De Trinitate
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo">
—
⋯
Original / primary: 7441 Detri5
4.1.1
LIBER QUARTUS. Explicat ad quid missus sit Filius Dei: Christo videlicet pro peccatoribus moriente persuadendum nobis fuisse imprimis et quantum nos dilexerit Deus, et quales dilexerit. Opportune etiam ut ad contemplandum Deum et cohaerendum Deo mundaremur, verbum in carne venisse. Ipsius morte una et simplici duplicem nostram solutam esse; ubi edisserit quemadmodum simplum Salvatoris nostri duplo nostro concinat ad salutem, et de perfectione numeri senarii, in quem numerum ipsa simpli ad duplum ratio deducitur, fusius agit. Docet colligi omnes ex multis in unum per unum mediatorem vitae Christum, per quem solum vera fit animae purgatio. Caeterum Filium Dei, quanquam missione factus sit minor propter formam servi quam suscepit, non tamen ideo nunorem Patre secundum formam Dei quia ab ipso missus est: eamdemque de Spiritus sancti missione rationem esse demonstrat. PROOEMIUM.
4.1.1
Scientia Dei a Deo petenda. Scientiam terrestrium coelestiumque rerum magni aestimare solet genus humanum: in quo profecto meliores sunt qui huic scientiae praeponunt nosse semetipsos; laudabiliorque est animus cui nota est vel infirmitas sua, quam qui ea non respecta, vias siderum scrutatur etiam cogniturus, aut qui jam cognitas tenet, ignorans ipse qua ingrediatur ad salutem ad firmitatem suam. Qui vero jam evigilavit in Deum, Spiritus sancti calore excitatus, atque in ejus amore coram se viluit, ad eumque intrare volens nec valens, eoque sibi lucente attendit in se, invenitque se, suamque aegritudinem illius munditiae contemperari non posse cognovit; flere dulce habet, cumque deprecari, ut etiam atque etiam miscreatur, donec exuat totam miseriam, et precari cum fiducia, jam accepto gratuito pignore salotis, per ejus unicum Salvatorem hominis et illuminatorem: hunc ita agentem et dolentem scientia non inflat, quia charitas aedificat; praeposuit enim scientiam scientiae, praeposuit scire infirmitatem suam, magis quam scire mundi moenia, fundamenta terrarum, et fastigia coelorum: et hanc apponendo scientiam, apposuit dolorem; dolorem peregrinationis suae ex desiderio patriae suae, et conditoris ejus beati Dei sui. In hoc genere hominum, in familia Christi tui, Domine Deus meus, si inter pauperes tuos gemo, da mihi de pane tuo respondere hominibus qui non esuriunt et sitiunt justitiam, sed satiati sunt et abundant. Satiavit autem illos phantasma eorum, non veritas tua, quam repellendo resiliunt, et in suam vanitatem cadunt. Ego certe sentio quam multa figmenta pariat cor humanum: et quid est cor meum, nisi cor humanum? Sed hoc oro Deum cordis mei, ut nihil ex eis figmentis pro solido vero eructuem in has litteras, sed inde veniat in eas quidquid per me venire potuerit, unde mihi, quamvis projecto a facie oculorum suorum, et de longinquo redire conanti, per viam quam stravit humanitate divinitas Unigeniti sui, aura veritatis ejus aspergitur. Quam in tantum licet mutabilis haurio, in quantum in ea nihil mutabile video, nec locis et temporibus, sicut corpora; nec solis temporibus et quasi locis, sicut spirituum nostrorum cogitationes; nec solis temporibus, et nulla vel imagine locorum, sicut quaedam nostrarum mentium ratiocinationes. Omnino enim Dei essentia, qua est, nihil mutabile habet, nec in aeternitate, nec in veritate, nec in voluntate: quia aeterna ibi est veritas, aeterna charitas; et vera ibi est charitas, vera aeternitas; et chara ibi est aeternitas, chara veritas.
4.2.1
LIBER QUARTUS. Explicat ad quid missus sit Filius Dei: Christo videlicet pro peccatoribus moriente persuadendum nobis fuisse imprimis et quantum nos dilexerit Deus, et quales dilexerit. Opportune etiam ut ad contemplandum Deum et cohaerendum Deo mundaremur, verbum in carne venisse. Ipsius morte una et simplici duplicem nostram solutam esse; ubi edisserit quemadmodum simplum Salvatoris nostri duplo nostro concinat ad salutem, et de perfectione numeri senarii, in quem numerum ipsa simpli ad duplum ratio deducitur, fusius agit. Docet colligi omnes ex multis in unum per unum mediatorem vitae Christum, per quem solum vera fit animae purgatio. Caeterum Filium Dei, quanquam missione factus sit minor propter formam servi quam suscepit, non tamen ideo nunorem Patre secundum formam Dei quia ab ipso missus est: eamdemque de Spiritus sancti missione rationem esse demonstrat. CAPUT PRIMUM.
4.2.1
Per agnitionem infirmitatis nostrae perficimur. Verbum incarnatum tenebras nostras pellit. Sed quoniam exsulavimus ab incommutabili gaudio, nec tamen inde praecisi atque abrupti sumus, ut non etiam in istis mutabilibus et temporalibus aeternitatem, veritatem, beatitudinem quaereremus( nec mori enim, nec falli, nec perturbari volumus); missa sunt nobis divinitus visa congrua peregrinationi nostrae, quibus admoneremur non hic esse quod quaerimus, sed illuc ab ista esse redeundum, unde nisi penderemus, hic ea non quaereremus. Ac primum nobis persuadendum fuit, quantum nos diligeret Deus, ne desperatione non auderemus erigi in eum. Quales autem dilexerit, ostendi oportebat, ne tanquam de meritis nostris superbientes, magis ab eo resiliremus et in nostra fortitudine magis deficeremus: ac per hoc egit nobiscum, ut per ejus fortitudinem potius proficeremus, atque ita in infirmitate humilitatis perficeretur virtus charitatis. Hoc significat in Psalmo, ubi ait: Pluviam voluntariam segregans, Deus, haereditati tuae; et infirmata est, tu vero perfecisti eam. Pluviam quippe voluntariam nonnisi gratiam vult intelligi, non meritis redditam, sed gratis datam, unde et gratia nominatur: dedit enim eam, non quia digni eramus, sed quia voluit. Hoc cognoscentes, non fidentes in nobis erimus; et hoc est infirmari. Ipse vero perficit nos, qui etiam Paulo apostolo dixit: Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur. Persuadendum ergo erat homini quantum nos dilexerit Deus, et quales dilexerit: quantum, ne desperaremus; quales, ne superbiremus. Hunc locum Apostolus pernecessarium sic explicat: Commendat autem, inquit, suam charitatem Deus in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est; multo magis justificati nunc in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum. Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus; multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius. Item alio loco: Quid ergo, inquit, dicemus ad haec? Si Deus pro nobis, quis contra nos? Qui proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, quomodo non et cum illo nobis omnia donavit? Quod autem factum nobis annuntiatur, hoc futurum ostendebatur et antiquis justis, ut per eamdem fidem etiam ipsi humiliati infirmarentur, et infirmati perficerentur.
4.2.2
Quia igitur unum Verbum Dei est, per quod facta sunt omnia, quod est incommutabilis veritas, ibi principaliter atque incommutabiliter sunt omnia simul; non solum quae nunc sunt in hac universa creatura, verum etiam quae fuerunt et quae futura sunt. Ibi autem nec fuerunt, nec futura sunt, sed tantummodo sunt; et omnia vita sunt, et omnia unum sunt, et magis unum est et una vita est. Sic enim omnia per ipsum facta sunt, ut quidquid factum est in his, in illo vita sit, et facta non sit: quia in principio non factum est Verbum, sed erat Verbum apud Deum, et Deus erat Verbum, et omnia per ipsum facta sunt; nec per ipsum omnia facta essent, nisi ipsum esset ante omnia, factumque non esset. In iis autem quae per ipsum facta sunt, etiam corpus quod vita non est, per ipsum non fieret, nisi in illo, antequam fieret, vita esset. Quod enim factum est, jam in illo vita erat, et non qualiscumque vita: nam et anima vita est corporis, sed et haec facta est, quia mutabilis est; et per quid facta est, nisi per Dei Verbum incommutabile? Omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Quod ergo factum est, jam in illo vita erat, et non qualiscumque vita, sed vita erat lux hominum: lux utique rationalium mentium, per quas homines a pecoribus differunt, et ideo sunt homines. Non ergo lux corporea, quae lux est carnium, sive de coelo fulgeat, sive terrenis ignibus accendatur, nec humanarum tantum carnium, sed etiam belluinarum et usque ad minutissimos quoque vermiculos. Omnia enim haec vident istam lucem: at illa vita lux hominum erat; nec longe posita ab unoquoque nostrum: in illa enim vivimus, et movemur, et sumus.
4.3.1
LIBER QUARTUS. Explicat ad quid missus sit Filius Dei: Christo videlicet pro peccatoribus moriente persuadendum nobis fuisse imprimis et quantum nos dilexerit Deus, et quales dilexerit. Opportune etiam ut ad contemplandum Deum et cohaerendum Deo mundaremur, verbum in carne venisse. Ipsius morte una et simplici duplicem nostram solutam esse; ubi edisserit quemadmodum simplum Salvatoris nostri duplo nostro concinat ad salutem, et de perfectione numeri senarii, in quem numerum ipsa simpli ad duplum ratio deducitur, fusius agit. Docet colligi omnes ex multis in unum per unum mediatorem vitae Christum, per quem solum vera fit animae purgatio. Caeterum Filium Dei, quanquam missione factus sit minor propter formam servi quam suscepit, non tamen ideo nunorem Patre secundum formam Dei quia ab ipso missus est: eamdemque de Spiritus sancti missione rationem esse demonstrat. CAPUT II.
4.3.1
Quomodo per Verbum incarnatum reddimur habiles percipiendae veritati.-- Sed lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt. Tenebrae autem sunt stultae mentes hominum, prava cupiditate atque infidelitate caecatae. Has ut curaret atque sanaret Verbum, per quod facta sunt omnia, caro factum est, et habitavit in nobis. Illuminatio quippe nostra participatio Verbi est, illius scilicet vitae quae lux est hominum. Huic autem participationi prorsus inhabiles, et minus idonei eramus, propter immunditiam peccatorum. Mundandi ergo eramus. Porro iniquorum et superborum una mundatio est sanguis justi, et humilitas Dei: ut ad contemplandum Deum quod natura non sumus, per eum mundaremur factum quod natura sumus, et quod peccato non sumus. Deus enim natura non sumus: homines natura sumus, justi peccato non sumus. Deus itaque factus homo justus, intercessit Deo pro homine peccatore. Non enim congruit peccator justo, sed congruit homini homo. Adjungens ergo nobis similitudinem humanitatis suae, abstulit dissimilitudinem iniquitatis nostrae: et factus particeps mortalitatis nostrae, fecit nos participes divinitatis suae. Merito quippe mors peccatoris veniens ex damnationis necessitate, soluta est per mortem justi venientem ex misericordiae voluntate, dum simplum ejus congruit duplo nostro. Haec enim congrueniia, sive convenientia, vel concinentia, vel consonantia, vel si quid commodius dicitur, quod unum est ad duo, in omni compaginatione. vel, si melius dicitur, coaptatione creaturae, valet plurimum. Hanc enim coaptationem, sicut mihi nunc occurrit, dicere volui, quam Graeci ἁρμονὶαν vocant. Neque nunc locus est, ut ostendam quantum valeat consonantia simpli ad duplum, quae maxima in nobis reperitur, et sic nobis insita naturaliter,( a quo utique, nisi ab eo qui nos creavit?) ut nec imperiti possint eam non sentire, sive ipsi cantantes, sive alios audientes: per hanc quippe voces acutiores gravioresque concordant, ita ut quisquis ab ea dissonuerit, non scientiam, cujus expertes sunt plurimi, sed ipsum sensum auditus nostri vehementer offendat. Sed hoc ut demonstretur, longo sermone opus est: ipsis autem auribus exhiberi potest ab eo qui novit in regulari monochordo.
