De Trinitate
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo">
—
⋯
Original / primary: 7441 Detri5
1.1.1
LIBER PRIMUS. In quo secundum Scripturas sacras ostenditur unitas et aequalitas summae Trinitatis, et quaedam loca contra Filii aequalitatem allata diluuntur. CAPUT PRIMUM.
1.1.1
Scribit contra eos qui ratione abutentes calumniantur fidem Trinitatis. Error disputantium de Deo, ex triplici causa. Scriptura sacra remotis falsitatibus evehit gradatim ad divina. Immortalitas vera. Fide nutrimur, ut habiles ad divina capienda efficiamur. Lecturus haec quae de Trinitate disserimus, prius oportet ut noverit, stilum nostrum adversus eorum vigilare calumnias, qui fidei contemnentes initium, immaturo et perverso rationis amore falluntur. Quorum nonnulli ea quae de corporalibus rebus, sive per sensus corporeos experta noverunt, sive quae natura humani ingenii et diligentiae vivacitate vel artis adjutorio perceperunt, ad res incorporeas et spirituales transferre conantur, ut ex his illas metiri atque opinari velint. Sunt item alii qui secundum humani animi naturam vel affectum de Deo sentiunt, si quid sentiunt; et ex hoc errore, cum de Deo disputant, sermoni suo distortas et fallaces regulas figunt. Est item aliud hominum genus, eorum qui universam quidem creaturam, quae profecto mutabilis est, nituntur transcendere, ut ad incommutabilem substantiam quae Deus est, erigant intentionem: sed mortalitatis onere praegravati, cum et videri volunt scire quod nesciunt, et quod volunt scire non possunt; praesumptiones opinionum suarum audacius affirmando, intercludunt sibimet intelligentiae vias, magis eligentes sententiam suam non corrigere perversam, quam mutare defensam. Et hic quidem omnium morbus est trium generum quae proposui: et eorum scilicet qui secundum corpus de Deo sapiunt; et eorum qui secundum spiritualem creaturam, sicuti est anima; et eorum qui neque secundum corpus, neque secundum spiritualem creaturam, et tamen de Deo falsa existimant, eo remotiores a vero, quo id quod sapiunt, nec in corpore reperitur, nec in facto et condito spiritu, nec in ipso Creatore. Qui enim opinatur Deum, verbi gratia, candidum vel rutilum, fallitur; sed tamen haec inveniuntur in corpore. Rursus qui opinatur Deum nunc obliviscentem, nunc recordantem, vel si quid hujusmodi est, nihilominus in errore est; sed tamen haec inveniuntur in animo. Qui autem putat ejus esse potentiae Deum, ut seipsum ipse genuerit, eo plus errat, quod non solum Deus ita non est, sed nec spiritualis nec corporalis creatura: nulla enim omnino res est quae se ipsam gignat ut sit.
1.1.2
Ut ergo ab hujusmodi falsitatibus humanus animus purgaretur, sancta Scriptura parvulis congruens, nullius generis rerum verba vitavit, ex quibus quasi gradatim ad divina atque sublimia noster intellectus velut nutritus assurgeret. Nam et verbis ex rebus corporalibus sumptis usa est, cum de Deo loqueretur; velut cum ait, In tegmine alarum tuarum protege me. Et de spirituali creatura multa transtulit, quibus significaret illud quod ita non esset, sed ita dici opus esset; sicuti est, Ego sum Deus zelans; et, Poenitet me hominem fecisse. De rebus autem quae omnino non sunt, non traxit aliqua vocabula, quibus vel figuraret locutiones, vel spissaret aenigmata. Unde perniciosius et inanius evanescunt, qui tertio illo genere erroris a veritate secluduntur, hoc suspicando de Deo, quod neque in ipso, neque in ulla creatura inveniri potest. Rebus enim quae in creatura inveniuntur, solet Scriptura divina velut infantilia oblectamenta formare, quibus infirmorum ad quaerenda superiora et inferiora deserenda, pro suo modulo tanquam passibus moveretur affectus. Quae vero proprie de Deo dicuntur, quaeque in nulla creatura inveniuntur, raro ponit Scriptura divina; sicut illud quod dictum est ad Moysen, Ego sum qui sum; et, Qui est, misit me ad vos. Cum enim esse aliquo modo dicatur et corpus et animus, nisi proprio quodam modo vellet intelligi, non id utique diceret. Et illud quod ait Apostolus, Qui solus habet immortalitatem: cum et anima modo quodam immortalis esse dicatur et sit, non diceret, solus habet, nisi quia vera immortalitas incommutabilitas est, quam nulla potest habere creatura; quoniam solius est Creatoris. Hoc et Jacobus dicit: Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est commutatio, nec momenti obumbratio. Hoc et David: Mutabis ea, et mutabuntur; tu vero idem ipse es.
1.1.3
Proinde substantiam Dei sine ulla sui commutatione mutabilia facientem, et sine ullo suo temporali motu temporalia creantem, intueri et plene nosse difficile est: et ideo est necessaria purgatio mentis nostrae, qua illud ineffabile ineffabiliter videri possit; qua nondum praediti, fide nutrimur, et per quaedam tolerabiliora, ut ad illud capiendum apti et habiles efficiamur, itinera ducimur. Unde Apostolus in Christo quidem dicit esse omnes thesauros sapientiae et scientiae absconditos: eum tamen quamvis jam gratia ejus renatis, sed adhuc carnalibus et animalibus, tanquam parvulis in Christo, non ex divina virtute in qua aequalis est Patri, sed ex humana infirmitate ex qua crucifixus est, commendavit. Ait namque: Neque enim judicavi me scire aliquid in vobis, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum. Deinde secutus ait: Et ego in infirmitate, et timore, et tremore multo fui apud vos. Et paulo post dicit eis: Et ego, fratres, non potui loqui vobis quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Quasi parvulis in Christo, lac potum dedi vobis, non escam: nondum enim poteratis; sed nec adhuc quidem potestis. Hoc cum dicitur quibusdam, irascuntur, et sibi contumeliose dici putant; et plerumque malunt credere eos potius, a quibus hoc audiunt, non habere quod dicant, quam se capere non posse quod dixerint. Et aliquando afferimus eis rationem, non quam petunt cum de Deo quaerunt; quia nec ipsi eam valent sumere, nec nos fortasse vel apprehendere vel proferre: sed qua demonstretur eis quam sint inhabiles minimeque idonei percipiendo quod exigunt. Sed quia non audiunt quod volunt, aut callide nos agere putant ut nostram occultemus imperitiam, aut malitiose quod eis invideamus peritiam; atque ita indignantes perturbatique discedunt.
1.2.1
LIBER PRIMUS. In quo secundum Scripturas sacras ostenditur unitas et aequalitas summae Trinitatis, et quaedam loca contra Filii aequalitatem allata diluuntur. CAPUT II.
1.2.1
De Trinitate quomodo hoc in opere disserendum. Quapropter adjuvante Domino Deo nostro suscipiemus et eam ipsam quam flagitant, quantum possumus, reddere rationem, quod Trinitas sit unus et solus et verus Deus, et quam recte Pater et Filius et Spiritus sanctus unius ejusdemque substantiae vel essentiae dicatur, credatur, intelligatur; ut non quasi nostris excusationibus illudantur, sed reipsa experiantur, et esse illud summum bonum quod purgatissimis mentibus cernitur, et a se propterea cerni comprehendique non posse, quia humanae mentis acies invalida in tam excellenti luce non figitur, nisi per justitiam fidei nutrita vegetetur. Sed primum secundum auctoritatem Scripturarum sanctarum, utrum ita se fides habeat, demonstrandum est. Deinde si voluerit et adjuverit Deus, istis garrulis ratiocinatoribus, elatioribus quam capacioribus, atque ideo morbo periculosiore laborantibus, sic fortasse serviemus, ut inveniant aliquid unde dubitare non possint, et ob hoc in eo quod invenire nequiverint, de suis mentibus potius quam de ipsa veritate, vel de nostris disputationibus conquerantur: atque ita si quid eis erga Deum vel amoris est vel timoris, ad initium fidei et ordinem redeant, jam sentientes quam salubriter in sancta Ecclesia medicina fidelium constituta sit, ut ad perceptionem incommutabilis veritatis imbecillem mentem observata pietas sanct, ne in opinionem noxiae falsitatis temeritas inordinata praecipitet. Nec pigebit autem me, sicubi haesito, quaerere; nec pudebit, sicubi erro, discere.
1.3.1
LIBER PRIMUS. In quo secundum Scripturas sacras ostenditur unitas et aequalitas summae Trinitatis, et quaedam loca contra Filii aequalitatem allata diluuntur. CAPUT III.
