Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De Trinitate
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo"> —
⋯
More
Original / primary: 7441 Detri5
3.1.1
LIBER TERTIUS. In quo quaeritur, an in illis de quibus superiore libro dictum est, Dei apparitionibus, per corporeas species factis, tantummodo creatura formata sit, in qua Deus sicut tunc oportuisse judicavit, humanis ostenderetur aspectibus; an angeli qui jam antea erant ita mittebantur, ut ex persona Dei loquerentur, assumentes corporalem speciem de creatura corporea, aut ipsum corpus suum in species quas vellent accommodatas actionibus suis vertentes secundum attributam sibi a Creatore potentiam: ipsa autem Dei essentia nunquam per se ipsam visa fuerit. PROOEMIUM.
3.1.1
Cur de Trinitate scribat. Quid a lectoribus desideret. Quid dictum sit in superiore libro. Credant, qui volunt, malle me legendo quam legenda dictando laborare. Qui autem hoc nolunt credere, experiri autem et possunt et volunt, dent quae legendo vel meis inquisitionibus respondeantur vel interrogationibus aliorum, quas pro mea persona quam in servitio Christi gero, et pro studio quo fidem nostram adversum errorem carnalium et animalium hominum muniri inardesco, necesse est me pati: et videant quam facile ab isto labore me temperem, et quanto etiam gaudio stilum possim habere feriatum. Quod si ea quae legimus de his rebus, sufficienter edita in latino sermone aut non sunt, aut non inveniuntur, aut certe difficile a nobis inveniri queunt, graecae autem linguae non sit nobis tantus habitus, ut talium rerum libris legendis et intelligendis ullo modo reperiamur idonei, quo genere litterarum ex iis quae nobis pauca intepretata sunt, non dubito cuncta quae utiliter quaerere possumus contineri; fratribus autem non valeam resistere, jure quo eis servus factus sum flagitantibus, ut eorum in Christo laudabilibus studiis lingua ac stilo meo, quas bigas in me charitas agitat, maxime serviam, egoque ipse multa quae nesciebam, scribendo me didicisse confitear: non debet hic labor meus cuiquam pigro, aut multum docto videri superfluus, cum multis impigris multisque indoctis, inter quos etiam mihi, non parva ex parte sit necessarius. Ex his igitur quae ab aliis de hac re scripta jam legimus, plurimum adminiculati et adjuti, ea quae de Trinitate, uno summo summeque bono Deo, pie quaeri et disseri posse arbitror, ipso exhortante quaerenda atque adjuvante disserenda suscepi: ut si alia non sunt hujusmodi scripta, sit quod habeant et legant qui voluerint et valuerint; si autem jam sunt, tanto facilius aliqua inveniantur, quanto talia plura esse potuerint.
3.1.2
Sane cum in omnibus litteris meis non solum pium lectorem, sed etiam liberum correctorem desiderem, multo maxime in his, ubi ipsa magnitudo quaestionis utinam tam multos inventores habere posset, quam multos contradictores habet. Verumtamen sicut lectorem meum nolo mihi esse deditum, ita correctorem nolo sibi. Ille me non amet amplius quam catholicam fidem, iste se non amet amplius quam catholicam veritatem. Sicut illi dico, Noli meis litteris quasi Scripturis canonicis inservire; sed in illis et quod non credebas, cum inveneris, incunctanter crede, in istis autem quod certum non habebas, nisi certum intellexeris, noli firmiter retinere: ita illi dico, Noli meas litteras ex tua opinione vel contentione, sed ex divina lectione vel inconcussa ratione corrigere. Si quid in eis veri comprehenderis, existendo non est meum, at intelligendo et amando et tuum sit et meum: si quid autem falsi conviceris, errando fuerit meum, sed jam cavendo nec tuum sit nec meum.
3.1.3
Hinc itaque tertius hic liber sumat exordium, quousque secundus pervenerat. Cum enim ad id ventum esset, ut vellemus ostendere non ideo minorem Patre Filium, quia ille misit, hic missus est, nec ideo minorem utroque Spiritum sanctum, quia et ab illo et ab illo missus in Evangelio legitur: suscepimus hoc quaerere, cum illuc missus sit Filius, ubi erat, quia in hunc mundum venit, et in hoc mundo erat; cum illuc etiam Spiritus sanctus, ubi et ipse erat, quoniam Spiritus Domini replevit orbem terrarum, et hoc quod continet omnia scientiam habet vocis: utrum propterea missus sit Dominus, quia ex occulto in carne natus est, et de sinu Patris ad oculos hominum in forma servi tanquam egressus apparuit; ideo etiam Spiritus sanctus, quia et ipse corporali specie quasi columba visus est, et linguis divisis velut ignis: ut hoc eis fuerit mitti, ad aspectum mortalium in aliqua forma corporea de spirituali secreto procedere; quod Pater quoniam non fecit, tantummodo misisse, non etiam missus esse dictus sit. Deinde quaesitum est cur et Pater non aliquando dictus sit missus, si per illas species corporales quae oculis antiquorum apparuerunt ipse demonstrabatur. Si autem Filius tunc demonstrabatur, cur tanto post missus diceretur, cum plenitudo temporis venit, ut ex femina nasceretur; quandoquidem et antea mittebatur, cum in illis formis corporaliter apparebat. Aut si non recte missus diceretur, nisi cum Verbum caro factum est; cur Spiritus sanctus missus legatur, cujus incarnatio talis non facta est. Si vero per illas antiquas demonstrationes, nec Pater, nec Filius, sed Spiritus sanctus ostendebatur; cur etiam ipse nunc diceretur missus, cum illis modis et antea mitteretur. Deinde subdivisimus, ut haec diligentissime tractarentur, et tripartitam fecimus quaestionem, cujus una pars in secundo libro explicata est, duae sunt reliquae, de quibus deinceps disserere aggrediar. Jam enim quaesitum atque tractatum est, in illis antiquis corporalibus formis et visis, non tantummodo Patrem, nec tantummodo Filium, nec tantummodo Spiritum sanctum apparuisse, sed aut indifferenter Dominum Deum qui Trinitas ipsa intelligitur, aut quamlibet ex Trinitate personam, quam lectionis textus indiciis circumstantibus significaret.
3.2.1
LIBER TERTIUS. In quo quaeritur, an in illis de quibus superiore libro dictum est, Dei apparitionibus, per corporeas species factis, tantummodo creatura formata sit, in qua Deus sicut tunc oportuisse judicavit, humanis ostenderetur aspectibus; an angeli qui jam antea erant ita mittebantur, ut ex persona Dei loquerentur, assumentes corporalem speciem de creatura corporea, aut ipsum corpus suum in species quas vellent accommodatas actionibus suis vertentes secundum attributam sibi a Creatore potentiam: ipsa autem Dei essentia nunquam per se ipsam visa fuerit. CAPUT PRIMUM.
3.2.1
Quid deinceps dicendum. Nunc ergo primum quaeramus quod sequitur. Nam secundo loco in illa distributione positum est, utrum ad hoc opus tantummodo creatura formata sit, in qua Deus, sicut tunc oportuisse judicavit, humanis ostenderetur aspectibus: an Angeli, qui jam erant, ita mittebantur, ut ex persona Dei loquerentur, assumentes corporalem speciem de creatura corporea in usum ministerii sui; aut ipsum corpus suum, cui non subduntur, sed subditum regunt, mutantes atque vertentes in species quas vellent, accommodatas atque aptas actionibus suis, secundum attributam sibi a Creatore potentiam. Qua quaestionis parte, quantum Dominus dederit, pertractata, postremo videndum erit id quod institueramus inquirere, utrum Filius et Spiritus sanctus et antea mittebantur; et si ita est, quid inter illam missionem et eam quam in Evangelio legimus distet: an missus non sit aliquis eorum, nisi cum vel Filius factus est ex Maria virgine, vel cum Spiritus sanctus visibili specie, sive in columba, sive in igneis linguis apparuit.