4.4.1
LIBER QUARTUS. Explicat ad quid missus sit Filius Dei: Christo videlicet pro peccatoribus moriente persuadendum nobis fuisse imprimis et quantum nos dilexerit Deus, et quales dilexerit. Opportune etiam ut ad contemplandum Deum et cohaerendum Deo mundaremur, verbum in carne venisse. Ipsius morte una et simplici duplicem nostram solutam esse; ubi edisserit quemadmodum simplum Salvatoris nostri duplo nostro concinat ad salutem, et de perfectione numeri senarii, in quem numerum ipsa simpli ad duplum ratio deducitur, fusius agit. Docet colligi omnes ex multis in unum per unum mediatorem vitae Christum, per quem solum vera fit animae purgatio. Caeterum Filium Dei, quanquam missione factus sit minor propter formam servi quam suscepit, non tamen ideo nunorem Patre secundum formam Dei quia ab ipso missus est: eamdemque de Spiritus sancti missione rationem esse demonstrat. CAPUT III.
4.4.1
Una mors et resurrectio corporis Christi, duplici nostrae morti ac resurrectioni corporis et animae concinit ad salutem. Duplae morti nostrae quomodo simpla mors Christi impensa. Verum quod instat in praesentia, quantum donat Deus, edisserendum est quemadmodum simplum Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi duplo nostro congruat, et quodam modo concinat ad salutem. Nos certe, quod nemo christianus ambigit, et anima et corpore mortui sumus: anima, propter peccatum; corpore, propter poenam peccati, ac per hoc et corpore propter peccatum. Utrique autem rei nostrae, id est, et animae et corpori, medicina et resurrectione opus erat, ut in melius renovaretur quod erat in deterius commutatum. Mors autem animae impietas est; et mors corporis, corruptibilitas, per quam fit et animae a corpore abscessus. Sicut enim anima Deo deserente, sic corpus anima deserente moritur: unde illa fit insipiens; hoc, exanime. Resuscitatur enim anima per poenitentiam, et in corpore adhuc mortali renovatio vitae inchoatur a fide; qua creditur in cum qui justificat impium, bonisque moribus augetur et roboratur de die in diem, cum magis magisque renovatur interior homo. Corpus vero tanquam homo exterior, quanto est haec vita diuturnior, tanto magis magisque corrumpitur, vel aetate, vel morbo, vel variis afflictionibus, donec veniat ad ultimam quae ab omnibus mors vocatur. Ejus autem resurrectio differtur in finem; cum et ipsa justificatio nostra perficietur ineffabiliter. Tunc enim similes ei erimus, quoniam videbimus cum sicuti est. Nunc vero quamdiu corpus quod corrumpitur aggravat animam, et vita humana super terram tota tentatio est, non justificabitur in conspectu ejus omnis vivens, in comparatione justitiae qua aequabimur Angelis, et gloriae quae revelabitur in nobis. De morte autem animae a morte corporis distinguenda, quid plura documenta commemorem; cum Dominus in una sententia evangelica utramque mortem cuivis facile discernendam posuerit, ubi ait: Sine mortuos sepelire mortuos suos? Sepeliendum quippe corpus mortuum erat: sepultores autem ejus per infidelitatis impietatem in anima mortuos intelligi voluit, quales excitantur cum dicitur, Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus. Detestatur autem quamdam mortem Apostolus, dicens de vidua: Quae autem in deliciis agit, vivens mortua est. Anima igitur jam pia, quae fuit impia, propter justitiam fidei dicitur ex morte revixisse atque vivere. Corpus autem non tantum moriturum propter animae abscessum qui futurus est, sed propter tantam infirmitatem carnis et sanguinis, quodam in loco in Scripturis etiam mortuum dicitur, loquente Apostolo: Corpus quidem, inquit mortuum est propter peccatum, spiritus autem vita est propter justitiam. Haec vita ex fide facta est; quoniam justus ex fide vivit. Sed quid sequitur? Si autem Spiritus ejus qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis; qui suscitavit Christum Jesum o mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum ejus in vobis.
4.4.2
Huic ergo duplae morti nostrae Salvator noster impendit simplam suam: et ad faciendam utramque resuscitationem nostram, in sacramento et exemplo praeposuit et proposuit unam suam. Neque enim fuit peccator aut impius, ut ei tanquam spiritu mortuo in interiore homine renovari opus esset, et tanquam resipiscendo ad vitam justitiae revocari: sed indutus carne mortali, et sola moriens, sola resurgens, ea sola nobis ad utrumque concinuit, cum in ea fieret interioris hominis sacramentum, exterioris exemplum. Interioris enim hominis nostri sacramento data est illa vox, pertinens ad mortem animae nostrae significandam, non solum in Psalmo, verum etiam in cruce: Deus meus, Deus meus, utquid me dereliquisti? Cui voci congruit Apostolus dicens: Scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut evacuetur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato. Crucifixio quippe interioris hominis poenitentiae dolores intelliguntur, et continentiae quidam salubris cruciatus, per quam mortem mors impietatis perimitur, in qua nos reliquit Deus. Et ideo per talem crucem evacuatur corpus peccati, ut jam non exhibeamus membra nostra arma iniquitatis peccato. Quia et interior homo si utique renovatur de die in diem, profecto vetus est antequam renovetur. Intus namque agitur quod idem apostolus dicit: Exuite vos veterem hominem, et induite novum. Quod ita consequenter exponit: Quapropter deponentes mendacium, loquimini veritatem. Ubi autem deponitur mendacium, nisi intus, ut inhabitet in monte sancto Dei qui loquitur veritatem in corde suo? Resurrectio vero corporis Domini ad sacramentum interioris resurrectionis nostrae pertinere ostenditur, ubi postquam resurrexit, ait mulieri: Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem meum. Cui mysterio congruit Apostolus dicens: Si autem consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est ad dexteram Dei sedens; quae sursum sunt, sapite. Hoc est enim Christum non tangere, nisi cum ascenderit ad Patrem, non de Christo sapere carnaliter. Jam vero ad exemplum mortis exterioris hominis nostri Dominicae carnis mors pertinet, quia per talem passionem maxime hortatus est servos suos, ut non timeant eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere. Propter quod dicit Apostolus: Ut suppleam quae desunt pressurarum Christi in carne mea. Et ad exemplum resurrectionis exterioris hominis nostri pertinere invenitur resurrectio corporis Domini, quia discipulis ait: Palpate, et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Et unus ex discipulis etiam cicatrices ejus contrectans, exclamavit dicens, Dominus meus, et Deus meus! Et cum illius carnis tota integritas appareret, demonstratum est in ea quod suos exhortans dixerat: Capillus capitis vestri non peribit. Unde enim primo, Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum; et unde antequam ascendat ad Patrem a discipulis tangitur, nisi quia illic insinuabatur interioris hominis sacramentum, hic praebebatur exterioris exemplum? An forte quisquam ita est absurdus atque aversus a vero, ut audeat dicere a viris eum tactum antequam ascenderet; a mulieribus autem, cum ascendisset? Propter hoc exemplum futurae nostrae resurrectionis in corpore, quod praecessit in Domino, dicit Apostolus: Initium Christus, deinde qui sunt Christi. De corporis enim resurrectione illo loco agebatur, propter quam etiam dicit: Transfiguravit corpus humilitatis nostrae conforme corpori gloriae suae. Una ergo mors nostri Salvatoris duabus mortibus nostris saluti fuit. Et una ejus resurrectio duas nobis resurrectiones praestitit, cum corpus ejus in utraque re, id est, et in morte et in resurrectione, et sacramento interioris hominis nostri, et exemplo exterioris, medicinali quadam convenientia ministratum est.
4.5.1
LIBER QUARTUS. Explicat ad quid missus sit Filius Dei: Christo videlicet pro peccatoribus moriente persuadendum nobis fuisse imprimis et quantum nos dilexerit Deus, et quales dilexerit. Opportune etiam ut ad contemplandum Deum et cohaerendum Deo mundaremur, verbum in carne venisse. Ipsius morte una et simplici duplicem nostram solutam esse; ubi edisserit quemadmodum simplum Salvatoris nostri duplo nostro concinat ad salutem, et de perfectione numeri senarii, in quem numerum ipsa simpli ad duplum ratio deducitur, fusius agit. Docet colligi omnes ex multis in unum per unum mediatorem vitae Christum, per quem solum vera fit animae purgatio. Caeterum Filium Dei, quanquam missione factus sit minor propter formam servi quam suscepit, non tamen ideo nunorem Patre secundum formam Dei quia ab ipso missus est: eamdemque de Spiritus sancti missione rationem esse demonstrat. CAPUT IV.
4.5.1
Ratio simpli ad duplum ex perfectione senarii numeri. Senarii perfectio in Scripturis commendata. Annus senario numero pollet. Haec autem ratio simpli ad duplum oritur quidem a ternario numero; unum quippe ad duo, tria sunt: sed hoc totum quod dixi, ad senarium pervenit; unum enim et duo et tria sex fiunt. Qui numerus propterea perfectus dicitur quia partibus suis completur: habet enim illas tres, sextam, tertiam, dimidiam; nec nulla pars alia, quae dici possit quota sit, invenitur in eo. Sexta ergo ejus unum est; tertia, duo; dimidia, tria. Unum autem et duo et tria consummant eumdem senarium. Cujus perfectionem nobis sancta Scriptura commendat, in eo maxime quod Deus sex diebus perfecit opera sua, et sexto die factus est homo ad imaginem Dei. Et sexta aetate generis humani, Filius Dei venit et factus est filius hominis, ut nos reformaret ad imaginem Dei. Ea quippe nunc aetas agitur, sive milleni anni singulis distribuantur aetatibus, sive in divinis Litteris memorabiles atque insignes quasi articulos temporum vestigemus, ut prima aetas inveniatur ab Adam usque ad Noe, inde secunda usque ad Abraham: et deinceps, sicut Matthaeus evangelista distinxit, ab Abraham usque ad David, a David usque ad transmigrationem in Babyloniam, atque inde usque ad virginis partum. Quae tres aetates conjunctae illis duabus, quinque faciunt. Proinde sextam inchoavit nativitas Domini, quae nunc agitur usque ad occultum temporis finem. Hunc senarium numerum quamdam temporis gerere figuram, etiam in illa ratione tripartitae distributionis agnoscimus, qua unum tempus computamus ante Legem; alterum, sub Lege; tertium, sub gratia. In quo tempore sacramentum renovationis accepimus: ut in fine temporis etiam resurrectione carnis omni ex parte renovati, ab universa, non solum animae, verum etiam corporis infirmitate sanemur. Unde intelligitur illa mulier in typo Ecclesiae a Domino sanata et erecta, quam curvaverat infirmitas alligante satana. De talibus enim occultis hostibus plangit illa vox Psalmi: Curvaverunt animam meam. Haec autem mulier decem et octo annos habebat in infirmitate, quod est ter seni. Menses autem annorum decem et octo inveniuntur in numero solidi quadrati senarii, quod est sexies seni, et hoc sexies. Juxta quippe est in eodem Evangelii loco, arbor quoque illa ficulnea, cujus miseram sterilitatem etiam tertius annus arguebat. Sed ita pro illa intercessum est, ut dimitteretur illo anno, ut si fructum ferret, bene; sin aliter, excideretur. Nam et tres anni ad eamdem tripartitam distributionem pertinent, et menses trium annorum quadratum senarium faciunt, quod est sexies seni.