1.3.1
Quid a suis lectoribus exposcat Augustinus. Lectorum tardiorum errores auctori non tribuendi. Proinde quisquis haec legit, ubi pariter certus est, pergat mecum; ubi pariter haesitat, quaerat mecum: ubi errorem suum cognoscit, redeat ad me; ubi meum, revocet me. Ita ingrediamur simul charitatis viam, tendentes ad eum de quo dictum est, Quaerite faciem ejus semper. Et hoc placitum pium atque tutum coram Domino Deo nostro cum omnibus inierim, qui ea quae scribo legunt, et in omnibus scriptis meis, maximeque in his ubi quaeritur unitas Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus sancti; quia nec periculosius alicubi erratur, nec laboriosius aliquid quaeritur, nec fructuosius aliquid invenitur. Quisquis ergo cum legit dicit, Hoc non bene dictum est, quoniam non intelligo; locutionem meam reprehendit, non fidem: et forte vere potuit dici planius; verumtamen nullus hominum ita locutus est, ut in omnibus ab omnibus intelligeretur. Videat ergo cui hoc in sermone meo displicet, utrum alios in talibus rebus quaestionibusque versatos intelligat, cum me non intelligit: et si ita est, ponat librum meum, vel etiam, si hoc videtur, abjiciat; et eis potius quos intelligit, operam et tempus impendat. Non tamen propterea putet me tacere debuisse, quia non tam expedite ac dilucide quam illi quos intelligit, eloqui potui. Neque enim omnia quae ab omnibus conscribuntur, in omnium manus veniunt: et fieri potest ut nonnulli qui etiam haec nostra intelligere valent, illos planiores non inveniant libros, et in istos saltem incidant. Ideoque utile est, plures a pluribus fieri diverso stilo, non diversa fide, etiam de quaestionibus eisdem, ut ad plurimos res ipsa perveniat; ad alios sic, ad alios autem sic. At si ille qui se ista non intellexisse conqueritur, nulla unquam de talibus rebus diligenter et acute disputata intelligere potuit; secum agat votis et studiis ut proficiat, non mecum querelis et conviciis ut taceam. Qui vero haec legens dicit, Intelligo quidem quid dictum sit, sed non vere dictum est; asserat, si placet, sententiam suam, et redarguat meam, si potest. Quod si cum charitate et veritate fecerit, mihique etiam( si in hac vita maneo) cognoscendum facere curaverit, uberrimum fructum laboris hujus mei cepero. Quod si mihi non potuerit, quibus id potuerit, me volente ac libente praestiterit: ego tamen in lege Domini meditor, si non die ac nocte, saltem quibus temporum particulis possum; et meditationes meas, ne oblivione fugiant, stilo alligo: sperans de misericordia Dei, quod in omnibus veris quae certa mihi sunt, perseverantem me faciet; si quid autem aliter sapio, id quoque mihi ipse revelabit, sive per occultas inspirationes atque admonitiones, sive per manifesta eloquia sua, sive per fraternas sermocinationes. Hoc oro, et hoc depositum desideriumque meum penes ipsum habeo, qui mihi satis idoneus est custodire quae dedit, et reddere quae promisit.
1.3.2
Arbitror sane nonnullos tardiores, in quibusdam locis librorum meorum opinaturos me sensisse quod non sensi, aut non sensisse quod sensi. Quorum errorem mihi tribui non debere quis nesciat, si velut me sequentes neque apprehendentes deviaverint in aliquam falsitatem, dum cogor per quaedam densa et opaca viam carpere: quandoquidem nec ipsis sanctis divinorum Librorum auctoritatibus ullo modo quisquam recte tribuerit tam multos et varios errores haereticorum; cum omnes ex eisdem Scripturis falsas atque fallaces opiniones suas conentur defendere? Admonet me plane ac mihi jubet suavissimo imperio lex Christi, hoc est charitas, ut cum aliquid falsi in libris meis me sensisse homines putant quod ego non sensi, atque idipsum falsum alteri displicet, alteri placet, malim me reprehendi a reprehensore falsitatis, quam ab ejus laudatore laudari. Ab illo enim quamvis ego non recte, qui hoc non senserim, error tamen ipse recte vituperatur: ab hoc autem nec ego recte laudor a quo existimor id sensisse quod vituperat veritas, nec ipsa sententia quam vituperat veritas. Ergo in nomine Domini susceptum opus aggrediamur.
1.4.1
LIBER PRIMUS. In quo secundum Scripturas sacras ostenditur unitas et aequalitas summae Trinitatis, et quaedam loca contra Filii aequalitatem allata diluuntur. CAPUT IV.
1.4.1
Quae sit doctrina fidei catholicae de Trinitate. Omnes quos legere potui, qui ante me scripserunt de Trinitate, quae Deus est, divinorum Librorum veterum et novorum catholici tractatores, hoc intenderunt secundum Scripturas docere, quod Pater et Filius et Spiritus sanctus, unius ejusdemque substantiae inseparabili aequalitate divinam insinuent unitatem; ideoque non sint tres dii, sed unus Deus: quamvis Pater Filium genuerit, et ideo Filius non sit qui Pater est; Filiusque a Patre sit genitus, et ideo Pater non sit qui Filius est; Spiritusque sanctus nec Pater sit nec Filius, sed tantum Patris et Filii Spiritus, Patri et Filio etiam ipse coaequalis, et ad Trinitatis pertinens unitatem. Non tamen eamdem Trinitatem natam de virgine Maria, et sub Pontio Pilato crucifixam et sepultam, tertio die resurrexisse, et in coelum ascendisse, sed tantummodo Filium. Nec eamdem Trinitatem descendisse in specie columbae super Jesum baptizatum; aut die Pentecostes post ascensionem Domini, sonitu facto de coelo quasi ferretur flatus vehemens, et linguis divisis velut ignis sedisse super unumquemque eorum, sed tantummodo Spiritum sanctum Nec eamdem Trinitatem dixisse de coelo, Tu es Filius meus, sive cum baptizatus est a Joanne, sive in monte quando cum illo erant tres discipuli; aut quando sonuit vox, dicens, Et clarificavi, et iterum clarificabo: sed tantummodo Patris vocem fuisse ad Filium factam; quamvis Pater et Filius et Spiritus sanctus, sicut inseparabiles sunt, ita inseparabiliter operentur. Haec et mea fides est, quando haec est catholica fides.
1.5.1
LIBER PRIMUS. In quo secundum Scripturas sacras ostenditur unitas et aequalitas summae Trinitatis, et quaedam loca contra Filii aequalitatem allata diluuntur. CAPUT V.
1.5.1
Difficultates de Trinitate: quomodo tres unus Deus, et inseparabiliter operantes praestent quaedam sine invicem. Sed in ea nonnulli perturbantur, cum audiunt Deum Patrem, et Deum Filium, et Deum Spiritum sanctum, et tamen hanc Trinitatem non tres deos, sed unum Deum; et quemadmodum id intelligant quaerunt: praesertim cum dicitur, inseparabiliter operari Trinitatem in omni re quam Deus operatur, et tamen quamdam vocem Patris sonuisse, quae vox Filii non sit; in carne autem natum, et passum, et resurrexisse, et in coelum ascendisse nonnisi Filium; in columbae autem specie venisse nonnisi Spiritum sanctum: intelligere volunt, quomodo et illam vocem, quae nonnisi Patris fuit, Trinitas fecerit; et illam carnem, in qua nonnisi Filius de Virgine natus est, eadem Trinitas creaverit; et illam columbae speciem, in qua nonnisi Spiritus sanctus apparuit, illa ipsa Trinitas operata sit. Alioquin non inseparabiliter Trinitas operatur, sed alia Pater facit, alia Filius, alia Spiritus sanctus: aut si quaedam simul faciunt, quaedam sine invicem, jam non inseparabilis est Trinitas. Movet etiam quomodo Spiritus sanctus in Trinitate sit, quem nec Pater, nec Filius, nec ambo genuerint, cum sit Spiritus et Patris et Filii. Quia ergo quaerunt ista homines, et taedio nobis sunt; si quid hinc ex dono Dei sapit infirmitas nostra, edisseramus eis ut possumus, neque cum invidia tabescente iter habeamus. Si dicimus nihil nos de talibus rebus cogitare solere, mentimur: si autem fatemur habitare ista in cogitationibus nostris, quoniam rapimur amore indagandae veritatis, flagitant jure charitatis ut eis indicemus quid hinc excogitare potuerimus: non quia jam acceperim, aut perfectus sim;( nam si Paulus apostolus, quanto magis ego longe infra illius pedes jacens non me arbitror apprehendisse?) sed pro modulo meo, si ea quae retro sunt obliviscor, et in anteriora me extendo, et secundum intentionem sequor ad palmam supernae vocationis, quantum ejusdem viae peregerim, et quo pervenerim, unde mihi in finem reliquus cursus est, ut aperiam desideratur a me, illis desiderantibus quibus me servire cogit libera charitas. Oportet autem, et donabit Deus, ut eis ministrando quae legant, ipse quoque proficiam; et eis cupiens respondere quaerentibus, ipse quoque inveniam quod quaerebam. Ergo suscepi haec, jubente atque adjuvante Domino Deo nostro, non tam cognita cum auctoritate disserere, quam ea cum pietate disserendo cognoscere.
1.6.1
LIBER PRIMUS. In quo secundum Scripturas sacras ostenditur unitas et aequalitas summae Trinitatis, et quaedam loca contra Filii aequalitatem allata diluuntur. CAPUT VI.
1.6.1
Filium esse verum Deum ejusdem cum Patre substantiae. Non solus Pater, sed Trinitas dicta immortalis. Non ex solo Patre omnia, sed etiam ex Filio. Spiritum sanctum esse verum Deum Patri et Filio aequalem. Qui dixerunt Dominum nostrum Jesum Christum non esse Deum, aut non esse verum Deum, aut non cum Patre unum et solum Deum, aut non vere immortalem, quia mutabilem, manifestissima divinorum testimoniorum et consona voce convicti sunt; unde sunt illa: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Manifestum est enim quod Verbum Dei, Filium Dei unicum accipimus, de quo post dicit, Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, propter nativitatem incarnationis ejus, quae facta est in tempore ex Virgine. In eo autem declarat, non tantum Deum esse, sed etiam ejusdem cum Patre substantiae, quia cum dixisset, Et Deus erat Verbum: Hoc erat, inquit, in principio apud Deum; omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Neque enim dicit, omnia; nisi quae facta sunt, id est omnem creaturam. Unde liquido apparet ipsum factum non esse per quem facta sunt omnia. Et si factus non est, creatura non est: si autem creatura non est, ejusdem cum Patre substantiae est. Omnis enim substantia quae Deus non est, creatura est; et quae creatura non est, Deus est. Et si non est Filius ejusdem substantiae cujus Pater; ergo facta substantia est: si facta substantia est, non omnia per ipsum facta sunt: at omnia per ipsum facta sunt; unius igitur ejusdemque cum Patre substantiae est. Et ideo non tantum Deus, sed et verus Deus. Quod idem Joannes apertissime in Epistola sua dicit: Scimus quod Filius Dei venerit, et dederit nobis intellectum ut cognoscamus verum Deum, et simus in vero Filio ejus Jesu Christo. Hic est verus Deus, et vita aeterna.
