aenigmate quantulumcumque conjiciendo videretur in memoria et intelligentia mentis nostrae, significare curavi: memoriae tribuens omne quod scimus, etiamsi non inde cogitemus, intelligentiae vero proprio modo quodam cogitationis informationem. Cogitando enim quod verum invenerimus, hoc maxime intelligere dicimur, et hoc quidem in memoria rursus relinquimus. Sed illa est abstrusior profunditas nostrae memoriae, ubi hoc etiam primum cum cogitaremus invenimus, et gignitur intimum verbum, quod nullius linguae sit, tanquam scientia de scientia, et visio de visione, et intelligentia quae apparet in cogitatione, de intelligentia quae in memoria jam fuerat, sed latebat: quanquam et ipsa cogitatio quamdam suam memoriam nisi haberet, non reverteretur ad ea quae in memoria reliquerat, cum alia cogitaret.
15.21.2
De Spiritu autem sancto nihil in hoc aenigmate quod ei simile videretur ostendi, nisi voluntatem nostram, vel amorem seu dilectionem quae valentior est voluntas: quoniam voluntas nostra quae nobis naturaliter inest, sicut ei res adjacuerint vel occurrerint, quibus allicimur aut offendimur, ita varias affectiones habet. Quid ergo, est? Numquid dicturi sumus voluntatem nostram, quando recta est, nescire quid appetat, quid evitet? Porro si scit, profecto inest ei sua quaedam scientia, quae sine memoria et intelligentia esse non possit. An vero audiendus est quispiam dicens, charitatem nescire quid agat, quae non agit perperam? Sicut ergo inest intelligentia, inest dilectio illi memoriae principali, in qua invenimus paratum et reconditum ad quod cogitando possumus pervenire; quia et duo ista invenimus ibi, quando nos cogitando invenimus et intelligere aliquid et amare, quae ibi erant et quando inde non cogitabamus: et sicut inest memoria, inest dilectio huic intelligentiae quae cogitatione formatur; quod verbum verum sine ullius gentis lingua intus dicimus, quando quod novimus dicimus; nam nisi reminiscendo non redit ad aliquid, et nisi amando redire non curat nostrae cogitationis intuitus: ita dilectio quae visionem in memoria constitutam, et visionem cogitationis inde formatam quasi parentem prolemque conjungit, nisi haberet appetendi scientiam, quae sine memoria et intelligentia non potest esse, quid recte diligeret ignoraret.
15.22.1
LIBER QUINTUS DECIMUS. Principio, quid in singulis quatuordecim superioribus libris dictum sit, exponit breviter ac summatim, eoque demum pervenisse disputationem docet, ut Trinitas quae Deus est, jam in ipsis rebus aeternis, incorporalibus et immutabilibus, in quarum perfecta contemplatione nobis beata vita promittitur, inquiratur. Hanc vero Trinitatem ostendit hic videri a nobis tanquam per speculum et in aenigmate, dum videtur per imaginem Dei, quod nos sumus, ut in similitudine obscura et ad perspiciendum difficili. Sic et ex verbo mentis nostrae Verbi divini generationem, nonnisi difficulter, propter eam quae inter utrumque verbum interesse observatur disparitas quam maxima; et ex dilectione quae a voluntate adjungitur, Spiritus sancti processionem conjici utcumque et explicari posse demonstrat. CAPUT XXII.
15.22.1
Quanta dissimilitudo inter repertam in nobis imaginem Trinitatis et ipsam Trinitatem. Verum haec quando in una sunt persona, sicut est homo, potest nobis quispiam dicere: Tria ista, memoria, intellectus, et amor, mea sunt, non sua; nec sibi, sed mihi agunt quod agunt, imo ego per illa. Ego enim memini per memoriam, intelligo per intelligentiam, amo per amorem: et quando ad memoriam meam aciem cogitationis adverto, ac sic in corde meo dico quod scio, verbumque verum de scientia mea gignitur, utrumque meum est, et scientia utique et verbum. Ego enim scio, ego dico in meo corde quod scio. Et quando in memoria mea cogitando invenio jam me intelligere, jam me amare aliquid, qui intellectus et amor ibi erant et antequam inde cogitarem, intellectum meum et amorem meum invenio in memoria mea, quo ego intelligo, ego amo, non ipsa. Item quando cogitatio memor est, et vult redire ad ea quae in memoria reliquerat, eaque intellecta conspicere atque intus dicere, mea memoria memor est, et mea vult voluntate, non sua. Ipse quoque amor meus cum meminit atque intelligit quid appetere debeat, quid vitare, per meam, non per suam memoriam meminit; et per intelligentiam meam, non per suam, quidquid intelligenter amat, intelligit. Quod breviter dici potest: Ego per omnia illa tria memini, ego intelligo, ego diligo, qui nec memoria sum, nec intelligentia, nec dilectio, sed haec habeo. Ista ergo dici possunt ab una persona, quae habet haec tria, non ipsa est haec tria. In illius vero summae simplicitate naturae quae Deus est, quamvis unus sit Deus, tres tamen personae sunt, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus.