4.5.2
Annus etiam unus, si duodecim menses integri considerentur, quos triceni dies complent( talem quippe mensem veteres observaverunt, quem circuitus lunaris ostendit), senario numero pollet. Quod enim valent sex in primo ordine numerorum, qui constat ex unis ut perveniatur ad decem; hoc valent sexaginta in secundo ordine, qui constat ex denis ut perveniatur ad centum. Sexagenarius ergo numerus dierum, sexta pars anni est. Proinde per senarium primi versus multiplicatur, tanquam senarius secundi versus, et fiunt sexies sexageni, trecenti et sexaginta dies, qui sunt integri duodecim menses. Sed quoniam sicut mensem circuitus lunae ostendit hominibus, sic annus circuitu solis animadversus est; restant autem quinque dies et quadrans diei, ut sol impleat cursum suum annumque concludat: quatuor enim quadrantes faciunt unum diem, quem necesse est intercalari excurso quadriennio, quod bissextum vocant, ne temporum ordo turbetur: etiam ipsos dies quinque et quadrantem si consideremus, senarius numerus in eis plurimum valet. Primum, quia sicut fieri solet ut a parte totum computetur, non sunt jam dies quinque, sed potius sex, ut quadrans ille accipiatur pro die. Deinde, quia in ipsis quinque diebus sexta pars mensis est: ipse autem quadrans sex horas habet. Totus enim dies, id est, cum sua nocte, viginti quatuor horae sunt, quarum pars quarta, quae est quadrans diei, sex horae inveniuntur: ita in anni cursu senarius numerus plurimum valet.
4.6.1
LIBER QUARTUS. Explicat ad quid missus sit Filius Dei: Christo videlicet pro peccatoribus moriente persuadendum nobis fuisse imprimis et quantum nos dilexerit Deus, et quales dilexerit. Opportune etiam ut ad contemplandum Deum et cohaerendum Deo mundaremur, verbum in carne venisse. Ipsius morte una et simplici duplicem nostram solutam esse; ubi edisserit quemadmodum simplum Salvatoris nostri duplo nostro concinat ad salutem, et de perfectione numeri senarii, in quem numerum ipsa simpli ad duplum ratio deducitur, fusius agit. Docet colligi omnes ex multis in unum per unum mediatorem vitae Christum, per quem solum vera fit animae purgatio. Caeterum Filium Dei, quanquam missione factus sit minor propter formam servi quam suscepit, non tamen ideo nunorem Patre secundum formam Dei quia ab ipso missus est: eamdemque de Spiritus sancti missione rationem esse demonstrat. CAPUT V.
4.6.1
Senarius item in aedificatione corporis Christi ac templi Jerosolymitani commendatus. Nec immerito in aedificatione corporis Dominici, in cujus figura templum a Judaeis destructum triduo se resuscitaturum esse dicebat, numerus ipse senarius pro anno positus intelligitur. Dixerunt enim: Quadraginta et sex annis aedificatum est templum. Et quadragies sexies seni, fiunt ducenti septuaginta sex Qui numerus dierum complet novem menses et sex dies, qui tanquam decem menses parientibus feminis imputantur: non quia omnes ad sextum diem post nonum mensem perveniunt, sed quia ipsa perfectio corporis Domini tot diebus ad partum perducta comperitur, sicut a majoribus traditum suscipiens Ecclesiae custodit auctoritas. Octavo enim calendas aprilis conceptus creditur, quo et passus: ita monumento novo quo sepultus est, ubi nullus erat mortuorum positus, nec ante, nec postea, congruit uterus virginis quo conceptus est, ubi nullus seminatus est mortalium. Natus autem traditur octavo calendas januarias. Ab illo ergo die usque ad istum computati, ducenti septuaginta et sex reperiuntur dies, qui senarium numerum quadragies sexies habent. Quo numero annorum templum aedificatum est, quia eo numero senariorum corpus Domini perfectum est, quod mortis passione destructum, triduo resuscitavit. Dicebat enim hoc de templo corporis sui, sicut evidentissimo et robustissimo Evangelii testimonio declaratur, quo ait: Sicut fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus, et tribus noctibus; sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus, et tribus noctibus.
4.7.1
LIBER QUARTUS. Explicat ad quid missus sit Filius Dei: Christo videlicet pro peccatoribus moriente persuadendum nobis fuisse imprimis et quantum nos dilexerit Deus, et quales dilexerit. Opportune etiam ut ad contemplandum Deum et cohaerendum Deo mundaremur, verbum in carne venisse. Ipsius morte una et simplici duplicem nostram solutam esse; ubi edisserit quemadmodum simplum Salvatoris nostri duplo nostro concinat ad salutem, et de perfectione numeri senarii, in quem numerum ipsa simpli ad duplum ratio deducitur, fusius agit. Docet colligi omnes ex multis in unum per unum mediatorem vitae Christum, per quem solum vera fit animae purgatio. Caeterum Filium Dei, quanquam missione factus sit minor propter formam servi quam suscepit, non tamen ideo nunorem Patre secundum formam Dei quia ab ipso missus est: eamdemque de Spiritus sancti missione rationem esse demonstrat. CAPUT VI.
4.7.1
Triduum resurrectionis, in quo etiam apparet ratio simpli ad duplum. Ipsum autem triduum non totum et plenum fuisse, Scriptura testis est: sed primus dies a parte extrema totus annumeratus est; dies vero tertius a parte prima, et ipse totus; medius autem inter eos, id est, secundus dies absolute totus viginti quatuor horis suis, duodecim nocturnis et duodecim diurnis. Crucifixus est enim primo Judaeorum vocibus hora tertia, cum esset dies sexta sabbati. Deinde in ipsa cruce suspensus est hora sexta, et spiritum tradidit hora nona. Sepultus est autem cum jam sero factum esset, sicut sese habent verba Evangelii; quod intelligitur, in fine diei. Undelibet ergo incipias, etiam si alia ratio reddi potest, quomodo non sit contra Evangelium Joannis, ut hora tertia ligno suspensus intelligatur; totum diem primum non comprehendis. Ergo a parte extrema totus computabitur, sicut tertius a parte prima. Nox enim usque ad diluculum, quo Domini resurrectio declarata est, ad tertium diem pertinet: quia Deus qui dixit de tenebris lucem clarescere, ut per gratiam Novi Testamenti et participationem resurrectionis Christi audiremus, Fuistis enim aliquando tenebrae nunc autem lux in Domino; insinuat nobis quodam modo quod a nocte dies sumat initium. Sicut enim primi dies propter futurum hominis lapsum a luce in noctem; ita isti propter hominis reparationem a tenebris ad lucem computantur. Ab hora ergo mortis usque ad diluculum resurrectionis horae sunt quadraginta, ut etiam ipsa hora nona connumeretur. Cui numero congruit etiam vita ejus super terram post resurrectionem in quadraginta diebus. Et est iste numerus frequentissimus in Scripturis ad insinuandum mysterium perfectionis in quadripartito mundo. Habent enim quamdam perfectionem decem, et ea quater multiplicata faciunt quadraginta. A vespere autem sepulturae usque ad diluculum resurrectionis triginta sex horae sunt, qui est quadratus senarius. Refertur autem ad illam rationem simpli ad duplum, ubi est coaptationis maxima consonantia. Duodecim enim ad viginti quatuor simplo ad duplum conveniunt, et fiunt triginta sex: nox tota cum die toto et nocte tota, neque hoc sine illo sacramento quod supra memoravi. Non absurde quippe spiritum diei comparamus; corpus autem, nocti. Dominicum enim corpus in morte ac resurrectione, et spiritus nostri figuram, et corporis gerebat exemplum. Etiam sic ergo apparet illa ratio simpli ad duplum in horis triginta sex, cum duodecim conferuntur ad viginti quatuor. Et horum quidem numerorum causas, cur in Scripturis sanctis positi sint, potest alius alias indagare, vel quibus istae quas ego reddidi, praeponendae sint, vel aeque probabiles, vel istis etiam probabiliores: frustra tamen eos esse in Scripturis positos, et nullas causas esse mysticas cur illic isti numeri commemorentur, nemo tam stultus ineptusque contenderit. Ego autem quas reddidi, vel ex Ecclesiae auctoritate a majoribus traditas, vel ex divinarum testimonio Scripturarum, vel ex ratione numerorum similitudinumque collegi. Contra rationem nemo sobrius, contra Scripturas nemo christianus, contra Ecclesiam nemo pacificus senserit.
4.8.1
LIBER QUARTUS. Explicat ad quid missus sit Filius Dei: Christo videlicet pro peccatoribus moriente persuadendum nobis fuisse imprimis et quantum nos dilexerit Deus, et quales dilexerit. Opportune etiam ut ad contemplandum Deum et cohaerendum Deo mundaremur, verbum in carne venisse. Ipsius morte una et simplici duplicem nostram solutam esse; ubi edisserit quemadmodum simplum Salvatoris nostri duplo nostro concinat ad salutem, et de perfectione numeri senarii, in quem numerum ipsa simpli ad duplum ratio deducitur, fusius agit. Docet colligi omnes ex multis in unum per unum mediatorem vitae Christum, per quem solum vera fit animae purgatio. Caeterum Filium Dei, quanquam missione factus sit minor propter formam servi quam suscepit, non tamen ideo nunorem Patre secundum formam Dei quia ab ipso missus est: eamdemque de Spiritus sancti missione rationem esse demonstrat. CAPUT VII.
4.8.1
Quomodo per unum Mediatorem ex multis colligamur in unum. Hoc sacramentum, hoc sacrificium, hic sacerdos, hic Deus, antequam missus veniret, factus ex femina, omnia quae sacrate atque mystice patribus nostris per angelica miracula apparuerunt, sive quae per ipsos facta sunt, similitudines hujus fuerunt, ut omnis creatura factis quodam modo loqueretur unum futurum in quo esset salus universorum a morte reparandorum. Quia enim ab uno vero Deo et summo per impietatis iniquitatem resilientes et dissonantes defluxeramus, et evanueramus in multa, discissi per multa et inhaerentes in multis: oportebat nutu et imperio Dei miserantis, ut ipsa multa venturum conclamarent unum; et a multis conclamatus veniret unus, et multa contestarentur venisse unum; et a multis exonerati veniremus ad unum, et multis peccatis in anima mortui, et propter peccatum in carne morituri, amaremus sine peccato mortuum in carne pro nobis unum; et in resuscitatum credentes, et cum illo per fidem spiritu resurgentes, justificaremur in uno justo facti unum: nec in ipsa carne nos resurrecturos desperaremus, cum multa membra intueremur praecessisse nos caput unum; in quo nunc per fidem mundati, et tunc per speciem redintegrati, et per Mediatorem Deo reconciliati haereamus uni, fruamur uno, permaneamus unum.