3.2.2
Sed fateor excedere vires intentionis meae, utrum Angeli manente spirituali sui corporis qualitate per hanc occultius operantes, assumant ex inferioribus elementis corpulentioribus, quod sibi coaptatum, quasi aliquam vestem mutent et vertant in quaslibet species corporales, etiam ipsas veras, sicut aqua vera in verum vinum conversa est a Domino: an ipsa propria corpora sua transforment in quod voluerint, accommodate ad id quod agunt. Sed quodlibet horum sit, ad praesentem quaestionem non pertinet. Et quamvis haec, quoniam homo sum, nullo experimento possim comprehendere, sicut Angeli qui haec agunt, et magis ea norunt quam ego novi, quatenus mutetur corpus meum in affectu voluntatis meae, sive quod in me, sive quod ex aliis expertus sum: quid horum tamen ex divinarum Scripturarum auctoritatibus credam, nunc non opus est dicere, ne cogar probare, et fiat sermo longior de re qua non indiget praesens quaestio.
3.2.3
Illud nunc videndum est, utrum Angeli tunc agebant et illas corporum species apparentes oculis hominum, et illas voces insonantes auribus, cum ipsa sensibilis creatura ad nutum serviens Conditori, in quod opus erat pro tempore vertebatur, sicut in libro Sapientiae scriptum est: Creatura enim tibi factori deserviens, extenditur in tormentum adversum injustos, et lenior fit ad benefaciendum iis qui in te confidunt. Propter hoc et tunc in omnia se transfigurans, omnium nutrici gratiae tuae deserviebat ad voluntatem horum qui te desiderabant. Pervenit enim potentia voluntatis Dei per creaturam spiritualem usque ad effectus visibiles atque sensibiles creaturae corporalis. Ubi enim non operatur quod vult Dei omnipotentis sapientia, quae pertendit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter?
3.3.1
LIBER TERTIUS. In quo quaeritur, an in illis de quibus superiore libro dictum est, Dei apparitionibus, per corporeas species factis, tantummodo creatura formata sit, in qua Deus sicut tunc oportuisse judicavit, humanis ostenderetur aspectibus; an angeli qui jam antea erant ita mittebantur, ut ex persona Dei loquerentur, assumentes corporalem speciem de creatura corporea, aut ipsum corpus suum in species quas vellent accommodatas actionibus suis vertentes secundum attributam sibi a Creatore potentiam: ipsa autem Dei essentia nunquam per se ipsam visa fuerit. CAPUT II.
3.3.1
Voluntas Dei causa superior omnis corporeae mutationis. Exemplo id demonstratur. Sed alius est ordo naturalis in conversione et mutabilitate corporum, qui quamvis etiam ipse ad nutum Dei serviat, perseverantia tamen consuetudinis amisit admirationem: sicuti sunt quae vel brevissimis, vel certe non longis intervallis temporum, coelo, terra, marique mutantur, sive nascentibus, sive occidentibus rebus, sive alias aliter atque aliter apparentibus: alia vero quamvis ex ipso ordine venientia, tamen propter longiora intervalla temporum minus usitata. Quae licet multi stupeant, ab inquisitoribus hujus saeculi comprehensa sunt, et progressu generationum quo saepius repetita, et a pluribus cognita, eo minus mira sunt. Sicuti sunt defectus luminarium, et raro existentes quaedam species siderum, et terrae motus, et monstruosi partus animantium, et quaecumque similia, quorum nihil fit nisi voluntate Dei, sed plerisque non apparet. Itaque licuit vanitati philosophorum, etiam causis aliis ea tribuere, vel veris, sed proximis, cum omnino videre non possent superiorem caeteris omnibus causam, id est voluntatem Dei; vel falsis, et ne ab ipsa quidem pervestigatione corporalium rerum atque motionum, sed a sua suspicione et errore prolatis.
3.3.2
Dicam si potero quiddam, exempli gratia, quo haec apertiora sint. Est certe in corpore humano quaedam moles carnis, et formae species, et ordo distinctioque membrorum, et temperatio valetudinis: hoc corpus inspirata anima regit, eademque rationalis; et ideo quamvis mutabilis, tamen quae possit illius incommutabilis sapientiae particeps esse, ut sit participatio ejus in idipsum, sicut in Psalmo scriptum est de omnibus sanctis, ex quibus tanquam lapidibus vivis aedificatur illa Jerusalem mater nostra aeterna in coelis. Ita enim canitur: Jerusalem, quae aedificatur ut civitas, cujus participatio ejus in idipsum. Idipsum quippe hoc loco illud summum et incommutabile bonum intelligitur, quod Deus est, atque sapientia voluntasque ipsius. Cui cantatur alio loco: Mutabis ea, et mutabuntur; tu vero idem ipse es.
3.4
LIBER TERTIUS. In quo quaeritur, an in illis de quibus superiore libro dictum est, Dei apparitionibus, per corporeas species factis, tantummodo creatura formata sit, in qua Deus sicut tunc oportuisse judicavit, humanis ostenderetur aspectibus; an angeli qui jam antea erant ita mittebantur, ut ex persona Dei loquerentur, assumentes corporalem speciem de creatura corporea, aut ipsum corpus suum in species quas vellent accommodatas actionibus suis vertentes secundum attributam sibi a Creatore potentiam: ipsa autem Dei essentia nunquam per se ipsam visa fuerit. CAPUT III.
3.4
De eodem argumento. Constituamus ergo animo talem sapientem, cujus anima rationalis jam sit particeps incommutabilis aeternaeque veritatis, quam de omnibus suis actionibus consulat, nec aliquid omnino faciat, quod non in ea cognoverit esse faciendum, ut ei subditus eique obtemperans recte faciat. Iste si consulta summa ratione divinae justitiae, quam in secreto audiret aure cordis sui, eaque sibi jubente, in aliquo officio misericordiae corpus labore fatigaret, aegritudinemque contraheret, consultisque medicis ab alio diceretur causam morbi esse corporis siccitatem, ab alio autem humoris immoderationem: unus eorum veram causam diceret, alter erraret, uterque tamen de proximis causis, id est, corporalibus pronuntiaret. At si illius siccitatis causa quaereretur, et inveniretur voluntarius labor; jam ventum esset ad superiorem causam, quae ab anima proficisceretur ad afficiendum corpus quod regit: sed nec ipsa prima esset; illa enim procul dubio superior erat in ipsa incommutabili Sapientia, cui hominis sapientis anima in charitate serviens, et ineffabiliter jubenti obediens, voluntarium laborem susceperat: ita nonnisi Dei voluntas causa prima illius aegritudinis veracissime reperiretur. Jam vero si in labore officioso et pio adhibuisset ille sapiens ministros collaborantes secum in opere bono, nec tamen eadem voluntate Deo servientes, sed ad carnalium cupiditatum suarum mercedem pervenire cupientes, vel incommoda carnalia devitantes; adhibuisset etiam jumenta, si hoc exigeret illius operis implendi procuratio, quae utique jumenta irrationalia essent animantia, nec ideo moverent membra sub sarcinis, quod aliquid de illo bono opere cogitarent, sed naturali appetitu suae voluptatis et devitatione molestiae; postremo adhibuisset etiam ipsa corpora omni sensu carentia, quae illi operi essent necessaria, frumentum scilicet, et vinum, et oleum, vestem, nummum, codicem, et si qua hujusmodi; in his certe omnibus in illo opere versantibus corporibus, sive animatis sive inanimatis, quaecumque moverentur, attererentur, repararentur, exterminarentur, reformarentur, alio atque alio modo locis et temporibus affecta mutarentur: num alia esset istorum omnium visibilium et mutabilium factorum causa, nisi illa invisibilis et incommutabilis voluntas Dei per animam justam, sicut sedem Sapientiae, cunctis utens, et malis et irrationalibus animis, et postremo corporibus, sive quae illis inspirarentur et animarentur, sive omni sensu carentibus, cum primitus uteretur ipsa bona anima et sancta, quam sibi ad pium et religiosum obsequium subdidisset?