15.23.1
LIBER QUINTUS DECIMUS. Principio, quid in singulis quatuordecim superioribus libris dictum sit, exponit breviter ac summatim, eoque demum pervenisse disputationem docet, ut Trinitas quae Deus est, jam in ipsis rebus aeternis, incorporalibus et immutabilibus, in quarum perfecta contemplatione nobis beata vita promittitur, inquiratur. Hanc vero Trinitatem ostendit hic videri a nobis tanquam per speculum et in aenigmate, dum videtur per imaginem Dei, quod nos sumus, ut in similitudine obscura et ad perspiciendum difficili. Sic et ex verbo mentis nostrae Verbi divini generationem, nonnisi difficulter, propter eam quae inter utrumque verbum interesse observatur disparitas quam maxima; et ex dilectione quae a voluntate adjungitur, Spiritus sancti processionem conjici utcumque et explicari posse demonstrat. CAPUT XXIII.
15.23.1
Prosequitur disparitatem trinitatis quae in homine est, a Trinitate quae Deus est. Trinitas per speculum nunc videtur auxilio fidei, ut postea clarius videri possit in promissa visione facie ad faciem. Aliud est itaque trinitas res ipsa, aliud imago trinitatis in re alia, propter quam imaginem simul et illud in quo sunt haec tria, imago dicitur; sicut imago dicitur simul et tabula, et quod in ea pictum est; sed propter picturam quae in ea est, simul et tabula nomine imaginis appellatur. Verum in illa summa Trinitate, quae incomparabiliter rebus omnibus antecellit, tanta est inseparabilitas, ut cum trinitas hominum non possit dici unus homo; in illa unus Deus et dicatur et sit, nec in uno Deo sit illa Trinitas, sed unus Deus. Nec rursus quemadmodum ista imago quod est homo habens illa tria una persona est, ita est illa Trinitas: sed tres personae sunt, Pater Filii, et Filius Patris, et Spiritus Patris et Filii. Quamvis enim memoria hominis, et maxime illa quam pecora non habent, id est, qua res intelligibiles ita continentur, ut non in eam per sensus corporis venerint, habeat pro modulo suo in hac imagine Trinitatis incomparabiliter quidem imparem, sed tamen qualemcumque similitudinem Patris; itemque intelligentia hominis, quae per intentionem cogitationis inde formatur, quando quod scitur dicitur, et nullius linguae cordis verbum est, habeat in sua magna disparitate nonnullam similitudinem Filii; et amor hominis de scientia procedens, et memoriam intelligentiamque conjungens, tanquam parenti prolique communis, unde nec parens intelligitur esse, nec proles, habeat in hac imagine aliquam, licet valde imparem, similitudinem Spiritus sancti: non tamen, sicut in ista imagine Trinitatis non haec tria unus homo, sed unius hominis sunt, ita in ipsa summa Trinitate cujus haec imago est, unius Dei sunt illa tria, sed unus Deus est, et tres sunt illae, non una persona. Quod sane mirabiliter ineffabile est, vel ineffabiliter mirabile, cum sit una persona haec imago Trinitatis, ipsa vero summa Trinitas tres personae sint, inseparabilior est illa Trinitas personarum trium, quam haec unius. Illa quippe in natura divinitatis, sive id melius dicatur deitatis, quod est, hoc est, atque incommutabiliter inter se ac semper aequalis est: nec aliquando non fuit, aut aliter fuit; nec aliquando non erit, aut aliter erit. Ista vero tria quae sunt in impari imagine, etsi non locis quoniam non sunt corpora, tamen inter se nunc in ista vita magnitudinibus separantur. Neque enim quia moles nullae ibi sunt, ideo non videmus in alio majorem esse memoriam quam intelligentiam, in alio contra: in alio duo haec amoris magnitudine superari, sive sint ipsa duo inter se aequalia, sive non sint. Atque ita a singulis bina, et a binis singula, et a singulis singula, a majoribus minora vincuntur. Et quando inter se aequalia fuerint ab omni languore sanata, nec tunc aequabitur rei natura immutabili ea res quae per gratiam non mutabitur: quia non aequatur creatura Creatori, et quando ab omni languore sanabitur, mutabitur.