4.9.1
LIBER QUARTUS. Explicat ad quid missus sit Filius Dei: Christo videlicet pro peccatoribus moriente persuadendum nobis fuisse imprimis et quantum nos dilexerit Deus, et quales dilexerit. Opportune etiam ut ad contemplandum Deum et cohaerendum Deo mundaremur, verbum in carne venisse. Ipsius morte una et simplici duplicem nostram solutam esse; ubi edisserit quemadmodum simplum Salvatoris nostri duplo nostro concinat ad salutem, et de perfectione numeri senarii, in quem numerum ipsa simpli ad duplum ratio deducitur, fusius agit. Docet colligi omnes ex multis in unum per unum mediatorem vitae Christum, per quem solum vera fit animae purgatio. Caeterum Filium Dei, quanquam missione factus sit minor propter formam servi quam suscepit, non tamen ideo nunorem Patre secundum formam Dei quia ab ipso missus est: eamdemque de Spiritus sancti missione rationem esse demonstrat. CAPUT VIII.
4.9.1
Quomodo Christus vult omnes in se unum esse. Sic ipse Filius Dei, Verbum Dei, et idem ipse mediator Dei et hominum Filius hominis, aequalis Patri per divinitatis unitatem, et particeps noster per humanitatis susceptionem, Patrem interpellans pro nobis per id quod homo erat, nec tamen tacens quod Deus cum Patre unum erat, inter caetera ita loquitur: Non pro his autem rogo, inquit, tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me: ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint; ut mundus credat, quia tu me misisti. Et ego claritatem quam dedisti mihi, dedi eis, ut sint unum, sicut et nos unum sumus.
4.10
LIBER QUARTUS. Explicat ad quid missus sit Filius Dei: Christo videlicet pro peccatoribus moriente persuadendum nobis fuisse imprimis et quantum nos dilexerit Deus, et quales dilexerit. Opportune etiam ut ad contemplandum Deum et cohaerendum Deo mundaremur, verbum in carne venisse. Ipsius morte una et simplici duplicem nostram solutam esse; ubi edisserit quemadmodum simplum Salvatoris nostri duplo nostro concinat ad salutem, et de perfectione numeri senarii, in quem numerum ipsa simpli ad duplum ratio deducitur, fusius agit. Docet colligi omnes ex multis in unum per unum mediatorem vitae Christum, per quem solum vera fit animae purgatio. Caeterum Filium Dei, quanquam missione factus sit minor propter formam servi quam suscepit, non tamen ideo nunorem Patre secundum formam Dei quia ab ipso missus est: eamdemque de Spiritus sancti missione rationem esse demonstrat. CAPUT IX.
4.10
Sequitur de eodem argumento. Non dixit, Ego et ipsi unum; quamvis per id quod Ecclesiae caput est et corpus ejus Ecclesia, posset dicere, Ego et ipsi, non unum, sed unus, quia caput et corpus unus est Christus: sed divinitatem suam consubstantialem Patri ostendens, in suo genere, hoc est, in ejusdem naturae consubstantiali parilitate, vult esse suos unum, sed in ipso; quia in se ipsis non possent, dissociati ab invicem per diversas voluptates et cupiditates et immunditias peccatorum: unde mundantur per Mediatorem, ut sint in illo unum; non tantum per eamdem naturam qua omnes ex hominibus mortalibus aequales Angelis fiunt, sed etiam per eamdem in eamdem beatitudinem conspirantem concordissimam voluntatem, in unum spiritum quodam modo igne charitatis conflatam. Ad hoc enim valet quod ait, Ut sint unum, sicut et nos unum sumus: ut quemadmodum Pater et Filius, non tantum aequalitate substantiae, sed etiam voluntate unum sunt; ita et ii inter quos et Deum mediator est Filius, non tantum per id quod ejusdem naturae sunt, sed etiam per eamdem dilectionis societatem unum sint. Deinde idipsum quod Mediator est, per quem reconciliamur Deo, sic indicat, Ego, inquit, in eis, et tu in me, ut sint consummati in unum.
4.11.1
LIBER QUARTUS. Explicat ad quid missus sit Filius Dei: Christo videlicet pro peccatoribus moriente persuadendum nobis fuisse imprimis et quantum nos dilexerit Deus, et quales dilexerit. Opportune etiam ut ad contemplandum Deum et cohaerendum Deo mundaremur, verbum in carne venisse. Ipsius morte una et simplici duplicem nostram solutam esse; ubi edisserit quemadmodum simplum Salvatoris nostri duplo nostro concinat ad salutem, et de perfectione numeri senarii, in quem numerum ipsa simpli ad duplum ratio deducitur, fusius agit. Docet colligi omnes ex multis in unum per unum mediatorem vitae Christum, per quem solum vera fit animae purgatio. Caeterum Filium Dei, quanquam missione factus sit minor propter formam servi quam suscepit, non tamen ideo nunorem Patre secundum formam Dei quia ab ipso missus est: eamdemque de Spiritus sancti missione rationem esse demonstrat. CAPUT X.
4.11.1
Ut Christus mediator vitae, ita diabolus mediator mortis. Haec est vera pax, et cum Creatore nostro nobis firma connexio, purgatis et reconciliatis per Mediatorem vitae, sicut maculati et alienati ab eo recesseramus per mediatorem mortis. Sicut enim diabolus superbus hominem superbientem perduxit ad mortem; ita Christus humilis hominem obedientem reduxit ad vitam: quia sicut ille elatus cecidit, et dejecit consentientem; sic iste humiliatus surrexit, et erexit credentem. Quia enim non perverenat diabolus quo ipse perduxerat( mortem quippe spiritus in impietate gestabat, sed mortem carnis non subierat, quia nec indumentum susceperat), magnus homini videbatur princeps in legionibus daemonum, per quos fallaciarum regnum exercet, sic hominem per elationis typhum, potentiae quam justitiae cupidiorem, aut per falsam philosophiam magis inflans; aut per sacra sacrilega irretiens, in quibus etiam magicae fallaciae, curiosiores superbioresque animas deceptas illusasque praecipitans, subditum tenet; pollicens etiam purgationem animae, per eas quas τελετάς appellant, transfigurando se in angelum lucis per multiformem machinationem in signis et prodigiis mendacii.
4.12.1
LIBER QUARTUS. Explicat ad quid missus sit Filius Dei: Christo videlicet pro peccatoribus moriente persuadendum nobis fuisse imprimis et quantum nos dilexerit Deus, et quales dilexerit. Opportune etiam ut ad contemplandum Deum et cohaerendum Deo mundaremur, verbum in carne venisse. Ipsius morte una et simplici duplicem nostram solutam esse; ubi edisserit quemadmodum simplum Salvatoris nostri duplo nostro concinat ad salutem, et de perfectione numeri senarii, in quem numerum ipsa simpli ad duplum ratio deducitur, fusius agit. Docet colligi omnes ex multis in unum per unum mediatorem vitae Christum, per quem solum vera fit animae purgatio. Caeterum Filium Dei, quanquam missione factus sit minor propter formam servi quam suscepit, non tamen ideo nunorem Patre secundum formam Dei quia ab ipso missus est: eamdemque de Spiritus sancti missione rationem esse demonstrat. CAPUT XI.
4.12.1
Miracula quae a daemonibus fiunt, spernenda. Facile est enim spiritibus nequissimis per aerea corpora facere multa, quae mirentur animae terrenis corporibus aggravatae, etiam melioris affectus. Si enim corpora ipsa terrena nonnullis artibus et exercitationibus modificata, in spectaculis theatricis tanta miracula hominibus exhibent, ut ii qui nunquam viderunt talia, narrata vix credant: quid magnum est diabolo et angelis ejus, de corporeis elementis per aerea corpora facere quae caro miretur; aut etiam occultis inspirationibus ad illudendos humanos sensus phantasmata imaginum machinari, quibus vigilantes dormientesve decipiat, vel furentes exagitet? Sed sicut fieri potest ut homo vita ac moribus melior spectet nequissimos homines, vel in fune ambulantes, vel multimodis motibus corporum multa incredibilia facientes, nec ullo modo facere talia concupiscat, nec eos propterea sibi praeponendos existimet: sic anima fidelis et pia, non solum si videat, verum etiam si propter fragilitatem carnis exhorreat miracula daemonum, non ideo tamen aut non se posse talia dolebit, aut ob hoc illos meliores esse judicabit; cum sit praesertim in societate sanctorum, qui per virtutem Dei cui cuncta subjecta sunt, et minime fallacia, et multo majora fecerunt, sive homines, sive Angeli boni.
4.13.1
LIBER QUARTUS. Explicat ad quid missus sit Filius Dei: Christo videlicet pro peccatoribus moriente persuadendum nobis fuisse imprimis et quantum nos dilexerit Deus, et quales dilexerit. Opportune etiam ut ad contemplandum Deum et cohaerendum Deo mundaremur, verbum in carne venisse. Ipsius morte una et simplici duplicem nostram solutam esse; ubi edisserit quemadmodum simplum Salvatoris nostri duplo nostro concinat ad salutem, et de perfectione numeri senarii, in quem numerum ipsa simpli ad duplum ratio deducitur, fusius agit. Docet colligi omnes ex multis in unum per unum mediatorem vitae Christum, per quem solum vera fit animae purgatio. Caeterum Filium Dei, quanquam missione factus sit minor propter formam servi quam suscepit, non tamen ideo nunorem Patre secundum formam Dei quia ab ipso missus est: eamdemque de Spiritus sancti missione rationem esse demonstrat. CAPUT XII.
4.13.1
Diabolus mortis, Christus vitae mediator. Nequaquam igitur per sacrilegas similitudines et impias curiositates et magicas consecrationes animae purgantur et reconciliantur Deo: quia falsus mediator non trajicit ad superiora, sed potius obsidens intercludit viam per affectus, quos tanto maligniores, quanto superbiores suae societati inspirat; qui non possunt ad evolandum pennas nutrire virtutum, sed potius ad demergendum pondera exaggerare vitiorum, tanto gravius anima ruitura, quanto sibi videtur evecta sublimius. Proinde, sicut Magi fecerunt divinitus moniti, quos ad humilitatem Domini adorandam stella perduxit; ita et nos, non qua venimus, sed per aliam viam in patriam redire debemus, quam rex humilis docuit, et quam rex superbus humili regi adversarius obsidere non possit. Et nobis enim, ut adoremus humilem Christum, coeli enarraverunt gloriam Dei, cum in in omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. Via nobis fuit ad mortem per peccatum in Adam. Per unum quippe hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt. Hujus viae mediator diabolus fuit, persuasor peccati, et praecipitator in mortem. Nam et ipse ad operandam duplam mortem nostram, simplam attulit suam. Per impietatem namque mortuus est in spiritu, carne utique mortuus non est: nobis autem et impietatem persuasit, et per hanc ut in mortem carnis venire mereremur effecit. Unum ergo appetivimus iniqua suasione, alterum nos secutum est justa damnatione: propterea quippe scriptum est, Deus mortem non fecit, quia causa mortis ipse non fuit; sed tamen per ejus retributionem justissimam mors irrogata est peccatori. Sicut supplicium judex irrogat reo, causa tamen supplicii non est justitia judicis, sed meritum criminis. Quo ergo nos mediator mortis transmisit, et ipse non venit, id est, ad mortem carnis; ibi nobis Dominus Deus noster medicinam emendationis inseruit, quam ille non meruit, occulta et nimis arcana ordinatione divinae altaeque justitiae. Ut ergo sicut per unum hominem mors, ita et per unum hominem fieret resurrectio mortuorum, quia magis vitabant homines quod evitare non poterant, mortem carnis, quam mortem spiritus, id est, magis poenam quam meritum poenae( nam non peccare, aut non curatur, aut parum curatur; non mori autem quamvis non obtineatur, vehementer satagitur); vitae Mediator ostendens, quam non sit mors timenda, quae per humanam conditionem jam evadi non potest, sed potius impietas, quae per fidem caveri potest, occurrit nobis ad finem quo venimus, sed non qua venimus. Nos enim ad mortem per peccatum venimus; ille, per justitiam: et ideo cum sit mors nostra poena peccati, mors illius facta est hostia pro peccato.