3.5.1
LIBER TERTIUS. In quo quaeritur, an in illis de quibus superiore libro dictum est, Dei apparitionibus, per corporeas species factis, tantummodo creatura formata sit, in qua Deus sicut tunc oportuisse judicavit, humanis ostenderetur aspectibus; an angeli qui jam antea erant ita mittebantur, ut ex persona Dei loquerentur, assumentes corporalem speciem de creatura corporea, aut ipsum corpus suum in species quas vellent accommodatas actionibus suis vertentes secundum attributam sibi a Creatore potentiam: ipsa autem Dei essentia nunquam per se ipsam visa fuerit. CAPUT IV.
3.5.1
Deus omnibus creaturis utitur ut vult, et visibilia facit ad se ipsum demonstrandum. Quod ergo de uno sapiente, quamvis adhuc mortale corpus gestante, quamvis ex parte vidente, posuimus exempli gratia; hoc de aliqua domo, ubi aliquorum talium societas est, hoc de civitate vel etiam de orbe terrarum licet cogitare, si penes sapientes sancteque ac perfecte Deo subditos sit principatus, et regimen rerum humanarum. Sed hoc quia nondum est( oportet enim nos in hac peregrinatione prius mortaliter exerceri, et per vires mansuetudinis et patientiae in flagellis erudiri), illam ipsam supernam atque coelestem, unde peregrinamur, patriam cogitemus. Illic enim Dei voluntas, qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos ignem flagrantem, in spiritibus summa pace atque amicitia copulatis, et in unam voluntatem quodam spirituali charitatis igne conflatis, tanquam in excelsa et sancta et secreta sede praesidens, velut in domo sua et in templo suo, inde se, quibusdam ordinatissimis creaturae motibus, primo spiritualibus, deinde corporalibus, per cuncta diffundit, et utitur omnibus ad incommutabile arbitrium sententiae suae, sive incorporeis sive corporeis rebus, sive rationalibus sive irrationalibus spiritibus, sive bonis per ejus gratiam sive malis per propriam voluntatem. Sed quemadmodum corpora crassiora et inferiora per subtiliora et potentiora quodam ordine reguntur; ita omnia corpora per spiritum vitae, et spiritus vitae irrationalis per spiritum vitae rationalem, et spiritus vitae rationalis desertor atque peccator per spiritum vitae rationalem pium et justum, et ille per ipsum Deum, ac sic universa creatura per Creatorem suum, ex quo et per quem et in quo etiam condita atque instituta est: ac per hoc voluntas Dei est prima et summa causa omnium corporalium specierum atque motionum. Nihil enim fit visibiliter et sensibiliter, quod non de interiore invisibili atque intelligibili aula summi Imperatoris, aut jubeatur, aut permittatur, secundum ineffabilem justitiam praemiorum atque poenarum, gratiarum et retributionum, in ista totius creaturae amplissima quadam immensaque republica.
3.5.2
Si ergo apostolus Paulus, quamvis adhuc portaret sarcinam corporis, quod corrumpitur et aggravat animam, quamvis adhuc ex parte atque in aenigmate videret, optans dissolvi et esse cum Christo, et in semetipso ingemiscens, adoptionem exspectans redemptionem corporis sui, potuit tamen significando praedicare Dominum Jesum Christum, aliter per linguam suam, aliter per Epistolam, aliter per Sacramentum corporis et sanguinis ejus( nec linguam quippe ejus, nec membranas, nec atramentum, nec significantes sonos lingua editos, nec signa litterarum conscripta pelliculis, corpus Christi et sanguinem dicimus; sed illud tantum quod ex fructibus terrae acceptum et prece mystica consecratum rite sumimus ad salutem spiritualem in memoriam pro nobis Dominicae passionis: quod cum per manus hominum ad illam visibilem speciem perducatur, non sanctificatur ut sit tam magnum Sacramentum, nisi operante invisibiliter Spiritu Dei, cum haec omnia quae per corporales motus in illo opere fiunt, Deus operetur, movens primitus invisibilia ministrorum, sive animas hominum, sive occultorum spirituum sibi subditas servitutes): quid mirum si etiam in creatura coeli et terrae, maris et aeris, facit Deus quae vult sensibilia atque visibilia, ad se ipsum in eis, sicut oportere ipse novit, significandum et demonstrandum, non ipsa sua qua est apparente substantia, quae omnino incommutabilis est, omnibusque spiritibus, quos creavit, interius secretiusque sublimior?
3.6.1
LIBER TERTIUS. In quo quaeritur, an in illis de quibus superiore libro dictum est, Dei apparitionibus, per corporeas species factis, tantummodo creatura formata sit, in qua Deus sicut tunc oportuisse judicavit, humanis ostenderetur aspectibus; an angeli qui jam antea erant ita mittebantur, ut ex persona Dei loquerentur, assumentes corporalem speciem de creatura corporea, aut ipsum corpus suum in species quas vellent accommodatas actionibus suis vertentes secundum attributam sibi a Creatore potentiam: ipsa autem Dei essentia nunquam per se ipsam visa fuerit. CAPUT V.
3.6.1
Miracula cur non consueta opera. Vi enim divina totam spiritualem corporalemque administrante creaturam, omnium annorum certis diebus advocantur aquae maris, et effunduntur super faciem terrae. Sed cum hoc orante sancto Elia factum est, quia praecesserat tam continua et tam longa serenitas, ut deficerent fame homines, nec ea hora qua ille Dei servus oravit, aer ipse aliqua humida facie mox futurae pluviae signa praetulerat, consecutis tantis et tam velociter imbribus apparuit vis divina, quibus illud dabatur dispensabaturque miraculum. Ita Deus operatur solemnia fulgura atque tonitrua: sed quia in monte Sina inusitato modo fiebant, vocesque illae non strepitu confuso edebantur, sed eis quaedam signa dari certissimis indiciis apparebat, miracula erant. Quis attrahit humorem per radicem vitis ad botrum, et vinum facit, nisi Deus, qui et homine plantante et rigante incrementum dat? Sed cum ad nutum Domini aqua in vinum inusitata celeritate conversa est, etiam stultis fatentibus vis divina declarata est. Quis arbusta fronde ac flore vestit solemniter, nisi Deus? Verum cum floruit virga sacerdotis Aaron, collocuta est quodam modo cum dubitante humanitate divinitas. Et lignis certe omnibus et omnium animalium carnibus gignendis atque formandis communis est terrena materies: et quis ea facit, nisi qui dixit ut haec terra produceret, et in eodem verbo suo quae creavit, regit atque agit? Sed cum eamdem materiam ex virga Moysi in carnem serpentis proxime ac velociter vertit, miraculum fuit, rei quidem mutabilis, sed tamen inusitata mutatio. Quis autem animat quaeque viva nascentia, nisi qui et illum serpentem ad horam, sicut opus fuerat, animavit?