15.23.2
Sed hanc non solum incorporalem, verum etiam summo inseparabilem vereque immutabilem Trinitatem, cum venerit visio quae facie ad faciem repromittitur nobis, multo clarius certiusque videbimus, quam nunc ejus imaginem quod nos sumus: per quod tamen speculum et in quo aenigmate qui vident, sicut in hac vita videre concessum est, non illi sunt qui ea quae digessimus et commendavimus in sua mente conspiciunt; sed illi qui eam tanquam imaginem vident, ut possint ad eum cujus imago est, quomodocumque referre quod vident, et per imaginem quam conspiciendo vident, etiam illud videre conjiciendo, quoniam nondum possunt facie ad faciem. Non enim ait Apostolus, Videmus nunc speculum; sed, Videmus nunc per speculum.
15.24
LIBER QUINTUS DECIMUS. Principio, quid in singulis quatuordecim superioribus libris dictum sit, exponit breviter ac summatim, eoque demum pervenisse disputationem docet, ut Trinitas quae Deus est, jam in ipsis rebus aeternis, incorporalibus et immutabilibus, in quarum perfecta contemplatione nobis beata vita promittitur, inquiratur. Hanc vero Trinitatem ostendit hic videri a nobis tanquam per speculum et in aenigmate, dum videtur per imaginem Dei, quod nos sumus, ut in similitudine obscura et ad perspiciendum difficili. Sic et ex verbo mentis nostrae Verbi divini generationem, nonnisi difficulter, propter eam quae inter utrumque verbum interesse observatur disparitas quam maxima; et ex dilectione quae a voluntate adjungitur, Spiritus sancti processionem conjici utcumque et explicari posse demonstrat. CAPUT XXIV.
15.24
Infirmitas mentis humanae. Qui ergo vident suam mentem, quomodo videri potest, et in ea trinitatem istam de qua multis modis ut potui disputavi, nec tamen eam credunt vel intelligunt esse imaginem Dei; speculum quidem vident, sed usque adeo non vident per speculum qui est per speculum nunc videndus, ut nec ipsum speculum quod vident sciant esse speculum, id est, imaginem. Quod si scirent, fortassis et eum cujus est hoc speculum, per hoc quaerendum et per hoc utcumque interim videndum esse sentirent, fide non ficta corda mundante, ut facie ad faciem possit videri, qui per speculum nunc videtur. Qua fide cordium mundatrice contempta, quid agunt intelligendo quae de natura mentis humanae subtilissime disputantur, nisi ut ipsa quoque intelligentia sua teste damnentur? In qua utique non laborarent, et vix ad certum aliquid pervenirent, nisi poenalibus tenebris involuti et onerati corpore corruptibili quod aggravat animam. Quo tandem merito inflicto malo isto, nisi peccati? Unde tanti mali magnitudine admoniti, sequi deberent Agnum qui tollit peccatum mundi.
15.25.1
LIBER QUINTUS DECIMUS. Principio, quid in singulis quatuordecim superioribus libris dictum sit, exponit breviter ac summatim, eoque demum pervenisse disputationem docet, ut Trinitas quae Deus est, jam in ipsis rebus aeternis, incorporalibus et immutabilibus, in quarum perfecta contemplatione nobis beata vita promittitur, inquiratur. Hanc vero Trinitatem ostendit hic videri a nobis tanquam per speculum et in aenigmate, dum videtur per imaginem Dei, quod nos sumus, ut in similitudine obscura et ad perspiciendum difficili. Sic et ex verbo mentis nostrae Verbi divini generationem, nonnisi difficulter, propter eam quae inter utrumque verbum interesse observatur disparitas quam maxima; et ex dilectione quae a voluntate adjungitur, Spiritus sancti processionem conjici utcumque et explicari posse demonstrat. CAPUT XXV.
15.25.1
In beatitudine tantum intelligetur quaestio cur Spiritus sanctus non sit genitus, et quomodo de Patre ac Filio procedat. Ad eum namque pertinentes etiam longe istis ingenio tardiores, quando fine hujus vitae resolvuntur a corpore, jus in eis retinendis non habent invidae potestates. Quas ille Agnus sine ullo ab eis peccati debito occisus, non potentia potestatis priusquam justitia sanguinis vicit. Proinde liberi a diaboli potestate, suscipiuntur ab Angelis sanctis, a malis omnibus liberati per Mediatorem Dei et hominum hominem Jesum Christum: quoniam consonantibus divinis Scipturis, et veteribus et novis, et per quas praenuntiatus et per quas annuntiatus est Christus, non est aliud nomen sub coelo, in quo oportet homines salvos fieri. Constituuntur autem purgati ab omni contagione corruptionis in placidis sedibus, donec recipiant corpora sua, sed jam incorruptibilia, quae ornent, non onerent. Hoc enim placuit optimo et sapientissimo Creatori, ut spiritus hominis Deo pie subditus, habeat feliciter subditum corpus, et sine fine permaneat ista felicitas.