1.6.2
Hinc etiam consequenter intelligitur non tantummodo de Patre dixisse apostolum Paulum, Qui solus habet immortalitatem; sed de uno et solo Deo quod est ipsa Trinitas. Neque enim ipsa vita aeterna mortalis est secundum aliquam mutabilitatem: ac per hoc Filius Dei, quia vita aeterna est, cum Patre etiam ipse intelligitur, ubi dictum est, Qui solus habet immortalitatem. Ejus enim vitae aeternae et nos participes facti, pro modulo nostro immortales efficimur. Sed aliud est ipsa cujus participes efficimur, vita aeterna; aliud nos qui ejus participatione vivemus in aeternum. Si enim dixisset, Quem temporibus propriis ostendet Pater beatus et solus potens, Rex regum et Dominus dominantium, qui solus habet immortalitatem, nec sic inde separatum Filium oporteret intelligi. Neque enim, quia ipse Filius alibi loquens voce Sapientiae ait, Gyrum coeli circuivi sola, separavit a se Patrem: quanto magis ergo non est necesse ut tantummodo de Patre praeter Filium intelligatur, quod dictum est, Qui solus habet immortalitatem, cum ita dictum sit: Ut serves, inquit, mandatum sine macula, irreprehensibile, usque in adventum Domini nostri Jesu Christi: quem temporibus propriis ostendet beatus et solus potens, Rex regum et Dominus dominantium; qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem; quem nemo hominum vidit, nec videre potest; cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen. In quibus verbis, nec Pater proprie nominatus est, nec Filius, nec Spiritus sanctus; sed beatus et solus potens, Rex regum et Dominus dominantium, quod est unus et solus et verus Deus ipsa Trinitas.
1.6.3
Nisi forte quae sequuntur, perturbabunt hunc intellectum, quia dixit, Quem nemo hominum vidit, nec videre potest: cum hoc etiam ad Christum pertinere secundum ejus divinitatem accipiatur, quam non viderunt Judaei, qui tamen carnem viderunt et crucifixerunt. Videri autem divinitas humano visu nullo modo potest: sed eo visu videtur, quo jam qui vident, non homines sed ultra homines sunt. Recte ergo ipse Deus Trinitatis intelligitur beatus et solus potens, ostendens adventum Domini nostri Jesu Christi temporibus propriis. Sic enim dictum est, Solus habet immortalitatem; quomodo dictum est, Qui facit mirabilia solus. Quod velim scire de quo dictum accipiant: si de Patre tantum, quomodo ergo verum est, quod ipse Filius dicit, Quaecumque enim Pater facit, haec eadem et Filius facit similiter? An quidquam est inter mirabilia mirabilius quam resuscitare et vivificare mortuos? Dicit autem idem Filius, Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat. Quomodo ergo solus Pater facit mirabilia, cum haec verba nec Patrem tantum, nec Filium tantum permittant intelligi, sed utique Deum unum verum solum, id est, Patrem et Filium et Spiritum sanctum?
1.6.4
Item cum dicit idem apostolus, Nobis unus Deus Pater, ex quo omnia, et nos in ipso; et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum; quis dubitet eum omnia quae creata sunt dicere, sicut Joannes, Omnia per ipsum facta sunt? Quaero itaque de quo dicat alio loco, Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia: ipsi gloria in saecula saeculorum. Amen. Si enim de Patre et Filio et Spiritu sancto, ut singulis personis singula tribuantur; Ex ipso, ex Patre; per ipsum, per Filium; in ipso, in Spiritu sancto: manifestum quod Pater et Filius et Spiritus sanctus unus Deus est, quando singulariter intulit, Ipsi gloria in saecula saeculorum. Unde enim coepit hunc sensum, non ait, O altitudo diviliarum sapientiae et scientiae Patris, aut Filii, aut Spiritus sancti; sed, sapientiae et scientiae Dei! Quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! Quis enim cognovit mentem Domini? Aut quis consiliarius ejus fuit? Aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia: ipsi gloria in saecula saeculorum. Amen. Si autem hoc de Patre tantummodo intelligi volunt, quomodo ergo omnia per Patrem sunt, sicut hic dicitur; et omnia per Filium, sicut ad Corinthios ubi ait, Et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia; et sicut in Evangelio Joannis, Omnia par ipsum facta sunt? Si enim alia per Patrem, alia per Filium, jam non omnia per Patrem, nec omnia per Filium. Si autem omnia per Patrem, et omnia per Filium; eadem per Patrem, quae per Filium. Aequalis est ergo Patri Filius, et inseparabilis operatio est Patris et Filii. Quia si vel Filium fecit Pater quem non fecit ipse Filius, non omnia per Filium facta sunt: at omnia per Filium facta sunt; ipse igitur factus non est, ut cum Patre faceret omnia quae facta sunt. Quanquam nec ab ipso verbo tacuerit Apostolus, et apertissime omnino dixerit, Qui cum in Dei forma esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo: hic Deum proprie Patrem appellans, sicut alibi, Caput autem Christi, Deus.
1.6.5
Similiter et de Spiritu sancto collecta sunt testimonia, quibus ante nos qui haec disputaverunt, abundantius usi sunt, quia et ipse Deus, et non creatura. Quod si non creatura, non tantum, sed etiam verus Deus. Ergo Patri et Filio prorsus aequalis, et in Trinitatis unitate consubstantialis et coaeternus. Maxime vero illo loco satis claret, quod Spiritus sanctus non sit creatura, ubi jubemur non servire creaturae, sed Creatori: non eo modo quo jubemur per charitatem servire invicem, quod est graece δουλεύειν; sed eo modo quo tantum Deo servitur, quod est graece λατρεύειν. Unde idololatrae dicuntur qui simulacris eam servitutem exhibent quae debetur Deo. Secundum hanc enim servitutem dictum est, Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. Nam et hoc distinctius in graeca Scriptura invenitur; λατρεύσεις enim habet. Porro si tali servitute creaturae servire prohibemur, quandoquidem dictum est, Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies; unde et Apostolus detestatur eos qui coluerunt, et servierunt creaturae, potius quam Creatori: non est utique creatura Spiritus sanctus, cui ab omnibus sanctis talis servitus exhibetur dicente Apostolo, Nos enim sumus circumcisio, Spiritui Dei servientes, quod est in graeco, λατρεύοντες. Plures enim codices etiam latini sic habent, qui Spiritui Dei servimus: graeci autem omnes, aut pene omnes. In nonnullis autem exemplaribus latinis invenimus non, Spiritui Dei servimus; sed, spiritu Deo servimus. Sed qui in hoc errant, et auctoritati graviori cedere detrectant, numquid et illud varium in codicibus reperiunt: Nescitis quia corpora vestra templum in vobis est Spiritus sancti, quem habetis a Deo? Quid autem insanius magisque sacrilegum est, quam ut quisquam dicere audeat membra Christi templum esse creaturae minoris secundum ipsos, quam Christus est? Alio enim loco dicit: Corpora vestra membra sunt Christi. Si autem quae membra sunt Christi, templum est Spiritus sancti, non est creatura Spiritus sanctus: quia cui corpus nostrum templum exhibemus, necesse est ut huic eam servitutem debeamus, qua nonnisi Deo serviendum est, quae graece appellatur λατρεία. Unde consequenter dicit: Glorificate ergo Deum in corpore vestro.
1.7
LIBER PRIMUS. In quo secundum Scripturas sacras ostenditur unitas et aequalitas summae Trinitatis, et quaedam loca contra Filii aequalitatem allata diluuntur. CAPUT VII.
1.7
14 Filius quomodo minor Patre ac se ipso. His et talibus divinarum Scripturarum testimoniis, quibus, ut dixi, priores nostri copiosius usi, expugnaverunt haereticorum tales calumnias vel errores, insinuatur fidei nostrae unitas et aequalitas Trinitatis. Sed quia multa in sanctis Libris propter incarnationem Verbi Dei, quae pro salute nostra reparanda facta est, ut mediator Dei et hominum esset homo Christus Jesus, ita dicuntur, ut majorem Filio Patrem significent, vel etiam apertissime ostendant; erraverunt homines minus diligenter scrutantes vel intuentes universam seriem Scripturarum, et ea quae de Christo Jesu secundum hominem dicta sunt, ad ejus substantiam quae ante incarnationem sempiterna erat, et sempiterna est, transferre conati sunt. Et illi quidem dicunt minorem Filium esse quam Pater est, quia scriptum est ipso Domino dicente, Pater major me est. Veritas autem ostendit secundum istum modum etiam se ipso minorem Filium. Quomodo enim non etiam se ipso minor factus est, qui semetipsum exinanivit, formam servi accipiens? Neque enim sic accepit formam servi, ut amitteret formam Dei, in qua erat aequalis Patri. Si ergo ita accepta est forma servi, ut non amitteretur forma Dei, cum et in forma servi et in forma Dei idem ipse sit Filius unigenitus Dei Patris, in forma Dei aequalis Patri, in forma servi mediator Dei et hominum homo Christus Jesus; quis non intelligat quod in forma Dei etiam ipse se ipso major est, in forma autem servi etiam se ipso minor est? Non itaque immerito Scriptura utrumque dicit, et aequalem Patri Filium, et Patrem majorem Filio. Illud enim propter formam Dei, hoc autem propter formam servi, sine ulla confusione intelligitur. Et haec nobis regula per omnes sacras Scripturas dissolvendae hujus quaestionis, ex uno capitulo Epistolae Pauli apostoli promitur, ubi manifestius ista distinctio commendatur. Ait enim: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo; sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. Est ergo Dei Filius Deo Patri natura aequalis, habitu minor. In forma enim servi quam accepit, minor est Patre: in forma autem Dei in qua erat etiam antequam hanc accepisset, aequalis est Patri. In forma Dei, Verbum per quod facta sunt omnia: in forma autem servi, factus ex muliere, factus sub Lege, ut eos qui sub Lege erant, redimeret. Proinde in forma Dei fecit hominem; in forma servi factus est homo. Nam si Pater tantum sine Filio fecisset hominem, non scriptum esset, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Ergo quia forma Dei accepit formam servi, utrumque Deus et utrumque homo: sed utrumque Deus propter accipientem Deum, utrumque autem homo propter acceptum hominem. Neque enim illa susceptione alterum eorum in alterum conversum atque mutatum est: nec divinitas quippe in creaturam mutata est, ut desisteret esse divinitas; nec creatura in divinitatem, ut desisteret esse creatura.