3.7
LIBER TERTIUS. In quo quaeritur, an in illis de quibus superiore libro dictum est, Dei apparitionibus, per corporeas species factis, tantummodo creatura formata sit, in qua Deus sicut tunc oportuisse judicavit, humanis ostenderetur aspectibus; an angeli qui jam antea erant ita mittebantur, ut ex persona Dei loquerentur, assumentes corporalem speciem de creatura corporea, aut ipsum corpus suum in species quas vellent accommodatas actionibus suis vertentes secundum attributam sibi a Creatore potentiam: ipsa autem Dei essentia nunquam per se ipsam visa fuerit. CAPUT VI.
3.7
Sola varietas facit miraculum. Et quis reddidit cadaveribus animas suas, cum resurgerent mortui, nisi qui animat carnes in uteris matrum, ut oriantur morituri? Sed cum fiunt illa continuato quasi quodam fluvio labentium manantiumque rerum, et ex occulto, in promtum, atque ex prompto in occultum usitato itinere transeuntium, naturalia dicuntur: cum vero admonendis hominibus inusitata mutabilitate ingeruntur, magnalia nominantur.
3.8.1
LIBER TERTIUS. In quo quaeritur, an in illis de quibus superiore libro dictum est, Dei apparitionibus, per corporeas species factis, tantummodo creatura formata sit, in qua Deus sicut tunc oportuisse judicavit, humanis ostenderetur aspectibus; an angeli qui jam antea erant ita mittebantur, ut ex persona Dei loquerentur, assumentes corporalem speciem de creatura corporea, aut ipsum corpus suum in species quas vellent accommodatas actionibus suis vertentes secundum attributam sibi a Creatore potentiam: ipsa autem Dei essentia nunquam per se ipsam visa fuerit. CAPUT VII
3.8.1
Miracula magna per magicas artes. Hic video quid infirmae cogitationi possit occurrere, cur scilicet ista miracula etiam magicis artibus fiant: nam et magi Pharaonis similiter serpentes fecerunt, et alia similia. Sed illud amplius est admirandum, quomodo magorum illa potentia, quae serpentes facere potuit, ubi ad muscas minutissimas ventum est, omnino defecit. Scyniphes enim musculae sunt brevissimae, qua tertia plaga superbus populus Aegyptiorum caedebatur. Ibi certe deficientes magi dixerunt: Digitus Dei est hoc. Unde intelligi datur, ne ipsos quidem transgressores angelos et aereas potestates, in imam istam caliginem tanquam in sui generis carcerem, ab illius sublimis aethereae puritatis habitatione detrusas, per quas magicae artes possunt quidquid possunt, valere aliquid, nisi data desuper potestate. Datur autem vel ad fallendos fallaces, sicut in Aegyptios, et in ipsos etiam magos data est, ut in eorum spirituum seductione viderentur admirandi a quibus fiebant, a Dei veritate damnandi; vel ad admonendos fideles, ne tale aliquid facere pro magno desiderent, propter quod etiam nobis Scripturae auctoritate sunt prodita; vel ad exercendam, probandam, manifestandamque justorum patientiam. Neque enim parva visibilium miraculorum potentia, Job cuncta quae habebat amisit, et filios et ipsam corporis sanitatem.
3.9.1
LIBER TERTIUS. In quo quaeritur, an in illis de quibus superiore libro dictum est, Dei apparitionibus, per corporeas species factis, tantummodo creatura formata sit, in qua Deus sicut tunc oportuisse judicavit, humanis ostenderetur aspectibus; an angeli qui jam antea erant ita mittebantur, ut ex persona Dei loquerentur, assumentes corporalem speciem de creatura corporea, aut ipsum corpus suum in species quas vellent accommodatas actionibus suis vertentes secundum attributam sibi a Creatore potentiam: ipsa autem Dei essentia nunquam per se ipsam visa fuerit. CAPUT VIII.
3.9.1
Solus Deus creat etiam illa quae magicis artibus transformantur. Nec ideo putandum est istis transgressoribus angelis ad nutum servire hanc visibilium rerum materiam, sed Deo potius, a quo haec potestas datur, quantum in sublimi et spirituali sede incommutabilis judicat. Nam et damnatis iniquis etiam in metallo servit aqua et ignis et terra, ut faciant inde quod volunt, sed quantum sinitur. Nec sane creatores illi mali angeli dicendi sunt, quia per illos magi resistentes famulo Dei ranas et serpentes fecerunt: non enim ipsi eas creaverunt. Omnium quippe rerum quae corporaliter visibiliterque nascuntur, occulta quaedam semina in istis corporeis mundi hujus elementis latent. Alia sunt enim haec jam conspicua oculis nostris ex fructibus et animantibus, alia vero illa occulta istorum seminum semina, unde jubente Creatore produxit aqua prima natatilia et volatilia, terra autem prima sui generis germina, et prima sui generis animalia. Neque enim tunc in hujuscemodi fetus ita producta sunt, ut in eis quae producta sunt vis illa consumpta sit: sed plerumque desunt congruae temperamentorum occasiones, quibus erumpant, et species suas peragant. Ecce enim brevissimus surculus semen est; nam convenienter mandatus terrae arborem facit. Hujus autem surculi subtilius semen aliquod ejusdem generis granum est, et huc usque nobis visibile. Jam vero hujus etiam garni semen quamvis oculis videre nequeamus, ratione tamen conjicere possumus: quia nisi talis aliqua vis esset in istis elementis, non plerumque nascerentur ex terra quae ibi seminata non essent; nec animalia tam multa, nulla marium feminarumque commixtione praecedente, sive in terra, sive in aqua, quae tamen crescunt et coeundo alia pariunt, cum illa nullis coeuntibus parentibus orta sint. Et certe apes semina filiorum non coeundo concipiunt, sed tanquam sparsa per terras ore colligunt. Invisibilium enim seminum creator, ipse creator est omnium rerum: quoniam quaecumque nascendo ad oculos nostros exeunt, ex occultis seminibus accipiunt progrediendi primordia, et incrementa debitae magnitudinis distinctionesque formarum ab originalibus tanquam regulis sumunt. Sicut ergo nec parentes dicimus creatores hominum, nec agricolas creatores frugum, quamvis eorum extrinsecus adhibitis motibus ista creanda Dei virtus interius operetur: ita non solum malos, sed nec bonos Angelos fas est putare creatores, si pro subtilitate sui sensus et corporis, semina rerum istarum nobis occultiora noverunt, et ea per congruas temperationes elementorum latenter spargunt, atque ita gignendarum rerum et accelerandorum incrementorum praebent occasiones. Sed nec boni haec, nisi quantum Deus jubet, nec mali haec injuste faciunt, nisi quantum juste ipse permittit. Nam iniqui malitia voluntatem suam habet injustam; potestatem autem non nisi juste accipit, sive ad poenam suam, sive ad aliorum, vel poenam malorum, vel laudem bonorum.
3.9.2
Itaque apostolus Paulus discernens interius Deum creantem atque formantem, ab operibus creaturae quae admoventur extrinsecus, et de agricultura similitudinem assumens ait: Ego plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit. Sicut ergo in ipsa vita nostram mentem justificando formare non potest nisi Deus, praedicare autem Evangelium extrinsecus et homines possunt, non solum boni per veritatem, sed etiam mali per occasionem: ita creationem rerum visibilium Deus interius operatur; exteriores autem operationes sive bonorum sive malorum, vel Angelorum vel hominum, sive etiam quorumcumque animalium, secundum imperium suum et a se impertitas distributiones potestatum et appetitiones commoditatum, ita rerum naturae adhibet in qua creat omnia, quemadmodum terrae agriculturam. Quapropter ita non possum dicere angelos malos magicis artibus evocatos, creatores fuisse ranarum atque serpentium; sicut non possum dicere homines malos creatores esse segetis, quam per eorum operam videro exortam.