4.14.1
LIBER QUARTUS. Explicat ad quid missus sit Filius Dei: Christo videlicet pro peccatoribus moriente persuadendum nobis fuisse imprimis et quantum nos dilexerit Deus, et quales dilexerit. Opportune etiam ut ad contemplandum Deum et cohaerendum Deo mundaremur, verbum in carne venisse. Ipsius morte una et simplici duplicem nostram solutam esse; ubi edisserit quemadmodum simplum Salvatoris nostri duplo nostro concinat ad salutem, et de perfectione numeri senarii, in quem numerum ipsa simpli ad duplum ratio deducitur, fusius agit. Docet colligi omnes ex multis in unum per unum mediatorem vitae Christum, per quem solum vera fit animae purgatio. Caeterum Filium Dei, quanquam missione factus sit minor propter formam servi quam suscepit, non tamen ideo nunorem Patre secundum formam Dei quia ab ipso missus est: eamdemque de Spiritus sancti missione rationem esse demonstrat. CAPUT XIII.
4.14.1
Mors Christi spontanea. Quomodo vitae Mediator mediatorem mortis expugnavit. Quomodo diabolus suos inducat in contemptum mortis Christi: Quapropter cum spiritus corpori praeponatur, morsque sit spiritus a Deo deseri, mors autem corporis a spiritu deseri; eaque sit poena in morte corporis, ut spiritus quia volens deseruit Deum, deserat corpus invitus; ut cum spiritus Deum deseruerit quia voluit, deserat corpus etiamsi noluerit; nec deserat cum voluerit, nisi aliquam sibi vim, qua ipsum corpus perimatur, intulerit: demonstravit spiritus Mediatoris, quam nulla poena peccati usque ad mortem carnis accesserit, quia non eam deseruit invitus, sed quia voluit, quando voluit, quomodo voluit. Quippe Dei Verbo ad unitatem commixtus hinc ait: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a me, et iterum sumo eam. Et hoc maxime mirati sunt, sicut Evangelium loquitur, qui praesentes erant, cum post illam vocem, in qua figuram peccati nostri edidit, continuo tradidit spiritum. Longa enim morte cruciabantur ligno suspensi. Unde latronibus, ut jam morerentur, et de ligno ante sabbatum deponerentur, crura confracta sunt. Ille autem quia mortuus inventus est, miraculo fuit. Hoc etiam Pilatum legimus fuisse miratum, cum ab ipso sepeliendum corpus Domini peteretur.
4.14.2
Ille itaque deceptor, qui fuit homini mediator ad mortem, falsoque se opponit ad vitam nomine purgationis per sacra et sacrificia sacrilega, quibus superbi seducuntur, quia nec participationem mortis nostrae habere potuit, nec resurrectionem suae, simplam quidem suam mortem ad duplam nostram potuit afferre: simplam vero resurrectionem, in qua et sacramentum esset renovationis nostrae, et ejus quae in fine futura est evigilationis exemplum, non utique potuit. Ille proinde qui spiritu vivus carnem suam mortuam resuscitavit, verus vitae Mediator, illum spiritu mortuum et mortis mediatorem a spiritibus in se credentium foras misit, ut non regnaret intrinsecus, sed forinsecus oppugnaret, nec tamen expugnaret. Cui se ipse quoque tentandum praebuit, ut ad superandas etiam tentationes ejus mediator esset, non solum per adjutorium, verum etiam per exemplum. At ille primitus ubi per omnes aditus ad interiora moliens irrepere, expulsus est, post baptisma in eremo completa omni tentatione illecebrosa, quia vivum spiritu, spiritu mortuus non invasit, quoquo modo avidus mortis humanae convertit se ad faciendam mortem quam potuit, et permissus est in illud quod ex nobis mortale vivus Mediator acceperat. Et ubi potuit aliquid facere, ibi ex omni parte devictus est; et unde accepit exterius potestatem Dominicae carnis occidendae, inde interior ejus potestas, qua nos tenebat, occisa est. Factum est enim ut vincula peccatorum multorum in multis mortibus, per unius unam mortem quam peccatum nullum praecesserat, solverentur. Quam propterea Dominus pro nobis indebitam reddidit, ut nobis debita non noceret. Neque enim jure cujusquam potestatis exutus est carne, sed ipse se exuit. Nam qui posset non mori si nollet, procul dubio quia voluit mortuus est: et ideo principatus et potestates exemplavit, fiducialiter triumphans eas in semetipso. Morte sua quippe uno verissimo sacrificio pro nobis oblato, quidquid culparum erat unde nos principatus et potestates ad luenda supplicia jure detinebant, purgavit, abolevit, exstinxit; et sua resurrectione in novam vitam nos praedestinatos vocavit, vocatos justificavit, justificatos glorificavit. Ita diabolus hominem, quem per consensionem seductum, tanquam jure integro possidebat, et ipse nulla corruptione carnis et sanguinis septus, per istam corporis mortalis fragilitatem, nimis egeno et infirmo, tanto superbior, quanto velut ditior et fortior, quasi pannoso et aerumnoso dominabatur, in ipsa morte carnis amisit. Quo enim cadentem non secutus impulit peccatorem, illuc descendentem persecutus compulit Redemptorem. Sic in mortis consortio Filius Dei nobis fieri dignatus est amicus, quo non perveniendo meliorem se nobis atque majorem putabat inimicus. Dicit enim Redemptor noster: Majorem dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat pro amicis suis. Quocirca etiam ipso Domino se credebat diabolus superiorem, in quantum illi Dominus in passionibus cessit; quia et de ipso intellectum est quod in Psalmo legitur, Minuisti eum paulo minus ab Angelis: ut ab iniquo velut aequo jure adversum nos agente, ipse occisus innocens eum jure aequissimo superaret, atque ita captivitatem propter peccatum factam captivaret, nosque liberaret a captivitate propter peccatum justa, suo justo sanguine injuste fuso mortis chirographum delens, et justificandos redimens peccatores.
4.14.3
Hinc etiam diabolus adhuc suos illudit, quibus se per sua sacra velut purgandis, et potius implicandis atque mergendis, falsus mediator opponit, quod superbis facillime persuadet irridere atque contemnere mortem Christi, a qua ipse quanto est alienior, tanto ab eis creditur sanctior atque divinior. Qui tamen apud eum paucissimi remanserunt, agnoscentibus gentibus et pia humilitate bibentibus pretium suum, ejusque fiducia deserentibus hostem suum, et concurrentibus ad redemptorem suum. Nescit enim diabolus quomodo illo et insidiante et furente utatur ad salutem fidelium suorum excellentissima sapientia Dei, a fine superiore, quod est initium spiritualis creaturae, usque ad finem inferiorem, quod est mors corporis, pertendens fortiter et disponens omnia suaviter. Attingit enim ubique propter suam munditiam, et nihil inquinatum in eam incurrit. A morte autem carnis alieno diabolo, unde nimium superbus incedit, mors alterius generis praeparatur in aeterno igne tartari, quo non solum cum terrenis, sed etiam cum aereis corporibus excruciari spiritus possint. Superbi autem homines, quibus Christus, quia mortuus est, viluit, ubi nos tam magno emit, et istam mortem reddunt cum hominibus conditioni aerumnosae naturae, quae trahitur a primo peccato, et in illam cum illo praecipitabuntur. Quem propterea Christo praeposuerunt, quia eos in istam dejecit, quo per distantem naturam ipse non cecidit, et quo propter eos per ingentem misericordiam ille descendit: et tamen se daemonibus esse meliores non dubitant credere, eosque maledictis omnibus insectari detestarique non cessant, quos certe alienos ab hujus mortis passione noverunt, propter quam Christum contemnunt. Nec sic volunt considerare, quam fieri potuerit ut in se manens, nec per se ipsum ex ulla parte mutabile Dei Verbum, per inferioris tamen naturae susceptionem aliquid inferius pati posset, quod immundus daemon, quia terrenum corpus non habet, pati non possit. Sic cum sunt ipsi daemonibus meliores, tamen quia carnem portant, mori sic possunt, quemadmodum mori daemones, qui non eam portant, non utique possunt. Et cum de mortibus sacrificiorum suorum multum praesumant, quae se fallacibus superbisque spiritibus immolare non sentiunt, aut si jam sentiunt, aliquid sibi prodesse arbitrantur perfidorum et invidorum amicitiam, quorum intentionis nullum negotium est, nisi impeditio reditus nostri.
4.15
LIBER QUARTUS. Explicat ad quid missus sit Filius Dei: Christo videlicet pro peccatoribus moriente persuadendum nobis fuisse imprimis et quantum nos dilexerit Deus, et quales dilexerit. Opportune etiam ut ad contemplandum Deum et cohaerendum Deo mundaremur, verbum in carne venisse. Ipsius morte una et simplici duplicem nostram solutam esse; ubi edisserit quemadmodum simplum Salvatoris nostri duplo nostro concinat ad salutem, et de perfectione numeri senarii, in quem numerum ipsa simpli ad duplum ratio deducitur, fusius agit. Docet colligi omnes ex multis in unum per unum mediatorem vitae Christum, per quem solum vera fit animae purgatio. Caeterum Filium Dei, quanquam missione factus sit minor propter formam servi quam suscepit, non tamen ideo nunorem Patre secundum formam Dei quia ab ipso missus est: eamdemque de Spiritus sancti missione rationem esse demonstrat. CAPUT XIV.
4.15
19 Christus perfectissima victima pro mundandis vitiis nostris. In omni sacrificio quatuor consideranda. Non intelligunt ne ipsos quidem superbissimos spiritus honoribus sacrificiorum gaudere potuisse, nisi uni vero Deo pro quo colivolunt, verum sacrificium deberetur: neque id posse rite offerri, nisi per sacerdotem sanctum et justum: nec nisi ab eis accipiatur quod offertur, pro quibus offertur, atque id sine vitio sit, ut pro vitiosis mundandis possit offerri. Hoc certe omnes cupiunt, qui pro se offerri sacrificium Deo volunt. Quis ergo tam justus et sanctus sacerdos, quam unicus Filius Dei, qui non opus haberet per sacrificium sua purgare peccata, nec originalia, nec ex humana vita quae adduntur? Et quid tam congruenter ab hominibus sumeretur quod pro eis offerretur, quam humana caro? Et quid tam aptum huic immolationi, quam caro mortalis? Et quid tam mundum pro mundandis vitiis mortalium, quam sine ulla contagione carnalis concupiscentiae caro nata in utero et ex utero virginali? Et quid tam grate offerri et suscipi posset, quam caro sacrificii nostri, corpus effectum sacerdotis nostri? Ut quoniam quatuor considerantur in omni sacrificio; cui offeratur, a quo offeratur, quid offeratur, pro quibus offeratur; idem ipse unus verusque Mediator, per sacrificium pacis reconcilians nos Deo, unum cum illo maneret cui offerebat, unum in se faceret pro quibus offerebat, unus ipse esset qui offerebat, et quod offerebat.