1.8.1
LIBER PRIMUS. In quo secundum Scripturas sacras ostenditur unitas et aequalitas summae Trinitatis, et quaedam loca contra Filii aequalitatem allata diluuntur. CAPUT VIII.
1.8.1
Scripturas de subjectione Filii sub Patre perperam intellectas explicat. Regnum Patri non sic tradet Christus, ut adimat sibi. Contemplatio promissa finis omnium actionum. Spiritus sanctus ad beatitudinem nostram sufficit perinde ac Pater. Illud autem quod dicit Apostolus, Cum autem ei omnia subjecta fuerint, tunc et ipse Filius subjectus erit ei qui illi subjecit omnia; aut ideo dictum est, ne quisquam putaret habitum Christi, qui ex humana creatura susceptus est, conversum iri postea in ipsam divinitatem, vel, ut certius expresserim, deitatem, quae non est creatura, sed est unitas Trinitatis incorporea et incommutabilis et sibimet consubstantialis et co3aeterna natura. Aut si quisquam contendit, ut aliqui senserunt, ita dictum, Et ipse Filius subjectus erit ei qui illi subjecit omnia, ut ipsam subjectionem, commutationem et conversionem credat futuram creaturae in ipsam substantiam vel essentiam Creatoris, id est, ut quae fuerat substantia creaturae, fiat substantia Creatoris; certe vel hoc concedit, quod non habet ullam dubitationem, nondum hoc fuisse factum cum Dominus diceret, Pater major me est. Dixit enim hoc non solum antequam ascendisset in coelum, verum etiam antequam passus resurrexisset a mortuis. Illi autem qui putant humanam in eo naturam in deitatis substantiam mutari atque converti, et ita dictum, Tunc et ipse Filius subjectus erit ei qui illi subjecit omnia, ac si diceretur, Tunc et ipse Filius hominis et a Verbo Dei suscepta humana natura commutabitur in ejus naturam, qui ei subjecit omnia; tunc futurum putant, cum post diem judicii tradiderit regnum Deo et Patri. Ac per hoc etiam secundum istam opinionem adhuc Pater major est, quam quae de Virgine servi forma accepta est. Quod si aliqui et hoc affirmant, quod jam fuerit in Dei substantiam mutatus homo Christus Jesus; illud certe negare non possunt, quod adhuc natura hominis manebat, quando ante passionem dicebat, Quoniam Pater major me est: unde nulla cunctatio est secundum hoc dictum esse, quod forma servi major est Pater, cui in forma Dei aequalis est Filius. Nec quisquam cum audierit quod ait Apostolus, Cum autem dixerit, quia omnia subjecta sunt ei, manifestum quia praeter eum qui illi subjecit omnia, ita existimet de Patre intelligendum, quod subjecerit omnia Filio, ut ipsum Filium sibi omnia subjecisse non putet. Quod Apostolus ad Philippenses ostendit dicens: Nostra autem conversatio in coelis est; unde et Salvatorem exspectamus Dominum Jesum Christum, qui transfigurabit corpus humilitatis nostrae, conforme ut fiat corpori gloriae suae, secundum operationem suam, qua possit etiam sibi subjicere omnia. Inseparabilis enim operatio est Patris et Filii. Alioquin nec ipse Pater sibi subjecit omnia, sed Filius ei subjecit, qui ei regnum tradit, et evacuat omnem principatum et omnem potestatem et virtutem. De Filio quippe ista dicta sunt: Cum tradiderit, inquit, regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum et omnem potestatem et virtutem. Ipse enim subjicit, qui evacuat.
1.8.2
Nec sic arbitremur Christum traditurum regnum Deo et Patri, ut adimat sibi. Nam et hoc quidam vaniloqui crediderunt. Cum enim dicitur, tradiderit regnum Deo et Patri, non separatur ipse; quia simul cum Patre unus Deus est. Sed divinarum Scripturarum incuriosos et contentionum studioses fallit verbum quod positum est, donec. Ita namque sequitur, Oportet enim illum regnare, donec ponat omnes inimicos suos sub pedibus suis: tanquam cum posuerit, non sit regnaturus. Nec intelligunt ita dictum, sicuti est illud: Confirmatum est cor ejus; non commovebitur, donec videat super inimicos suos. Non enim cum viderit, jam commovebitur. Quid ergo est, Cum tradiderit regnum Deo et Patri? quasi modo non habeat regnum Deus et Pater? Sed quia omnes justos, in quibus nunc regnat ex fide viventibus mediator Dei et hominum homo Christus Jesus, perducturus est ad speciem, quam visionem dicit idem apostolus, Facie ad faciem; ita dictum est, Cum tradiderit regnum Deo et Patri, ac si diceretur, Cum perduxerit credentes ad contemplationem Dei et Patris. Sic enim dicit: Omnia mihi tradita sunt a Patre meo: et nemo novit Filium, nisi Pater; et nemo novit Patrem, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. Tunc revelabitur a Filio Pater, cum evacuaverit omnem principatum et omnem potestatem et virtutem; id est, ut necessaria non sit dispensatio similitudinum per angelicos principatus et potestates et virtutes. Ex quarum persona non inconvenienter intelligitur dici in Cantico canticorum ad sponsam, Similitudines auri faciemus tibi cum distinctionibus argenti, quoadusque rex in recubitu suo est: id est, quoadusque Christus in secreto suo est; quia vita vestra abscondita est cum Christo in Deo: cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos cum ipso apparebitis in gloria. Quod antequam fiat, videmus nunc per speculum in aenigmate, hoc est in similitudinibus; tunc autem, facie ad faciem.
1.8.3
Haec enim nobis contemplatio promittitur actionum omnium finis atque aeterna perfectio gaudiorum. Filii enim Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus: scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est. Quod enim dixit famulo suo Moysi, Ego sum qui sum. Haec dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos; hoc contemplabimur cum vivemus in aeternum. Ita quippe ait: Haec autem est vita aeterna, ut cognoscant te unum verum Deum; et quem misisti Jesum Christum. Hoc fiet cum venerit Dominus, et illuminaverit occulta tenebrarum, cum tenebrae mortalitatis hujus corruptionisque transierint. Tunc erit mane nostrum, de quo in Psalmo dicitur: Mane astabo tibi, et contemplabor. De hac contemplatione intelligo dictum, Cum tradiderit regnum Deo et Patri: id est, cum perduxerit justos, in quibus nunc ex fide viventibus regnat mediator Dei et hominum homo Christus Jesus, ad contemplationem Dei et Patris. Si desipio hic, corrigat me qui melius sapit: mihi aliud non videtur. Neque enim quaeremus aliud, cum ad illius contemplationem pervenerimus, quae nunc non est, quamdiu gaudium nostrum in spe est. Spes autem quae videtur, non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus, quoadusque rex in recubitu suo est. Tunc erit quod scriptum est: Adimplebis me laetitia cum vultu tuo. Illa laetitia nihil amplius requiretur; quia nec erit quod amplius requiratur. Ostendetur enim nobis Pater, et sufficiet nobis. Quod bene intellexerat Philippus, ut diceret Domino, Ostende nobis Patrem, et sufficit nobis: sed nondum intellexerat, eo quoque modo idipsum se potuisse dicere, Domine, ostende nobis te, et sufficit nobis. Ut enim hoc intelligeret, responsum ei a Domino est, Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Philippe, qui vidit me, vidit et Patrem. Sed quia volebat eum ex fide vivere antequam illud posset videre, secutus est, et ait: Non credis quia ego in Patre, et Pater in me est? Quamdiu enim sumus in corpore, peregrinamur a Domino. Per fidem enim ambulamus, non per speciem. Contemplatio quippe merces est fidei, cui mercedi per fidem corda mundantur; sicut scriptum est, Mundans fide corda eorum. Probatur autem quod illi contemplationi corda mundentur, illa maxime sententia: Beati mundicordes, quoniam ipsi Deum videbunt. Et quia haec est vita aeterna, dicit Deus in Psalmo: Longitudine dierum replebo eum, et ostendam illi salutare meum. Sive ergo audiamus, Ostende nobis Filium; sive audiamus, Ostende nobis Patrem: tantumdem valet; quia neuter sine altero potest ostendi. Unum quippe sunt, sicut et ipse ait: Ego et Pater unum sumus. Denique propter ipsam inseparabilitatem, sufficienter aliquando nominatur, vel Pater solus, vel Filius solus adimpleturus nos laetitia cum vultu suo.