15.25.1
Ibi veritatem sine ulla difficultate videbimus, eaque clarissima et certissima perfruemur. Nec aliquid quaeremus mente ratiocinante, sed contemplante cernemus quare non sit Filius Spiritus sanctus, cum de Patre procedat. In illa luce nulla erit quaestio: hic vero ipsa experientia tam mihi apparuit esse difficilis, quod et illis qui haec diligenter atque intelligenter legent, procul dubio similiter apparebit, ut cum me in secundo hujus operis libro alio loco inde dicturum esse promiserim, quotiescumque in ea creatura quae nos sumus, aliquid illi rei simile ostendere volui, qualemcumque intellectum meum sufficiens elocutio mea secuta non fuerit: quamvis et in ipso intellectu conatum me senserim magis habuisse quam effectum. Et in una quidem persona quod est homo invenisse imaginem summae illius Trinitatis, et in re mutabili tria illa ut facilius intelligi possint, etiam per temporalia intervalla maxime in libro nono monstrare voluisse. Sed tria unius personae, non sicut humana poscit intentio, tribus illis personis convenire potuerunt, sicut in hoc libro quinto decimo domonstravimus.
15.26.1
LIBER QUINTUS DECIMUS. Principio, quid in singulis quatuordecim superioribus libris dictum sit, exponit breviter ac summatim, eoque demum pervenisse disputationem docet, ut Trinitas quae Deus est, jam in ipsis rebus aeternis, incorporalibus et immutabilibus, in quarum perfecta contemplatione nobis beata vita promittitur, inquiratur. Hanc vero Trinitatem ostendit hic videri a nobis tanquam per speculum et in aenigmate, dum videtur per imaginem Dei, quod nos sumus, ut in similitudine obscura et ad perspiciendum difficili. Sic et ex verbo mentis nostrae Verbi divini generationem, nonnisi difficulter, propter eam quae inter utrumque verbum interesse observatur disparitas quam maxima; et ex dilectione quae a voluntate adjungitur, Spiritus sancti processionem conjici utcumque et explicari posse demonstrat. CAPUT XXVI.
15.26.1
Spiritus sanctus a Christo bis datus. Processio Spiritus sancti a Patre et a Filio est sine tempore, nec amborum filius dici potest. Deinde in illa summa Trinitate quae Deus est, intervalla temporum nulla sunt, per quae possit ostendi aut saltem requiri, utrum prius de Patre natus sit Filius, et postea de ambobus processerit Spiritus sanctus. Quoniam Scriptura sancta Spiritum eum dicit amborum. Ipse est enim de quo dicit Apostolus, Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra: et ipse est de quo dicit idem Filius, Non enim vos estis qui loquimini; sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis. Et multis aliis divinorum eloquiorum testimoniis comprobatur Patris et Filii esse Spiritum, qui proprie dicitur in Trinitate Spiritus sanctus: de quo item dicit ipse Filius, Quem ego mittam vobis a Patre; et alio loco, Quem mittet Pater in nomine meo. De utroque autem procedere sic docetur; quia ipse Filius ait, De Patre procedit. Et cum resurrexisset a mortuis et apparuisset discipulis suis, insufflavit et ait, Accipite Spiritum sanctum, ut eum etiam de se procedere ostenderet. Et ipsa est virtus quae de illo exibat, sicut legitur in Evangelio, et sanabat omnes.