4.16.1
LIBER QUARTUS. Explicat ad quid missus sit Filius Dei: Christo videlicet pro peccatoribus moriente persuadendum nobis fuisse imprimis et quantum nos dilexerit Deus, et quales dilexerit. Opportune etiam ut ad contemplandum Deum et cohaerendum Deo mundaremur, verbum in carne venisse. Ipsius morte una et simplici duplicem nostram solutam esse; ubi edisserit quemadmodum simplum Salvatoris nostri duplo nostro concinat ad salutem, et de perfectione numeri senarii, in quem numerum ipsa simpli ad duplum ratio deducitur, fusius agit. Docet colligi omnes ex multis in unum per unum mediatorem vitae Christum, per quem solum vera fit animae purgatio. Caeterum Filium Dei, quanquam missione factus sit minor propter formam servi quam suscepit, non tamen ideo nunorem Patre secundum formam Dei quia ab ipso missus est: eamdemque de Spiritus sancti missione rationem esse demonstrat. CAPUT XV.
4.16.1
Superbi putantes se propria virtute posse purgari ad videndum Deum. Sunt autem quidam qui se putant ad contemplandum Deum et inhaerendum Deo virtute propria posse purgari: quos ipsa superbia maxime maculat. Nullum enim vitium est cui magis divina lege resistatur, et in quod majus accipiat dominandi jus ille superbissimus spiritus, ad ima mediator, ad summa interclusor: nisi occulte insidians alia via devitetur; aut per populum deficientem, quod interpretatur Amalec, aperte saeviens, et ad terram promissionis repugnando transitum negans, per crucem Domini quae Moysi manibus extensis est praefigurata, superetur. Hinc enim purgationem sibi isti virtute propria pollicentur, quia nonnulli eorum potuerunt aciem mentis ultra omnem creaturam transmittere, et lucem incommutabilis veritatis quantulacumque ex parte contingere: quod christianos multos ex fide interim sola viventes, nondum potuisse derident. Sed quid prodest superbienti, et ob hoc erubescenti lignum conscendere, de longinquo prospicere patriam transmarinam? Aut quid obest humili de tanto intervallo non eam videre, in illo ligno ad eam venienti, quo dedignatur ille portari?
4.17.1
LIBER QUARTUS. Explicat ad quid missus sit Filius Dei: Christo videlicet pro peccatoribus moriente persuadendum nobis fuisse imprimis et quantum nos dilexerit Deus, et quales dilexerit. Opportune etiam ut ad contemplandum Deum et cohaerendum Deo mundaremur, verbum in carne venisse. Ipsius morte una et simplici duplicem nostram solutam esse; ubi edisserit quemadmodum simplum Salvatoris nostri duplo nostro concinat ad salutem, et de perfectione numeri senarii, in quem numerum ipsa simpli ad duplum ratio deducitur, fusius agit. Docet colligi omnes ex multis in unum per unum mediatorem vitae Christum, per quem solum vera fit animae purgatio. Caeterum Filium Dei, quanquam missione factus sit minor propter formam servi quam suscepit, non tamen ideo nunorem Patre secundum formam Dei quia ab ipso missus est: eamdemque de Spiritus sancti missione rationem esse demonstrat. CAPUT XVI.
4.17.1
Philosophi veteres de resurrectione ac rebus futuris non consulendi. Hi etiam resurrectionem carnis nos credere reprehendunt, sibique potius etiam de his rebus credi volunt. Quasi vero, quia praecelsam incommutabilemque substantiam per illa quae facta sunt intelligere potuerunt, propterea de conversione rerum mutabilium, aut de contexto saeculorum ordine consulendi sint. Numquid enim quia verissime disputant, et documentis certissimis persuadent, aeternis rationibus omnia temporalia fieri, propterea potuerunt in ipsis rationibus perspicere, vel ex ipsis colligere quot sint animalium genera, quae semina singulorum in exordiis, qui modus in incrementis, qui numeri per conceptus, per ortus, per aetates, per occasus, qui motus in appetendis quae secundum naturam sunt, fugiendisque contrariis? Nonne ista omnia, non per illam incommutabilem sapientiam, sed per locorum ac temporum historiam quaesierunt, et ab aliis experta atque conscripta crediderunt? Quo minus mirandum est, nullo modo eos potuisse prolixiorum saeculorum seriem vestigare, et quamdam metam hujus excursus, quo tanquam fluvio genus decurrit humanum, atque inde conversionem ad suum cuique debitum terminum. Ista enim nec historici scribere potuerunt longe futura et a nullo experta atque narrata. Nec isti philosophi caeteris meliores in illis summis aeternisque rationibus intellectu talia contemplati sunt: alioquin non ejusdem generis praeterita quae potuerunt historici inquirerent, sed potius et futura praenoscerent; quod qui potuerunt, ab eis vates, a nostris Prophetae appellati sunt.
4.18.1
LIBER QUARTUS. Explicat ad quid missus sit Filius Dei: Christo videlicet pro peccatoribus moriente persuadendum nobis fuisse imprimis et quantum nos dilexerit Deus, et quales dilexerit. Opportune etiam ut ad contemplandum Deum et cohaerendum Deo mundaremur, verbum in carne venisse. Ipsius morte una et simplici duplicem nostram solutam esse; ubi edisserit quemadmodum simplum Salvatoris nostri duplo nostro concinat ad salutem, et de perfectione numeri senarii, in quem numerum ipsa simpli ad duplum ratio deducitur, fusius agit. Docet colligi omnes ex multis in unum per unum mediatorem vitae Christum, per quem solum vera fit animae purgatio. Caeterum Filium Dei, quanquam missione factus sit minor propter formam servi quam suscepit, non tamen ideo nunorem Patre secundum formam Dei quia ab ipso missus est: eamdemque de Spiritus sancti missione rationem esse demonstrat. CAPUT XVII.
4.18.1
Futura quot modis praesciantur. Philosophi nec illi qui inter antiquos excelluerunt consulendi sunt de resurrectione mortuorum. Quanquam et Prophetarum nomen non omnino alienum est a litteris eorum: sed plurimum interest, utrum experimento praeteritorum futura conjiciantur; sicut medici multa praevidendo, etiam litteris mandaverunt, quae ipsi experta notaverunt; sicut denique agricolae vel etiam nautae multa praenuntiant( talia enim si ex longis intervallis temporum fiant, divinationes putantur): an vero jam ventura processerint, et longe visa venientia nuntientur pro acuto sensu videntium, quod cum faciunt aereae potestates divinare creduntur; tanquam si quisquam de montis vertice aliquem longe videat venientem, et proxime in campo habitantibus aute nuntiet: an ab Angelis sanctis, quibus ea Deus per Verbum Sapientiamque suam indicat, ubi et futura et praeterita stant, vel quibusdam praenuntientur hominibus, vel ab eis audita rursus ad alios homines transmittantur: an ipsorum hominum quorumdam mentes in tantum evehantur Spiritu sancto, ut non per Angelos, sed per se ipsas futurorum stantes causas in ipsa summa rerum arce conspiciant. Audiunt enim ista et aereae potestates, sive Angelis ea nuntiantibus, sive hominibus: et tantum audiunt, quantum opus esse ille judicat, cui subjecta sunt omnia. Multa etiam praedicuntur instinctu quodam et impulso spiritu nescientium: sicut Caiphas nescivit quid dixit, sed cum esset pontifex prophetavit.
4.18.2
Ergo de successionibus saeculorum et de resurrectione mortuorum philosophos nec illos consulere debemus, qui Creatoris aeternitatem, in quo vivimus, movemur et sumus, quantum potuerunt intellexerunt. Quia per ea quae facta sunt cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt, sed dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt. Et cum idonei non essent, in aeternitatem spiritualis incommutabilisque naturae aciem mentis tam constanter infigere, ut in ipsa sapientia Creatoris atque Rectoris universitatis viderent volumina saeculorum, quae ibi jam essent et semper essent, hic autem futura essent ut non essent; atque ut ibi viderent conversiones in melius, non solum animorum, sed etiam corporum humanorum usque ad sui modi perfectionem: cum ergo ad haec ibi videnda nullo modo essent idonei, ne ad illud quidem digni habiti sunt, ut eis ista per sanctos Angelos nuntiarentur; sive forinsecus per sensus corporis, sive interioribus revelationibus in spiritu expressis: sicut patribus nostris vera pietate praeditis haec demonstrata sunt, qui ea praedicentes, vel de praesentibus signis vel de proximis rebus, ita ut praedixerant, factis fidem facientes, auctoritatem cui de longe futuris usque in saeculi finem crederetur, habere meruerunt. Potestates autem aereae superbae atque fallaces, etiam si quaedam de societate et civitate sanctorum et de vero Mediatore a sanctis Prophetis vel Angelis audita per suos vates dixisse reperiuntur, id egerunt, ut per haec aliena vera etiam fideles Dei, si possent, ad sua falsa traducerent. Deus autem per nescientes id egit, ut veritas undique resonaret, fidelibus in adjutorium, impiis in testimonium.
4.19.1
LIBER QUARTUS. Explicat ad quid missus sit Filius Dei: Christo videlicet pro peccatoribus moriente persuadendum nobis fuisse imprimis et quantum nos dilexerit Deus, et quales dilexerit. Opportune etiam ut ad contemplandum Deum et cohaerendum Deo mundaremur, verbum in carne venisse. Ipsius morte una et simplici duplicem nostram solutam esse; ubi edisserit quemadmodum simplum Salvatoris nostri duplo nostro concinat ad salutem, et de perfectione numeri senarii, in quem numerum ipsa simpli ad duplum ratio deducitur, fusius agit. Docet colligi omnes ex multis in unum per unum mediatorem vitae Christum, per quem solum vera fit animae purgatio. Caeterum Filium Dei, quanquam missione factus sit minor propter formam servi quam suscepit, non tamen ideo nunorem Patre secundum formam Dei quia ab ipso missus est: eamdemque de Spiritus sancti missione rationem esse demonstrat. CAPUT XVIII.
4.19.1
Filius Dei incarnatus est ut per fidem mundati evehamur ad incommutabilem veritatem. Quia igitur ad aeterna capessenda idonei non eramus, sordesque peccatorum nos praegravabant temporalium rerum amore contractae, et de propagine mortalitatis tanquam naturaliter inolitae, purgandi eramus. Purgari autem ut contemperaremur aeternis, non nisi per temporalia possemus, qualibus jam contemperati tenebamur. Sanitas enim a morbo plurimum distat: sed media curatio, nisi morbo congruat, non perducit ad sanitatem. Inutilia temporalia decipiunt aegrotos, utilia temporalia suscipiunt sanandos, et trajiciunt ad aeterna sanatos. Mens autem rationalis sicut purgata contemplationem debet rebus aeternis; sic purganda, temporalibus fidem. Dixit quidam et illorum qui quondam apud Graecos sapientes habiti sunt: Quantum ad id quod ortum est aeternitas valet, tantum ad fidem veritas. Et profecto est vera sententia. Quod enim nos temporale dicimus, hoc ille quod ortum est appellavit. Ex quo genere etiam nos sumus, non tantum secundum corpus, sed etiam secundum animi mutabilitatem. Non enim proprie vocatur aeternum, quod aliqua ex parte mutatur. In quantum igitur mutabiles sumus, in tantum ab aeternitate distamus. Promittitur autem nobis vita aeterna per veritatem, a cujus perspicuitate rursus tantum distat fides nostra, quantum ab aeternitate mortalitas. Nunc ergo adhibemus fidem rebus temporaliter gestis propter nos, et per ipsam mundamur; ut cum ad speciem venerimus, quemadmodum succedit fidei veritas, ita mortalitati succedat aeternitas. Quapropter quoniam fides nostra fiet veritas, cum ad id quod nobis credentibus promittitur pervenerimus: promittitur autem nobis vita aeterna; et dixit Veritas, non quae fiet sicut futura est fides nostra, sed quae semper est Veritas, quia ibi est aeternitas; dixit ergo Veritas, Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te unum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum: cum fides nostra videndo fiet veritas, tunc mortalitatem nostram commutatam tenebit aeternitas. Quod donec fiat, et ut fiat, quia rebus ortis accommodamus fidem credulitatis, sicut in aeternis speramus veritatem contemplationis, ne fides mortalis vitae dissonaret a veritate aeternae vitae, ipsa Veritas Patri coaeterna de terra orta est, cum Filius Dei sic venit ut fieret filius hominis, et ipse in se exciperet fidem nostram, qua nos perduceret ad veritatem suam, qui sic suscepit mortalitatem nostram, ut non amitteret aeternitatem suam. Quantum enim ad id quod ortum est aeternitas valet, tantum ad fidem veritas. Ita ergo nos purgari oportebat, ut ille nobis fieret ortus qui maneret aeternus, ne alter nobis esset in fide, alter in veritate. Nec ab eo quod orti sumus ad aeterna transire possemus, nisi aeterno per ortum nostrum nobis sociato ad aeternitatem ipsius trajiceremur. Nunc itaque illuc quodam modo secuta est fides nostra, quo ascendit in quem credidimus, ortus, mortuus, resuscitatus, assumptus. Horum quatuor, duo priora noveramus in nobis; scimus enim homines et oriri et mori: duo autem reliqua, id est resuscitari et assumi, juste in nobis futura speramus, quia in illo facta credidimus. Itaque in illo quia et id quod ortum erat transiit ad aeternitatem, transiturum est et nostrum, cum fides pervenerit ad veritatem. Jam enim credentibus, ut in verbo fidei manerent, et inde ad veritatem, ac per hoc ad aeternitatem perducti a morte liberarentur, ita loquitur: Si manseritis in verbo meo, vere discipuli mei eritis. Et quasi quaererent, Quo fructu? secutus ait: Et cognoscetis veritatem. Et rursus quasi dicerent, Quid prodest mortalibus veritas? Et veritas, inquit, liberabit vos. Unde, nisi a morte, a corruptione, a mutabilitate? Veritas quippe immortalis, incorrupta, incommutabilis permanet. Vera autem immortalitas, vera incorruptibilitas, vera incommutabilitas, ipsa est aeternitas.