1.8.4
Nec inde separatur utriusque Spiritus, id est Patris et Filii Spiritus. Qui Spiritus sanctus proprie dicitur Spiritus veritatis, quem hic mundus accipere non potest. Hoc est enim plenum gaudium nostrum, quo amplius non est, frui Trinitate Deo ad cujus imaginem facti sumus. Propter hoc aliquando ita loquitur de Spiritu sancto tanquam solus ipse sufficiat ad beatitudinem nostram: et ideo solus sufficit, quia separari a Patre et Filio non potest; sicut Pater solus sufficit, quia separari a Filio et Spiritu sancto non potest; et Filius ideo sufficit solus, quia separari a Patre et Spiritu sancto non potest. Quid enim sibi vult quod ait, Si diligitis me, mandata mea servate; et ego rogabo Patrem, et alium advocatum dabit vobis, ut vobiscum sit in aeternum, Spiritum veritatis, quem hic mundus accipere non potest, id est, dilectores mundi? Animalis enim homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei. Sed adhuc potest videri ideo dictum, Et ego rogabo Patrem, et alium advocatum dabit vobis, quasi non solus Filius sufficiat. Illo autem loco ita de illo dictum est tanquam solus omnino sufficiat: Cum venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. Numquid ergo separatur hinc Filius, tanquam ipse non doceat omnem veritatem, aut quasi hoc impleat Spiritus sanctus quod minus potuit docere Filius? Dicant ergo, si placet, majorem esse Filio Spiritum sanctum, quem minorem illo solent dicere. An quia non dictum est, Ipse solus; aut, Nemo, nisi ipse, vos docebit omnem veritatem; ideo permittunt ut cum illo docere credatur et Filius? Apostolus ergo Filium separavit ab sciendis iis quae Dei sunt, ubi ait, Sic et quae Dei sunt, nemo scit, nisi Spiritus Dei: ut jam isti perversi possint ex hoc dicere, quod et Filium non doceat quae Dei sunt nisi Spiritus sanctus, tanquam major minorem; cui Filius ipse tantum tribuit, ut diceret, Quia haec locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum. Sed ego veritatem dico: expedit vobis ut ego eam; nam si non abiero, advocatus non veniet ad vos.
1.9.1
LIBER PRIMUS. In quo secundum Scripturas sacras ostenditur unitas et aequalitas summae Trinitatis, et quaedam loca contra Filii aequalitatem allata diluuntur. CAPUT IX.
1.9.1
In una persona interdum intelliguntur omnes. Hoc autem dixit, non propter inaequalitatem Verbi Dei et Spiritus sancti, sed tanquam impedimento esset praesentia Filii hominis apud eos, quominus veniret ille qui minor non esset, quia semetipsum non exinanivit, formam servi accipiens, sicut Filius. Oportebat ergo ut auferretur ab oculis eorum forma servi, quam intuentes, hoc solum esse Christum putabant quod videbant. Inde est et illud quod ait, Si diligeretis me, gauderetis utique, quoniam eo ad Patrem; quia Pater major me est: id est, propterea me oportet ire ad Patrem, quia dum me ita videtis, ex hoc quod videtis, aestimatis quia minor sum Patre, atque ita circa creaturam susceptumque habitum occupati, aequalitatem quam cum Patre habeo non intelligitis. Inde est et illud: Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem. Tactus enim tanquam finem facit notionis. Ideoque nolebat in eo esse finem intenti cordis in se, ut hoc quod videbatur tantummodo putaretur. Ascensio autem ad Patrem erat ita videri, sicut aequalis est. Patri, ut ibi esset finis visionis, quae sufficit nobis. Aliquando item de Filio solo dicitur, quod ipse sufficiat, et in ejus visione merces tota promittitur dilectionis et desiderii nostri. Sic enim ait: Qui habet mandata mea et custodit ea, ille est qui diligit me. Qui autem me diligit, diligetur a Patre meo; et ego diligam eum, et ostendam me ipsum illi. Numquid hic, quia non dixit, Ostendam illi et Patrem, ideo separavit Patrem? Sed quia verum est, Ego et Pater unum sumus; cum Pater ostenditur, et Filius ostenditur qui in illo est; et cum Filius ostenditur, etiam Pater ostenditur qui in illo est. Sicut ergo cum ait, Et ostendam me ipsum illi, intelligitur quia ostendit et Patrem; ita et in eo quod dicitur, Cum tradiderit regnum Deo et Patri, intelligitur quia non adimit sibi. Quoniam cum perducet credentes ad contemplationem Dei et Patris, profecto perducet ad contemplationem suam, qui dixit, Et ostendam illi me ipsum. Et ideo consequenter, cum dixisset illi Judas, Domine, quid factum est, quia ostensurus es te nobis, et non huic mundo? respondit Jesus, et dixit illi: Si quis diligit me, sermonem meum servabit; et Pater meus diliget illum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Ecce quia non solum se ipsum ostendit ei a quo diligitur, quia simul cum Patre venit ad eum, et mansionem facit apud eum.
1.9.1
An forte putabitur mansionem in dilectore suo facientibus Patre et Filio exclusus esse ab hac mansione Spiritus sanctus? Quid est ergo quod superius ait de Spiritu sancto: Quem hic mundus accipere non potest, quoniam non videt illum: nostis illum vos, quia vobiscum manet, et in vobis est? Non itaque ab hac mansione separatus est, de quo dictum est, vobiscum manet, et in vobis est. Nisi forte quisquam sic absurdus est, ut arbitretur, cum Pater et Filius venerint ut mansionem apud dilectorem suum faciant, discessurum inde Spiritum sanctum, et tanquam locum daturum esse majoribus. Sed huic carnali cogitationi occurrit Scriptura: paulo quippe superius ait, Et ego rogabo Patrem, et alium advocatum dabit vobis ut, vobiscum sit in aeternum. Non ergo discedet Patre et Filio venientibus, sed in eadem mansione cum ipsis erit in aeternum; quia nec ille sine ipsis venit, nec illi sine ipso. Sed propter insinuationem Trinitatis, personis etiam singulis nominatis dicuntur quaedam separatim; non tamen aliis separatis intelliguntur, propter ejusdem Trinitatis unitatem unamque substantiam atque deitatem Patris et Filii et Spiritus sancti.
1.10.1
LIBER PRIMUS. In quo secundum Scripturas sacras ostenditur unitas et aequalitas summae Trinitatis, et quaedam loca contra Filii aequalitatem allata diluuntur. CAPUT X.
1.10.1
Quomodo Christus tradet regnum Deo et Patri. Tradito regno Deo et Patri, Christus jam non interpellabit pro nobis. Tradet itaque regnum Deo et Patri Dominus noster Jesus Christus, non se inde separato, nec Spiritu sancto, quando perducet credentes ad contemplationem Dei, ubi est finis omnium bonarum actionum, et requies sempiterna, et gaudium quod nunquam auferetur a nobis. Hoc enim signat in eo quod ait: Iterum videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo auferet a vobis. Hujus gaudii similitudinem praesignabat Maria sedens ad pedes Domini, et intenta in verbum ejus; quieta scilicet ab omni actione, et intenta in veritatem secundum quemdam modum, cujus capax est ista vita, quo tamen praefiguraret illud quod futurum est in aeternum. Martha quippe sorore sua in necessitatis actione conversante, quamvis bona et utili, tamen, cum requies successerit, transitura, ipsa requiescebat in verbo Domini. Et ideo Dominus conquerenti Marthae quod eam soror non adjuvaret, respondit: Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea. Non partem malam dixit quod agebat Martha; sed istam optimam quae non auferetur. Illa enim quae in ministerio indigentiae est, cum indigentia ipsa transierit, auferetur. Boni quippe operis transituri merces est requies permansura. In illa igitur contemplatione Deus erit omnia in omnibus; quia nihil ab illo aliud requiretur, sed solo ipso illustrari perfruique sufficiet. Ideoque ille in quo Spiritus interpellat gemitibus inenarrabilibus, Unam, inquit, petii a Domino, hanc requiram; ut inhabitem in domo Domini per omnes dies vitae meae, ut contempler delectationem Domini. Contemplabimur enim Deum Patrem et Filium et Spiritum sanctum, cum mediator Dei et hominum homo Christus Jesus tradiderit regnum Deo et Patri, ut jam non interpellet pro nobis mediator et sacerdos noster, Filius Dei et Filius hominis; sed et ipse in quantum sacerdos est assumpta propter nos servi forma, subjectus sit ei qui illi subjecit omnia, et cui subjecit omnia; ut in quantum Deus est, cum illo nos subjectos habeat, in quantum sacerdos, nobiscum illi subjectus sit. Quapropter cum Filius sit et Deus et homo, alia substantia homo potius in Filio quam Filius in Patre: sicut caro animae meae, alia substantia est ad animam meam, quamvis in uno homine, quam anima alterius hominis ad animam meam.
