De Trinitate
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo">
—
⋯
Original / primary: 7441 Detri5
2.1.1
LIBER SECUNDUS. Rursum defendit Augustinus aequalitatem Trinitatis, et de Filii missione ac Spiritus sancti agens, variisque Dei apparitionibus, demonstrat non ideo minorem esse mittente qui missus est, quia ille misit, hic missus est: sed Trinitatem per omnia aequalem, pariter in sua natura immutabilem et invisibilem, et ubique praesentem, in missione seu apparitione qualibet inseparabiliter operari. PROOEMIUM.
2.1.1
Cum homines Deum quaerunt, et ad intelligentiam Trinitatis pro captu infirmitatis humanae animum intendunt; experti difficultates laboriosas, sive in ipsa acie mentis conantis intueri inaccessibilem lucem, sive in ipsa multiplici et multimoda locutione Litterarum sacrarum, ubi mihi non videtur nisi atteri animam, ut Christi gratia glorificata dulcescat: cum ad aliquid certum discussa omni ambiguitate pervenerint, facillime debent ignoscere errantibus in tanti pervestigatione secreti. Sed duo sunt quae in errore hominum difficillime tolerantur; praesumptio, priusquam veritas pateat; et, cum jam patuerit, praesumptae defensio falsitatis. A quibus duobus vitiis nimis inimicis inventioni veritatis, et tractationi divinorum sanctorumque Librorum, si me, ut precor et spero, Deus defenderit atque munierit scuto bonae voluntatis suae et gratia misericordiae suae, non ero segnis ad inquirendam substantiam Dei, sive per Scripturam ejus, sive per creaturam. Quae utraque nobis ad hoc proponitur intuenda, ut ipse quaeratur, ipse diligatur, qui et illam inspiravit, et istam creavit. Nec trepidus ero ad proferendam sententiam meam, in qua magis amabo inspici a rectis, quam timebo morderi a perversis. Gratanter enim suscipit oculum columbinum pulcherrima et modestissima charitas; dentem autem caninum vel evitat cautissima humilitas, vel retundit solidissima veritas: magisque optabo a quolibet reprehendi, quam sive ab errante, sive ab adulante laudari. Nullus enim reprehensor formidandus est amatori veritatis. Etenim aut inimicus reprehensurus est, aut amicus. Si ergo inimicus insultat, ferendus est: amicus autem si errat, docendus; si docet, audiendus. Laudator vero et errans confirmat errorem, et adulans illicit in errorem. Emendabit ergo me justus in misericordia, et arguet me; oleum autem peccatoris non impinguabit caput meum.
2.2.1
LIBER SECUNDUS. Rursum defendit Augustinus aequalitatem Trinitatis, et de Filii missione ac Spiritus sancti agens, variisque Dei apparitionibus, demonstrat non ideo minorem esse mittente qui missus est, quia ille misit, hic missus est: sed Trinitatem per omnia aequalem, pariter in sua natura immutabilem et invisibilem, et ubique praesentem, in missione seu apparitione qualibet inseparabiliter operari. CAPUT PRIMUM.
2.2.1
Regula duplex ad intelligendas Scripturarum locutiones de Filio Dei. Locutiones triplicis generis. Quamobrem, quanquam firmissime teneamus de Domino nostro Jesu Christo, et per Scripturas disseminatam, et a doctis catholicis earumdem Scripturarum tractatoribus demonstratam tanquam canonicam regulam, quomodo intelligatur Dei Filius et aequalis Patri secundum Dei formam in qua est, et minor Patre secundum servi formam quam accepit; in qua forma non solum Patre, sed etiam Spiritu sancto, neque hoc tantum, sed etiam se ipso minor inventus est, non se ipso qui fuit, sed se ipso qui est; quia forma servi accepta, formam Dei non amisit, sicut Scripturarum, quae in superiore libro commemoravimus, testimonia docuerunt: sunt tamen quaedam in divinis eloquiis ita posita, ut ambiguum sit ad quam potius regulam referantur; utrum ad eam qua intelligimus minorem Filium in assumpta creatura, an ad eam qua intelligimus, non quidem minorem esse Filium, sed aequalem Patri, tamen ab illo hunc esse Deum de Deo, lumen de lumine. Filium quippe dicimus Deum de Deo: Patrem autem, Deum tantum; non, de Deo. Unde manifestum est quod Filius habeat alium de quo sit, et cui Filius sit; Pater autem non Filium de quo sit habeat, sed tantum cui Pater sit. Omnis enim filius de patre est quod est, et patri filius est: nullus autem pater de filio est quod est, sed filio pater est.
2.2.2
Quaedam itaque ita ponuntur in Scripturis de Patre et Filio, ut indicent unitatem aequalitatemque substantiae, sicuti est, Ego et Pater unum sumus; et, Cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo; et quaecumque talia sunt. Quaedam vero ita, ut minorem ostendant Filium propter formam servi, id est, propter assumptam creaturam mutabilis humanaeque substantiae, sicuti est quod ait, Quoniam Pater major me est; et, Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio. Nam paulo post consequenter ait, Et potestatem dedit ei et judicium facere, quoniam Filius hominis est. Quaedam porro ita, ut nec minor nec aequalis tunc ostendatur, sed tantum quod de Patre sit intimetur, ut est illud, Sicut habet Pater vitam in semetipso, sic dedit Filio vitam habere in semetipso; et illud, Neque enim potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Quod si propterea dictum acceperimus, quia in forma accepta ex creatura minor est Filius, consequens erit ut prior Pater super aquas ambulaverit, aut alicujus alterius caeci nati de sputo et luto oculos aperuerit, et caetera quae Filius in carne apparens inter homines fecit, ut posset ea facere qui dixit non posse Filium a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem: quis autem vel delirus ita sentiat? Restat ergo ut haec ideo dicta sint, quia incommutabilis est vita Filii sicut Patris, et tamen de Patre est; et inseparabilis est operatio Patris et Filii, sed tamen ita operari Filio de illo est, de quo ipse est, id est de Patre; et ita videt Filius Patrem, ut quo eum videt hoc ipso sit Filius. Non enim aliud illi est esse de Patre, id est nasci de Patre, quam videre Patrem; aut aliud videre operantem, quam pariter operari: sed ideo non a se, quia non est a se. Et ideo quae viderit Patrem facientem, haec eadem facit et Filius similiter, quia de Patre est. Neque enim alia similiter, sicut pictor alias tabulas pingit, quemadmodum alias ab alio pictas videt; nec eadem dissimiliter, sicut corpus easdem litteras exprimit, quas animus cogitavit: sed quaecumque, inquit, Pater facit, haec eadem et facit Filius similiter. Et, haec eadem dixit; et, similiter: ac per hoc inseparabilis et par est operatio Patri et Filio, sed a Patre est Filio. Ideo non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Ex hac ergo regula, qua ita loquuntur Scripturae, ut non alium alio minorem, sed tantum velint ostendere quis de quo sit, nonnulli eum sensum conceperunt, tanquam minor Filius diceretur. Quidam autem nostri indoctiores, et in his minime eruditi, dum haec secundum formam servi conantur accipere, et eos rectus intellectus non sequitur, perturbantur. Quod ne accidat, tenenda est haec regula, qua non minor est Filius, sed quod de Patre sit intimatur: quibus verbis non inaequalitas, sed nativitas ejus ostenditur.
2.3.1
LIBER SECUNDUS. Rursum defendit Augustinus aequalitatem Trinitatis, et de Filii missione ac Spiritus sancti agens, variisque Dei apparitionibus, demonstrat non ideo minorem esse mittente qui missus est, quia ille misit, hic missus est: sed Trinitatem per omnia aequalem, pariter in sua natura immutabilem et invisibilem, et ubique praesentem, in missione seu apparitione qualibet inseparabiliter operari. CAPUT II.
2.3.1
Ex utralibet regula intelligi quasdam locutiones de Filio. Sunt ergo quaedam in sanctis Libris, ut dicere coeperam, ita posita, ut ambiguum sit quonam referenda sint: utrum ad illud quod propter assumptam creaturam minor est Filius; an ad illud, quod quamvis aequalis, tamen quia de Patre sit indicatur. Et mihi quidem videtur, si eo modo ambiguum est, ut explicari discernique non possit, ex utralibet regula sine periculo posse intelligi, sicut est quod ait, Mea doctrina non est mea, sed ejus qui me misit. Nam et ex forma servi potest accipi, sicut jam in libro superiore tractavimus; et ex forma Dei, in qua sic aequalis est Patri, ut tamen de Patre sit. In Dei quippe forma, sicut non est aliud Filius, aliud vita ejus, sed ipsa vita Filius est; ita non est aliud Filius, aliud doctrina ejus, sed ipsa doctrina Filius est. Ac per hoc sicut id quod dictum est, dedit Filio vitam, non aliud intelligitur quam, Genuit Filium qui est vita; sic etiam cum dicitur, Dedit Filio doctrinam, bene intelligitur, Genuit Filium qui est doctrina: ut quod dictum est, Mea doctrina non est mea, sed ejus qui me misit, sic intelligatur ac si dictum sit, Ego non sum a me ipso, sed ab illo qui me misit.
2.4.1
LIBER SECUNDUS. Rursum defendit Augustinus aequalitatem Trinitatis, et de Filii missione ac Spiritus sancti agens, variisque Dei apparitionibus, demonstrat non ideo minorem esse mittente qui missus est, quia ille misit, hic missus est: sed Trinitatem per omnia aequalem, pariter in sua natura immutabilem et invisibilem, et ubique praesentem, in missione seu apparitione qualibet inseparabiliter operari. CAPUT III.