3.9.3
Sicut nec Jacob creator colorum in pecoribus fuit, quia bibentibus in conceptu matribus variatas virgas quas intuerentur apposuit. Sed nec ipsae pecudes creatrices fuerunt varietatis prolis suae, quia inhaeserat animae illarum discolor phantasia ex contuitu variarum virgarum per oculos impressa, quae non potuit nisi corpus quod sic affecto spiritu animabatur, ex compassione commixtionis afficere, unde teneris fetuum primordiis colore tenus aspergeretur. Ut enim sic ex semetipsis afficiantur, vel anima ex corpore, vel corpus ex anima, congruae rationes id faciunt, quae incommutabiliter vivunt in ipsa summa Dei sapientia, quam nulla spatia locorum capiunt; et cum ipsa sit incommutabilis, nihil eorum quae vel commutabiliter sunt deserit, quia nihil eorum nisi per ipsam creatum est. Ut enim de pecoribus non virgae, sed pecora nascerentur, fecit hoc incommutabilis et invisibilis ratio sapientiae Dei, per quam creata sunt omnia: ut autem de varietate virgarum, pecorum conceptorum color aliquid duceret, fecit hoc anima gravidae pecudis per oculos affecta forinsecus, et interius secum pro suo modulo formandi regulam trahens, quam de intima potentia sui Creatoris accepit. Sed quanta sit vis animae ad afficiendam atque mutandam materiam corporalem( cum tamen creatrix corporis dici non possit, quia omnis causa mutabilis sensibilisque substantiae, omnisque modus et numerus et pondus ejus unde efficitur ut et sit, et natura ita vel ita sit, ab intelligibili et incommutabili vita, quae super omnia est, existit, et pervenit usque ad extrema atque terrena), multus sermo est, neque nunc necessarius. Verum propterea factum Jacob de pecoribus commemorandum arbitratus sum, ut intelligeretur, si homo qui virgas illas sic posuit, dici non potest creator colorum in agnis et haedis; nec ipsae matrum animae, quae conceptam per oculos corporis phantasiam varietatis, seminibus carne conceptis, quantum natura passa est, asperserunt; multo minus dici posse ranarum serpentiumque creatores angelos malos, per quos magi Pharaonis tunc illa fecerunt.
3.10.1
LIBER TERTIUS. In quo quaeritur, an in illis de quibus superiore libro dictum est, Dei apparitionibus, per corporeas species factis, tantummodo creatura formata sit, in qua Deus sicut tunc oportuisse judicavit, humanis ostenderetur aspectibus; an angeli qui jam antea erant ita mittebantur, ut ex persona Dei loquerentur, assumentes corporalem speciem de creatura corporea, aut ipsum corpus suum in species quas vellent accommodatas actionibus suis vertentes secundum attributam sibi a Creatore potentiam: ipsa autem Dei essentia nunquam per se ipsam visa fuerit. CAPUT IX.
3.10.1
Causa originalis omnium a Deo. Aliud est enim ex intimo ac summo causarum cardine condere atque administrare creaturam, quod qui facit, solus creator est Deus: aliud autem pro distributis ab illo viribus et facultatibus aliquam operationem forinsecus admovere, ut tunc vel tunc, sic vel sic exeat quod creatur. Ista quippe originaliter ac primordialiter in quadam textura elementorum cuncta jam creata sunt; sed acceptis opportunitatibus prodeunt. Nam sicut matres gravidae sunt fetibus, sic ipse mundus gravidus est causis nascentium: quae in illo non creantur, nisi ab illa summa essentia, ubi nec oritur, nec moritur aliquid, nec incipit esse, nec desinit. Adhibere autem forinsecus accedentes causas, quae tametsi non sunt naturales, tamen secundum naturam adhibentur, ut ea quae secreto naturae sinu abdita continentur, erumpant et foris creentur quodam modo explicando mensuras et numeros et pondera sua quae in occulto acceperunt ab illo, qui omnia in mensura et numero et pondere disposuit; non solum mali angeli, sed etiam mali homines possunt, sicut exemplo agriculturae supra docui.
3.10.2
Sed ne de animalibus quasi diversa ratio moveat, quod habent spiritum vitae cum sensu appetendi quae secundum naturam sunt, vitandique contraria; etiam hoc est videre quam multi homines noverunt, ex quibus herbis, aut carnibus, aut quarumcumque rerum quibuslibet succis aut humoribus, vel ita positis, vel ita obrutis, vel ita contritis, vel ita commixtis, quae animalia nasci soleant: quorum se quis tam demens audeat dicere creatorem? Quid ergo mirum, si quemadmodum potest nosse quilibet nequissimus homo, unde illi vel illi vermes muscaeque nascantur; ita mali angeli pro subtilitate sui sensus in occultioribus elementorum seminibus norunt, unde ranae serpentesque nascantur, et haec per certas et notas temperationum opportunitates occultis motibus adhibendo faciunt creari, non creant? Sed illa homines quae solent ab hominibus fieri, non mirantur. Quod si quisquam celeritates incrementorum forte miratur, quod illa animantia tam cito facta sunt; attendat quemadmodum et ista pro modulo facultatis humanae ab hominibus procurentur. Unde enim fit ut eadem corpora citius vermescant aestate quam hieme, citius in calidioribus quam in frigidioribus locis? Sed haec ab hominibus tanto difficilius adhibentur, quanto desunt sensuum subtilitates, et corporum mobilitates in membris terrenis et pigris. Unde qualibuscumque angelis vicinas causas ab elementis contrahere, quanto facilius est, tanto mirabiliores in hujusmodi operibus eorum existunt celeritates.
3.10.3
Sed non est creator, nisi qui principaliter ista format. Nec quisquam hoc potest, nisi ille penes quem primitus sunt omnium quae sunt mensurae, numeri, et pondera: et ipse est unus creator Deus, ex cujus ineffabili potentatu fit etiam ut quod possent hi angeli si permitterentur, ideo non possint quia non permittuntur. Neque enim occurrit alia ratio cur non potuerint facere minutissimas muscas, qui ranas serpentesque fecerunt, nisi quia major aderat dominatio prohibentis Dei per Spiritum sanctum, quod etiam ipsi magi confessi sunt, dicentes, Digitus Dei est hoc. Quid autem possint per naturam, nec possint per prohibitionem, et quid per ipsius naturae suae conditionem facere non sinantur; homini explorare difficile est, imo vero impossibile, nisi per illud donum Dei, quod Apostolus commemorat dicens, Alii dijudicatio spirituum. Novimus enim hominem posse ambulare, et neque hoc posse si non permittatur, volare autem non posse etiamsi permittatur. Sic et illi angeli quaedam possunt facere, si permittantur ab angelis potentioribus ex imperio Dei: quaedam vero non possunt, nec si ab eis permittantur; quia ille non permittit, a quo illis est talis naturae modus, qui etiam per angelos suos et illa plerumque non permittit, quae concessit ut possint.