1.10.2
Cum ergo tradiderit regnum Deo et Patri, id est, cum credentes et viventes ex fide, pro quibus nunc mediator interpellat, perduxerit ad contemplationem, cui percipiendae suspiramus et gemimus, et cum transierit labor et gemitus, jam non interpellabit pro nobis tradito regno Deo et Patri. Hoc significans ait, Haec vobiscum locutus sum in similitudinibus: veniet hora, quando jam non in similitudinibus loquar vobis, sed manifeste de Patre nuntiabo vobis; id est, jam non erunt similitudines, cum visio fuerit facie ad faciem. Hoc est enim quod ait, sed manifeste de Patre nuntiabo vobis; ac si diceret, manifeste Patrem ostendam vobis. Nuntiabo quippe ait, quia Verbum ejus est. Sequitur enim et dicit: Illa die in nomine meo petetis, et non dico vobis quia ego rogabo Patrem: ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis, et credidistis quia a Deo exivi. Exivi a Patre, et veni in hunc mundum: iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem. Quid est, A Patre exivi; nisi, non in ea forma qua aequalis sum Patri, sed aliter, id est, in assumpta creatura minor apparui? Et quid est, Veni in hunc mundum; nisi, formam servi, quam me exinaniens accepi, etiam peccatorum qui mundum istum diligunt, oculis demonstravi? Et quid est, Iterum relinquo mundum; nisi, ab aspectu dilectorum mundi aufero quod viderunt? Et quid est, Vado ad Patrem; nisi, doceo me sic intelligendum a fidelibus meis, quomodo aequalis sum Patri? Hoc qui credunt, digni habebuntur perduci a fide ad speciem, id est ad ipsam visionem, quo perducens dictus est tradere regnum Deo et Patri. Fideles quippe ejus quos redemit sanguine suo, dicti sunt regnum ejus, pro quibus nunc interpellat: tunc autem illic eos sibi faciens inhaerere, ubi aequalis est Patri, non jam rogabit Patrem pro eis. Ipse enim, inquit, Pater amat vos. Ex hoc enim rogat, quo minor est Patre: quo vero aequalis est, exaudit cum Patre. Unde se ab eo quod dixit, Ipse enim Pater amat vos, utique ipse non separat; sed secundum ea facit intelligi quae supra commemoravi, satisque insinuavi, plerumque ita nominari unamquamque in Trinitate personam, ut et aliae illic intelligantur. Sic itaque dictum est, Ipse enim Pater amat vos, ut consequenter intelligatur et Filius et Spiritus sanctus: non quia modo nos non amat, qui proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum; sed tales nos amat Deus, quales futuri sumus, non quales sumus. Quales enim amat, tales in aeternum conservat: quod tunc erit, cum tradiderit regnum Deo et Patri, qui nunc interpellat pro nobis, ut jam non roget Patrem, quia ipse Pater amat nos. Quo autem merito, nisi fidei, qua credimus antequam illud quod promittitur videamus? Per hanc enim perveniemus ad speciem, ut tales amet, quales amat ut simus; non quales odit quia sumus, et hortatur ac praestat ne tales esse semper velimus.
1.11.1
LIBER PRIMUS. In quo secundum Scripturas sacras ostenditur unitas et aequalitas summae Trinitatis, et quaedam loca contra Filii aequalitatem allata diluuntur. CAPUT XI.
1.11.1
Regula qua intelligitur Filius in Scripturis nunc aequalis, nunc minor. Quapropter, cognita ista regula intelligendarum Scripturarum de Filio Dei, ut distinguamus quid in eis sonet secundum formam Dei, in qua aequalis est Patri, et quid secundum formam servi quam accepit, in qua minor est Patre, non conturbabimur tanquam contrariis ac repugnantibus inter se sanctorum Librorum sententiis. Nam secundum formam Dei aequalis est Patri et Filius et Spiritus sanctus, quia neuter eorum creatura est, sicut jam ostendimus: secundum autem formam servi, minor est Patre, quia ipse dixit: Pater major me est: minor est se ipso, quia de illo dictum est, Semetipsam exinanivit: minor est Spiritu sancto, quia ipse ait, Qui dixerit blasphemiam in Filium hominis, remittetur ei; qui autem dixerit in Spiritum sanctum, non remittetur ei. Et in ipso virtutes operatus est, dicens: Si ego in Spiritu Dei ejicio daemonia, certe supervenit super vos regnum Dei. Et apud Isaiam dicit, quam lectionem ipse in synagoga recitavit, et de se completam sine scrupulo dubitationis ostendit. Spiritus, inquit, Domini super me; propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, praedicare captivis remissionem, et caetera: ad quae facienda ideo dicit se missum, quia Spiritus Domini est super eum. Secundum formam Dei, omnia per ipsum facta sunt: secundum formam servi, ipse factus est ex muliere, factus sub Lege. Secundum formam Dei, ipse et Pater unum sunt: secundum formam servi, non venit facere voluntatem suam, sed voluntatem ejus qui eum misit. Secundum formam Dei, sicut habet Pater vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso: secundum formam servi, tristis est anima ejus usque ad mortem; et, Pater, inquit, si fieri potest, transeat a me iste calix. Secundum formam Dei, ipse est verus Deus et vita aeterna: secundum formam servi, factus est obediens usque ad mortem, mortem autem crucis.
1.11.2
Secundum formam Dei, omnia quae habet Pater, ipsius sunt: et, Omnia mea tua sunt, inquit, et tua mea. Secundum formam servi, non est doctrina ipsius, sed illius qui eum misit.
1.12.1
LIBER PRIMUS. In quo secundum Scripturas sacras ostenditur unitas et aequalitas summae Trinitatis, et quaedam loca contra Filii aequalitatem allata diluuntur. CAPUT XII.
1.12.1
Qua ratione Filius dicatur nescire diem et horam quam scit Pater. Dicta de Christo alia secundum formam Dei, alia secundum formam servi. Dare regnum quomodo et Christi est, et Christi non est. Quomodo Christus et non judicabit, et judicabit. Et, de die et hora nemo scit, neque Angeli in coelo, neque Filius, nisi Pater. Hoc enim nescit, quod nescientes facit, id est, quod non ita sciebat ut tunc discipulis indicaret: sicut dictum est ad Abraham, Nunc cognovi quod timeas Deum, id est, nunc feci ut cognosceres; quia et ipse sibi in illa tentatione probatus innotuit. Nam et illud utique dicturus erat discipulis tempore opportuno, de quo futuro tanquam praeterito loquens, ait, Jam non dicam vos servos, sed amicos. Servus enim nescit voluntatem domini sui: vos autem dixi amicos, quia omnia quaecumque audivi a Patre meo, nota vobis feci: quod nondum fecerat, sed quia certo facturus erat, quasi jam fecisset locutus est. Ipsis enim ait: Multa vobis habeo dicere; sed non potestis illa portare modo. Inter quae intelligitur et, De die et hora. Nam et Apostolus: Neque enim judicavi me, inquit, scire aliquid in vobis, nisi Christum Jesum, et hunc crucifixum. Eis enim loquebatur, qui capere altiora de Christi deitate non poterant. Quibus etiam paulo post dicit: Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Hoc ergo inter illos nesciebat, quod per illum scire non poterant. Et hoc solum se scire dicebat, quod eos per illum scire oportebat. Denique sciebat inter perfectos, quod inter parvulos nesciebat: ibi quippe ait, Sapientiam loquimur inter perfectos. Eo namque genere locutionis nescire quisque dicitur quod occultat, quo dicitur fossa caeca quae occulta est. Neque enim aliquo genere loquuntur Scripturae, quod in consuetudine humana non inveniatur; quia utique hominibus loquuntur.
1.12.1
Secundum formam Dei dictum est, Ante omnes colles genuit me, id est, ante omnes altitudines creaturarum; et, Ante luciferum genui te, id est, ante omnia tempora et temporalia: secundum formam autem servi dictum est, Dominus creavit me in principio viarum suarum. Quia secundum formam Dei dixit, Ego sum veritas; et secundum formam servi, Ego sum via. Quia enim ipse primogenitus a mortuis iter fecit Ecclesiae suae ad regnum Dei ad vitam aeternam, cui caput est ad immortalitatem etiam corporis, ideo creatus est in principio viarum Dei in opera ejus. Secundum formam enim Dei, principium est quod et loquitur nobis; in quo principio fecit Deus coelum et terram: secundum autem formam servi, Sponsus procedens de thalamo suo. Secundum formam Dei, Primogenitus omnis creaturae, et ipse ante omnes est, et omnia in illo constant: secundum formam servi, Ipse est caput corporis Ecclesiae. Secundum formam Dei, Dominus est gloriae. Unde manifestum est, quod ipse glorificet sanctos suos. Quos enim praedestinavit, ipsos et vocavit; et quos vocavit, ipsos et justificavit; quos autem justificavit, ipsos et glorificavit. De illo quippe dictum est quod justificet impium; de illo dictum est quod sit justus et justificans. Si ergo quos justificavit, ipsos et glorificavit, qui justificat ipse et glorificat, qui est, ut dixi, Dominus gloriae. Secundum formam tamen servi satagentibus discipulis de glorificatione sua, respondit: Sedere ad dexteram vel ad sinistram meam non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo.
1.12.2
Quod autem paratum est a Patre ejus, et ab ipso Filio paratum est: quia ipse et Pater unum sunt. Jam enim ostendimus in hac Trinitate per multos divinarum locutionum modos etiam de singulis dici quod omnium est, propter inseparabilem operationem unius cujusdemque substantiae. Sicut et de Spiritu sancto dicit, Cum ego iero, mittam illum ad vos. Non dixit, Mittemus; sed ita quasi tantum Filius eum missurus esset, et non Pater; cum alio loco dicat, Haec locutus sum vobis apud vos manens; advocatus autem Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vobis declarabit omnia. Hic rursus ita dictum est, quasi non eum missurus esset et Filius, sed tantum Pater. Sicut ergo ista, ita et illud quod ait, sed quibus paratum est a Patre meo: cum Patre se intelligi voluit parare sedes gloriae quibus vellet. Sed dicit aliquis: Illic cum de Spiritu sancto loqueretur, ita se missurum ait, ut non negaret Patrem missurum; et alio loco ita Patrem, ut non negaret se missurum: hic vero aperte ait, Non est meum dare; atque ita secutus, a Patre dixit ista praeparata. Sed hoc est quod praestruximus secundum formam servi dictum: ut ita intelligeremus, Non est meum dare, ac si diceretur, Non est humanae potestatis hoc dare: ut per illud intelligatur hoc dare, per quod Deus aequalis est Patri. Non est meum, inquit, dare, id est, non humana potestate ista do, sed quibus paratum est a Patre meo: sed jam tu intellige, quia si omnia quae habet Pater, mea sunt, et hoc utique meum est, et cum Patre, ista paravi.