2.4.1
De Spiritu sancto quaedam ex altera tantum regula intelliguntur. Nam et de Spiritu sancto, de quo non dictum est, Semetipsum exinanivit, formam servi accipiens; ait tamen ipse Dominus: Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. Non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet loquetur, et quae ventura sunt annuntiabit vobis. Ille me clarificabit; quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis. Post haec verba, nisi continuo secutus dixisset, Omnia quaecumque habet Pater, mea sunt: propterea dixi, Quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis; crederetur fortasse ita natus de Christo Spiritus sanctus, quemadmodum ille de Patre. De se quippe dixerat, Mea doctrina non est mea, sed ejus qui me misit: de Spiritu autem sancto, Non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet loquetur; et, Quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis. Sed quia reddidit causam cur dixerit, de meo accipiet; ait enim, Omnia quaecumque habet Pater, mea sunt; propterea dixi, Quia de meo accipiet: resta ut intelligatur etiam Spiritus sanctus de Patris habere, sicut et Filius. Quomodo, nisi secundum id quod supra diximus: Cum autem venerit Paracletus quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me? Procedendo itaque a Patre, dicitur non loqui a semetipso: et sicut non ex eo fit ut minor sit Filius quia dixit, Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem( non enim hoc ex forma servi dixit, sed ex forma Dei, sicut jam ostendimus: haec autem verba non indicant quod minor sit, sed quod de Patre sit); ita non hinc efficitur ut minor sit Spiritus sanctus, quia dictum est de illo, Non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet, loquetur: secundum hoc enim dictum est quod de Patre procedit. Cum vero et Filius de Patre sit, et Spiritus sanctus a Patre procedat, cur non ambo Filii dicantur, nec ambo geniti, sed ille unus Filius unigenitus, hic autem Spiritus sanctus nec filius nec genitus, quia si genitus utique Filius, alio loco, si Deus donaverit, et quantum donaverit, disseremus.
2.5.1
LIBER SECUNDUS. Rursum defendit Augustinus aequalitatem Trinitatis, et de Filii missione ac Spiritus sancti agens, variisque Dei apparitionibus, demonstrat non ideo minorem esse mittente qui missus est, quia ille misit, hic missus est: sed Trinitatem per omnia aequalem, pariter in sua natura immutabilem et invisibilem, et ubique praesentem, in missione seu apparitione qualibet inseparabiliter operari. CAPUT IV.
2.5.1
Glorificatio Filii a Patre, non arguit inaequalitatem. Verumtamen hic evigilent, si possunt, qui hoc etiam sibi suffragari putaverunt, quasi ad demonstrandum Patrem Filio majorem, quia dixit Filius, Pater, clarifica me. Ecce et Spiritus sanctus clarificat eum: numquidnam et ipse major est illo? Porro autem si propterea Spiritus sanctus clarificat Filium quia de Filii accipiet, et ideo de ejus accipiet quia omnia quae habet Pater ipsius sunt; manifestum est quia cum Spiritus sanctus glorificat Filium, Pater glorificat Filium. Unde cognoscitur quod omnia quae habet Pater non tantum Filii, sed etiam Spiritus sancti sunt, quia potens est Spiritus sanctus glorificare Filium, quem glorificat Pater. Quod si ille qui glorificat, eo quem glorificat major est; sinant ut aequales sint qui se invicem glorificant. Scriptum est autem quod et Filius glorificet Patrem: Ego te, inquit, glorificavi super terram. Sane caveant ne putetur Spiritus sanctus major ambobus, quia glorificat Filium quem glorificat Pater, ipsum autem nec a Patre nec a Filio scriptum est glorificari.
2.6.1
LIBER SECUNDUS. Rursum defendit Augustinus aequalitatem Trinitatis, et de Filii missione ac Spiritus sancti agens, variisque Dei apparitionibus, demonstrat non ideo minorem esse mittente qui missus est, quia ille misit, hic missus est: sed Trinitatem per omnia aequalem, pariter in sua natura immutabilem et invisibilem, et ubique praesentem, in missione seu apparitione qualibet inseparabiliter operari. CAPUT V.
2.6.1
Filius et Spiritus sanctus non ideo minor quia missus. Filius etiam a se ipso missus. De missione Spiritus sancti. Sed in his convicti, ad illud se convertunt ut dicant, Major est qui mittit, quam qui mittitur: proinde major est Pater Filio, quia Filius a Patre se missum assidue commemorat; major est et Spiritu sancto, quia de illo dixit Jesus, Quem mittet Pater in nomine meo. Et Spiritus sanctus utroque minor est: quia et Pater eum mittit, sicut commemoravimus; et Filius, cum dicit, Si autem abiero, mittam eum ad vos. Qua in quaestione primum quaero, unde et quo missus sit Filius. Ego, inquit, a Patre exii, et veni in hunc mundum. Ergo a Patre exire, et venire in hunc mundum, hoc est mitti. Quid igitur est quod de illo idem ipse evangelista dicit, In hoc mundo erat, et mundus per eum factus est, et mundus eum non cognovit? deinde conjungit, in sua propria venit. Illuc utique missus est, quo venit: at si in hunc mundum missus est, quia exiit a Patre, et venit in hunc mundum, et in hoc mundo erat; illuc ergo missus est ubi erat. Nam et illud quod scriptum est in propheta Deum dicere, Coelum et terram ego impleo; si de Filio dictum est( ipsum enim nonnulli volunt intelligi vel Prophetis vel in Prophetis locutum), quo missus est, nisi illuc ubi erat? Ubique enim erat qui ait, Coelum et terram ego impleo. Si autem de Patre dictum est, ubi esse potuit sine Verbo suo et sine Sapientia sua, quae pertendit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter? Sed neque sine Spiritu suo usquam esse potuit. Itaque si ubique est Deus, ubique est etiam Spiritus ejus. Illuc ergo et Spiritus sanctus missus est ubi erat. Nam et ille qui non invenit locum quo iret a facie Dei et dicit, Si ascendero in coelum, tu ibi es; si descendero in infernum, ades; ubique volens intelligi praesentem Deum, prius nominavit Spiritum ejus. Nam sic ait: Quo abibo ab Spiritu tuo? et quo a facie tua fugiam?
2.6.2
Quocirca si et Filius et Spiritus sanctus illuc mittitur ubi erat, quaerendum est quomodo intelligatur ista missio, sive Filii, sive Spiritus sancti. Pater enim solus nusquam legitur missus. Et de Filio quidem ita scribit Apostolus: Cum autem venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub Lege, ut eos qui sub Lege erant redimeret. Misit, inquit, Filium suum factum ex muliere. Quo nomine quis catholicus nesciat, non eum privationem virginitatis, sed differentiam sexus hebraeo loquendi more significare voluisse? Cum itaque ait, Misit Deus Filium suum factum ex muliere, satis ostendit eo ipso missum Filium quo factus est ex muliere. Quod ergo de Deo natus est, in hoc mundo erat: quod autem de Maria natus est, in hunc mundum missus advenit. Proinde mitti a Patre sine Spiritu sancto non potuit: non solum quia intelligitur Pater cum eum misit, id est, fecit ex femina, non utique sine Spiritu suo fecisse; verum etiam quod manifestissime atque apertissime in Evangelio dicitur virgini Mariae quaerenti ab angelo, Quomodo fiet istud? Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: et Matthaeus dicit, Inventa est in utero habens de Spiritu sancto. Quanquam et apud Isaiam prophetam ipse Christus intelligitur de adventu suo futuro dicere, Et nunc Dominus misit me, et Spiritus ejus.
2.6.3
Fortasse aliquis cogat ut dicamus etiam a se ipso missum esse Filium; quia ille Mariae conceptus et partus operatio Trinitatis est, qua creante omnia creantur. Et quomodo jam, inquit, Pater eum misit, si ipse se misit? Cui primum respondeo, quaerens ut dicat, si potest, quomodo Pater eum sanctificavit, si se ipse sanctificavit? Utrumque enim idem Dominus ait: Quem Pater, inquit, sanctificavit, et misit in hunc mundum, vos dicitis, Quia blasphemas; quoniam dixi, Filius Dei sum. Alio autem loco ait: Et pro eis sanctifico me ipsum. Item quaero quomodo eum Pater tradidit, si se ipse tradidit? Utrumque enim dicit apostolus Paulus: Qui Filio, inquit, proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum. Alibi autem de ipso Salvatore ait: Qui me dilexit, et tradidit se ipsum pro me. Credo respondebit, si haec probe sapit, quia una voluntas est Patris et Filii, et inseparabilis operatio. Sic ergo intelligat illam incarnationem et ex Virgine nativitatem, in qua Filius intelligitur missus, una eademque operatione Patris et Filii inseparabiliter esse factam, non utique inde separato Spiritu sancto, de quo aperte dicitur, Inventa est in utero habens de Spiritu sancto. Nam etiam si ita quaeramus, enodatius fortassis quod dicimus apparebit: Quomodo misit Deus Filium suum? Jussit ut veniret, atque ille jubenti obtemperans venit; an rogavit, an tantummodo admonuit? Sed quodlibet horum sit, verbo utique factum est, Dei autem Verbum ipse est Dei Filius. Quapropter cum eum Pater verbo misit, a Patre et Verbo ejus factum est ut mitteretur. Ergo a Patre et Filio missus est idem Filius, quia Verbum Patris est ipse Filius. Quis enim se tam sacrilega induat opinione, ut putet temporale verbum a Patre factum esse, ut aeternus Filius mitteretur et in carne appareret ex tempore? Sed utique in ipso Dei Verbo quod erat in principio apud Deum et Deus erat, in ipsa scilicet Sapientia Dei, sine tempore erat, quo tempore illam in carne apparere oporteret. Itaque cum sine ullo initio temporis in principio esset Verbum, et Verbum esset apud Deum, et Deus esset Verbum; sine ullo tempore in ipso Verbo erat, quo tempore Verbum caro fieret, et habitaret in nobis. Quae plenitudo temporis cum venisset, misit Deus Filium suum, factum ex muliere, id est, factum in tempore, ut incarnatum Verbum hominibus appareret; quod in ipso Verbo sine tempore erat, in quo tempore fieret. Ordo quippe temporum in aeterna Dei Sapientia sine tempore est. Cum itaque hoc a Patre et Filio factum esset, ut in carne Filius appareret, congruenter dictus est missus ille qui in ea carne apparuit; misisse autem ille qui in ea non apparuit. Quoniam illa quae coram corporeis oculis foris geruntur, ab interiore apparatu naturae spiritualis existunt, et propterea convenienter missa dicuntur. Forma porro illa suscepti hominis, Filii persona est, non etiam Patris. Quapropter Pater invisibilis una cum Filio secum invisibili, eumdem Filium visibilem faciendo misisse eum dictus est: qui si eo modo visibilis fieret, ut cum Patre invisibilis esse desisteret, id est, si substantia invisibilis Verbi in creaturam visibilem mutata et transiens verteretur, ita missus a Patre intelligeretur Filius, ut tantum missus, non etiam cum Patre mittens inveniretur. Cum vero sic accepta est forma servi, ut maneret incommutabilis forma Dei, manifestum est quod a Patre et Filio non apparentibus factum sit quod appareret in Filio, id est, ut ab invisibili Patre cum invisibili Filio, idem ipse Filius visibilis mitteretur. Cur ergo ait, Et a me ipso non veni? Jam hoc secundum formam servi dictum est, secundum quam dictum est, Ego non judico quemquam.