3.10.4
Exceptis igitur illis, quae usitatissimo transcursu temporum in rerum naturae ordine corporaliter fiunt, sicuti sunt ortus occasusque siderum, generationes et mortes animalium, seminum et germinum innumerabiles diversitates, nebulae et nubes, nives et pluviae, fulgura et tonitrua, fulmina et grandines, venti et ignes, frigus et aestus, et omnia talia: exceptis etiam illis quae in eodem ordine rara sunt, sicut defectus luminum, et species inusitatae siderum, et monstra, et terrae motus, et similia: exceptis ergo istis omnibus, quorum quidem prima et summa causa non est nisi voluntas Dei: unde et in Psalmo, cum quaedam hujus generis essent commemorata, Ignis, grando, nix, glacies, spiritus tempestatis; ne quis ea vel fortuitu, vel causis tantummodo corporalibus, vel etiam spiritualibus, tamen praeter voluntatem Dei existentibus agi crederet, continuo subjecit, Quae faciunt verbum ejus:
3.11.1
LIBER TERTIUS. In quo quaeritur, an in illis de quibus superiore libro dictum est, Dei apparitionibus, per corporeas species factis, tantummodo creatura formata sit, in qua Deus sicut tunc oportuisse judicavit, humanis ostenderetur aspectibus; an angeli qui jam antea erant ita mittebantur, ut ex persona Dei loquerentur, assumentes corporalem speciem de creatura corporea, aut ipsum corpus suum in species quas vellent accommodatas actionibus suis vertentes secundum attributam sibi a Creatore potentiam: ipsa autem Dei essentia nunquam per se ipsam visa fuerit. CAPUT X.
3.11.1
Quot modis creatura assumitur ad significandum. Eucharistia. Sed his, ut dicere coeperam, exceptis, alia sunt illa quae quamvis ex eadem materia corporali, ad aliquid tamen divinitus annuntiandum nostris sensibus admoventur, quae proprie miracula et signa dicuntur, nec in omnibus quae nobis a Domino Deo annuntiantur, ipsius Dei persona suscipitur. Cum autem suscipitur, aliquando in angelo demonstratur, aliquando in ea specie quae non est quod angelus, quamvis per angelum disposita ministretur: rursus cum in ea specie suscipitur quae non est quod angelus, aliquando jam erat ipsum corpus, et ad hoc demonstrandum in aliquam mutationem assumitur; aliquando ad hoc exoritur, et re peracta rursus absumitur. Sicut etiam cum homines annuntiant, aliquando ex sua persona verba Dei loquuntur, sicuti cum praemittitur, Dixit Dominus; aut, Haec dicit Dominus; aut tale aliquid: aliquando autem nihil tale praemittentes, ipsam Dei personam in se suscipiunt, sicuti est, Intellectum tibi dabo, et constituam te in via qua ingredieris. Sic non solum in dictis, verum etiam in factis, Dei persona significanda imponitur prophetae, ut eam gerat in ministerio prophetiae; sicut ejus personam gerebat qui vestimentum suum divisit in duodecim partes, et ex eis decem servo regis Salomonis dedit, regi futuro Israel: aliquando etiam res quae non erat quod propheta, et erat jam in terrenis rebus, in hujusmodi significationem assumpta est; sicut somnio viso Jacob evigilans fecit de lapide, quem dormiens habebat ad caput: aliquando ad hoc fit eadem species, vel aliquantulum mansura, sicut potuit serpensille aeneus exaltatus in eremo, sicut possunt et litterae; vel peracto ministerio transitura, sicut panis ad hoc factus in accipiendo Sacramento consumitur.
3.11.1
Sed quia haec hominibus nota sunt, quia per homines fiunt, honorem tanquam religiosa possunt habere, stuporem tanquam mira non possunt. Itaque illa quae per Angelos fiunt, quo difficiliora et ignotiora, eo mirabiliora sunt nobis: illis autem tanquam suae actiones notae atque faciles. Loquitur ex persona Dei angelus homini, dicens, Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob; cum Scriptura praedixisset, Visus est ei angelus Domini: loquitur et homo ex persona Domini, dicens, Audi, populus meus, et loquar tibi; Israel, et testificabor tibi; Deus Deus tuus ego sum. Asssumpta est virga ad significationem, et in serpentem angelica facultate mutata est: quae facultas cum desit homini, assumptus est tamen et ab homine lapis ad talem aliquam significationem. Inter factum angeli et factum hominis plurimum distat: illud et mirandum et intelligendum est, hoc autem tantummodo intelligendum. Quod ex utroque intelligitur, fortassis unum est; at illa ex quibus intelligitur, diversa sunt: tanquam si nomen Domini et auro et atramento scribatur; illud est pretiosius, illud vilius; quod tamen in utroque significatur, idipsum est. Et quamvis idem significaverit ex virga Moysi serpens, quod lapis Jacob; melius tamen aliquid lapis Jacob, quam serpentes magorum. Nam sicut unctio lapidis Christum in carne, in qua unctus est oleo exsultationis prae participibus suis; ita virga Moysi conversa in serpentem, ipsum Christum factum obedientem usque ad mortem crucis. Unde ait, Sicut exaltavit Moyses serpentem in eremo; sic oportet exaltari Filium hominis, ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam aeternam: sicut intuentes illum serpentem exaltatum in eremo, serpentum morsibus non peribant. Vetus enim homo noster confixus est cruci cum illo, ut evacuaretur corpus peccati. Per serpentem enim intelligitur mors, quae facta est a serpente in paradiso, modo locutionis per efficientem id quod efficitur demonstrante. Ergo virga in serpentem, Christus in mortem: et serpens rursus in virgam, Christus in resurrectionem totus cum corpore suo, quod est Ecclesia, quod in fine temporis erit, quem serpentis cauda significat, quam Moyses tenuit, ut rediret in virgam. Serpentes autem magorum tanquam mortui saeculi, nisi credentes in Christum tanquam devorati in corpus ejus intraverint, resurgere in illo non poterunt. Lapis ergo Jacob, ut dixi, melius aliquid significavit quam serpentes magorum: at enim factum magorum multo mirabilius. Verum haec ita non praejudicant rebus intelligendis, tanquam si hominis nomen scribatur atrro, et Dei atramento.
3.11.2
Illas etiam nubes et ignes quomodo fecerint vel assumpserint Angeli ad significandum quod annuntiabant, etiam si Dominus vel Spiritus sanctus illis corporalibus formis ostendebatur, quis novit hominum? sicut infantes non noverunt quod in altari ponitur et peracta pietatis celebratione consumitur, unde vel quomodo conficiatur, unde in usum religionis assumatur. Et si nunquam discant experimento vel suo vel aliorum, et nunquam illam speciem rerum videant, nisi inter celebrationes Sacramentorum cum offertur et datur, dicaturque illis auctoritate gravissima, cujus corpus et sanguis sit, nihil aliud credent, nisi omnino in illa specie Dominum oculis apparuisse mortalium, et de latere tali percusso, liquorem illum omnino fluxisse. Mihi autem omnino utile est ut meminerim virium mearum, fratresque meos admoneam ut et ipsi meminerint suarum, ne ultra quam tutum est humana progrediatur infirmitas. Quemadmodum enim haec faciant Angeli, vel potius Deus quemadmodum haec faciat per Angelos suos, et quantum fieri velit etiam per angelos malos, sive sinendo, sive jubendo, sive cogendo, ex occulta sede altissimi imperii sui; nec oculorum acie penetrare, nec fiducia rationis enucleare, nec provectu mentis comprehendere valeo, ut tam certus hinc loquar ad omnia quae requiri de his rebus possunt, quam si essem angelus, aut propheta, aut apostolus. Cogitationes enim mortalium timidae, et incertae providentiae nostrae. Corpus enim quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem. Et difficile aestimamus quae in terra sunt, et quae in perspectu sunt, invenimus cum labore: quae in coelis sunt autem, quis investigabit? Sed quia sequitur et dicit, Sensum autem tuum quis sciet, nisi tu dederis sapientiam, et miseris Spiritum sanctum tuum de altissimis? quae in coelis sunt quidem, non investigamus, quo rerum genere et corpora angelica secundum propriam dignitatem, et eorum quaedam corporalis actio continetur; secundum Spiritum tamen Dei missum nobis de altissimis et impartitam ejus gratiam mentibus nostris, audeo fiducialiter dicere, nec Deum Patrem, nec Verbum ejus, nec Spiritum ejus, quod Deus unus est, per id quod est, atque idipsum est, ullo modo esse mutabilem, ac per hoc multo minus esse visibilem. Quoniam sunt quaedam quamvis mutabilia, non tamen visibilia, sicut nostrae cogitationes, et memoriae, et voluntates, et omnis incorporea creatura: visibile autem quidquam non est, quod non sit mutabile.