15.26.1
Quid vero fuerit causae, ut post resurrectionem suam, et in terra prius daret, et de coelo postea mitteret Spiritum sanctum; hoc ego existimo, quia per ipsum donum diffunditur charitas in cordibus nostris, qua diligimus Deum et proximum, secundum duo illa praecepta in quibus tota Lex pendet et Prophetae. Hoc significans Dominus Jesus, bis dedit Spiritum sanctum; semel in terra propter dilectionem proximi, et iterum de coelo propter dilectionem Dei. Et si forte alia ratio reddatur de Spiritu sancto bis dato, eumdem tamen Spiritum sanctum datum, cum insufflasset Jesus, de quo mox ait, Ite, baptizate omnes gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, ubi maxime commendatur haec Trinitas, ambigere non debemus. Ipse est igitur qui de coelo etiam datus est die Pentecostes, id est, post dies decem quam Dominus ascendit in coelum. Quomodo ergo Deus non est qui dat Spiritum sanctum? Imo quantus Deus est qui dat Deum? Neque enim aliquis discipulorum ejus dedit Spiritum sanctum. Orabant quippe ut veniret in eos quibus manum imponebant, non ipsi eum dabant. Quem morem in suis praepositis etiam nunc servat Ecclesia. Denique et Simon Magus offerens Apostolis pecuniam, non ait, Date et mihi hanc potestatem, ut dem Spiritum sanctum; sed, cuicumque, inquit, imposuero manus, accipiat Spiritum sanctum. Quia neque Scriptura superius dixerat, Videns autem Simon quod Apostoli darent Spiritum sanctum; sed dixerat, Videns autem Simon quod per impositionem manuum Apostolorum daretur Spiritus sanctus. Propter hoc et Dominus ipse Jesus Spiritum sanctum non solum dedit ut Deus, sed etiam accepit ut homo; propterea dictus est plenus gratia et Spiritu sancto. Et manifestius de illo scriptum est in Actibus Apostolorum: Quoniam unxit eum Deus Spiritu sancto. Non utique oleo visibili, sed dono gratiae, quod visibili significatur unguento quo baptizatos ungit Ecclesia. Nec sane tunc unctus est Christus Spiritu sancto, quando super eum baptizatum velut columba descendit: tunc enim corpus suum, id est, Ecclesiam suam praefigurare dignatus est, in qua praecipue baptizati accipiunt Spiritum sanctum: sed ista mystica et invisibili unctione tunc intelligendus est unctus, quando Verbum Dei caro factum est; id est, quando humana natura sine ullis praecedentibus bonorum operum meritis Deo Verbo est in utero virginis copulata, ita ut cum illo fieret una persona. Ob hoc eum confitemur natum de Spiritu sancto et virgine Maria. Absurdissimum est enim, ut credamus eum cum jam triginta esset annorum, accepisse Spiritum sanctum: sed venisse illum ad baptisma, sicut sine ullo omnino peccato, ita non sine Spiritu sancto. Si enim de famulo ejus et praecursore ipso Joanne scriptum est, Spiritu sancto replebitur jam inde ab utero matris suae, quoniam quamvis seminatus a patre, tamen Spiritum sanctum in utero formatus accepit; quid de homine Christo intelligendum est vel credendum, cujus carnis ipsa conceptio non carnalis, sed spiritualis fuit? In eo etiam quod de illo scriptum est, quod acceperit a Patre promissionem Spiritus sancti et effuderit, utraque natura monstrata est, et humana scilicet et divina: accepit quippe ut homo, effudit ut Deus. Nos autem accipere quidem hoc donum possumus pro modulo nostro, effundere autem super alios non utique possumus; sed ut hoc fiat, Deum super eos, a quo hoc efficitur, invocamus.
15.26.2
Numquid ergo possumus quaerere utrum jam processerat de Patre Spiritus sanctus quando natus est Filius, an nondum processerat, et illo nato de utroque processit, ubi nulla sunt tempora; sicut potuimus quaerere ubi invenimus tempora, voluntatem prius de humana mente procedere, ut quaeratur quod inventum proles vocetur; qua jam parta seu genita, voluntas illa perficitur, eo fine requiescens, ut qui fuerat appetitus quaerentis, sit amor fruentis, qui jam de utroque, id est, de gignente mente et de genita notione tanquam de parente ac prole procedat? Non possunt prorsus ista ibi quaeri, ubi nihil ex tempore inchoatur, ut consequenti perficiatur in tempore. Quapropter, qui potest intelligere sine tempore generationem Filii de Patre, intelligat sine tempore processionem Spiritus sancti de utroque. Et qui potest intelligere in eo quod ait Filius, Sicut habet Pater vitam in semetipso, sic dedit Filio vitam habere in semetipso; non sine vita existenti jam Filio vitam Patrem dedisse, sed ita eum sine tempore genuisse, ut vita quam Pater Filio gignendo dedit, coaeterna sit vitae Patris qui dedit: intelligat sicut habet Pater in semetipso ut de illo procedat Spiritus sanctus, sic dedisse Filio ut de illo procedat idem Spiritus sanctus, et utrumque sine tempore; atque ita dictum Spiritum sanctum de Patre procedere, ut intelligatur, quod etiam procedit de Filio, de Patre esse Filio. Si enim quidquid habet, de Patre habet Filius; de Patre habet utique ut et de illo procedat Spiritus sanctus. Sed nulla ibi tempora cogitentur, quae habent prius et posterius: quia omnino nulla ibi sunt. Quomodo ergo non absurdissime filius diceretur amborum, cum sicut Filio praestat essentiam sine initio temporis, sine ulla mutabilitate naturae de Patre generatio; ita Spiritui sancto praestet essentiam sine ullo initio temporis, sine ulla mutabilitate naturae de utroque processio? Ideo enim cum Spiritum sanctum genitum non dicamus, dicere tamen non audemus ingenitum, ne in hoc vocabulo vel duos patres in illa Trinitate, vel duos qui non sunt de alio quispiam suspicetur. Pater enim solus non est de alio, ideo solus appellatur ingenitus, non quidem in Scipturis, sed in consuetudine disputantium, et de re tanta sermonem qualem valuerint proferentium. Filius autem de Patre natus est: et Spiritus sanctus de Patre principaliter, et ipso sine ullo temporis intervallo dante, communiter de utroque procedit. Diceretur autem filius Patris et Filii, si, quod abhorret ab omnium sanorum sensibus, cum ambo genuissent. Non igitur ab utroque est genitus, sed procedit ab utroque amborum Spiritus.