2.6.4
Si ergo missus dicitur in quantum apparuit foris in creatura corporali, qui intus in natura spirituali oculis mortalium semper occultus est, jam in promptu est intelligere etiam de Spiritu sancto cur missus et ipse dicatur. Facta est enim quaedam creaturae species ex tempore in qua visibiliter ostenderetur Spiritus sanctus, sive cum in ipsum Dominum corporali specie velut columba descendit, sive cum decem diebus peractis post ejus ascensionem, die Pentecostes factus est subito de coelo sonus quasi ferretur flatus vehemens, et visae sunt illis linguae divisae tanquam ignis, qui et insedit super unumquemque eorum. Haec operatio visibiliter expressa, et oculis oblata mortalibus, missio Spiritus sancti dicta est; non ut appareret ejus ipsa substantia, qua et ipse invisibilis et incommutabilis est; sicut Pater et Filius: sed ut exterioribus visis hominum corda commota, a temporali manifestatione venientis ad occultam aeternitatem semper praesentis converterentur.
2.7.1
LIBER SECUNDUS. Rursum defendit Augustinus aequalitatem Trinitatis, et de Filii missione ac Spiritus sancti agens, variisque Dei apparitionibus, demonstrat non ideo minorem esse mittente qui missus est, quia ille misit, hic missus est: sed Trinitatem per omnia aequalem, pariter in sua natura immutabilem et invisibilem, et ubique praesentem, in missione seu apparitione qualibet inseparabiliter operari. CAPUT VI.
2.7.1
Non sic assumpta creatura a Spiritu sancto, ut caro a Verbo. Ideo autem nusquam scriptum est, quod Deus Pater major sit Spiritu sancto, vel Spiritus sanctus minor Deo Patre, quia non sic est assumpta creatura, in qua appareret Spiritus sanctus, sicut assumptus est filius hominis, in qua forma ipsius Verbi Dei persona praesentaretur: non ut haberet Verbum Dei, sicut alii sancti sapientes, sed prae participibus suis; non utique quod amplius habebat Verbum, ut esset quam caeteri excellentiore sapientia, sed quod ipsum Verbum erat. Aliud est enim Verbum in carne, aliud Verbum caro; id est, aliud est Verbum in homine, aliud Verbum homo. Caro enim pro homine posita est in eo quod ait, Verbum caro factum est: sicut et illud, Et videbit omnis caro pariter salutare Dei. Non enim sine anima vel sine mente: sed ita omnis caro, ac si diceretur, Omnis homo. Non ergo sic est assumpta creatura, in qua appareret Spiritus sanctus, sicut assumpta est caro illa et humana illa forma ex virgine Maria. Neque enim columbam beatificavit Spiritus, vel illum flatum, vel illum ignem, sibique et personae suae in unitatem habitumque conjunxit in aeternum: aut vero mutabilis et convertibilis est natura Spiritus sancti, ut non haec ex creatura fierent, sed ipse in illud atque illud mutabiliter verteretur, sicut aqua in glaciem. Sed apparuerunt ista, sicut opportune apparere debuerunt, creatura serviente Creatori, et ad nutum ejus incommutabiliter in se ipso permanentis, ad eum significandum et demonstrandum, sicut significari et demonstrari mortalibus oportebat, mutata atque conversa. Proinde, quanquam illa columba Spiritus dicta sit, et de illo igne cum diceretur, Visae sunt illis, inquit, linguae divisae velut ignis, qui et insedit super unumquemque eorum, et coeperunt linquis logui, quemadmodum Spiritus dabat eis pronuntiare, ut ostenderet per illum ignem Spiritum demonstratum, sicut per columbam: non tamen ita possumus dicere Spiritum sanctum et Deum et columbam, aut et Deum et ignem, sicut dicimus Filium et Deum et hominem: nec sicut dicimus Filium agnum Dei, non solum Joanne Baptista dicente, Ecce Agnus Dei; sed etiam Joanne evangelista vidente Agnum occisum in Apocalypsi. Illa quippe visio prophetica non est exhibita oculis corporcis per formas corporeas, sed in spiritu per spirituales imagines corporum. Columbam vero illam et ignem oculis viderunt, quicumque viderunt. Quanquam de igne disceptari potest, utrum oculis, an spiritu visus sit, propter verba sic posita. Non enim ait, Viderunt linguas divisas velut ignem; sed, Visae sunt eis. Non autem sub eadem significatione solemus dicere, Visum est mihi, qua dicimus, Vidi. Et in illis quidem spiritualibus visis imaginum corporalium solet dici, et, Visum est mihi; et, Vidi: in istis vero quae per expressam corporalem speciem oculis demonstrantur, non solet dici, Visum est mihi; sed, Vidi. De illo ergo igne potest esse quaestio, quomodo visus sit; utrum intus in spiritu tanquam foris, an vere foris coram oculis carnis. De illa vero columba quae dicta est corporali specie descendisse, nullus unquam dubitavit quod oculis visa sit. Nec sicut dicimus Filium petram, ita possumus dicere Spiritum columbam vel ignem. Illa enim petra jam erat in creatura, et per actionis modum nuncupata est nomine Christi quem significabat; sicut lapis ille, quem Jacob positum ad caput etiam unctione, ad significandum Dominum assumpsit; sicut Isaac Christus erat, cum ad se immolandum ligna portabat. Accessit istis actio quaedam significativa jam existentibus: non autem, sicut illa columba et ignis, ad haec tantummodo significanda repente exstiterunt. Magis ista similia mihi videntur flammae illi quae in rubo apparuit Moysi, et illi columnae quam populus in eremo sequebatur, et fulguribus et tonitruis quae fiebant cum Lex daretur in monte. Ad hoc enim illarum rerum corporalis exstitit species, ut aliquid significaret atque praeteriret.
2.8.1
LIBER SECUNDUS. Rursum defendit Augustinus aequalitatem Trinitatis, et de Filii missione ac Spiritus sancti agens, variisque Dei apparitionibus, demonstrat non ideo minorem esse mittente qui missus est, quia ille misit, hic missus est: sed Trinitatem per omnia aequalem, pariter in sua natura immutabilem et invisibilem, et ubique praesentem, in missione seu apparitione qualibet inseparabiliter operari. CAPUT VII.
2.8.1
Dubitatio de apparitionibus divinis. Propter has ergo corporales formas, quae ad eum significandum, et sicut humanis sensibus oportebat demonstrandum temporaliter exstiterunt, missus dicitur etiam Spiritus sanctus: non tamen minor Patre dictus est, sicut Filius propter formam servi; quia illa forma servi inhaesit ad unitatem personae, illae vero species corporales ad demonstrandum quod opus fuit ad tempus apparuerunt, et esse postea destiterunt. Cur ergo non et Pater dicitur missus per illas species corporales, ignem rubi, et columnam nubis vel ignis, et fulgura in monte, et si qua talia tunc apparuerunt, cum eum coram locutum Patribus, teste Scriptura didicimus, si per illos creaturae modos et formas corporaliter expressas et humanis aspectibus praesentatas ipse demonstrabatur? Si autem Filius per ea demonstrabatur, cur tanto post dicitur missus, cum ex femina factus est, sicut Apostolus dicit, Cum autem venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere: quandoquidem et antea mittebatur, cum per illas creaturae mutabiles formas Patribus apparebat? Aut si non recte posset dici missus, nisi cum Verbum caro factum est; cur missus dicitur Spiritus sanctus, cujus nulla talis incorporatio facta est? Si vero per illa visibilia quae in Lege et Prophetis commendantur, nec Pater, nec Filius, sed Spiritus sanctus ostendebatur; cur etiam ipse nunc dicitur missus, cum illis modis et antea mitteretur?
2.8.2
In hujus perplexitate quaestionis, adjuvante Domino primum quaerendum est, utrum Pater, an Filius, an Spiritus sanctus; an aliquando Pater, aliquando Filius, aliquando Spiritus sanctus; an sine ulla distinctione personarum, sicut dicitur Deus unus et solus, id est, ipsa Trinitas per illas creaturae formas Patribus apparuerit. Deinde, quodlibet horum inventum visumve fuerit, utrum ad hoc opus tantummodo creatura formata sit, in qua Deus, sicut tunc oportuisse judicavit, humanis ostenderetur aspectibus: an Angeli, qui jam erant, ita mittebantur, ut ex persona Dei loquerentur, assumentes corporalem speciem de creatura corporea, in usum ministerii sui, sicut cuique opus esset; aut ipsum corpus suum cui non subduntur, sed subditum regunt, in species quas vellent accommodatas atque aptas actionibus suis mutantes atque vertentes secundum attributam sibi a Creatore potentiam. Postremo videbimus id quod quaerere institueramus, utrum Filius et Spiritus sanctus et antea mittebantur; et, si mittebantur, quid inter illam missionem, et eam quam in Evangelio legimus, distet: an missus non sit aliquis eorum, nisi cum vel Filius factus esset ex Maria virgine, vel cum Spiritus sanctus visibili specie sive in columba, sive in igneis linguis apparuit.