4.20.1
LIBER QUARTUS. Explicat ad quid missus sit Filius Dei: Christo videlicet pro peccatoribus moriente persuadendum nobis fuisse imprimis et quantum nos dilexerit Deus, et quales dilexerit. Opportune etiam ut ad contemplandum Deum et cohaerendum Deo mundaremur, verbum in carne venisse. Ipsius morte una et simplici duplicem nostram solutam esse; ubi edisserit quemadmodum simplum Salvatoris nostri duplo nostro concinat ad salutem, et de perfectione numeri senarii, in quem numerum ipsa simpli ad duplum ratio deducitur, fusius agit. Docet colligi omnes ex multis in unum per unum mediatorem vitae Christum, per quem solum vera fit animae purgatio. Caeterum Filium Dei, quanquam missione factus sit minor propter formam servi quam suscepit, non tamen ideo nunorem Patre secundum formam Dei quia ab ipso missus est: eamdemque de Spiritus sancti missione rationem esse demonstrat. CAPUT XIX.
4.20.1
Filius quomodo missus et praenuntiatus. Quomodo missione nativitatis in carne factus minor sine detrimento aequalitatis cum Patre. Ecce ad quod missus est Filius Dei; imo vero ecce quid est missum esse Filium Dei? Quaecumque propter faciendam fidem, qua mundaremur ad contemplandam veritatem, in rebus ortis ab aeternitate prolatis et ad aeternitatem relatis temporaliter gesta sunt, aut testimonia missionis hujus fuerunt, aut ipsa missio Filii Dei. Sed testimonia quaedam venturum praenuntiaverunt, quaedam venisse testata sunt. Factum quippe creaturam per quem facta est omnis creatura, omnem creaturam testem habere oportebat. Nisi enim multis missis praedicaretur unus, non multis dimissis teneretur unus. Et nisi talia essent testimonia quae parvis magna esse viderentur, non crederetur, ut magnos faceret magnus, qui ad parvos missus est parvus. Incomparabiliter enim majora Filii Dei facta sunt coelum et terra et omnia quae in eis sunt, quia omnia per ipsum facta sunt, quam signa et portenta quae in ejus testimonium proruperunt. Sed tamen homines, ut haec magna per cum facta parvi crederent, illa parva tanquam magna tremuerunt.
4.20.2
Cum ergo venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub Lege; usque adeo parvum, ut factum; eo itaque missum, quo factum. Si ergo major mittit minorem, fatemur et nos factum minorem, et in tantum minorem in quantum factum, et in tantum factum in quantum missum. Misit enim Filium suum factum ex muliere, per quem tamen quia facta sunt omnia, non solum priusquam factus mitteretur, sed priusquam essent omnia, eumdem mittenti confitemur aequalem, quem dicimus missum minorem. Quomodo ergo ante istam plenitudinem temporis, qua eum mitti oportebat, priusquam missus esset videri a Patribus potuit, cum eis angelica quaedam visa demonstrarentur, quando nec jam missus sicut aequalis est Patri videbatur? Unde enim dicit Philippo, a quo utique sicut a caeteris, et ab ipsis a quibus crucifixus est in carne videbatur, Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Philippe, qui me vidit, vidit et Patrem; nisi quia videbatur, et non videbatur? Videbatur sicut missus factus fuerat, non videbatur sicut per eum omnia facta erant. Aut unde etiam illud dicit, Qui habet mandata mea et servat ea, ipse est qui diligit me; et qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei me ipsum; cum esset manifestus ante oculos hominum: nisi quia carnem, quod Verbum in plenitudine temporis factum erat, suscipiendam nostrae fidei porrigebat; ipsum autem Verbum per quod omnia facta erant, purgatae per fidem menti contemplandum in aeternitate servabat?
4.21.1
LIBER QUARTUS. Explicat ad quid missus sit Filius Dei: Christo videlicet pro peccatoribus moriente persuadendum nobis fuisse imprimis et quantum nos dilexerit Deus, et quales dilexerit. Opportune etiam ut ad contemplandum Deum et cohaerendum Deo mundaremur, verbum in carne venisse. Ipsius morte una et simplici duplicem nostram solutam esse; ubi edisserit quemadmodum simplum Salvatoris nostri duplo nostro concinat ad salutem, et de perfectione numeri senarii, in quem numerum ipsa simpli ad duplum ratio deducitur, fusius agit. Docet colligi omnes ex multis in unum per unum mediatorem vitae Christum, per quem solum vera fit animae purgatio. Caeterum Filium Dei, quanquam missione factus sit minor propter formam servi quam suscepit, non tamen ideo nunorem Patre secundum formam Dei quia ab ipso missus est: eamdemque de Spiritus sancti missione rationem esse demonstrat. CAPUT XX.
4.21.1
Mittens et missus aequalis. Filius cur dicitur missus a Patre. De missione Spiritus sancti, quomodo et a quo missus sit. Pater totius deitatis principium. Si autem secundum hoc missus a Patre Filius dicitur, quia ille Pater est, ille Filius, nullo modo impedit ut credamus aequalem Patre esse Filium et consubstantialem et coaeternum, et tamen a Patre missum Filium. Non quia ille major est, ille minor: sed quia ille Pater, ille Filius; ille genitor, ille genitus; ille a quo est qui mittitur, ille qui est ab eo qui mittit. Filius enim a Patre est, non Pater a Filio. Secundum hoc jam potest intelligi, non tantum ideo dici missus Filius quia Verbum caro factum est, sed ideo missus ut Verbum caro fieret, et per praesentiam corporalem illa quae scripta sunt operaretur; id est, ut non tantum homo missus intelligatur quod Verbum factum est, sed et Verbum missum ut homo fieret: quia non secundum imparem potestatem vel substantiam vel aliquid quod in eo Patri non sit aequale missus est; sed secundum id quod Filius a Patre est, non Pater a Filio. Verbum enim Patris est Filius, quod et Sapientia ejus dicitur. Quid ergo mirum si mittitur, non quia inaequalis est Patri, sed quia est manatio quaedam claritatis omnipotentis Dei sincera? Ibi autem quod manat et de quo manat unius ejusdemque substantiae est. Neque enim sicut aqua de foramine terrae aut lapidis manat; sed sicut lux de luce. Nam quod dictum est, Candor est enim lucis aeternae; quid aliud dictum est, quam, Lux est lucis aeternae? Candor quippe lucis, quid nisi lux est? Et ideo coaeterna luci, de qua lux est. Maluit autem dicere, Candor lucis, quam, Lux lucis; ne obscurior putaretur ista quae manat quam illa de qua manat. Cum enim auditur candor ejus esse ista, facilius est ut per hanc lucere illa, quam haec minus lucere credatur. Sed quia cavendum non erat, ne minor lux illa putaretur quae istam genuit( hoc enim nullus unquam haereticus ausus est dicere, nec credendum est aliquem ausurum), illi cogitationi occurrit Scriptura, qua posset videri obscurior lux ista quae manat, quam illa de qua manat: quam suspicionem tulit, cum ait, Candor est illius, id est, lucis aeternae; atque ita ostendit aequalem. Si enim haec minor est, obscuritas illius est, non candor illius. Si autem major est, non ex ea manat: non enim vinceret de qua genita est. Quia ergo ex illa manat, non est major quam illa: quia vero non obscuritas illius, sed candor illius est, non est minor; aequalis est ergo. Neque hoc movere debet, quia dicta est manatio quaedam claritatis omnipotentis Dei sincera: tanquam ipsa non sit omnipotens, sed omnipotentis manatio. Mox enim de illa dicitur, Et cum sit una, omnia potest. Quis est autem omnipotens, nisi qui omnia potest? Ab illo itaque mittitur, a quo emanat. Sic enim expetitur ab illo qui amabat eam et desiderabat. Emitte, inquit, illam de sanctis coelis tuis, et mitte illam a sede magnitudinis tuae, ut mecum sit, et mecum laboret, id est, Doceat me laborare, ne laborem. Labores enim ejus virtutes sunt. Sed aliter mittitur ut sit cum homine, aliter missa est ut ipsa sit homo. In animas enim sanctas se transfert, atque amicos Dei et Prophetas constituit, sicut etiam implet sanctos Angelos, et omnia talibus ministeriis congrua per eos operatur. Cum autem venit plenitudo temporis missa est, non ut impleret Angelos, nec ut esset Angelus, nisi in quantum consilium Patris annuntiabat, quod et ipsius erat; nec ut esset cum hominibus aut in hominibus, hoc enim et antea in Patribus et Prophetis: sed ut ipsum Verbum caro fieret, id est, homo fieret: in quo futuro revelato sacramento, etiam eorum sapientium atque sanctorum salus esset, qui priusquam ipse de virgine nasceretur, de mulieribus nati sunt, et in quo facto atque praedicato salus sit omnium credentium, sperantium, diligentium. Hoc enim magnum pietatis est sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu, apparuit Angelis, praedicatum est in gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria.