15.27.1
LIBER QUINTUS DECIMUS. Principio, quid in singulis quatuordecim superioribus libris dictum sit, exponit breviter ac summatim, eoque demum pervenisse disputationem docet, ut Trinitas quae Deus est, jam in ipsis rebus aeternis, incorporalibus et immutabilibus, in quarum perfecta contemplatione nobis beata vita promittitur, inquiratur. Hanc vero Trinitatem ostendit hic videri a nobis tanquam per speculum et in aenigmate, dum videtur per imaginem Dei, quod nos sumus, ut in similitudine obscura et ad perspiciendum difficili. Sic et ex verbo mentis nostrae Verbi divini generationem, nonnisi difficulter, propter eam quae inter utrumque verbum interesse observatur disparitas quam maxima; et ex dilectione quae a voluntate adjungitur, Spiritus sancti processionem conjici utcumque et explicari posse demonstrat. CAPUT XXVII.
15.27.1
Quid hic sufficiat ad solutionem quaestionis, cur Spiritus non dicatur genitus, et cur solus Pater ingenitus. Quid agendum iis qui haec non intelligunt. Verum quia in illa coaeterna, et aequali, et incorporali, et ineffabiliter immutabili, atque inseparabili Trinitate difficillimum est generationem a processione distinguere, sufficiat interim eis qui extendi non valent amplius, id quod de hac re in sermone quodam proferendo ad aures populi christiani diximus, dictumque conscripsimus. Inter caetera enim cum per Scripturarum sanctarum testimonia docuissem de utroque procedere Spiritum sanctum: Si ergo, inquam, et de Patre et de Filio procedit Spiritus sanctus; cur Filius dixit,« De Patre procedit?» Cur, putas, nisi quemadmodum solet ad eum referre et quod ipsius est, de quo et ipse est? Unde et illud est quod ait,« Mea doctrina non est mea, sed ejus qui me misit». Si igitur hic intelligitur ejus doctrina, quam tamen dixit non suam, sed Patris; quanto magis illic intelligendus est et de ipso procedere Spiritus sanctus, ubi sic ait,« De Patre procedit,» ut non diceret, De me non procedit? A quo autem habet Filius ut sit Deus( est enim de Deo Deus), ab illo habet utique ut de illo etiam procedat Spiritus sanctus: ac per hoc Spiritus sanctus ut etiam de Filio procedat, sicut procedit de Patre, ab ipso habet Patre. Hic utcumque etiam illud intelligitur, quantum a talibus quales nos sumus, intelligi potest, cur non dicatur natus esse, sed potius procedere Spiritus sanctus: quoniam si et ipse Filius diceretur, amborum utique filius diceretur; quod absurdissimum est. Filius quippe nullus est duorum, nisi patris et matris. Absit autem ut inter Deum Patrem et Deum Filium aliquid tale suspicemur. Quia nec filius hominum simul et ex patre et ex matre procedit: sed cum in matrem procedit ex patre, non tunc procedit ex matre; et cum in hanc lucem procedit ex matre, non tunc procedit ex patre. Spiritus autem sanctus non de Patre procedit in Filium, et de Filio procedit ad sanctificandam creaturam; sed simul de utroque procedit: quamvis hoc Pater Filio dederit, ut quemadmodum de se, ita de illo quoque procedat. Neque enim possumus dicere quod non sit vita Spiritus sanctus, cum vita Pater, vita sit Filius: ac per hoc sicut Pater cum habeat vitam in semetipso, dedit et Filio vitam habere in semetipso; sic ei dedit vitam procedere de illo, sicut et procedit de ipso. Haec de illo sermone in hunc librum transtuli, sed fidelibus, non infidelibus loquens.