1.12.3
Nam et illud quaero, quomodo dictum sit, Si quis non audit verba mea, ego non judicabo illum. Fortassis enim ita hic dixit, Ego non judicabo illum, quemadmodum ibi, Non est meum dare. Sed quid hic sequitur? Non enim veni, inquit, ut judicem mundum, sed ut salvum faciam mundum: deinde adjungit et dicit, Qui me spernit et non accipit verba mea, habet qui se judicet. Hic jam intelligeremus Patrem, nisi adjungeret et diceret: Verbum quod locutus sum, ipsum judicabit illum in novissimo die. Quid igitur, jam nec Filius judicabit, quia dixit, Ego non judicabo illum? nec Pater, sed verbum quod locutus est Filius? Imo audi adhuc quod sequitur: Quia ego, inquit, non ex me locutus sum, sed qui me misit Pater, ille mandatum mihi dedit quid dicam, et quid loquar; et scio quia mandatum ejus vita aeterna est. Quae ergo ego loquor, ita ut dixit mihi Pater, sic loquor. Si ergo non judicat Filius, sed verbum quod locutus est Filius; ideo autem judicat verbum quod locutus est Filius, quia non ex se locutus est Filius, sed qui misit eum Pater mandatum dedit ei quid dicat, et quid loquatur: Pater utique judicat, cujus verbum est quod locutus est Filius, atque ipsum Verbum Patris idem ipse est Filius. Non enim aliud est mandatum Patris, aliud Verbum Patris: nam et verbum hoc appellavit, et mandatum. Videamus ergo ne forte quod ait, Ego non ex me locutus sum, hoc intelligi voluerit, Ego non ex me natus sum. Si enim Verbum Patris loquitur, se ipsum loquitur, quia ipse est Verbum Patris. Plerumque enim dicit, Dedit mihi Pater: in quo vult intelligi quod eum genuerit Pater: non ut tanquam jam existenti et non habenti dederit aliquid; sed ipsum dedisse ut haberet, genuisse est ut esset. Non enim sicut creatura, ita Dei Filius ante incarnationem et ante assumptam creaturam, unigenitus per quem facta sunt omnia, aliud est, et aliud habet: sed hoc ipsum est, quod est id quod habet. Quod illo loco manifestius dicitur, si quis ad capiendum sit idoneus, ubi ait: Sicut habet Pater vitam in semetipso ita dedit Filio vitam habere in semetipso. Neque enim jam existenti et vitam non habenti dedit ut haberet vitam in semetipso, cum eo ipso quod est, vita sit. Hoc est ergo, dedit Filio vitam habere in semetipso, genuit Filium esse incommutabilem vitam, quod est vita aeterna. Cum ergo Verbum Dei sit Filius Dei, et Filius Dei sit verus Deus et vita aeterna, sicut in Epistola sua dicit Joannes; etiam hic quid aliud agnoscimus, cum dicit Dominus, Verbum quod locutus sum, ipsum judicabit eum in novissimo die; et ipsum verbum, Patris verbum esse dicit et mandatum Patris, ipsumque mandatum vitam aeternam? Et scio, inquit, quia mandatum ejus vita aeterna est.
1.12.4
Quaero itaque quomodo intelligamus, Ego non judicabo; sed verbum quod locutus sum judicabit: quod ex consequentibus apparet ita dictum, ac si diceret, Ego non judicabo; sed verbum Patris judicabit. Verbum autem Patris est ipse Filius Dei. Siccine intelligendum est, Ego non judicabo, sed ego judicabo? Quomodo potest istud esse verum, nisi ita: Ego scilicet non judicabo ex potestate humana, quia Filius hominis sum; sed ego judicabo ex potestate Verbi, quoniam Filius Dei sum. Aut si contraria et repugnantia videntur, Ego non judicabo, sed ego judicabo: quid illic dicemus, ubi ait, Mea doctrina non est Mea? Quomodo mea, quomodo non mea? Non enim dixit, Ista doctrina non est mea; sed, Mea doctrina non est mea: quam dixit suam, eamdem dixit non suam. Quomodo istud verum est, nisi secundum aliud suam dixerit; secundum aliud, non suam: secundum formam Dei, suam; secundum formam servi, non suam? Cum enim dicit, non est mea, sed ejus qui me misit, ad ipsum Verbum nos facit recurrere. Doctrina enim Patris est Verbum Patris, qui est unicus Filius. Quid sibi et illud vult, Qui in me credit, non in me credit? Quomodo in ipsum, quomodo non in ipsum? Quomodo contrarium sibique adversum potest intelligi, Qui in me credit, inquit, non in me credit, sed in eum qui me misit: nisi ita intelligas, Qui in me credit, non in hoc quod videt credit, ne sit spes nostra in creatura; sed in illo qui suscepit creaturam, in qua humanis oculis appareret, ac sic ad se aequalem Patri contemplandum per fidem corda mundaret? Ideoque ad Patrem referens intentionem credentium, et dicens, Non in me credit, sed in eum qui me misit, non utique se a Patre, id est ab illo qui eum misit, voluit separari: sed ut sic in eum crederetur, quomodo in Patrem cui est aequalis. Quod aperte alio loco dicit, Credite in Deum, et in me credite: id est, Sicut creditis in Deum, sic et in me; quia ego et Pater unus Deus. Sicuti ergo hic, tanquam abstulit a se fidem hominum, et in Patrem transtulit, dicendo, Non in me credit, sed in eum qui me misit, a quo tamen se utique non separavit: sic etiam quod ait, Non est meum dare, sed quibus paratum est a Patre meo, puto clarere secundum quid utrumque acipiendum sit. Tale est enim et illud, Ego non judicabo; cum ipse judicaturus sit vivos et mortuos: sed quia non ex potestate humana, propterea recurrens ad deitatem, sursum erigit corda hominum, propter quae sublevanda descendit.
1.13.1
LIBER PRIMUS. In quo secundum Scripturas sacras ostenditur unitas et aequalitas summae Trinitatis, et quaedam loca contra Filii aequalitatem allata diluuntur. CAPUT XIII.
1.13.1
De eodem Christo diversa praedicantur, ob diversas naturas hypostaseos. Cur Pater dicitur non judicaturus, sed judicium dedisse Filio. Nisi tamen ipse idem esset Filius hominis propter formam servi quam accepit, qui est Filius Dei propter Dei formam in qua est; non diceret Paulus apostolus de principibus hujus saeculi; Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent. Ex forma enim servi crucifixus est, et tamen Dominus gloriae crucifixus est. Talis enim erat illa susceptio, quae Deum hominem faceret, et hominem Deum. Quid tamen propter quid, et quid secundum quid dicatur, adjuvante Domino prudens, et diligens, et pius lector intelligit. Nam ecce diximus quia secundum id quod Deus est, glorificat suos, secundum hoc utique quod Dominus gloriae est; et tamen Dominus gloriae crucifixus est, quia recte dicitur et Deus crucifixus, non ex virtute divinitatis, sed ex infirmitate carnis: sicut dicimus, quia secundum id quod Deus est judicat, hoc est ex potestate divina, non ex humana; et tamen ipse homo judicaturus est, sicut Dominus gloriae crucifixus est: ita enim aperte dicit, Cum venerit Filius hominis in gloria sua, et omnes Angeli cum eo, tunc congregabuntur ante eum omnes gentes; et caetera quae de futuro judicio usque ad ultimam sententiam in eo loco praedicantur. Et Judaei, quippe qui in malitia perseverantes, in illo judicio puniendi sunt, sicuti alibi scriptum est, videbunt in quem pupugerunt. Cum enim et boni et mali visuri sint judicem vivorum et mortuorum, procul dubio eum videre mali non poterunt, nisi secundum formam qua filius hominis est; sed tamen in claritate in qua judicabit, non in humilitate in qua judicatus est. Caeterum illam Dei formam in qua aequalis est Patri, procul dubio impii non videbunt. Non enim sunt mundicordes: Beati enim mundicordes, quoniam ipsi Deum videbunt. Et ipsa visio est facie ad faciem, quae summum praemium promittitur justis; et ipsa fiet, cum tradet regnum Deo et Patri; in quo et suae formae visionem vult intelligi, subjecta Deo universa creatura, et ipsa in qua Filius Dei filius hominis factus est. Quia secundum hanc et ipse Filius tunc subjectus illi erit, qui ei subjecit omnia, ut sit Deus omnia in omnibus. Alioquin si Filius Dei judex in forma qua aequalis est Patri, etiam impiis cum judicaturus est apparebit, quid est quod pro magno dilectori suo pollicetur dicens, Et ego diligam eum, et ostendam me ipsum illi? Quapropter Filius hominis judicaturus est, nec tamen ex humana potestate, sed ex ea qua Filius Dei est: et rursus Filius Dei judicaturus est, nec tamen in ea forma apparens, in qua Deus est aequalis Patri, sed in ea qua filius hominis est.