4.21.2
Ab illo ergo mittitur Dei Verbum, cujus est Verbum; ab illo mittitur de quo natum est: mittit qui genuit, mittitur quod genitum est. Et tunc unicuique mittitur, cum a quoquam cognoscitur atque percipitur, quantum cognosci et percipi potest pro captu vel proficientis in Deum, vel perfectae in Deo animae rationalis. Non ergo eo ipso quo de Patre natus est, missus dicitur Filius: sed vel eo quod apparuit huic mundo Verbum caro factum; unde dicit, Exivi a Patre, et veni in hunc mundum: vel eo quod ex tempore cujusquam mente percipitur, sicut dictum est, Mitte illam, ut mecum sit, et mecum laboret. Quod ergo natum est ab aeterno, aeternum est: Candor est enim lucis aeternae. Quod autem mittitur ex tempore, a quoquam cognoscitur. Sed cum in carne manifestatus est Filius Dei, in hunc mundum missus est, in plenitudine temporis, factus ex femina. Quia enim in sapientia Dei non poterat mundus cognoscere per sapientiam Deum; quoniam lux lucet in tenebris, et tenebrae eam non comprehenderunt: placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes; ut Verbum caro fieret, et habitaret in nobis. Cum autem ex tempore cujusque profectus mente percipitur, mitti quidem dicitur, sed non in hunc mundum: neque enim sensibiliter apparet, id est, corporeis sensibus praesto est. Quia et nos secundum quod mente aliquid aeternum, quantum possumus, capimus, non in hoc mundo sumus: et omnium justorum spiritus, etiam adhuc in hac carne viventium, in quantum divina sapiunt, non sunt in hoc mundo. Sed Pater cum ex tempore a quoquam cognoscitur, non dicitur missus: non enim habet de quo sit, aut ex quo procedat. Sapientia quippe dicit, Ego ex ore Altissimi prodivi; et de Spiritu sancto dicitur, A Patre procedit: Pater vero, a nullo.
4.21.3
Sicut ergo Pater genuit, Filius genitus est: ita Pater misit, Filius missus est. Sed quemadmodum qui genuit et qui genitus est, ita et qui misit et qui missus est unum sunt; quia Pater et Filius unum sunt. Ita etiam Spiritus sanctus unum cum eis est; quia haec tria unum sunt. Sicut enim natum esse est Filio, a Patre esse; ita mitti est Filio, cognosci quod ab illo sit. Et sicut Spiritui sancto donum Dei esse, est a Patre procedere ita mitti, est cognosci quia ab illo procedat. Nec possumus dicere quod Spiritus sanctus et a Filio non procedat: neque enim frustra idem Spiritus et Patris et Filii Spiritus dicitur. Nec video quid aliud significare voluerit, cum sufflans in faciem discipulorum ait: Accipite Spiritum sanctum. Neque enim flatus ille corporeus, cum sensu corporaliter tangendi procedens ex corpore, substantia Spiritus sancti fuit; sed demonstratio per congruam significationem, non tantum a Patre, sed et a Filio procedere Spiritum sanctum. Quis enim dementissimus dixerit, alium fuisse Spiritum quem sufflans dedit, et alium quem post ascensionem suam misit? Unus enim est Spiritus Dei, Spiritus Patris et Filii, Spiritus sanctus, qui operatur omnia in omnibus. Sed quod bis datus est, dispensatio certe significationis fuit, de qua suo loco, quantum Dominus dederit, disseremus. Quod ergo ait Dominus, Quem ego mittam vobis a Patre; ostendit Spiritum et Patris et Filii. Quia etiam cum dixisset, Quem mittet Pater, addidit, in nomine meo; non tamen dixit, Quem mittet Pater a me: quemadmodum dixit, Quem ego mittam vobis a Patre: videlicet ostendens quod totius divinitatis, vel, si melius dicitur, deitatis, principium Pater est. Qui ergo a Patre procedit et Filio, ad eum refertur a quo natus est Filius. Et quod dicit evangelista, Spiritus nondum erat datus, quia Jesus nondum erat glorificatus: quomodo intelligitur, nisi quia certa illa Spiritus sancti datio vel missio post clarificationem Christi futura erat, qualis nunquam antea fuerat? Neque enim antea nulla erat, sed talis non fuerat. Si enim antea Spiritus sanctus non dabatur, quo impleti Prophetae locuti sunt? cum aperte Scriptura dicat, et multis locis ostendat, Spiritu sancto eos locutos fuisse: cum et de Joanne Baptista dictum sit, Spiritu sancto replebitur jam inde ab utero matris suae: et Spiritu sancto repletus Zacharias invenitur pater ejus, ut de illo talia diceret; et Spiritu sancto Maria, ut talia de Domino quem gestabat utero, praedicaret; Spiritu sancto Simeon et Anna, ut magnitudinem Christi parvuli agnoscerent: quomodo ergo Spiritus nondum erat datus, quia Jesus nondum erat clarificatus; nisi quia illa datio, vel donatio, vel missio Spiritus sancti habitura erat quamdam proprietatem suam in ipso adventu, qualis antea nunquam fuit? Nusquam enim legimus, linguis quas non noverant homines locutos, veniente in se Spiritu sancto, sicut tunc factum est, cum oporteret ejus adventum signis sensibilibus demonstrari, ut ostenderetur totum orbem terrarum atque omnes gentes in linguis variis constitutas, credituras in Christum per donum Spiritus sancti; ut impleretur quod in Psalmo canitur, Non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum; in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum.
4.21.4
Verbo itaque Dei ad unitatem personae copulatus, et quodam modo commixtus est homo, cum veniente plenitudine temporis missus est in hunc mundum factus ex femina Filius Dei, ut esset et filius hominis propter filios hominum. Hanc personam angelica natura figurare antea potuit, ut praenuntiaret; non expropriare, ut ipsa esset.
4.22.1
LIBER QUARTUS. Explicat ad quid missus sit Filius Dei: Christo videlicet pro peccatoribus moriente persuadendum nobis fuisse imprimis et quantum nos dilexerit Deus, et quales dilexerit. Opportune etiam ut ad contemplandum Deum et cohaerendum Deo mundaremur, verbum in carne venisse. Ipsius morte una et simplici duplicem nostram solutam esse; ubi edisserit quemadmodum simplum Salvatoris nostri duplo nostro concinat ad salutem, et de perfectione numeri senarii, in quem numerum ipsa simpli ad duplum ratio deducitur, fusius agit. Docet colligi omnes ex multis in unum per unum mediatorem vitae Christum, per quem solum vera fit animae purgatio. Caeterum Filium Dei, quanquam missione factus sit minor propter formam servi quam suscepit, non tamen ideo nunorem Patre secundum formam Dei quia ab ipso missus est: eamdemque de Spiritus sancti missione rationem esse demonstrat. CAPUT XXI.
4.22.1
De sensibili demonstratione sancti Spiritus, et de coaeternitate Trinitatis. Quid dictum sit et quid dicendum restet. De sensibili autem demonstratione Spiritus sancti, sive per columbae speciem, sive per linguas igneas, cum ejus substantiam Patri et Filio coaeternam pariterque incommutabilem subdita et serviens creatura temporalibus motibus et formis ostenderet, cum ad ejus personae unitatem, sicut caro quod Verbum factum est, non copularetur, non audeo dicere nihil tale factum esse antea. Sed plane fidenter dixerim, Patrem et Filium et Spiritum sanctum unius ejusdemque substantiae, Deum creatorem, Trinitatem omnipotentem inseparabiliter operari: sed ita non posse per longe imparem maximeque corpoream creaturam inseparabiliter demonstrari; sicut per voces nostras, quae utique corporaliter sonant, non possunt Pater et Filius et Spiritus sanctus, nisi suis et propriis intervallis temporum certa separatione distinctis, quae suae cujusque vocabuli syllabae occupant, nominari. In sua quippe substantia qua sunt, tria unum sunt, Pater et Filius et Spiritus sanctus, nullo temporali motu super omnem creaturam idipsum sine ullis intervallis temporum vel locorum, et simul unum atque idem ab aeternitate in aeternitatem, tanquam ipsa aeternitas quae sine veritate et charitate non est: in meis autem vocibus separati sunt Pater et Filius et Spiritus sanctus, nec simul dici potuerunt, et in litteris visibilibus sua separatim locorum spatia tenuerunt. Et quemadmodum cum memoriam meam et intellectum et voluntatem nomino, singula quidem nomina ad res singulas referuntur, sed tamen ab omnibus tribus singula facta sunt; nullum enim horum trium nominum est, quod non et memoria et intellectus et voluntas mea simul operata sint: ita Trinitas simul operata est et vocem Patris, et carnem Filii, et columbam Spiritus sancti, cum ad personas singulas singula haec referantur. Qua similitudine utcumque cognoscitur inseparabilem in se ipsa Trinitatem per visibilis creaturae speciem separabiliter demonstrari, et inseparabilem Trinitatis operationem etiam in singulis esse rebus, quae vel ad Patrem, vel ad Filium, vel ad Spiritum sanctum demonstrandum proprie pertinere dicuntur.
4.22.1
Si ergo a me quaeritur, quomodo factae sint vel voces vel sensibiles formae atque species ante incarnationem Verbi Dei, quae hoc futurum praefigurarent: per Angelos ea Deum operatum esse respondeo; quod etiam Scripturarum sanctarum testimoniis, quantum existimo, satis ostendi. Si autem quaeritur, ipsa incarnatio quomodo facta sit: ipsum Verbum Dei dico carnem factum, id est, hominem factum, non tamen in hoc quod factum est conversum atque mutatum; ita sane factum, ut ibi sit non tantum Verbum Dei et hominis caro, sed etiam rationalis hominis anima, atque hoc totum et Deus dicatur propter Deum et homo propter hominem. Quod si difficile intelligitur, mens fide purgetur, magis magisque abstinendo a peccatis, et bene operando, et orando cum gemitu desideriorum sanctorum, ut per divinum adjutorium proficiendo, et intelligat, et amet. Si autem quaeritur, post incarnationem Verbi, quomodo facta sit vel vox Patris, vel species corporalis qua Spiritus sanctus demonstratus est: per creaturam quidem facta ista non dubito; sed utrum tantummodo corporalem atque sensibilem, an adhibito spiritu etiam rationali vel intellectuali( hoc enim quibusdam placuit appellare, quod Graeci dicunt νοερόν), non quidem ad unitatem personae,( quis enim hoc dixerit, ut quidquid illud est creaturae per quod sonuit vox Patris, ita sit Deus Pater, aut quidquid illud est creaturae in quo per columbae speciem vel per igneas linguas Spiritus sanctus demonstratus est, ita sit Spiritus sanctus, sicut est Dei Filius homo ille qui ex virgine factus est?) sed tandummodo ad ministerium peragendae significationis, sicut oportuisse Deus judicavit: an aliquid aliud intelligendum sit, invenire difficile est, et temere affirmare non expedit. Quomodo tamen ista sine rationali vel intellectuali creatura potuerint fieri, non video. Neque adhuc locus est explicare cur ita sentiam, quantum vires Dominus dederit. Prius enim sunt discutienda et refellenda haereticorum argumenta, quae non ex divinis Libris, sed ex rationibus suis proferunt, quibus se vehementer cogere arbitrantur, testimonia Scripturarum quae de Patre et Filio et Spiritu sancto sunt, ita esse intelligenda ut ipsi volunt.
4.22.2
Nunc autem non ideo minorem Filium quia missus est a Patre, nec ideo minorem Spiritum sanctum quia et Pater eum misit et Filius, sufficienter, quantum arbitror, demonstratum est. Sive enim propter visibilem creaturam, sive potius propter princicipii commendationem, non propter inaequalitatem vel imparilitatem vel dissimilitudinem substantiae in Scripturis haec posita intelliguntur: quia etiam si voluisset Deus Pater per subjectam creaturam visibiliter apparere, absurdissime tamen aut a Filio quem genuit, aut a Spiritu sancto qui de illo procedit, missus diceretur. Iste igitur sit hujus voluminis modus: deinceps in caeteris, adjuvante Domino, illa haereticorum versutissima argumenta qualia sint, et quemadmodum redarguantur videbimus.