2.9.1
LIBER SECUNDUS. Rursum defendit Augustinus aequalitatem Trinitatis, et de Filii missione ac Spiritus sancti agens, variisque Dei apparitionibus, demonstrat non ideo minorem esse mittente qui missus est, quia ille misit, hic missus est: sed Trinitatem per omnia aequalem, pariter in sua natura immutabilem et invisibilem, et ubique praesentem, in missione seu apparitione qualibet inseparabiliter operari. CAPUT VIII.
2.9.1
Tota Trinitas invisibilis. Omittamus igitur eos qui nimis carnaliter naturam Verbi Dei atque Sapientiam, quae in se ipsa manens innovat omnia, quem unicum Dei Filium dicimus, non solum mutabilem, verum etiam visibilem esse putaverunt. Hi enim multum crassum cor divinis rebus inquirendis audacius quam religiosius attulerunt. Anima quippe cum sit substantia spiritualis, cumque etiam ipsa facta sit, nec per alium fieri potuerit, nisi per quem facta sunt omnia, et sine quo factum est nihil quamvis sit mutabilis, non est tamen visibilis quod illi de Verbo ipso atque ipsa Dei Sapientia, pequam facta est anima, crediderunt; cum sit illa non invisibilis tantum, quod et anima est; sed etiam incommutabilis, quod anima non est. Eadem quippe incommutabilitas ejus commemorata est ut diceretur, In se ipsa manens innovat omnia. Et isti quidem ruinam erroris sui divinarum Scripturarum testimoniis quasi fulcire conantes, adhibent Pauli apostoli sententiam; et quod dictum est de uno solo Deo, in quo ipsa Trinitas intelligitur, tantum de Patre, non et de Filio et de Spiritu sancto dictum accipiunt, Regi autem saeculorum immortali, invisibili, soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum; et illud alterum, Beatus et solus potens, Rex regum, et Dominus dominantium; qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem; quem nemo hominum vidit, nec videre potest. Haec quemadmodum intelligenda sint, jam satis nos disseruisse arbitror.
2.10.1
LIBER SECUNDUS. Rursum defendit Augustinus aequalitatem Trinitatis, et de Filii missione ac Spiritus sancti agens, variisque Dei apparitionibus, demonstrat non ideo minorem esse mittente qui missus est, quia ille misit, hic missus est: sed Trinitatem per omnia aequalem, pariter in sua natura immutabilem et invisibilem, et ubique praesentem, in missione seu apparitione qualibet inseparabiliter operari. CAPUT IX.
2.10.1
Contra eos qui credebant solum Patrem immortalem et invisibilem. Pacifico studio quaerenda veritas. Verum illi qui ista non de Filio nec de Spiritu sancto, sed tantum de Patre accipi volunt, dicunt visibilem Filium, non per carnem de Virgine assumptam, sed etiam antea per se ipsum. Nam ipse, inquiunt, apparuit oculis Patrum. Quibus si dixeris, Quomodo ergo visibilis per se ipsum Filius, ita et mortalis per se ipsum, ut constet vobis quod tantummodo de Patre vultis intelligi, quod dictum est, Qui solus habet immortalitatem: nam si propter carnem susceptam mortalis est Filius, propter hanc sinite ut sit et visibilis: respondent, nec propter hanc se mortalem Filium dicere; sed sicut et ante visibilem, ita et ante mortalem. Nam si propter carnem Filium dicunt esse mortalem, jam non Pater sine Filio solus habet immortalitatem; quia et Verbum ejus, per quod facta sunt omnia, habet immortalitatem. Neque enim quia carnem assumpsit mortalem, ideo amisit immortalitatem suam: quandoquidem nec animae humanae hoc accidere potuit, ut cum corpore moreretur, dicente ipso Domino, Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere: aut vero etiam Spiritus sanctus carnem assumpsit, de quo utique sine dubio turbabuntur, si propter carnem mortalis est Filius, quomodo accipiant Patrem tantummodo sine Filio et sine Spiritu sancto habere immortalitatem; quandoquidem Spiritus sanctus non assumpsit carnem: qui si non habet immortalitatem, non ergo propter carnem mortalis est Filius: si autem habet Spiritus sanctus immortalitatem, non de Patre tantummodo dictum est, Qui solus habet immortalitatem. Quocirca ita se arbitrantur et ante incarnationem per se ipsum mortalem Filium posse convincere, quia ipsa mutabilitas non inconvenienter mortalitas dicitur, secundum quam et anima dicitur mori: non quia in corpus vel in aliquam alteram substantiam mutatur et vertitur: sed in ipsa sua substantia quidquid alio modo nunc est ac fuit, secundum id quod destitit esse quod erat, mortale deprehenditur. Quia itaque, inquiunt, antequam natus esset Filius Dei de virgine Maria, ipse apparuit patribus nostris, non in una eademque specie, sed multiformiter, aliter atque aliter, et visibilis est per se ipsum, quia nondum carne assumpta, substantia ejus conspicua mortalibus oculis fuit; et mortalis, in quantum mutabilis: ita et Spiritus sanctus, qui alias columba, alias ignis apparuit. Unde non Trinitati, aiunt, sed singulariter et proprie Patri tantummodo convenit quod dictum est, Immortali, invisibili, soli Deo; et, Qui solus habet immortalitatem, et lucem inhabitat inaccessibilem; quem nemo hominum vidit, nec videre potest.
2.10.2
Omissis ergo istis, qui nec animae substantiam invisibilem nosse potuerunt, unde longe remotum ab eis erat ut nossent unius et solius Dei, id est, Patris et Filii et Spiritus sancti, non solum invisibilem, verum et incommutabilem permanere substantiam, ac per hoc in vera et sincera immortalitate consistere: nos qui nunquam apparuisse corporeis oculis Deum nec Patrem, nec Filium, nec Spiritum sanctum dicimus, nisi per subjectam suae potestati corpoream creaturam, in pace catholica pacifico studio requiramus, parati corrigi, si fraterne ac recte reprehendimur; parati etiamsi ab inimico, vera tamen dicente, mordemur; utrum indiscrete Deus apparuerit patribus nostris antequam Christus veniret in carne, an aliqua ex Trinitate persona, an singillatim quasi per vices.
2.11.1
LIBER SECUNDUS. Rursum defendit Augustinus aequalitatem Trinitatis, et de Filii missione ac Spiritus sancti agens, variisque Dei apparitionibus, demonstrat non ideo minorem esse mittente qui missus est, quia ille misit, hic missus est: sed Trinitatem per omnia aequalem, pariter in sua natura immutabilem et invisibilem, et ubique praesentem, in missione seu apparitione qualibet inseparabiliter operari. CAPUT X.
2.11.1
An indiscrete Deus Trinitas Patribus apparuerit, an aliqua ex Trinitate persona. Apparitio Dei Adamo. De eadem apparitione. Visio Abrahae. Ac primum, in eo quod in Genesi scriptum est, locutum Deum cum homine quem de limo finxerat, si excepta figurata significatione, ut rei gestae fides etiam ad litteram teneatur, ista tractamus, in specie hominis videtur Deus cum homine tunc locutus. Non quidem expresse hoc in libro positum est, sed circumstantia lectionis id resonat, maxime illo quod scriptum est, vocem Dei audivisse Adam deambulantis in paradiso ad vesperam, et abscondisse se in medio ligni quod erat in paradiso, Deoque dicenti, Adam, ubi es? respondisse, Audivi vocem tuam, et abscondi me a facie tua, quoniam nudus sum. Quomodo enim possit ad litteram intelligi talis Dei deambulatio et collocutio, nisi in specie humana, non video. Neque enim dici potest vocem solam factam ubi deambulasse dictus est Deus, aut eum qui deambulabat in loco non fuisse visibilem, cum et Adam dicat quod se absconderit a facie Dei. Quis erat ergo ille? utrum Pater, an Filius, an Spiritus sanctus? An omnino Deus indiscrete ipsa Trinitas, in forma hominis homini loquebatur? Contextio quidem ipsa Scripturae nusquam transire sentitur a persona ad personam: sed ille videtur loqui ad primum hominem qui dicebat, Fiat lux, et, Fiat firmamentum, et caetera per illos singulos dies; quem Deum Patrem solemus accipere, dicentem ut fiat quidquid facere voluit. Omnia enim per Verbum suum fecit, quod Verbum ejus unicum Filium ejus secundum rectam fidei regulam novimus. Si ergo Deus Pater locutus est ad primum hominem, et ipse deambulabat in paradiso ad vesperam, et ab ejus facie se in medio ligni paradisi peccator absconderat: cur jam non ipse intelligatur apparuisse Abrahae et Moysi, et quibus voluit, et quemadmodum voluit, per subjectam sibi commutabilem atque visibilem creaturam, cum ipse in ipso atque in substantia sua qua est incommutabilis atque invisibilis maneat? Sed fieri potuit ut a persona ad personam occulte Scriptura transiret, et cum Patrem dixisse narrasset, Fiat lux, et caetera quae per Verbum fecisse commemoratur, jam Filium indicaret loqui ad primum hominem, non aperte hoc explicans, sed eis qui possent intelligendum intimans.