3.12.1
LIBER TERTIUS. In quo quaeritur, an in illis de quibus superiore libro dictum est, Dei apparitionibus, per corporeas species factis, tantummodo creatura formata sit, in qua Deus sicut tunc oportuisse judicavit, humanis ostenderetur aspectibus; an angeli qui jam antea erant ita mittebantur, ut ex persona Dei loquerentur, assumentes corporalem speciem de creatura corporea, aut ipsum corpus suum in species quas vellent accommodatas actionibus suis vertentes secundum attributam sibi a Creatore potentiam: ipsa autem Dei essentia nunquam per se ipsam visa fuerit. CAPUT XI.
3.12.1
Essentia Dei nunquam per se apparuit. Angelorum ministerio factae divinae Patribus apparitiones. Objectio ex loquendi modo ducta diluitur. Apparitionem Dei ipsi Abrahae perinde ac Moysi, per Angelos factam esse. Idem probatur ex lege data Moysi per Angelos. Quid dictum in hoc libro, quid dicendum in sequente. Quapropter substantia, vel, si melius dicitur, essentia Dei, ubi pro modulo nostro ex quantulacumque particulaintelligimus Patrem et Filium et Spiritum sanctum, quandoquidem nulio modo mutabilis est, nullo modo potest ipsa per semetipsam esse visibilis.
3.12.1
Proinde illa omnia quae Patribus visa sunt, cum Deus illis secundum suam dispensationem temporibus congruam praesentaretur, per creaturam facta esse manifestum est. Et si nos latet quomodo ea ministris Angelis fecerit, per Angelos tamen esse facta, non ex nostro sensu dicimus, ne cuiquam videamur plus sapere; sed sapimus ad temperantiam, sicut Deus nobis partitus est mensuram fidei, et credimus, propter quod et loquimur. Exstat enim auctoritas divinarum Scripturarum, unde mens nostra deviare non debet, nec relicto solidamento divini eloquii per suspicionum suarum abrupta praecipitari, ubi nec sensus corporis regit, nec perspicua ratio veritatis elucet. Apertissime quippe scriptum est in Epistola ad Hebraeos, cum dispensatio Novi Testamenti a dispensatione Veteris Testamenti secundum congruentiam saeculorum ac temporum distingueretur, non tantum illa visibilia, sed ipsum etiam sermonem per Angelos factum. Sic enim dicit: Ad quem autem Angelorum dixit aliquando: Sede ad dexteram meam, quo usque ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum? Nonne omnes sunt ministri spiritus, ad ministrationem missi, propter eos qui futuri sunt haereditate possidere salutem? Hinc ostendit illa omnia non solum per Angelos facta, sed etiam propter nos facta, id est, propter populum Dei, cui promittitur haereditas vitae aeternae. Sicut ad Corinthios etiam scriptum est: Omnia haec in figura contingebant illis; scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos finis saeculorum obvenit. Deinde quia tunc per Angelos, nunc autem per Filium sermo factus est, consequenter aperteque demonstrans: Propterea, inquit, abundantius oportet attendere nos ea quae audivimus, ne forte defluamus: si enim qui per Angelos dictus est, sermo factus est firmus, et omnis praevaricatio et inobedientia justam accepit mercedis retributionem; quomodo nos effugiemus, tantam negligentes salutem? Et quasi quaereres quam salutem, ut ostenderet se de Novo Testamento jam dicere, id est, sermone qui non per Angelos, sed per Dominum factus est: Quae cum initium accepisset, inquit, ut enarraretur per Dominum, ab iis qui audierunt, in nos confirmata est, contestante Deo signis et portentis, et variis virtutibus, et Spiritus sancti divisionibus secundum suam voluntatem.
3.12.2
Sed, ait aliquis, cur ergo scriptum est, Dixit Dominus ad Moysen; et non potius, Dixit Angelus ad Moysen? Quia cum verba judicis praeco pronuntiat, non scribitur in gestis, Ille praeco dixit; sed, Ille judex: sic etiam loquente propheta sancto, etsi dicamus, Propheta dixit, nihil aliud quam Dominum dixisse intelligi volumus. Et si dicamus, Dominus dixit, prophetam non subtrahimus, sed quis per eum dixerit admonemus. Et illa quidem Scriptura saepe aperit angelum esse Dominum, quo loquente identidem dicitur, Dominus dixit, sicut jam demonstravimus. Sed propter eos, qui cum Scriptura illic angelum nominat, ipsum per se ipsum Filium Dei volunt intelligi, quia propter annuntiationem paternae ac suae voluntatis a propheta dictus est angelus: propterea volui ex hac epistola manifestius testimonium dare, ubi non dictum est, per Angelum; sed per Angelos.
3.12.3
Nam et Stephanus in Actibus Apostolorum eo more narrat haec, quo etiam in Libris veteribus conscripta sunt: Viri fratres et patres, audite, inquit: Deus gloriae apparuit Abrahae patri nostro, cum esset in Mesopotamia. Ne quis autem arbitraretur tunc Deum gloriae, per id quod in se ipso est, cujusquam oculis apparuisse mortalium, in consequentibus dicit, quod Moysi angelus apparuerit. Fugit, inquit, Moyses in verbo isto, et factus est inquilinus in terra Madian, ubi genuit filios duos. Et completis illic quadraginta annis, apparuit illi in deserto montis Sina angelus Domini in flamma ignis in rubo. Moyses autem videns, mirabatur visum. Qui cum accederet considerare, facta est vox Domini dicens: Ego sum Deus patrum tuorum, Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob. Tremefactus autem Moyses, non audebat considerare. Dixitque illi Dominus, Solve calceamentum pedum tuorum, etc. Hic certe et angelum et Dominum dicit, eumdemque Deum Abraham, et Deum Isaac, et Deum Jacob, sicut in Genesi scriptum est.