15.27.2
Verum si ad hanc imaginem contuendam, et ad videnda ista quam vera sint, quae in eorum mente sunt, nec tria sic sunt ut tres personae sint, sed omnia tria hominis sunt quae una persona est, minus idonei sunt: cur non de illa summa Trinitate, quae Deus est, credunt potius quod in sacris Litteris invenitur, quam poscunt liquidissimam reddi sibi rationem, quae ab humana mente tarda scilicet infirmaque non capitur? Et certe cum inconcusse crediderint Scripturis sanctis tanquam veracissimis testibus, agant orando et quaerendo et bene vivendo ut intelligant, id est, ut quantum videri potest, videatur mente quod tenetur fide. Quis hoc prohibeat? imo vero ad hoc quis non hortetur? Si autem propterea negandum putant ista esse, quia ea non valent caecis mentibus cernere; debent et illi qui ex nativitate sua caeci sunt, esse solem negare. Lux ergo lucet in tenebris: quod si eam tenebrae non comprehendunt, illuminentur Dei dono prius ut sint fideles, et incipiant esse lux in comparatione infidelium; atque hoc praemisso fundamento aedificentur ad videnda quae credunt, ut aliquando possint videre. Sunt enim quae ita creduntur, ut videri jam omnino non possint. Non enim Christus iterum in cruce videndus est: sed nisi hoc credatur quod ita factum atque visum est, ut futurum ac videndum jam non speretur, non pervenitur ad Christum, qualis sine fine videndus est. Quantum vero attinet ad illam summam, ineffabilem, incorporalem, immutabilemque naturam per intelligentiam utcumque cernendam, nusquam se melius, regente duntaxat fidei regula, acies humanae mentis exercet, quam in eo quod ipse homo in sua natura melius caeteris animalibus, melius etiam caeteris animae suae partibus habet, quod est ipsa mens: cui quidam rerum invisibilium tributus est visus, et cui tanquam in loco superiore atque interiore honorabiliter praesidenti, judicanda omnia nuntiant etiam corporis sensus; et qua non est superior, cui subdita regenda est, nisi Deus.
15.27.3
Verum inter haec quae multa jam dixi, et nihil illius summae Trinitatis ineffabilitate dignum me dixisse audeo profiteri, sed confiteri potius mirificatam scientiam ejus ex me invaluisse, nec posse me ad illam; o tu, anima mea, ubi te esse sentis, ubi jaces, ubi stas, donec ab eo qui propitius factus est omnibus iniquitatibus tuis, sanentur omnes languores tui? Agnoscis te certe in illo esse stabulo, quo Samaritanus ille perduxit eum quem reperit multis a latronibus inflictis vulneribus semivivum. Et tamen multa vera vidisti, non his oculis quibus videntur corpora colorata, sed eis pro quibus orabat qui dicebat, Oculi mei videant aequitatem. Nempe ergo multa vera vidisti, eaque discrevisti ab illa luce qua tibi lucente vidisti: attolle oculos in ipsam lucem, et eos in eam fige, si potes. Sic enim videbis quid distet nativitas Verbi Dei a processione Doni Dei, propter quod Filius unigenitus non de Patre genitum, alioqui frater ejus esset, sed procedere dixit Spiritum sanctum. Unde cum sit communio quaedam consubstantialis Patris et Filii amborum Spiritus, non amborum, quod absit, dictus est filius. Sed ad hoc dilucide perspicueque cernendum, non potes ibi aciem figere; scio, non potes. Verum dico, mihi dico, quid non possim scio: ipsa tamen tibi ostendit in te tria illa, in quibus tu summae ipsius, quam fixis oculis contemplari nondum vales, imaginem Trinitatis agnosceres. Ipsa ostendit tibi verbum verum esse in te, quando de scientia tua gignitur, id est, quando quod scimus dicimus; quamvis nullius gentis lingua significantem vocem vel proferamus vel cogitemus, sed ex illo quod novimus cogitatio nostra formetur; sitque in acie cogitantis imago simillima cogitationis ejus quam memoria continebat, ista duo scilicet velut parentem ac prolem tertia voluntate sive dilectione jungente. Quam quidem voluntatem de cogitatione procedere( nemo enim vult quod omnino quid vel quale sit nescit), non tamen esse cogitationis imaginem; et ideo quamdam in hac re intelligibili nativitatis et processionis insinuari distantiam, quoniam non hoc est cogitatione conspicere quod appetere, vel etiam perfrui voluntate, cernit discernitque qui potest. Potuisti et tu, quamvis non potueris neque possis explicare sufficienti eloquio, quod inter nubila similitudinum corporalium, quae cogitationibus humanis occursare non desinunt, vix vidisti. Sed illa lux quae non est quod tu, et hoc tibi ostendit, aliud esse illas incorporeas similitudines corporum, et aliud esse verum, quod eis reprobatis intelligentia contuemur: haec et alia similiter certa oculis tuis interioribus lux illa monstravit. Quae igitur causa est cur acie fixa ipsam videre non possis, nisi utique infirmitas? Et quid tibi eam fecit, nisi iniquitas? Quis ergo sanat omnes languores tuos, nisi qui propitius fit omnibus iniquitatibus tuis? Librum itaque istum jam tandem aliquando precatione melius quam disputatione concludam.