2.11.2
Qui ergo habet vires, quibus hoc secretum possit mentis acie penetrare, ut ei liquido appareat vel posse etiam Patrem, vel non posse nisi Filium, et Spiritum sanctum, per creaturam visibilem humanis oculis apparere, pergat in haec scrutanda, si potest, etiam verbis enuntianda atque tractanda: res tamen, quantum ad hoc Scripturae testimonium attinet, ubi Deus cum homine locutus est, quantum existimo occulta est: quia etiam utrum soleret Adam corporeis oculis Deum videre, non evidenter apparet; cum praesertim magna sit quaestio, cujusmodi oculi eis aperti fuerint, quando vetitum cibum gustaverunt: hi enim, antequam gustassent, clausi erant. Illud tamen non temere dixerim, si paradisum corporalem quemdam locum illa Scriptura insinuat, deambulare ibi Deum nisi in aliqua corporea forma nullo modo potuisse. Nam et solas voces factas quas audiret homo, nec aliquam formam videret, dici potest: nec quia scriptum est, Abscondit se Adam a facie Dei; continuo sequitur ut soleret faciem ejus videre. Quid si enim non quidem videre ipse poterat, sed videri ipse metuebat ab eo cujus vocem audierat, et deambulantis praesentiam senserat? Nam et Cain dixit Deo, A facie tua abscondam me: nec ideo fateri cogimur, eum solere cernere faciem Dei corporeis oculis, in qualibet forma visibili, quamvis de facinore suo vocem interrogantis secumque loquentis audisset. Cujusmodi autem loquela tunc Deus exterioribus hominum auribus insonaret, maxime ad primum hominem loquens, et invenire difficile est, et non hoc isto sermone suscepimus. Verumtamen si solae voces et sonitus fiebant, quibus quaedam sensibilis praesentia Dei primis illis hominibus praeberetur, cur ibi personam Dei Patris non intelligam nescio: quandoquidem persona ejus ostenditur et in ea voce, cum Jesus in monte coram tribus discipulis praefulgens apparuit; et in illa, quando super baptizatum columba descendit; et in illa ubi ad Patrem de sua clarificatione clamavit, eique responsum est, Et clarificavi, et iterum clarificabo. Non quia fieri potuit vox sine opere Filii et Spiritus sancti( Trinitas quippe inseparabiliter operatur); sed quia ea vox facta est, quae solius personam Patris ostenderet: sicut humanam illam formam ex virgine Maria Trinitas operata est, sed solius Filii persona est; visibilem namque Filii solius personam, invisibilis Trinitas operata est. Nec nos aliquid prohibet, illas voces factas ad Adam, non solum a Trinitate factas intelligere, sed etiam personam demonstrantes ejusdem Trinitatis accipere. Ibi enim cogimur, nonnisi Patris accipere, ubi dictum est, Hic est Filius meus dilectus. Neque enim Jesus etiam Spiritus sancti filius, aut etiam suus filius credi aut intelligi potest. Et ubi sonuit, Et clarificavi, et iterum clarificabo, nonnisi Patris personam fatemur. Responsio quippe est ad illam Domini vocem qua dixerat, Pater, clarifica Filium tuum: quod non potuit dicere nisi Deo Patri tantum, non et Spiritui sancto, cujus non erat filius. Hic autem ubi scriptum est, Et dixit Dominus Deus ad Adam, cur non ipsa Trinitas intelligatur, nihil dici potest.
2.11.3
Similiter etiam quod scriptum est, Et dixit Dominus ad Abraham: Exi de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui, non est apertum, utrum sola vox facta sit ad aures Abrahae, an et aliquid oculis ejus apparuerit. Paulo post autem aliquanto apertius dictum est, Et visus est Dominus Abrahae, et dixit illi: Semini tuo dabo terram hanc. Sed nec ibi expressum est, in qua specie visus sit ei Dominus; aut utrum Pater, an Filius, an Spiritus sanctus ei visus sit. Nisi forte ideo putant Filium visum esse Abrahae, quia non scriptum est, Visus est ei Deus; sed, Visus est ei Dominus. Tanquam enim proprie videtur Filius Dominus vocari, dicente Apostolo, Nam et si sunt qui dicuntur dii sive in coelo sive in terra, sicuti sunt dii multi et domini multi: nobis tamen unus Deus Pater, ex quo omnia, et nos in ipso; et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum. Sed cum et Deus Pater multis locis inveniatur dictus Dominus, sicuti est illud, Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te; et illud, Dixit Dominus Domino meo: Sede ad dexteram meam: cum etiam Spiritus sanctus Dominus dictus inveniatur, ubi Apostolus ait, Dominus autem Spiritus est; et ne quisquam arbitraretur Filium significatum, et ideo dictum spiritum propter incorpoream substantiam, secutus contexuit, Ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas; Spiritum autem Domini Spiritum sanctum esse nemo dubitaverit: neque hic ergo evidenter apparet, utrum aliqua ex Trinitate persona, an Deus ipse Trinitas, de quo uno Deo dictum est, Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies, visus fuerit Abrahae. Sub ilice autem Mambre tres viros vidit, quibus et invitatis hospitioque susceptis et epulantibus ministravit. Sic tamen Scriptura illam rem gestam narrare coepit, ut non dicat, Visi sunt ei tres viri; sed, Visus est ei Dominus. Atque inde consequenter exponens quomodo ei visus sit Dominus, attexit narrationem de tribus viris, quos Abraham per pluralem numerum invitat, ut hospitio suscipiat; et postea singulariter sicut unum alloquitur; et sicut unus ei de Sara filium pollicetur, quem Dominum dicit Scriptura, sicut in ejusdem narrationis exordio, Visus est, inquit, Dominus Abrahae. Invitat ergo, et pedes lavat, et deducit abeuntes tanquam homines: loquitur autem tanquam cum Domino Deo, sive cum ei promittitur filius, sive cum ei Sodomis imminens interitus indicatur.
2.12.1
LIBER SECUNDUS. Rursum defendit Augustinus aequalitatem Trinitatis, et de Filii missione ac Spiritus sancti agens, variisque Dei apparitionibus, demonstrat non ideo minorem esse mittente qui missus est, quia ille misit, hic missus est: sed Trinitatem per omnia aequalem, pariter in sua natura immutabilem et invisibilem, et ubique praesentem, in missione seu apparitione qualibet inseparabiliter operari. CAPUT XI.
2.12.1
De eadem visione. Non parvam neque transitoriam considerationem postulat iste Scripturae locus. Si enim vir unus visus fuisset, jam illi qui dicunt et priusquam de Virgine nasceretur per suam substantiam visibilem Filium, quid aliud quam ipsum esse clamarent? Quoniam de Patre, inquiunt, dictum est, Invisibili soli Deo. Et tamen possem adhuc quaerere, quomodo ante susceptam carnem, habitu est inventus ut homo: quandoquidem ei pedes loti sunt, et humanis epulis epulatus est? Quomodo istud fieri poterat, cum adhuc in forma Dei esset, non rapinam arbitratus esse aequalis Deo? Numquid enim jam semetipsum exinanierat, formam servi accipiens, in similitudine hominum factus, et habitu inventus ut homo? cum hoc quando fecerit per partum Virginis noverimus. Quomodo igitur antequam hoc fecisset, ut vir unus apparuit Abrahae? An illa forma vera non erat? Possem ista quaerere, si vir unus apparuisset Abrahae, idemque Dei Filius crederetur. Cum vero tres viri visi sunt, nec quisquam in eis vel forma, vel aetate, vel potestate major caeteris dictus est; cur non hic accipiamus visibiliter insinuatam per creaturam visibilem Trinitatis aequalitatem, atque in tribus personis unam eamdemque substantiam?
2.12.2
Nam ne quisquam putaret sic intimatum unum in tribus fuisse majorem, et eum Dominum Dei Filium intelligendum, duos autem alios angelos ejus, quia cum tres visi sint, uni Domino illic loquitur Abraham; sancta Scriptura futuris talibus cogitationibus atque opinionibus contradicendo non praetermisit occurrere, quando paulo post duos angelos dicit venisse ad Loth, in quibus et ille vir justus qui de Sodomorum incendio meruit liberari, ad unum Dominum loquitur. Sic enim sequitur Scriptura dicens: Abiit autem Dominus postquam cessavit loquens ad Abraham, et Abrabam reversus est ad locum suum.
2.13.1
LIBER SECUNDUS. Rursum defendit Augustinus aequalitatem Trinitatis, et de Filii missione ac Spiritus sancti agens, variisque Dei apparitionibus, demonstrat non ideo minorem esse mittente qui missus est, quia ille misit, hic missus est: sed Trinitatem per omnia aequalem, pariter in sua natura immutabilem et invisibilem, et ubique praesentem, in missione seu apparitione qualibet inseparabiliter operari. CAPUT XII.
2.13.1
Visio Loth excutitur.-- Venerunt autem duo angeli in Sodomis vespere. Hic attentius considerandum est, quod ostendere institui. Cum tribus certe loquebatur Abraham, et eum Dominum singulariter appellavit. Forte inquit aliquis: Unum ex tribus agnoscebat Dominum; alios autem duos, angelos ejus. Quid sibi ergo vult, quod consequenter dicit Scriptura, Abiit autem Dominus postquam cessavit loquens ad Abraham, et Abraham reversus est ad locum suum: venerunt autem duo angeli in Sodomis vespere? An forte ille unus abscesserat, qui Dominus agnoscebatur in tribus, et duos angelos qui cum illo erant ad consumenda miserat Sodoma? Ergo sequentia videamus. Venerunt, inquit, duo angeli in Sodomis vespere. Loth autem sedebat ad portam Sodomorum. Et cum vidisset eos Loth, surrexit in obviam illis, et adoravit in faciem super terram, et dixit: Ecce, domini, divertite in domum pueri vestri. Hic manifestum est, et duos angelos fuisse, et in hospitium pluraliter invitatos, et honorifice appellatos dominos, cum fortasse homines putarentur.