3.12.4
An forte quisquam dicturus est quod Moysi per angelum apparuit Dominus, Abrahae vero per se ipsum? At hoc a Stephano non quaeramus: ipsum librum unde Stephanus ista narravit, interrogemus. Numquid enim quia scriptum est, Et dixit Dominus Deus ad Abraham; et paulo post, Et visus est Dominus Deus Abrahae: propterea ista non per Angelos facta sunt? Cum alio loco similiter dicat, Visus est autem ei Deus ad ilicem Mambre, sedenti ad ostium tabernaculi sui meridie; et tamen consequenter adjungat, Respiciens autem oculis suis vidit, et ecce tres viri stabant super eum; de quibus jam diximus. Quomodo enim poterunt isti, qui vel a verbis ad intellectum nolunt assurgere, vel facile se ab intellectu in verba praecipitant, quomodo poterunt explicare visum esse Deum in viris tribus, nisi eos, sicut etiam consequentia docent, angelos fuisse fateantur? An quia non dictum est, Angelus ei locutus est, vel, apparuit; propterea dicere audebunt, Moysi quidem illam visionem ac vocem per angelum factam, quia ita scriptum est; Abrahae autem, quia commemoratio angeli non est facta, per substantiam suam Deum apparuisse atque sonuisse? Quid quod nec apud Abraham de angelo tacitum est? Nam ita legitur, cum immolandus filius ejus praeciperetur: Et factum est post haec verba, tentavit Deus Abraham, et dixit ad eum: Abraham, Abraham. Et ille dixit: Ecce ego. Et dixit ei: Accipe filium tuum dilectum, quem diligis, Isaac, et vade in terram excelsam, et offer eum ibi in holocaustum super unum montium quem tibi dixero. Certe hic Deus, non angelus, commemoratus est. Paulo post vero ita se habet Scriptura: Extendens autem Abraham manum suam, sumpsit gladium, occidere filium suum. Et vocavit eum angelus Domini de coelo, et dixit ei: Abraham, Abraham. Et dixit: Ecce ego. Et dixit: Ne injicias manum tuam super puerum, neque facias ei quidquam. Quid ad hoc respondetur? An dicturi sunt Deum jussisse ut occideretur Isaac, et angelum prohibuisse; porro ipsum patrem adversum Dei praeceptum, qui jusserat ut occideret, obtemperasse angelo ut parceret? Ridendus et abjiciendus hic sensus est. Sed neque huic tam crasso et abjecto ullum locum Scriptura esse permittit, continuo subjungens: Nunc enim cognovi quia times Deum tu, et non pepercisti filio tuo dilecto propter me. Quid est, propter me; nisi propter eum qui occidi jusserat? Idem igitur Deus Abrahae qui angelus, an potius per angelum Deus? Accipe sequentia: certe jam hic angelus manifestissime expressus est; attende tamen quid contexatur: Respiciens Abraham oculis suis vidit, et ecce aries unus tenebatur in arbore sabech cornibus; et abiit Abraham, et accepit arietem, et obtulit eum holocaustum pro Isaac filio suo. Et cognominavit Abraham nomen loci illius, Dominus vidit, ut dicant hodie quod in monte Dominus visus est: sicut paulo ante quod dixit Deus per angelum, Nunc enim cognovi quia times Deum; non quia tunc Deus cognovisse intelligendus est, sed egisse ut per Deum ipse Abraham cognosceret quantas haberet vires cordis ad obediendum Deo usque ad immolationem unici filii: illo modo locutionis quo significatur per efficientem id quod efficitur, sicut dicitur frigus pigrum, quod pigros facit; ut ideo cognovisse diceretur, quia ipsum Abraham cognoscere fecerat, quem poterat latere fidei suae firmitas, nisi tali experimento probaretur. Ita et hic cognominavit Abraham nomen loci illius, Dominus vidit: id est, quod videri se fecit. Nam continuo secutus ait, Ut dicant hodie quod in monte Dominus visus est. Ecce idem angelus Dominus dicitur: quare, nisi quia per angelum Dominus? Jam vero in eo quod sequitur, prophetice omnino loquitur angelus, et prorsus aperit quod per angelum Deus loquatur. Et vocavit, inquit, angelus Domini Abraham iterum de coelo, dicens: Per me juravi, dicit Dominus, pro eo quod fecisti hoc verbum, et non pepercisti filio tuo dilecto propter me, etc. Haec certe verba, ut dicat ille per quem loquitur Dominus, Haec dicit Dominus, etiam Prophetae solent habere. An Filius Dei de Patre ait, Dicit Dominus, et ipse est ille Angelus Patris? Quid ergo? de illis tribus viris nonne respiciunt quomodo urgeantur, qui visi sunt Abrahae, cum praedictum esset, Visus est ei Dominus? An quia viri dicti sunt, non erant Angeli? Danielem legant dicentem, Ecce vir Gabriel.
3.12.5
Sed quid ultra differimus ora eorum evidentissimo atque gravissimo alio documento oppilare, ubi non angelus singulariter, nec viri pluraliter, sed omnino Angeli dicuntur, per quos sermo non quilibet factus, sed lex ipsa data manifestissime ostenditur, quam certe nullus fidelium dubitat Deum dedisse Moysi ad subjugandum populum Israel, sed tamen per Angelos datam? Ita Stephanus loquitur: Dura cervice, inquit, et non circumcisi corde et auribus, vos semper Spiritui sancto restitistis, sicut et patres vestri. Quem Prophetarum non persecuti sunt patres vestri? Et occiderunt eos qui praenuntiabant de adventu Justi, cujus nunc vos proditores et interfectores fuistis, qui accepistis legem in edictis Angelorum, nec custodistis. Quid hoc evidentius? quid tanta auctoritate robustius? In edictis quidem Angelorum lex illi populo data est: sed Domini Jesu Christi per eam disponebatur et praenuntiabatur adventus; et ipse tanquam Verbum Dei miro et ineffabili modo erat in Angelis, in quorum edictis lex ipsa dabatur. Unde dicit in Evangelio, Si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit. Per Angelos ergo tunc Dominus loquebatur, per Angelos Filius Dei, mediator Dei et hominum futurus ex semine Abrahae suum disponebat adventum, ut inveniret a quibus reciperetur, confitentes se reos, quos lex non impleta fecerat transgressores. Unde et Apostolus ad Galatas dicit, Quid ergo lex? Transgressionis gratia posita est, donec veniret semen cui promissum est, dispositum per Angelos in manu Mediatoris( Galat III, 19): hoc est dispositum per Angelos in manu sua. Non enim natus est per conditionem, sed per potestatem. Quod autem non aliquem ex Angelis dicit mediatorem, sed ipsum Dominum Jesum Christum, in quantum homo fieri dignatus est, habes alio loco: Unus, inquit, Deus, et unus mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus. Hinc illud Pascha in interfectione agni: hinc illa omnia quae de Christo venturo in carne atque passuro, sed et resurrecturo in lege figurantur, quae data est in edictis Angelorum, in quibus Angelis erat utique et Pater, et Filius, et Spiritus sanctus; et aliquando Pater, aliquando Filius, aliquando Spiritus sanctus, aliquando sine ulla distinctione personae Deus per illos figurabatur, etsi visibilibus et sensibilibus formis apparens, per creaturam tamen suam, non per substantiam, cui videndae corda mundantur per haec omnia quae oculis videntur et auribus audiuntur.
3.12.6
Sed jam satis, quantum existimo, pro captu nostro disputatum et demonstratum est, quod in hoc libro susceperamus ostendere: constititque et probabilitate rationis quantum homo vel potius quantum ego potui, et firmitate auctoritatis quantum de Scripturis sanctis divina eloquia patuerunt, quod antiquis patribus nostris ante incarnationem Salvatoris, cum Deus apparere dicebatur, voces illae ac species corporales per Angelos factae sunt; sive ipsis loquentibus vel agentibus aliquid ex persona Dei, sicut etiam Prophetas solere ostendimus; sive assumentibus ex creatura quod ipsi non essent, ubi Deus figurate demonstraretur hominibus; quod genus significationum nec Prophetas omisisse, multis exemplis docet Scriptura. Superest igitur jam ut videamus, cum et nato per virginem Domino, et corporali specie sicut columba descendente Spiritu sancto, visisque igneis linguis sonitu facto de coelo die Pentecostes post ascensionem Domini, non ipsum Dei Verbum per substantiam suam qua Patri aequale atque coaeternum est, nec Spiritus Patris et Filii per suam substantiam qua et ipse utrisque aequalis atque coaeternus est, sed utique creatura quae illis modis formari et existere potuit corporeis atque mortalibus sensibus apparuerit, quid inter illas demonstrationes et has proprietates Filii Dei et Spiritus sancti, quamvis per creaturam visibilem factas, intersit: quod ab alio volumine commodius ordiemur.

Intertext edge

Open linked passage

Note