1.13.2
Itaque utrumque dici potest; et, Filius hominis judicabit; et, Non Filius hominis judicabit: quia Filius hominis judicabit, ut verum sit quod ait, Cum venerit Filius hominis, tunc congregabuntur ante eum omnes gentes; et non Filius hominis judicabit, ut verum sit quod ait, Ego non judicabo; et, Ego non quaero gloriam meam; est qui quaerat, et judicet. Nam secundum id quod in judicio non forma Dei, sed forma filii hominis apparebit, nec ipse Pater judicabit; secundum hoc enim dictum est, Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio. Quod utrum ex illa locutione dictum sit, quam supra commemoravimus, ubi ait, Sic dedit Filio habere vitam in semetipso, ut significaret quia sic genuit Filium: an ex illa de qua loquitur Apostolus dicens, Propter quod eum suscitavit, et donavit illi nomen quod est super omne nomen. Hoc enim de filio hominis dictum est, secundum quem Dei Filius excitatus est a mortuis. Ille quippe in forma Dei aequalis Patri, ex quo se exinanivit, formam servi accipiens, in ipsa forma servi et agit, et patitur, et accipit, quae consequenter contexit Apostolus: Humiliavit se, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis: propter quod et Deus illum exaltavit, et donavit ei nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris. Utrum ergo secundum illam, an secundum istam locutionem dictum sit, Omne judicium dedit Filio, satis hinc apparet, quia si secundum illud diceretur secundum quod dictum est, Dedit Filio habere vitam in semetipso; non utique diceretur, Pater non judicat quemquam. Secundum hoc enim quod aequalem Pater genuit Filium, judicat cum illo. Secundum hoc ergo dictum est, quod in judicio, non forma Dei, sed forma filii hominis apparebit. Non quia non judicabit qui dedit omne judicium Filio, cum de illo dicat Filius, Est qui quaerat, et judicet: sed ita est dictum, Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio; ac si diceretur, Patrem nemo videbit in judicio vivorum et mortuorum, sed omnes Filium: quia et filius hominis est, ut possit et ab impiis videri, cum et illi videbunt in quem pupugerunt.
1.13.3
Quod ne conjicere potius quam aperte demonstrare videamur, proferamus ejusdem Domini certam manifestamque sententiam, qua ostendamus ipsam fuisse causam ut diceret, Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio, quia judex in forma filii hominis apparebit, quae forma non est Patris, sed Filii; nec ea Filii in qua aequalis est Patri, sed in qua minor est Patre; ut sit in judicio conspicuus et bonis et malis. Paulo enim post dicit: Amen dico vobis, quia qui verbum meum audit et credit ei qui misit me, habet vitam aeternam, et in judicium non veniet, sed transiet a morte in vitam. Haec vita aeterna est illa visio, quae non pertinet ad malos. Deinde sequitur: Amen, amen dico vobis, quia veniet hora, et nunc est, cum mortui audient vocem Filii Dei, et qui audierint vivent. Et hoc proprium est piorum qui sic audiunt de incarnatione ejus, ut credant, quia Filius Dei est; id est, sic eum propter se factum accipiunt minorem Patre in forma servi, ut credant quia aequalis est Patri in forma Dei. Et ideo sequitur, et hoc ipsum commendans dicit: Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, ita dedit et Filio vitam habere in semetipso. Deinde venit ad visionem suae claritatis, in qua venturus est ad judicium; quae visio communis erit et impiis et justis. Sequitur enim et dicit: Et potestatem dedit ei et judicium facere, quoniam Filius hominis est. Puto nihil esse manifestius. Nam quia Filius Dei est aequalis Patri, non accipit hanc potestatem judicii faciendi, sed habet illam cum Patre in occulto: accipit autem illam, ut boni et mali eum videant judicantem, quia filius hominis est. Visio quippe filii hominis exhibebitur et malis: nam visio formae Dei nonnisi mundis corde, quia ipsi Deum videbunt; id est, solis piis quorum dilectioni hoc ipsum promittit, quia se ipsum ostendet illis. Et ideo vide quid sequatur: Nolite mirari hoc, inquit. Quid nos prohibet mirari, nisi illud quod revera miratur omnis qui non intelligit, ut ideo diceret Patrem dedisse ei potestatem et judicium facere, quia filius hominis est; cum magis quasi hoc exspectaretur ut diceret, quoniam Filius Dei est? Sed quia Filium Dei secundum id quod in forma Dei aequalis est Patri videre iniqui non possunt; oportet autem ut judicem vivorum et mortuorum, cum coram judicabuntur, et justi videant et iniqui: Nolite, inquit, hoc mirari, quoniam veniet hora, in qua omnes qui in monumentis sunt, audient vocem ejus: et prodient qui bona gesserunt, in resurrectionem vitae; qui autem mala gesseruut, in resurrectionem judicii. Ad hoc ergo oportebat ut ideo acciperet illam potestatem, quia filius hominis est, ut resurgentes omnes viderent eum in forma, in qua videri ab omnibus potest, sed alii ad damnationem, alii ad vitam aeternam. Quae est autem vita aeterna nisi illa visio, quae non conceditur impiis? Ut cognoscant te, inquit, unum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum. Quomodo et ipsum Jesum Christum, nisi quemadmodum unum verum Deum, qui ostendet se ipsum illis; non quomodo se ostendet etiam puniendis in forma filii hominis?
1.13.4
Secundum illam visionem bonus est, secundum quam visionem Deus apparet mundis corde: quoniam, Quam bonus Deus Israel rectis corde! Quando autem judicem videbunt mali, non eis videbitur bonus; quia non ad eum gaudebunt corde, sed tunc se plangent omnes tribus terrae, in numero utique malorum omnium et infidelium. Propter hoc etiam illi qui eum dixerat magistrum bonum, quaerenti ab eo consilium consequendae vitae aeternae, respondit: Quid me interrogas de bono? Nemo bonus, nisi unus Deus. Cum et hominem alio loco dicat bonum ipse Dominus: Bonus homo, inquit, de bono thesauro cordis sui profert bona; et malus homo de malo thesauro cordis sui profert mala. Sed quia ille vitam aeternam quaerebat, vita autem aeterna est in illa contemplatione, qua non ad poenam videtur Deus, sed ad gaudium sempiternum; et non intelligebat cum quo loquebatur, qui tantummodo eum filium hominis arbitrabatur: Quid me interrogas, inquit, de bono? id est, Istam formam quam vides, quid interrogas de bono, et vocas me secundum quod vides magistrum bonum? Haec forma filii hominis est, haec forma accepta est, haec forma apparebit in judicio, non tantum justis, sed et impiis; et hujus formae visio non erit in bonum eis qui male agunt. Est autem visio formae meae, in qua cum essem, non rapinam arbitratus sum esse aequalis Deo, sed ut hanc acciperem me ipsum exinanivi. Ille ergo unus Deus Pater et Filius et Spiritus sanctus, qui non apparebit nisi ad gaudium quod non auferetur a justis; cui gaudio futuro suspirat qui dicit, Unam petii a Domino, hanc requiram; ut inhabitem in domo Domini per omnes dies vitae meae, ut contempler delectationem Domini: unus ergo Deus ipse est solus bonus, ob hoc, quia nemo eum videt ad luctum et planctum, sed tantum ad salutem et laetitiam veram. Secundum illam formam si me intelligis, bonus sum: si autem secundum hanc solam, quid me interrogas de bono? si inter illos es qui videbunt in quem pupugerunt; et ipsa visio malum eis erit, quia poenalis erit. Ex ista sententia dixisse Dominum Quid me interrogas de bono? Nemo bonus, nisi unus Deus, his documentis quae commemoravi probabile est, quia visio illa Dei qua contemplabimur incommutabilem atque humanis oculis invisibilem Dei substantiam, quae solis sanctis promittitur, quam dicit apostolus Paulus, facie ad faciem; et de qua dicit apostolus Joannes, Similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est; et de qua dicitur, Unam petii a Domino, ut contempler delectationem Domini; et de qua dicit ipse Dominus, Et ego diligam eum, et ostendam me ipsum illi; et propter quam solam fide corda mundamus, ut simus beati mundicordes, quoniam ipsi Deum videbunt; et si qua alia de ista visione dicta sunt, quae copiosissime sparsa per omnes Scripturas invenit quisquis ad eam quaerendam oculum amoris intendit: sola est summum bonum nostrum, cujus adipiscendi causa praecipimur agere quidquid recte agimus. Visio vero illa filii hominis quae praenuntiata est, cum congregabuntur ante eum omnes gentes, et dicent ei, Domine, quando te vidimus esurientem et sitientem? et caetera, nec bonum erit impiis qui mittentur in ignem aeternum, nec summum bonum erit justis. Adhuc enim vocat eos ad regnum, quod eis paratum est ab initio mundi. Sicut enim illis dicet, Ite in ignem aeternum; ita istis, Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum. Et sicut ibunt illi in ambustionem aeternam; sic justi in vitam aeternam. Quid est autem vita aeterna, nisi, ut cognoscant te, inquit, unum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum? Sed jam in ea claritate de qua dicit Patri, Quam habui apud te, priusquam mundus fieret. Tunc enim tradet regnum Deo et Patri, ut intret servus bonus in gaudium Domini sui, et abscondat eos quos possidet Deus in abscondito vultus sui a conturbatione hominum, eorum scilicet qui tunc conturbabuntur audientes illam sententiam: a quo auditu malo justus non timebit, si modo protegatur in tabernaculo, id est in fide recta catholicae Ecclesiae, a contradictione linguarum, id est a calumniis haereticorum. Si vero est alius intellectus verborum Domini quibus ait, Quid me interrogas de bono? Nemo bonus, nisi unus Deus; dum tamen non ideo credatur majoris bonitatis esse Patris quam Filii substantia, secundum quam Verbum est per quod facta sunt omnia, nihilque abhorret a sana doctrina: securi utamur, non uno tantum, sed quotquot reperiri potuerint. Tanto enim fortius convincuntur haeretici, quanto plures exitus patent ad eorum laqueos evitandos. Sed ea quae adhuc consideranda sunt, ab alio jam petamus exordio.