2.13.1
Sed rursum movet, quia nisi angeli Dei cognoscerentur, non adoraret Loth in faciem super terram. Cur ergo tanquam tali humanitate indigentibus, et hospitium praebetur et victus? Sed quodlibet hic lateat, illud nunc quod suscepimus exsequamur. Duo apparent, angeli ambo dicuntur, pluraliter invitantur, tanquam cum duobus pluraliter loquitur, donec exeatur a Sodomis. Deinde sequitur Scriptura et dicit: Et factum est postquam eduxerunt eos foras, dixerunt: Salvans salva animam tuam; ne respexeris retro, neque stes in hac universa regione: in montem vade, et ibi salvaberis, ne forte comprehendaris. Dixit autem Loth ad eos; Rogo, domine, quoniam invenit puer tuus ante te misericordiam, etc. Quid est hoc quod dixit ad eos, Rogo, domine, si jam ille discesserat qui Dominus erat, et angelos miserat? cur dicitur, Rogo, domine; et non, Rogo, domini? Aut si unum ex eis voluit appellare, cur ait Scriptura, Dixit autem Loth ad eos: Rogo, domine, quoniam invenit puer tuus ante te misericordiam? An et hic intelligimus in plurali numero duas personas? cum autem iidem duo tanquam unus compellantur, unius substantiae unum Dominum Deum? Sed quas duas personas hic intelligimus? Patris et Filii, an Patris et Spiritus sancti, an Filii et Spiritus sancti? Hoc forte congruentius quod ultimum dixi. Missos enim se dixerunt, quod de Filio et de Spiritu sancto dicimus. Nam Patrem missum nusquam Scripturarum nobis occurrit.
2.14.1
LIBER SECUNDUS. Rursum defendit Augustinus aequalitatem Trinitatis, et de Filii missione ac Spiritus sancti agens, variisque Dei apparitionibus, demonstrat non ideo minorem esse mittente qui missus est, quia ille misit, hic missus est: sed Trinitatem per omnia aequalem, pariter in sua natura immutabilem et invisibilem, et ubique praesentem, in missione seu apparitione qualibet inseparabiliter operari. CAPUT XIII.
2.14.1
Visio in rubo. Moyses autem quando ad populum Israel ex Aegypto educendum missus est, sic ei Dominum apparuisse scriptum est: Pascebat, inquit, oves Jethro soceri sui sacerdotis Madian, et egit oves in desertum, et venit in montem Dei Horeb. Apparuit autem illi angelus Domini in flamma ignis de rubo. Et vidit quia in rubo arderet ignis, rubus vero non comburebatur. Et ait Moyses: Ibo, et videbo visum istud, quod tam magnum vidi, quoniam non comburitur rubus. Cum ergo vidit Dominus quia venit videre, clamavit eum Dominus de rubo dicens: Ego sum Deus patris tui, Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob.. Et hic primo angelus Domini dictus est, deinde Deus. Numquid ergo angelus est Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob? Potest ergo recte intelligi ipse Salvator, de quo dicit Apostolus: Quorum patres, et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Qui ergo super omnia est Deus benedictus in saecula, non absurde etiam hic ipse intelligitur Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob. Sed cur prius angelus Domini dictus est, cum de rubo in flamma ignis apparuit? utrum quia unus ex multis Angelis erat, sed per dispensationem personam Domini sui gerebat; an assumptum erat aliquid creaturae, quod ad praesens negotium visibiliter appareret, et unde voces sensibiliter ederentur, quibus praesentia Domini per subjectam creaturam corporeis etiam sensibus hominis, sicut oportebat, exhiberetur? Si enim unus ex Angelis erat, quis facile affirmare possit utrum ei Filii persona nuntianda imposita fuerit, an Spiritus sancti, an Dei Patris, an ipsius omnino Trinitatis, qui est unus et solus Deus, ut diceret, Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob? Neque enim possumus dicere Deum Abraham, et Deum Isaac, et Deum Jacob, Filium Dei esse, et Patrem non esse; aut Spiritum sanctum, aut ipsam Trinitatem, quam credimus et intelligimus unum Deum, audebit aliquis negare Deum Abraham, et Deum Isaac, et Deum Jacob. Ille enim non est illorum patrum Deus, qui non est Deus. Porro si non solum Pater Deus est, sicut omnes etiam haeretici concedunt; sed etiam Filius, quod, velint nolint, coguntur fateri, dicente Apostolo, Qui est super omnia Deus benedictus in saecula; et Spiritus sanctus, dicente ipso Apostolo, Clarificate ergo Deum in corpore vestro; cum supra diceret, Nescitis quia corpora vestra templum in vobis est Spiritus sancti, quem habetis a Deo? et hi tres unus Deus, sicut catholica sanitas credit: non satis elucet quam in Trinitate personam, et utrum aliquam, an ipsius Trinitatis gerebat ille angelus, si unus ex caeteris Angelis erat. Si autem in usum rei praesentis assumpta creatura est, quae et humanis oculis appareret, et auribus insonaret, et apellaretur angelus Domini, et Dominus, et Deus; non potest hic Deus intelligi Pater, sed aut Filius, aut Spiritus sanctus. Quanquam Spiritum sanctum alicubi angelum dictum non recolam, sed ex opere possit intelligi: dictum enim de illo est, Quae ventura sunt annuntiabit vobis; et utique Angelus graece, latine Nuntius interpretatur: de Domino autem Jesu Christo evidentissime legimus apud prophetam, quod magni consilii Angelus dictus sit: cum et Spiritus sanctus, et Dei Filius, sit Deus et Dominus angelorum.
2.15.1
LIBER SECUNDUS. Rursum defendit Augustinus aequalitatem Trinitatis, et de Filii missione ac Spiritus sancti agens, variisque Dei apparitionibus, demonstrat non ideo minorem esse mittente qui missus est, quia ille misit, hic missus est: sed Trinitatem per omnia aequalem, pariter in sua natura immutabilem et invisibilem, et ubique praesentem, in missione seu apparitione qualibet inseparabiliter operari. CAPUT XIV.
2.15.1
De visione in columna nubis et ignis. Item in exitu filiorum Israel de Aegypto scriptum est: Deus autem praeibat illos, die quidem in columna nubis, et ostendebat illis viam; nocte autem in columna ignis: et non deficiebat columna nubis die, et columna ignis nocte ante populum. Quis et hic dubitet per subjectam creaturam eamdemque corpoream, non per suam substantiam, Deum oculis apparuisse mortalium? sed utrum Patrem, an Filium, an Spiritum sanctum, an ipsam Trinitatem unum Deum, similiter non apparet. Nec ibi hoc distinguitur, quantum existimo, ubi scriptum est: Et majestas Domini apparuit in nube, et locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Exaudivi murmur filiorum Israel, etc.
2.16.1
LIBER SECUNDUS. Rursum defendit Augustinus aequalitatem Trinitatis, et de Filii missione ac Spiritus sancti agens, variisque Dei apparitionibus, demonstrat non ideo minorem esse mittente qui missus est, quia ille misit, hic missus est: sed Trinitatem per omnia aequalem, pariter in sua natura immutabilem et invisibilem, et ubique praesentem, in missione seu apparitione qualibet inseparabiliter operari. CAPUT XV.
2.16.1
De visione in Sina. An Trinitas, an aliqua proprie persona in ea visione loquebatur. Jam vero de nubibus, et vocibus, et fulguribus, et tuba, et fumo in monte Sina, cum diceretur: Sina autem mons fumabat totus, propterea quod descendisset Deus in eum in igne, et ascendebat fumus tanquam fumus fornacis; fiebant autem voces tubae prodeuntes fortiter valde: Moyses loquebatur, et Deus respondebat ei voce. Et paulo post data Lege in decem praeceptis, consequenter dicitur: Et omnis populus videbat voces, et lampadas, et voces tubae, et montem fumantem. Et paulo post: Et stabat, inquit, omnis populus a longe; Moyses autem intravit in nebulam ubi erat Deus, et dixit Dominus ad Moysen, etc. Quid hinc dicam; nisi quod nemo tam vecors est, qui credat fumum, ignem, nubes, et nebulam, et si qua hujusmodi, Verbi et Sapientiae Dei quod est Christus, vel Spiritus sancti esse substantiam? Nam de Patre Deo, nec Ariani hoc unquam ausi sunt dicere. Ergo creatura serviente Creatori facta sunt illa omnia, et humanis sensibus pro dispensatione congrua praesentata: nisi forte, quia dictum est, Moyses autem intravit in nebulam ubi erat Deus, hoc arbitrabitur carnalis cogitatio, a populo quidem nebulam visam, intra nebulam vero Moysen oculis carneis vidisse Filium Dei, quem delirantes haeretici in sua substantia visum volunt. Sane viderit eum Moyses oculis carneis, si oculis carneis potest videri, non modo Sapientia Dei quod est Christus, sed vel ipsa cujuslibet hominis et qualiscumque sapientis: aut quia scriptum est de senioribus Israel, quia viderunt locum ubi steterat Deus Israel, et quia sub pedibus ejus tanquam opus lapidis sapphiri, et tanquam aspectus firmamenti coeli, propterea credendum est Verbum et Sapientiam Dei per suam substantiam in spatio loci terreni stetisse, quae pertendit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter; et ita esse mutabile Verbum Dei, per quod facta sunt omnia, ut modo se contrahat, modo distendat( mundet Dominus a talibus cogitationibus corda fidelium suorum): sed per subjectam, ut saepe diximus, creaturam exhibentur haec omnia visibilia et sensibilia, ad significandum invisibilem atque intelligibilem Deum, non solum Patrem, sed et Filium et Spiritum sanctum, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia; quamvis invisibilia Dei, a creatura mundi, per ea quae facta sunt intellecta conspiciantur, sempiterna quoque virtus ejus ac divinitas.