15.28.1
LIBER QUINTUS DECIMUS. Principio, quid in singulis quatuordecim superioribus libris dictum sit, exponit breviter ac summatim, eoque demum pervenisse disputationem docet, ut Trinitas quae Deus est, jam in ipsis rebus aeternis, incorporalibus et immutabilibus, in quarum perfecta contemplatione nobis beata vita promittitur, inquiratur. Hanc vero Trinitatem ostendit hic videri a nobis tanquam per speculum et in aenigmate, dum videtur per imaginem Dei, quod nos sumus, ut in similitudine obscura et ad perspiciendum difficili. Sic et ex verbo mentis nostrae Verbi divini generationem, nonnisi difficulter, propter eam quae inter utrumque verbum interesse observatur disparitas quam maxima; et ex dilectione quae a voluntate adjungitur, Spiritus sancti processionem conjici utcumque et explicari posse demonstrat. CAPUT XXVIII.
15.28.1
Conclusio libri, cum precatione et excusatione de multiloquio. Domine Deus noster, credimus in te Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum. Neque enim diceret Veritas, Ite, baptizate omnes gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, nisi Trinitas esses. Nec baptizari nos juberes, Domine Deus, in ejus nomine qui non est Dominus Deus. Neque diceretur voce divina, Audi, Israel; Dominus Deus tuus, Deus unus est; nisi Trinitas ita esses, ut unus Dominus Deus esses. Et si tu Deus Pater ipse esses, et Filius verbum tuum Jesus Christus ipse esses, et donum vestrum Spiritus sanctus; non legeremus in Litteris veritatis, Misit Deus Filium suum: nec tu, o Unigenite, diceres de Spiritu sancto, Quem mittet Pater in nomine meo; et, Quem ego mittam vobis a Patre. Ad hanc regulam fidei dirigens intentionem meam, quantum potui, quantum me posse fecisti, quaesivi te, et desideravi intellectu videre quod credidi, et multum disputavi, et laboravi. Domine Deus meus, una spes mea, exaudi me, ne fatigatus nolim te quaerere, sed quaeram faciem tuam semper ardenter. Tu da quaerendi vires, qui invenire te fecisti, et magis magisque inveniendi te spem dedisti. Coram te est firmitas et infirmitas mea: illam serva, istam sana. Coram te est scientia et ignorantia mea: ubi mihi aperuisti, suscipe intrantem; ubi clausisti, aperi pulsanti. Meminerim tui, intelligam te, diligam te. Auge in me ista, donec me reformes ad integrum. Scio scriptum esse, In multiloquio non effugies peccatum. Sed utinam praedicando verbum tuum, et laudando te tantummodo loquerer! non solum fugerem peccatum, sed meritum bonum acquirerem, quamlibet multum sic loquerer. Neque enim homo de te beatus, peccatum praeciperet germano in fide filio suo, cui scripsit dicens: Praedica verbum, insta opportune, importune. Numquid dicendum est istum non multum locutum, qui non solum opportune, verum etiam importune verbum tuum, Domine, non tacebat? Sed ideo non erat multum, quia tantum erat necessarium. Libera me, Deus, a multiloquio quod patior intus in anima mea, misera in conspectu tuo, et confugiente ad misericordiam tuam. Non enim cogitationibus taceo, etiam tacens vocibus. Et si quidem non cogitarem nisi quod placeret tibi, non utique rogarem ut me ab hoc multiloquio liberares. Sed multae sunt cogitationes meae, tales quales nosti, cogitationes hominum, quoniam vanae sunt. Dona mihi non eis consentire, et si quando me delectant, eas nihilominus improbare, nec in eis velut dormitando immorari. Nec in tantum valeant apud me, ut aliquid in opera mea procedat ex illis; sed ab eis mea saltem sit tuta sententia, tuta conscientia, te tuente. Sapiens quidam cum de te loqueretur in libro suo, qui Ecclesiasticus proprio nomine jam vocatur, Multa, inquit, dicimus, et non pervenimus, et consummatio sermonum universa est ipse. Cum ergo pervenerimus ad te, cessabunt multa ista quae dicimus, et non pervenimus; et manebis unus omnia in omnibus: et sine fine dicemus unum laudantes te in unum, et in te facti etiam nos unum. Domine Deus une, Deus Trinitas, quaecumque dixi in his libris de tuo, agnoscam et tui: si qua de meo, et tu ignosce, et tui. Amen.