2.16.2
Sed quod attinet ad id quod nunc suscepimus, nec in monte Sina video quemadmodum appareat per illa omnia quae mortalium sensibus terribiliter ostendebantur, utrum Deus Trinitas, an Pater, an Filius, an Spiritus sanctus proprie loquebatur. Verumtamen si quid hinc sine affirmandi temeritate modeste atque cunctanter conjectare conceditur, si una ex Trinitate persona potest intelligi, cur non Spiritum sanctum potius intelligimus, quando et tabulis lapideis Lex ipsa quae ibi data est, digito Dei scripta dicitur, quo nomine Spiritum sanctum in Evangelio, significari novimus. Et quinquaginta dies numerantur ab occisione agni et celebratione Paschae, usque ad diem quo haec fieri coepta sunt in monte Sina; sicut post Domini passionem ab ejus resurrectione quinquaginta dies numerantur, et venit promissus a Filio Dei Spiritus sanctus. Et in ipso ejus adventu, quem in Apostolorum Actibus legimus, per divisionem linguarum ignis apparuit, qui et insedit super unumquemque eorum: quod Exodo congruit, ubi scriptum est, Sina autem mons fumabat totus, propterea quod descendit in eum Deus in igne; et aliquanto post, Aspectus, inquit, majestatis Domini tanquam ignis ardens super verticem montis coram filiis Israel. Aut si haec ideo facta sunt, quia nec Pater, nec Filius illic eo modo praesentari poterant sine Spiritu sancto, quo ipsam Legem scribi oportebat: Deum quidem, non per substantiam suam quae invisibilis et incommutabilis manet, sed per illam speciem creaturae illic apparuisse cognoscimus; sed aliquam ex Trinitate personam signo quodam proprio, quantum ad mei sensus capacitatem pertinet, non videmus.
2.17.1
LIBER SECUNDUS. Rursum defendit Augustinus aequalitatem Trinitatis, et de Filii missione ac Spiritus sancti agens, variisque Dei apparitionibus, demonstrat non ideo minorem esse mittente qui missus est, quia ille misit, hic missus est: sed Trinitatem per omnia aequalem, pariter in sua natura immutabilem et invisibilem, et ubique praesentem, in missione seu apparitione qualibet inseparabiliter operari. CAPUT XVI.
2.17.1
Moyses quomodo viderit Deum. Est etiam quo moveri plerique solent, quia scriptum est, Et locutus est Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut quis loquitur ad amicum suum: cum paulo post dicat idem Moyses, Si ergo inveni gratiam ante te, ostende mihi temetipsum manifeste, ut videam te; ut sim inveniens gratiam ante te, et ut sciam quia populus tuus est gens haec: et paulo post iterum dixit Moyses ad Dominum, Ostende mihi majestatem tuam. Quid est hoc, quod in omnibus quae supra fiebant, Deus videri per suam substantiam putabatur, unde a miseris creditus est, non per creaturam, sed per seipsum visibilis Filius Dei; et quod intraverat in nebulam Moyses, ad hoc intrasse videbatur, ut oculis quidem populi ostenderetur caligo nebulosa, ille autem intus verba Dei tanquam ejus faciem contemplatus audiret et quomodo dictum est, Locutus est Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut quis loquitur ad amicum suum: et ecce idem dicit, Si inveni gratiam ante te, ostende mihi temetipsum manifeste? Noverat utique quod corporaliter videbat, et veram visionem Dei spiritualiter requirebat. Locutio quippe illa quae fiebat in vocibus, sic modificabatur, tanquam esset amici loquentis ad amicum. Sed Deum Patrem quis corporeis oculis videt? Et quod in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, per quod facta sunt omnia, quis corporeis oculis videt? Et Spiritum sapientiae quis corporeis oculis videt? Quid est autem, Ostende mihi temetipsum manifeste, ut videam te; nisi, ostende mihi substantiam tuam? Hoc autem si non dixisset Moyses, utcumque ferendi essent stulti, qui putant per ea quae supra dicta vel gesta sunt, substantiam Dei oculis ejus fuisse conspicuam: cum vero hic apertissime demonstretur, nec desideranti hoc fuisse concessum; quis audeat dicere per similes formas, quae huic quoque visibiliter apparuerant, non creaturam Deo servientem, sed hoc ipsum quod Deus est cujusquam oculis apparuisse mortalium?
2.17.2
Et id quidem quod postea Dominus dicit ad Moysen, non poteris videre faciem meam, et vivere: non enim videbit homo faciem meam et vivet. Et ait Dominus: Ecce locus penes me est, et stabis super petram, statim ut transiet mea majestas, et ponam te in specula petrae; et tegam manu mea super te, donec transeam, et auferam manum meam, et tunc videbis posteriora mea; nam facies mea non apparebit tibi.
2.18.1
LIBER SECUNDUS. Rursum defendit Augustinus aequalitatem Trinitatis, et de Filii missione ac Spiritus sancti agens, variisque Dei apparitionibus, demonstrat non ideo minorem esse mittente qui missus est, quia ille misit, hic missus est: sed Trinitatem per omnia aequalem, pariter in sua natura immutabilem et invisibilem, et ubique praesentem, in missione seu apparitione qualibet inseparabiliter operari. CAPUT XVII.
2.18.1
Posteriora Dei quomodo visa. Resurrectionis Christi fides. Catholica Ecclesia sola est locus unde videntur posteriora Dei. Posteriora Dei ab Israelitis visa. Deum Patrem solum nunquam Patribus visum existimare temeraria opinio est. Non incongruenter ex persona Domini nostri Jesu Christi praefiguratum solet intelligi, ut posteriora ejus accipiantur caro ejus, in qua de Virgine natus est, et mortuus, et resurrexit; sive propter posterioritatem mortalitatis posteriora dicta sint, sive quod eam prope in fine saeculi, hoc est, posterius suscipere dignatus est: facies autem ejus illa Dei forma, in qua non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo Patri, quam nemo utique potest videre et vivere; sive quia post hanc vitam, in qua peregrinamur a Domino, et ubi corpus quod corrumpitur aggravat animam, videbimus facie ad faciem, sicut dicit Apostolus( de hac enim vita in Psalmis dicitur, Verumtamen universa vanitas omnis homo vivens[ Psal. XXXVIII, 6]; et iterum, Quoniam non justificabitur coram te omnis vivens[ Psal. CXLII, 2]. In qua vita etiam, secundum Joannem, nondum apparuit quid erimus. Scimus autem, inquit, quia cum apparuerit, similes ei erimus; quoniam videbimus eum sicuti est[ I Joan. III, 2]: quod utique post hanc vitam intelligi voluit, cum mortis debitum solverimus, et resurrectionis promissum receperimus); sive quod etiam nunc in quantum Dei Sapientiam per quam facta sunt omnia, spiritualiter intelligimus, in tantum carnalibus affectibus morimur, ut mortuum nobis hunc mundum deputantes, nos quoque ipsi huic mundo moriamur, et dicamus quod ait Apostolus, Mundus mihi crucifixus est, et ego mundo. De hac enim morte item dixit, Si autem mortui estis cum Christo, quid adhuc velut viventes de hoc mundo decernitis? Non ergo immerito nemo poterit faciem, id est, ipsam manifestationem Sapientiae Dei videre et vivere. Ipsa est enim species, cui contemplandae suspirat omnis qui affectat Deum diligere ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota mente: ad quam contemplandam etiam proximum quantum potest aedificat, qui diligit et proximum sicut se ipsum: in quibus duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae. Quod significatur etiam in ipso Moyse. Nam cum dixisset, propter dilectionem Dei qua praecipue flagrabat, Si inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi temetipsum manifeste, ut sim inveniens gratiam ante te; continuo propter dilectionem etiam proximi subjecit atque ait, Et ut sciam quia populus tuus est gens haec. Illa est ergo species quae rapit omnem animam rationalem desiderio sui, tanto ardentiorem quanto mundiorem, et tanto mundiorem quanto ad spiritualia resurgentem: tanto autem ad spiritualia resurgentem, quanto a carnalibus morientem. Sed dum peregrinamur a Domino, et per fidem ambulamus, non per speciem, posteriora Christi, hoc est carnem, per ipsam fidem videre debemus, id est in solido fidei fundamento stantes, quod significat petra; et eam de tali tutissima specula intuentes, in catholica scilicet Ecclesia, de qua dictum est, Et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Tanto enim certius diligimus, quam videre desideramus faciem Christi, quanto in posterioribus ejus agnoscimus quantum nos prior dilexerit Christus.
2.18.1
Sed in ipsa carne fides resurrectionis ejus salvos facit, atque justificat, Si enim credideris, inquit, in corde tuo, quia Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris: et iterum, Qui traditus est, inquit, propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram. Ideoque meritum fidei nostrae resurrectio corporis Domini est. Nam mortuam esse illam carnem in cruce passionis, etiam inimici ejus credunt, sed resurrexisse non credunt. Quod firmissime nos credentes, tanquam de petrae soliditate contuemur: unde certa spe adoptionem exspectamus redemptionem corporis nostri; quia hoc in membris Christi speramus, quae nos ipsi sumus, quod perfectum esse in ipso tanquam in capite nostro fidei sanitate cognoscimus. Inde non vult, nisi cum transierit, videri posteriora sua, ut in ejus resurrectionem credatur. Pascha enim hebraeum verbum dicitur, quod Transitus interpretatur. Unde et Joannes evangelista dicit: Ante diem festum Paschae, sciens Jesus quia venit hora ejus, ut transeat de hoc mundo ad Patrem.
2.18.2
Hoc autem qui credunt, nec tamen in Catholica, sed in schismate aliquo aut in haeresi credunt, non de loco qui est penes eum vident posteriora Domini. Quid enim sibi vult quod ait Dominus, Ecce locus est penes me, et stabis super petram? Quis locus terrenus est penes Dominum, nisi hoc est penes eum quod eum spiritualiter attingit? Nam quis locus non est penes Dominum, qui attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter; et cujus dictum est coelum sedes, et terra scabellum pedum ejus; et qui dixit, Quam domum aedificabitis mihi? aut quis locus quietis meae? Nonne manus mea fecit haec omnia? Sed videlicet intelligitur locus penes eum in quo statur super petram, ipsa Ecclesia catholica, ubi salubriter videt Pascha Domini, id est transitum Domini, et posteriora ejus, id est, corpus ejus, qui credit in resurrectionem ejus. Et stabis, inquit, super petram, statim ut transiet mea majestas. Revera enim statim ut transiit majestas Domini in clarificatione Domini qua resurgens ascendit ad Patrem, solidati sumus super petram. Et ipse Petrus tunc solidatus est, ut cum fiducia praedicaret, quem, priusquam esset solidatus, ter timore negaverat, jam quidem praedestinatione positus in specula petrae, sed adhuc manu Domini sibi superposita ne videret. Posteriora enim ejus visurus erat, et nondum ille transierat, utique a morte ad vitam, nondum resurrectione clarificatus erat.
2.18.3
Nam et quod sequitur in Exodo, et dicit, Tegam manu mea super te, donec transeam; et auferam manum meam, et tunc videbis posteriora mea: multi Israelitae quorum tunc figura erat Moyses, post resurrectionem Domini crediderunt in eum, tanquam jam videntes posteriora ejus, remota manu ejus ab oculis suis. Unde et Isaiae talem prophetiam evangelista commemorat: Incrassa cor populi hujus, et aures eorum oppila, et oculos eorum grava. Denique in Psalmo non absurde intelligitur ex eorum persona dici, Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua. Die fortasse, cum manifesta miracula faceret, nec ab eis agnosceretur; nocte autem, cum in passione moreretur, quando certius putaverunt, sicut quemlibet hominem, peremptum et exstinctum. Sed quoniam cum transisset ut ejus posteriora viderentur, praedicante sibi apostolo Petro, quia oportebat Christum pati et resurgere, compuncti sunt dolore poenitentiae, ut fieret in baptizatis quod in capite ejus psalmi dicitur, Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata: propterea cum dictum esset, Gravata est super me manus tua, tanquam Domino transeunte, ut jam removeret manum, et viderentur posteriora ejus, sequitur vox dolentis et confitentis, et ex fide resurrectionis Domini peccatorum remissionem accipientis: Conversus sum, inquit, in aerumna mea, cum infigeretur mihi spina. Peccatum meum cognovi, et injustitiam meam non operui. Dixi, Pronuntiabo adversum me injustitiam meam Domino, et tu remisisti impietatem cordis mei. Neque enim tanto carnis nubilo debemus involvi, ut putemus faciem quidem Domini esse invisibilem, dorsum vero visibile: quandoquidem in forma servi utrumque visibiliter apparuit; in forma autem Dei absit ut tale aliquid cogitetur: absit ut Verbum Dei et Sapientia Dei ex una parte habeat faciem, et ex alia dorsum, sicut corpus humanum, aut omnino ulla specie vel motione sive loco sive tempore commutetur.
2.18.4
Quapropter, si in illis vocibus quae fiebant in Exodo, et illis omnibus corporalibus demonstrationibus Dominus Jesus Christus ostendebatur; aut alias Christus, sicut loci hujus consideratio persuadet; alias Spiritus sanctus, sicut ea quae supra diximus admonent: non hoc efficitur, ut Deus Pater nunquam tali aliqua specie Patribus visus sit. Multa enim talia visa facta sunt illis temporibus, non evidenter nominato et designato in eis vel Patre, vel Filio, vel Spiritu sancto; sed tamen per quasdam valde probabiles significationes nonnullis indiciis existentibus, ut nimis temerarium sit dicere, Deum Patrem nunquam Patribus aut Prophetis per aliquas visibiles formas apparuisse. Hanc enim opinionem illi pepererunt, qui non potuerunt in unitate Trinitatis intelligere quod dictum est, Regi autem saeculorum immortali, invisibili soli Deo; et, Quem nemo hominum vidit, nec videre potest. Quod de ipsa substantia summa summeque divina et incommutabili, ubi et Pater et Filius et Spiritus sanctus unus et solus Deus est, per sanam fidem intelligitur. Visiones autem illae per creaturam commutabilem Deo incommutabili subditam factae sunt, non proprie sicuti est, sed significative sicut pro rerum causis et temporibus oportuit, ostendentes Deum.
2.19.1
LIBER SECUNDUS. Rursum defendit Augustinus aequalitatem Trinitatis, et de Filii missione ac Spiritus sancti agens, variisque Dei apparitionibus, demonstrat non ideo minorem esse mittente qui missus est, quia ille misit, hic missus est: sed Trinitatem per omnia aequalem, pariter in sua natura immutabilem et invisibilem, et ubique praesentem, in missione seu apparitione qualibet inseparabiliter operari. CAPUT XVIII.
2.19.1
Visio Danielis. Quanquam nescio quemadmodum isti intelligant quod Danieli apparuerit Antiquus dierum, a quo Filius hominis, quod propter nos esse dignatus est, accepisse intelligitur regnum, ab illo scilicet qui ei dicit in Psalmis, Filius meus es tu, ego hodie genui te: postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam; et qui omnia subjecit sub pedibus ejus. Si ergo Danieli et Pater dans regnum, et Filius accipiens, apparuerunt in specie corporali; quomodo isti dicunt, Patrem nunquam visum esse Prophetis, et ideo solum debere intelligi invisibilem quem nemo hominum vidit, nec videre potest? Ita enim narravit Daniel: Aspiciebam, inquit, donec throni positi sunt, et Vetustus dierum sedebat: et indumentum ejus quasi nix album, et capillus capitis ejus quasi lana munda; thronus ejus flamma ignis, rotae ejus ignis flagrans, et flumen ignis trahebat in conspectu ejus. Et mille millia deserviebant ei, et dena millia denum millium assistebant ei. Et judicium collocavit, et libri aperti sunt, etc. Et paulo post: Aspiciebam, inquit, in visione noctis: et ecce cum coeli nubibus, quasi Filius hominis veniens erat, et usque ad Veterem dierum pervenit, et oblatus est ei. Et ipsi datus est principatus et honor et regnum; et omnes populi, tribus, et linguae ipsi servient. Potestas ejus, potestas aeterna, quae non praeteribit, et regnum ejus non corrumpetur. Ecce Pater dans, et Filius accipiens regnum sempiternum, et sunt ambo in conspectu prophetantis visibili. specie. Non ergo inconvenienter creditur etiam Pater Deus eo modo solere apparere mortalibus.
2.19.2
Nisi forte aliquis dicet, ideo non esse visibilem Patrem, quia in conspectu somniantis apparuit; ideo autem Filium visibilem et Spiritum sanctum, quia Moyses illa omnia vigilans vidit. Quasi vero Verbum et Sapientiam Dei viderit Moyses carnalibus oculis, aut videri spiritus vel humanus possit qui carnem istam vivificat, vel ipse corporeus qui ventus dicitur; quanto minus ille Spiritus Dei qui omnium hominum et Angelorum mentes ineffabili excellentia divinae substantiae supergreditur? aut quisquam tali praecipitetur errore, ut audeat dicere Filium et Spiritum sanctum etiam vigilantibus hominibus esse visibilem, Patrem autem nonnisi somniantibus? Quomodo ergo de Patre solo accipiunt, Quem nemo hominum vidit, nec videre potest? An cum dormiunt homines, tunc non sunt homines? Aut qui formare similitudinem corporis potest ad se significandum per visa somniantium, non potest formare ipsam corpoream creaturam ad se significandum oculis vigilantium? cum ejus ipsa substantia qua est ipse quod est, nulla corporis similitudine dormienti, nulla corporea specie vigilanti possit ostendi: sed non solum Patris, verum etiam Filii et Spiritus sancti. Et certe qui vigilantium visis moventur, ut non Patrem, sed tantum Filium vel Spiritum sanctum credant corporalibus hominum apparuisse conspectibus; ut omittam tantam latitudinem sanctarum paginarum, et tam multiplicem earum intelligentiam, unde nemo sani capitis affirmare debet, nusquam personam Patris per aliquam speciem corporalem vigilantium oculis demonstratam: sed ut hoc, ut dixi, omittam; quid dicunt de Patre nostro Abraham, cui certe vigilanti et ministranti, cum Scriptura praemisisset dicens, Visus est Dominus Abrahae, non unus aut duo, sed tres apparuerunt viri, quorum nullus excelsius aliis eminuisse dictus est, nullus honoratius effulsisse, nullus imperiosius egisse?
2.19.3
Quapropter, quoniam in illa tripartita nostra distributione primum quaerere instituimus, utrum Pater, an Filius, an Spiritus sanctus; an aliquando Pater, aliquando Filius, aliquando Spiritus sanctus; an sine ulla distinctione personarum, sicut dicitur, Deus unus et solus; id est Trinitas ipsa, per illas creaturae formas Patribus apparuerit: interrogatis quae potuimus, quantum sufficere visum est, sanctarum Scripturarum locis, nihil aliud, quantum existimo, divinorum sacramentorum modesta et cauta consideratio persuadet, nisi ut temere non dicamus quaenam ex Trinitate persona cuilibet Patrum vel Prophetarum in aliquo corpore vel similitudine corporis apparuerit, nisi cum continentia lectionis aliqua probabilia circumponit indicia. Ipsa enim natura, vel substantia, vel essentia, vel quolibet alio nomine appellandum est idipsum quod Deus est, quidquid illud est, corporaliter videri non potest: per subjectam vero creaturam, non solum Filium, vel Spiritum sanctum, sed etiam Patrem corporali specie sive similitudine mortalibus sensibus significationem sui dare potuisse credendum est. Quae cum ita sint, ne immoderatius progrediatur secundi hujus voluminis longitudo, ea quae restant, in consequentibus videamus.